<26.9874> Prologus ‘Scriptura ideo’

Numérotation du verset Ps. Prol.9874,1 
prol.| ¶Ad lectorem
{GME26.9874.1}Scriptura ideo scribitur ut legatur. Ideo legitur ut intelligatur. Psalmi ergo qui magis leguntur in Ecclesia quam alia scriptura magis erant intelligendi, minus autem intelliguntur et quia prophetia sunt, subito pars mutans et figurate loquens, et quia metrice et hebraice omnes a David scripti sunt, et quia prius translati de hebreo in grecum ante adventum Christi, et de greco in latinum ab ignoto nobis auctore secundum translationem qua utimur in Francia, discrepantem in multis ab hebraica veritate secundum quam a nullo sanctorum invenimus eos expositos. Hanc tamen quidam modernorum conati sunt exponere cum tanta multiplicitate et ambiguitate verborum et sententiarum quod divites legere fastitidunt et pauperes habere non possunt.
Numérotation du verset Ps. Prol.9874,2 
prol.| {GME26.9874.2}Inde est quod ego iuxta translationem istam libello manuali psalmos mihi scripsi et in aliquibus locis notulas addidi de aliis expositoribus quanto breviores potui ut possem aliquid boni de Psalmis intelligere, cum contigit mihi eos in ecclesia cantare.A
A ¶Codd. : Cas429, p. 1, Paris ? (abréviation q i , mais prologement à l’italienne p. 1 ; cf. M.-Th. Gousset, Fr. Avril, Manuscrits enluminés d’origine italienne, PL. XL à XLIII etc. Naples ?, s13 1/4). Editio princeps. Graphies normalisées. – RB-9854. <Non hab.> De Bruyne, Préfaces de la Bible latine  ; M.   Morard, «Prologues des commentaires des Psaumes du Moyen-Âge. Édition et essai de classement », in :   La harpe des clercs, thèse de doctorat, Paris-IV-Sorbonne, 2008.
Numérotation du verset Ps. Prol.9874,3 
prol.| {GME26.9874.3} Incipit liber Psalmorum. Psalterium autem est musicum instrumentum decacordum dictum a psallin quod est tangere, resonans a concavitate partis superioris. Unde invitat ad operationem pro superioris cuius melodia proprie dicitur psalmus. Cum vero Christus revelaret sua et Ecclesie mysteria David regi et prophete. David componebat inde cantica ut ad fidem et dilectionem Iesu auditores magis excitaret, que cum instrumento Psalterii decantabat, a quo Psalmi dicuntur et etiam   Liber.
Numérotation du verset Ps. Prol.9874,4 
prol.| {GME26.9874.4}Materia est Christus totus, caput cum membris quia omnes psalmi ad personam Christi pertinent et qui pretitulati non sunt pro uno psalmo habentur ut primus et secundus.
Numérotation du verset Ps. Prol.9874,5 
prol.| {GME26.9874.5}Modus agendi est quod quandoque agit de toto, quandoque de singulis et quandoque de Christo secundum quod Deus est, quandoque secundum quod homo; de Ecclesia vero quandoque secundum perfectos, quandoque secundum imperfectos {p. 2}, quandoque vero de perditis propter bonos. Multa quoque dicuntur in Psalmis secundum litteram, multa spiritualiter. Per que subito mutant et quandoque futura quasi presentia vel preterita propter certitudinem enuntiant, quia omnis prophetia libera est ab omni regula artis gram<m>atice vel ordine temporisque historie.
Numérotation du verset Ps. Prol.9874,6 
prol.| {GME26.9874.6}Intentio est ut Christo conformemur. Prophetia est inspiratio divina, vera pronuntians que quandoque est de presenti, quandoque de futuro, quandoque de preterito. Quandoque per bonos quandoque per malos. Et per dicta et per facta. Et per manifesta e per occulta. Quandoque solo Spiritu sancto intus docente. Unde et liber iste dicitur liber Soliloquiorum id est solius Spiritus sancti eloquiorum et David per excellentiam propheta.
Numérotation du verset Ps. Prol.9874,7 
prol.| {GME26.9874.7}Numerus Psalmorum est centum quinquaginta. Unus liber est non quinque per “fiat, fiat” distincti. Ideo Psalmi in Ecclesia plus frequentantur quam alia scriptura quia paucioribus verbis universa Christi et Ecclesie sacramenta revelant. Et quia cuilibet ita sunt applicabilia ut quasi propriis uti possit et quia maiori compunctione quam cetere scripture mentem movent et quia nullum ordinem sanctorum relinqunt intactum. Psalmos omnes David cantavit, quosdam per cantores Esdras intitulavit, collegit, ordinavit, non attendens ordinem temporis vel historie sed, sicut invenit, cum simul omnes non invenisset, nec sit eadem materia omnium. Nam, ante dispersi erant per diversos libros. Primo ergo versu describit David Christum immunem ab omni malo. Secundo versu plenum omni bono que beati viri est perfecta descriptio et soli convenit Christo, sic dicens : Beatus etc. a
a Cf. {GME26.Pr0.8}
Numérotation du verset Ps. Prol.9874,8 
prol.| {GME26.9874.8}Hieronymus psalterium transtulit verbo ad verbum de hebreo in latinum ad preces Sophronii quem interpretum varietas turbabat. Quod cum disputaret cum hebreo, preferrens testimonia de Psalmis pro Christo, ille per sermones pene singulos afferebat non ita haberi in hebreo, ut ipse so<lum> de Septuaginta interpretibus opponebat. Aliud est enim in Ecclesiis Christo credentium Psalmos legere, aliud Iudeis singula verba calumpniantibus respondere. Ubi dicit idem Hieronymus {p. 3} librum Psalmorum unum esse, non plures distinctos per “fiat fiat” pro quo in Hebreo est “amen amen”, auctoritate Hebreorum et apostolorum. Quod, si tantum in fine librorum poneretur, numquam Christus in evangelio diceretb “amen amen dico vobis”, nec Paulus in medio epistole et Moysi et Ieremie et aliorum, multi essent libri et Hebreorum plusquam viginti duoc. Psalmos quoque omnes eorum testantur auctorum qui ab Esdra ponuntur in titulis, ut David, Asaph, Iditum etc.
