Glossa media

Psalmus 36

Numérotation du verset Ps. 36,1 

¶ Psalmus David1.
¶Codd. : (Ps. 36) Ω M (161vb-162rb) ΩS (264rb-va) ΩX (226rb-va) P15205 (64va-67va) P10489 ω 1 (74ra) Ps-G Rusch
1 Psalmus David ΩS ΩX P15205 P15205 ²] Ipsi David Ps-G D14 D30 | David] + hic hortatur Moysen et ad fidem demonstrans et salutem Ecclesie monet credentes D30
Numérotation du verset Ps. 36,I 

Noli emulari
in malignantibus ¦
neque zelaveris
facientes iniquitatem.
Numérotation du verset Ps. 36,2 II

Quoniam tamquam fenum
velociter arescent ¦ et
quemadmodum olera2
2 quemadmodum Ps-G D30 Rusch ] sicut Ps-R
herbarum
cito decident.
Numérotation du verset Ps. 36,3 III

Spera in Domino
et fac bonitatem ¦
et3 inhabita
3 et Hi ] om. D30*
terram
et pasceris
in divitiis
eius. 4
4 <divisio.> Domino… Hi D30 Ω M] Domino’... bonitatem ¦... terram’ ω 1, Domino… terram ΩX P15205 , Domino… bonitatem’… terram ¦ ΩS
Numérotation du verset Ps. 36,4 IV

Delectare
in Domino ¦ et dabit tibi petitiones cordis tui.
Numérotation du verset Ps. 36,5 V

Revela
Domino viam tuam et spera in eo5 ¦ et ipse
5 eo Ps-G ( C I M Q W ΦP* G ² ΨB V D ) D30 P10489 ω 1 Ω Rusch Ed1530 Clementina ] eum Cor2 (antiq.) Ps-G
faciet.6
6 <divisio.> tuam’… eo ¦ ω 1] tuam ¦… eo ’ ΩS, tuam ¦… eo Hi ΩX P15205
Numérotation du verset Ps. 36,6 VI

Et
educet quasi lumen iustitiam tuam
et iudicium tuum
tamquam meridiem ¦
Numérotation du verset Ps. 36,7 

subditus esto Domino
et ora eum. 7
7 <divisio.> tuam+… meridiem ¦… Domino D30 Ω M] … Domino’ ω 1, tuam ¦… meridiem’… Domino’ ΩS,tuam ¦… meridiem’… Domino ΩX ; tuam ¦… meridiem… Domino’ P15205
Numérotation du verset Ps. 36,VII 

Noli emulari
in eo qui prosperatur
in via sua ¦
in8* homine faciente iniustitias.9
8 in Hi Cor2 (hebr. et ant. et grecus non interponunt ET ) Ps-G ] et praem. ΨD30* ( eras. ) ΩX P10489 Ps-εPs.-Moz. Rusch |
9 <divisio.> eoD30 ΩSXω1] eo’ Ω M |
Numérotation du verset Ps. 36,8 VIII

Desine ab ira
et derelinque furorem ¦ noli emulari ut maligneris.
Numérotation du verset Ps. 36,9 IX

Quoniam qui malignantur
exterminabuntur ¦
sustinentes autem
Dominum ipsi
hereditabunt terram.
Numérotation du verset Ps. 36,10 X

Et
adhuc pusillum et non erit peccator ¦
et queres
locum eius et non invenies.10
10 <divisio.> pusillum’ ω 1
Numérotation du verset Ps. 36,11 XI

Mansueti autem
hereditabunt terram ¦
et delectabuntur
in multitudine pacis.
Numérotation du verset Ps. 36,12 XII

Observabit peccator
iustum ¦
et stridebit
super eum dentibus suis.
Numérotation du verset Ps. 36,13 XIII

Dominus autem irridebit eum ¦
quoniam prospicit
quod11 veniet12
11 quoniam... quod Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Cor2 (antiq. cum greco) Ω P10489 ω 1 Rusch cum Ps-R ] quia... quoniam Ps-G ( R F C I) |
12 veniet Ps-G D30 Ω MX P15205 Rusch ] veniat Hi ΩS P10489 ω1 Ps-γ Ps-κ, venit Ps- δ, venient Ps-ε Ps-Moz |
dies eius.
Numérotation du verset Ps. 36,14 XIV

Gladium
evaginaverunt peccatores ¦ intenderunt
arcum suum.
Numérotation du verset Ps. 36,XV 

Ut
decipiant13 pauperem
13 decipiant Hi D30 Ω 10489 ω1 Rusch ] deiciant Ps-R Clementina
et inopem ¦
ut trucident14
14 trucident Hi D30² Ω M ΩX² ω 1 Ps-G Rusch ] trucidant D30* ( ? ) ΩS ΩX* P10489 Corsiniana40E15
rectos corde.
Numérotation du verset Ps. 36,15 XVI

Gladius eorum intret
in corda ipsorum ¦
et arcus eorum15 confringatur.
15 eorum Hi Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 ω1 P10489 Rusch cum Ps-R ] ipsorum Ps-G
Numérotation du verset Ps. 36,16 XVII

Melius est modicum
iusto ¦ super
divitias peccatorum multas.
Numérotation du verset Ps. 36,17 XVIII

Quoniam brachia
peccatorum conterentur ¦ confirmat autem
iustos Dominus.
Numérotation du verset Ps. 36,18 XIX

Novit
Dominus
dies immaculatorum ¦
et hereditas eorum
in eternum erit.
Numérotation du verset Ps. 36,19 XX

Non confundentur16
16 confundentur Hi ΩX Rusch ] confundantur P10489
in tempore malo
et in diebus famis
saturabuntur ¦
Numérotation du verset Ps. 36,20 

quia peccatores
peribunt. 17
17 <divisio.> malo+… saturabuntur ¦ D30 ω 1] malo… saturabuntur Ω M ; malo ¦… saturabuntur ¦ Hi ΩS, malo ¦… saturabuntur ΩX P15205
Numérotation du verset Ps. 36,XXI 

Inimici
vero18
18 vero Hi P10489 Ω ω1 Ps-G ] om. P15205
Domini mox19
19 mox Ps-G D30 ² Cor2 ( UT non est interponendum) Ω MX P10489 P15205 Rusch ] + ut Ps-G ( I² M* ) D30 * ( eras. ) ΩS ω 1 Clementina
honorificati fuerint20
20 fuerint Hi Ω P10489 ωPs-G ] fuerunt ω 1*
et exaltati ¦
deficientes
quemadmodum
fumus deficient21.
21 deficient Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Rusch cum Ps-R ] defecerunt Ps-G , deficiant ΦR*
Numérotation du verset Ps. 36,21 XXII

Mutuabitur peccator
et non solvet ¦
iustus autem miseretur
et retribuet22.
22 retribuet Hi ΩS ΩX ω 1 Rusch Ed1530 ] tribuit Ps-G (R² F* M²) D30 , tribuet Ω M P10489 Ps-G | <divisio.> peccator… soluet ¦ D30 Ω]peccator ’… soluet ¦ ω 1
Numérotation du verset Ps. 36,22 XXIII

Quia benedicentes
ei hereditabunt terram ¦
maledicentes autem
ei disperibunt.
Numérotation du verset Ps. 36,23 XXIV

Apud
Dominum gressus hominis dirigentur23 ¦
23 dirigentur Hi D30 Ω M Rusch Ps-G ] dirigetur Ps-G (Q W K ΨB²) ΩS ΩX ω 1 cum Ps-αγ Ps-Moz C Ps-Med
et viam eius
volet24.
24 volet Ps-G cum LXX Hexapl. Hieron., Ep. 106 Ps-α Ps-γ Ps-δ Ps-λ
Numérotation du verset Ps. 36,24 XXV

Cum ceciderit 25*
25 ceciderit Hi D30 ΩS ω1 Ps-G ] + iustus Ω M Rusch cum Ps-R , + peccator P10489* (cancell.)
non collidetur ¦
quia Dominus supponit26
26 supponit Hi D30 Ω P15205 P10489 ω 1 Cor2 (satis antiq. et hebr. in presenti, grecus presentis temporis) Rusch ] supponet Ps-G (Q*), supponitur ΨB
manum suam.
Numérotation du verset Ps. 36,25 XXVI