b Io. 1, 51 ; Io. 5, 19 ; Io. 5, 24-26 ; Io. 6, 32 ;Io. 6, 47 ; Io. 6, 54 ; Io. 8, 34 ; Io. 8, 51 ; Io. 8, 58 ; Io. 10, 1; Io. 10, 7 ; Io. 12, 24 ; Io. 13, 16 ; Io. 13, 20 ; Io. 13, 21 ; Io. 13, 38 ; Io. 14, 12 ; Io. 16, 20 ; Io. 16, 23.
c Cf. Hieronymus , Prologus in libros Regum, in : Biblia sacra vulgata, ed. Weber, 1994, p. 365.1-22.
Numérotation du verset Ps. Prol.9874,9 
prol.| {GME26.9874.9}Psalterium autem secundum translationem Septuaginta interpretum Rome Hieronymus primo emendarat quod postea vitio scriptorum depravatum ad petitionem P<aule> et E<ustochia> per asteriscum et obelum iterum correxerat. d
d Cf. {GME26.Pr0.9} et Hieronymus, Hieronymus, Psalterium iuxta Hebraeos, praefatio, ed. H. de Sainte-Marie, Roma -Città del Vaticano, 1954, p. 5-7 ; editio Herberti : Littera communis : Ps. : prologi.
Numérotation du verset Ps. Prol.9874,10 
prol.| {GME26.9874.10}Nota quod note de rubeo lineatee de Minori breviario Hieronymif sunt sumpte, et que sunt de nigro lineate de translatione Hieronymig verbo ad verbum facte sunt sumpte, alie de media glosatura sunt sumpte.
e ¶Nota 1  : L’expression note lineate désigne a priori des sentences soulignées d’un trait. Mais dans le manuscrit, le rouge est utilisé pour souligner le lemme biblique, conformément à un usage très répandu, tandis qu’on observe aucune mise en évidence des extraits de Jérôme (voir infra note 2).
f ¶Nota 2 : Breviarium minor : Hieronymus, Tractatus LIX in Psalmos, CCSL 78 : Ps. 1, 5, 7, 9, 14, 66, 67, 74, 77, 80 à 84, 86, 89 à 91, 93, 95 à 98, 100 à 111, 114-115, 119, 131-133, 136, 140 à 143, 145-149 (CPL 592 RB-3325). Ce titre est utilisé communément par l’exégèse du 12e siècle au moins depuis Abélard (Sic et Non, qu. 20 sent. 3 : « Idem in minore breviario quod sic incipit : psalterium est quasi magna domus: beatus vir qui non abiit. Quidam putant, ut beatus iste vir secundum hominem Christus sit, sed imperitia est. Vir enim beatus hic Christus est, et Christus legem dedit, quomodo de Christo dicitur: in lege domini voluntas eius? Denique quomodo alteri ligno comparatur, et dicitur: et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum. Omne quod comparatur minus est ab eo cui comparatur. Videtis igitur, super domini persona non potest interpretari psalmus sed generaliter de quolibet» ; voir aussi qu. 40, sent. 10, CCCM , p. 191.31 et ibid., qu. 76, sent. 3  que citent dans les mêmes termes Pierre le Mangeur (Historia scholastica, PL 198, 1611.50) et Zacharias Chrysopolitanus, In unum ex quatuor, 3.146, PL 186, 472. Cependant la phrase citée – «  Humanitas filii hic significatur quae in evangelio dixit se ignorare finem huius mundi, et quae ait: Tristis est anima mea usque ad mortem [Mt. 26, 38 ; Mc. 14, 34] » - ne figure pas dans les Tractatus LIX in Psalmos. Bien que l’incipit du livre donné par Abélard soit exact, elle résume le sens du passage, sans concordance verbale,à l’exception de la citation biblique. Un autre commentaire pseudo hiéronymiens commence par le même incipit : BAV, Ott.lat.478 (Ps. 1-150) : RB-3335 mais le maniscrit est unique. Voir aussi Gerland de Besançon, In Ps., prol., ed. M. Morard, in La harpe des clercs, t. 3 : corpus prologorum n° 31 § 16 : « Antequam litteram legamus, volumus nomina psalmos exponentium notare per litteras primas eorum, ut lector certus reddatur cuius fuerit sententia. Que pone<n>tur videlicet per I. litteram, notare nomen Ieronimi in minori Breviario loquentis; per E. nomen eiusdem quia ipse Eusebius etiam dictus est in maiori Breviario loquentis (quod maius Breviarium ipse fecit secundum translationem de greco in latinum); A. vero notet lectori Augustinum; C. Cassiodorum; M. magistrum idest doctorem aliquando ex abundantia cordis loquentem et sententias sanctorum adaptantem ». Sur le Breviarium maior, cf. Martin Morard, « Un Psautier glosé témoin de la tradition indirecte de la 'Media Glossatura' de Gilbert de la Porrée au début du 13e siècle (Monte Cassino 429) » in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2023. [MM2023]
g Psalterium gallicanum vel iuxta Septuaginta, ed. Biblia communis. La Bible latine du Moyen Âge tardif, in : Sacra Pagina.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Ps. Prologus ‘Scriptura ideo’), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=26&chapitre=26_Prol.9874)

Notes :