Iunior
fui etenim27 senui et non vidi iustum derelictum ¦
27 etenim Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Ω ω1 Rusch ] nec enim P10489, et Ps-G cum Ps-R
nec28 semen eius
28 nec Cor2 (anti.) Hi ΩX] neque Ps-G ( F ) Ps-βγ, et P10489
querens panem29.
29 panem Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Hi D30 Ω P10489 ω 1 Rusch ] panes Ps-G
Numérotation du verset Ps. 36,26 XXVII

Tota die
miseretur
et commodat ¦
et semen illius
in benedictione erit.
Numérotation du verset Ps. 36,27 XXVIII

Declina30 a malo
30 Declina] Hic est divisio in psalteriis ad usum monachorum iuxta Regulam sancti Benedicti ut Hi
et fac
bonum ¦
et inhabita
in seculum seculi.
Numérotation du verset Ps. 36,28 XXIX

Quia Dominus amat
iudicium
et non derelinquet
sanctos suos ¦
in eternum conservabuntur. 31
31 <divisio.> iudicium +… suos ¦ ω 1 D30 ] iudicium ¦… suos Ω MX; iudicium ¦ … suos ’ ΩS
Numérotation du verset Ps. 36,XXX 

Iniusti punientur ¦
et semen impiorum
peribit.
Numérotation du verset Ps. 36,29 XXXI

Iusti autem hereditabunt terram ¦
et inhabitabunt in seculum seculi super eam.
Numérotation du verset Ps. 36,30 XXXII

Os iusti meditabitur
sapientiam ¦
et lingua eius loquetur iudicium ¦
Numérotation du verset Ps. 36,31 XXXIII

Lex Dei eius
in corde ipsius ¦
et
non supplantabuntur
gressus eius.
Numérotation du verset Ps. 36,32  XXXIV

Considerat peccator iustum ¦ et
querit mortificare eum.
Numérotation du verset Ps. 36,33 XXXV

Dominus autem non derelinquet eum
in manibus32 eius
32 manibus Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Hi D30 Rusch cum Ps-R ] manus Ps-G
nec damnabit
eum
cum iudicabitur
illi.
Numérotation du verset Ps. 36,34 XXXVI

Exspecta
Dominum et custodi
viam eius
et exaltabit te
ut
hereditate capias
terram ¦
cum perierint peccatores videbis. 33
33 <divisio.> eius+… te… terram ¦ D30 Ω M ω 1] eius ¦ … te ¦… terram ¦ ΩS, eius ¦… te… terram ¦ ΩX
Numérotation du verset Ps. 36,35 XXXVII

Vidi impium
superexaltatum ¦
et elevatum
sicut
cedros Libani. 34
34 <divisio.> superexaltatum ¦ et eleuatum Hi D30 ω 1 ΩX] superexaltatum et eleuatum ¦ ΩS P15205
Numérotation du verset Ps. 36,36 XXXVIII

Et transivi
et ecce non erat ¦
quesivi35 eum
35 quesivi Ps-G (Q*) Hi D30 Cor2 (grecus et hebr. et antiq. et Hier. pretermittunt ET ) Ω ω 1 Rusch cum Ps-R ] et praem. P10489* ( exp. ) Ps-G
et non est inventus locus eius.36
36 <divisio.> transivi... eum Hi D30 Ω MX ω 1] transivi’ eum’ ΩS
Numérotation du verset Ps. 36,37 XXXIX

Custodi
innocentiam
et vide
equitatem ¦
quoniam sunt reliquie homini pacifico.37
37 <divisio.> innocentiam… equitatem ¦ D30 ΩX P15205 ] innocentiam’… equitatem ¦ ΩS ω 1
Numérotation du verset Ps. 36,38 XL

Iniusti autem38
38 autem Hi Ω MX P10489 ω 1] om. ΩS*
disperibunt ¦ simul
reliquie
impiorum interibunt39.
39 interibunt Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Ω M ΩS ΩX ω 1 P10489DD30 Rusch ] peribunt Ps-G | <divisio.> disperibunt ¦ simul D30 ΩSX ω 1] disperibunt simul ¦ Hi Ω M
Numérotation du verset Ps. 36,39 XLI

Salus autem iustorum a Domino ¦
et
protector eorum in tempore tribulationis.
Numérotation du verset Ps. 36,40 XLII

Et adiuvabit eos Dominus
et liberabit eos
et eruet eos
a peccatoribus ¦ et salvabit eos
quia speraverunt in eo4041
40 eo Hi D30 Ω ω1 P10489 Ps-G ] eum Ps-G (R Q* ΦRGV) P15205 Ps-R |
41 <divisio.> eos²+… peccatoribus ¦ D30 Ω MS ω 1] eos² ¦… peccatoribus ΩX P15205 | eos4 D30 Ω MX P15205 ] eos4ω 1, eos ¦ ΩS |

Psalmus 36

Numérotation du verset Ps. 36,1 
marg.| {GME26.36.1.1}A Noli emulari. Titulus :   Psalmus David. Hic est tertius Psalmus eorum qui sunt per imperfectum alphabetum. Et est quasi vestis Christi vel potio qua quasi sinu totum corpus foveatur et infirmi sanentur qui murmurant cum immundo videret florem malos et bonos affligi, credentes omnia fieri casu.
A ¶Codd. : (Ps. 36) Lis58 {MM2023}
marg.| {GME26.36.1.2}Hos in prima parte monet Ecclesia, ne malignantes imitentur sed postulent a Deo accepturi eterna. Secunda dicit malos bonorum invidia torqueri ibi : Observabit peccator. Tertia ostendit iustos numquam deseri a Deo, ibi   iunior fui. Per totum psalmum patet intenti. In omnibius enim partibus dehortatur ab imitatione maligfnantium alternatim nunc penas malorum, nunc premia bonorum edicens.
marg.| {GME26.36.1.3} [Augustinus]Ait ergo : Tu qui soles de prosperitate malorum irasci, noli emulari id est indignari   in malignantibus quos vides florere   neque zelaveris id est non ames imitari   facientes iniquitatem id est proximum opprimentes.
Numérotation du verset Ps. 36,2 
marg.| {GME26.36.2.1}Et causam supponit : Quoniam tamquam fenum velociter arescent et quemadmodum olera herbarum cito decident.
marg.| {GME26.36.2.2} [Augustinus]Fenum et olera idem sunt que non habent altam radicem. Virent in hieme, arent in estate. E contra arbores que altam radicem habent, arent in hieme, in estate veo gloria foliorum et fructum vestiuntur.
marg.| {GME26.36.2.3} [Augustinus] Per fenum et olera gloria huius seculi intelligitur que hoc tempore quasi in hieme viret in superficie terre sed in estate id est in die iudicii fenum quod hodie est eius in clibanum mitterur et arescet. E contra boni radicati in caritate in huius temporis hieme mortui propter vitam iudicis que nunc abscondita est cum Christo in Deo, tunc appareb<i>t in gloria cum ipso.
marg.| {GME26.36.2.4} [Cassiodorus] Vel in eodem sensu per fenum intelliguntur nobiles qui facile in temporali glorie viriditate proficiunt. Per   olera que vilia sunt que sponte per agros nascuntur, accipiuntur ignobiles.
Numérotation du verset Ps. 36,3 
marg.| {GME26.36.3.1} Spera quasi illi vana sed tu spera bona   in Domino quod exigit fides. Que quoniam sine operibus mortua est   fac bonitatem quoniam ut facias   inhabita terram id est excole corpus ne germinet spinas et tribulos vitiorum,   et pasceris in divitiis eius, id est delectaberis virtutibus eius.
marg.| {GME26.36.3.2} [Augustinus]Vel faciendo bonitatem inhabita terram quam pater colit agricola vel Ecclesiam extra quam bona non fuit   et pasceris in divitiis eius in mensa Scripturarum Deum ipsum qui est cibus suavitatis et saturitatis manducans.
Numérotation du verset Ps. 36,4 
marg.| {GME26.36.4.1}Has autem divitias exponit et ait : Delectare id est de Scriptura seculari iocunditate et dabit tibi petitiones   cordis tue, non carnis que desiderat salutem temporalem sed   cordis tui quod eterna desiderat.
Numérotation du verset Ps. 36,5 
marg.| {GME26.36.5.1} Revela Domino verba tua id est indica qualiter lex carnis repugnat spiritui et captivat in lege peccati   et spera in eo liberationem   et ipse faciet. Quid ?
Numérotation du verset Ps. 36,6 
marg.| {GME26.36.6.1} Et educet in futuro   quasi lumen ut appareat omnibus   iustitiam tuam que in tenebris huius seculi quasi sub modio latet   et iudicium tuum quo eligis sequi quod non vides.   Educet non solum ut lumen sed etiam   tamquam medidiem id est ut clarum lumen.
Numérotation du verset Ps. 36,7 
marg.| {GME26.36.7.1}Tu vero interim esto subditus Domino obediendo preceptis eius   et ora eum donec operariis vinee sue reddat mercedem.
marg.| {GME26.36.7.2} Noli emulari. Hic exponit unde fit indignatio exorta et ait :  Noli emulari in eo qui prosperatur in via sua   quod est   in homine faciente iniustitias. Illi enim prosperitas est sed in via sua et infelicitas in perventione tibi labor est sed in via Dei et in perventione felicitas.
Numérotation du verset Ps. 36,8 
marg.| {GME26.36.8.1}Si vero tibi nocuerit desine ab ira sub ita : E  t derelinque furorem diutinum. Qui enim de huiusmodi irascitur prope blasphemat dicturus Deum esse iniquum.
marg.| {GME26.36.8.2} Noli emulari ut maligneris ut malum imiteris. Quare ?
Numérotation du verset Ps. 36,9 
marg.| {GME26.36.9.1} Quoniam qui malignantur quamvis hic floreat tamen   exterminabuntur id est extra terram viventium damnabuntur.
marg.| {GME26.36.9.2} [Augustinus] Sustinentes autem tolerando adversa, despiciendo presentia   Dominum qui non fallit et omnia p<otes>t   ipsi hereditabunt terram viventium. Sicut autem infirmo tardum est quod tamen ad salutem cito paratur ita sustinenti tantum est quod tamen cito agitur. Cui noster medicus blandiens ait :
Numérotation du verset Ps. 36,10 
marg.| {GME26.36.10.1} Adhuc pusillum sustine. [Augustinus]   Pusillum est usque ad finem vite quando tamen non erimus in plena beatitudine ubi futuri sunt sancti quando dicetur eisa:" Venite benedicti Patris mei perci<pite> regnum sed poterimus esse in illa requie in qua Lazarum vidit divesb et ibi securi expectabimus diem iudicii quando, receptis corporibus, equabimur angelis.
a Cf. Mt. 25, 34.
b Cf. Lc. 16, 23.
marg.| {GME26.36.10.2}Usque tunc etiam pusillum est   et tunc   non erit peccator pro quo gemis infirme. Non dico simpliciter non eris sed   non erit adversum quod est et   queres locum eius et non invenies. Nunc habet locum peccator de quo Dominus facit flagellum dando ei honorem et potestatem quo deficiente proficit pius. Cum autem nostre probationis tempus transierit non erit necessarius.
Numérotation du verset Ps. 36,11 
marg.| {GME26.36.11.1} Mansueti autem qui sustinent patienter   hereditabunt terram viventium   et ibi   delectabuntur non dico simpliciter in pace sed   in multitudine pacis quia omnia erunt ibi una pax Deus cum mali hic in exterioris possessionis multitudine delectentur.
12
marg.| {GME26.36.11.2} Observabit. Pars secunda. Dixit quod boni malos non debent imitari nunc malos dicit super bonos invidia faciente torqueri quasi tunc erit pax sed nunc quando locus est peccatoris   observabit peccator quasi occultis insidiis qualiter possit allicere iustum quod si non potest   stridebit super eum dentibus suis quasi belua furens querens eum occidere.
13
marg.| {GME26.36.13.1} Dominus autem irridebit eum id est irrisibilem faciet videri, grandis consolatio. De hoc utique irridebit   quoniam prospicit quod ipse peccator nescit scilicet   quod venient dies vindicte   eius que est vel ad penam ut vide qui ad gehennam deputatus est, vel ad iustitiam ut Saulo qui celesti voce prostintus est. Similiter nos debemus irridere malos et dies correctionis vel damnationis eorum videre .
14
marg.| {GME26.36.14.1} Gladium quasi : Aggrediuntur impii iustum blanditiis aut minis associare sibi. Qui cum non possunt agrediuntur pena et dolo quod   est gladium evaginaverunt peccatores impugantes a parte ut   trucident rectos corde m<ise>r<icord>es (?) sed   gladius eorum intret in corda ipsorum de quorum vagina vibratur.
Numérotation du verset Ps. 36,15 
marg.| {GME26.36.15.1} [Augustinus]Intrat gladius eorum in corda ipsorum cum extra nocedo m<ise>r<icord>ibus intus animum prius perimit iniquitas quasi quis per corpus suum trahiciat gladium ut tunicam alterius incidat. Si vero aperta persecutione non perficiunt   intenderunt arcum suum id est dolos   ut decipiant pauperem qui per se non sufficit sibi resistere   et inopem qui ab alio vires resistendi non habet sed et   arcus eorum confringatur id est frustrentur doli ne noceat iusto.
16
marg.| {GME26.36.16.1} Melius dixit de malitia peccatorum et de sustinentia iustorum. Nunc de divitiis illorum et horum paupertate quasi arcus nihil nocet iusto. Nam etsi spolietur et melius est ei quid est   melius est iusto habere   modicum ? Melius dico   super divitias peccatorum multas quibus non semper prospere erit.
17
marg.| {GME26.36.17.1} Quoniam brachia vel potentia   peccatorum conterentur. Iustos autem in adversis   confirmat Dominus. Exemplo crucis sue que finita in pena fixa frontibus imperatorum manet in gloria. Confirmat etiam spe eternorum quod est 1 :
1 est] + id est aprobat interl. Lis58
18
marg.| {GME26.36.18.1} Novit Dominus dies vel vias   immaculatorum que ab ignaris male esse creduntur et tamen propter eas   hereditas eorum que est angelis equari et Deum videre   in eternum erit.
Numérotation du verset Ps. 36,19 
marg.| {GME26.36.19.1} Non confundentur sicut qui sperant in se vel in alio homine   in tempore malo presentis tribulationis in qua potius gloriantur vel in iudicio et   in diebus future   famis quando mali esurient   saturabuntur immaculati.
marg.| {GME26.36.19.2}Vel in diebus presentis   famis qua esuriunt boni iustitiam   saturabuntur per exempla et per Scripturas in quibus de promissarum retributionum epistolis satiantur2.
2 satiantur] satiabuntur Lis58*
Numérotation du verset Ps. 36,20 
marg.| {GME26.36.20.1}Et vere saturabuntur quoniam peccatores tantum   peribunt in iudicio. Hic etiam pereunt quoniam ablatis exterioribus et intus mordere conscientia nusquam est illis locus sed intus et extra torquentur.
marg.| {GME26.36.20.2} Inimici vero Domini ut honorificati fuerint honoribus et potentia   et exaltati gloria   mox in ipso ascensu assidue deficientes   deficient penitus a veritate intus   quemadmodum fuerint ut nec iudicium veritatis remaneat sicut fumus qui quanto plus extenditur tanto plus evanescit .
Numérotation du verset Ps. 36,21 
marg.| {GME26.36.21.1}Hec autem ideo quia peccator mu<tu>abitur a Deo corpus mente et que ad illa pertinent et verbum Dei   et non solvet id est non referet luctum talentorum aut gratias.
marg.| {GME26.36.21.2} Iustus autem solvet scilicet ipsius enim   miseretur id est misericordia movetur   et deinde   tribuet de inexhausta caritate saltem orationem.
Numérotation du verset Ps. 36,22 
marg.| {GME26.36.22.1}Scit enim quia benedicentes ei, id est facientes unum nomen Domini blasphem<e>tur, disperibunt. Pereunt etiam male dicentes: cum fiunt   benedicentes .
Numérotation du verset Ps. 36,23 
marg.| {GME26.36.23.1}Nam gressus id est opera et affectus   hominis qui per se sunt tortuosi ex peccatis in quibus nascitur homo,   dirigentur apud Dominum id est a Domino Similitudo est regis sue rei publice disponentis.
marg.| {GME26.36.23.2} Et viam eius hominis   volet Deus.
marg.| {GME26.36.23.3}Vel viam eius Dei quamvis sit dura quia tamen tuta est   volet homo cuius via etsi non dura tamen est plena latronibus.
Numérotation du verset Ps. 36,24 
marg.| {GME26.36.24.1}In hac autem via Dei, cum ceciderit homo passus corpore,   non collidetur ut mente frangatur.
marg.| {GME26.36.24.2}Vel cum ceciderit ex infirmitate peccando   non collidetur ad interitum   quia Dominus supponit manum suam id est auxilium suum. Similitudo est ab aliquo predente manum labenti tracta.
Numérotation du verset Ps. 36,25 
marg.| {GME26.36.25.1} Iunior. Pars tertia. In qua ostendit non deseri iustum et premia bonorum et penas malorum commemorans exhorationes interserit quasi vere Dominus supponit auxilium quia non derelinquit eum quod est.   Iunior fui. Loquitur Ecclesia quasi unus homo qui fuit puer in Abel sub naturali lege, adolescens sub lege scriptura, iuvenis tempore gratie fortis, senectus autem pro honore vel defectu accipitur. Ergo fuit senex « in senecta uberi »c id est pingui et honorabili suscepto Christo in omnibus gentibus.
c Ps. 91, 15.
marg.| {GME26.36.25.2}Vel senex pro defectu in misericordibus (?) et in fine seculi caritate refrigescente erit decrepitus. Has Ecclesie etates propheta colligit sub duobus id est sub iuventute in qua intelligit prima tempora que diximus pueritiam, adolescentiam, iuventutem et sub senectute in qua intelliguntur ultima tempora plenitudinis gentium vel defectus caritatis et martyrum. His ergo etatibus ait : non vidi iustum delelictum a Deo   nec semen eius iusti id est imitatores vel opera eius   non vidi querent panem id est egere pane Verbi Dei quod semper est cum eo. Vere non eget.
Numérotation du verset Ps. 36,26 
marg.| {GME26.36.26.1}Nam tota die id est toto tempore vite sue   miseretur iustus id est in corde misericordia movetur   et commodat spiritualia sicut doctrinam orationem sive manum aperit ad dandam eleemosynam terrrenam pro eternis.
marg.| {GME26.36.26.2} Et semen eius id est imitatores vel eleemosyna quam seminat ut metat   erit in benedictione id est mutiplicabitur quando pro terrenis portabit cum exultatione manipulos. Ergo tu quicumque es   declina a malo ne noceas alicui. Et quia abstinem a malo non sufficit addit :   et fac bonum.
Numérotation du verset Ps. 36,27 
marg.| {GME26.36.27.1}Prius dicit : Declina a malo et postea   fac bonum quia nemo malus repente appetit bonum. Sequitur merces   et inhabita terram iuventium   in seculum seculi eternaliter. Ideo autem dico   declina a malo et fac bonum.
Numérotation du verset Ps. 36,28 
marg.| {GME26.36.28.1} Quia Dominus amat iudicium id est discernentes inter bonum et malum et sequentes bonum.
marg.| {GME26.36.28.2}Vel amat iudicium quo sanctos permittit aflligi   et tamen   non derelinquet sanctos scilicet in pena quia quamvis hic moriantur sicut Machabei igne consumpti, tamen   in eternum conservabuntur.
marg.| {GME26.36.28.3}E contra iniusti punientur propter parva opera   et semen impiorum peribit id est imitatores eorum vel opera eorum sine fructu erunt contra hoc quod semen iusti erit in benedictione.
29
marg.| {GME26.36.29.1} Iusti autem hereditabunt terram viventium et hoc in eternum quod est   et inhabitabunt in seculum seculi super eam.
Numérotation du verset Ps. 36,30 
marg.| {GME26.36.30.1}Merito autem hec et iustis et impiis quia os cordis   iusti meditabitur scilicet que est de Deo. Et propter aliorum instructionem   lingua eius loquitur iudicium id est discernet quid Deus fugere precipit vel tenere. Hoc autem ita loquetur ut lingua consonet cordi ne putetur esse de illis de quibus ait Dominusd : « Populus hic labiis me honorat cor autem eorum longe est a me ».
d Mt. 15, 8 ; Mc. 7, 6.
Numérotation du verset Ps. 36,31 
marg.| {GME26.36.31.1}Et hoc est lex id est precepta   Dei eius est   in corde ipsius et quid ei prodest   non supplantabuntur gressus eius.
Numérotation du verset Ps. 36,32 
marg.| {GME26.36.32.1}Supplantare est plantis foveas pretendere et est verbum quod est in corde liberabit eum a laqueis peccatoris de quo ait : Considerat peccator iustum id est insidiatur ei de quo in libro sapientie diciture :"   Gravis est etiam nobis ad videndum quia dissimilis est aliis vita ipsius ".   Et ideo   querit mortificare eum.
e Cf. Sap. 2, 15.
Numérotation du verset Ps. 36,33 
marg.| {GME26.36.33.1}Sed, quamvis sicut ait Iobf," terra vel caro tradita est in manus impii ", tamen Dominus non derelinquet eum in manibus id est in potestate   eius impii ut animam consentire permittat et quamvis hic ab homine dampnetur tamen Dominus   non dampnabit eum iustum.   Cum iudicabitur illi iusto id est cum ad commodum iusti fiet ante tribunal Dei iudicium de ipso iusto.
f Cf. Iob. 9, 24.
marg.| {GME26.36.33.2}Vel non dampnabit eum cum iudicabitur illi.
Numérotation du verset Ps. 36,34 
marg.| {GME26.36.34.1} Ab impio illi   impio id est malum eius ergo o iuste etsi pateris diu expecta Dominum hic et custodi viam preceptorum   eius consolatur iustum. Dico custodi   et propter hoc   exaltabit te meritis ita   ut hereditate capias id est firmiter accipias   terram viventium   et cum perierint peccatores videbis quod nunc tibi promittitur de penis eorum et de Deo   videbis in re quod nunc vides in fide qua qui caret delectatur felicitate malorum.
Numérotation du verset Ps. 36,35 
marg.| {GME26.36.35.1}Qui non vero caret scit periturum sicut ego qui vidi impium superexaltatum ultra modum in honoribus et elevatum   sicut cedros libani. C edrus in Libano sunt altiores aliis et eiciuntur a vento. Libanus interpretatur candidatio. Cedrus ergo Libani altitudo secularis candoris que cito deicitur. Unde sequitur   transivi etc. Qui eternam felicitatem amat non transit impoum sed aut ealis est ei aut infra est. Transist qui mundum relinquit et meliori conversatione tendit ad Deum.
Numérotation du verset Ps. 36,36 
marg.| {GME26.36.36.1}Transit etiam qui presentem felicitatem impii non attendit sed fide illius novissima prospicit et ibi quid ? Quesivi et ecce non erat potens.   Quesivi eum recordatione   et non est ibi   inventus id est vel regnandi vel iustos examinandi.
marg.| {GME26.36.36.2}Potest etiam de diabolo accipi cui religato nocendi locus ablatus est de quo Ioel prophetiag :" Eum qui ab aquilone est efugabo a vobis "
g Ioel. 2, 20.
Numérotation du verset Ps. 36,37 
marg.| {GME26.36.37.1}Ergo tu qui soles custodire saccellum ne extorqueatur a diabolo innocentiam ad Deum et ad proximum quod est equum. Unde supponit et videre equitatem vel innocentiam ad Deum.   equitatem ad proximum. Vel   veritatem ne cures mundana. Vel   directionem ne putes Deum iniquum qui favet impiis et iustos affligit dirige potius oculos ad novissima et   vide quoniam sunt id est restant post hanc vitam   reliquie vite beate   homini pacifico id est beatis qui vocabuntur filii Dei qui inter discordantes pacem servant et faciunt.
38
marg.| {GME26.36.38.1} Iniusti quasi ita pacifico sed e contra   iniusti disperibunt et  simul cum iniustis interibunt reliquie   impiorum id est terrena.
marg.| {GME26.36.38.2}Vel iniusti disperibunt in idipsum id est in eternum vel   ipsum id est omnes   simul in unum.
39
marg.| {GME26.36.39.1} Salus. Hic omnia supradicta de iustis summatim recolligit. Quasi hec supradicta iustis tamen totum a Deo quod est   salus autem iustorum est   a Domino non aliunde et si quid impugnant eos ipse est   protector eorum in tempore tribulationis
Numérotation du verset Ps. 36,40 
marg.| {GME26.36.40.1} Et adiuvabit eos Dominus ill<e> operando.   Et liberabit eos ne semper laborent in vinea.
marg.| {GME26.36.40.2}Et dum in ea laborant eruet eos a peccatoribus ne propter seculi contrarietatem ledatur fides eorum et in futuro   salvabit eos non quia non peccaverunt sed   quia speraverunt in eo.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Ps. Psalmus 36), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=26&chapitre=26_36)

Notes :