Psalmus 1

Numérotation du verset Ps. 1,1 I

¶Beatus vir
¶Codd. : D30 Rusch Ps-G
qui non abiit
in consilio
impiorum ¦
et in via peccatorum
non stetit
et in cathedra
pestilentie
non sedit.
Numérotation du verset Ps. 1,2 II

Sed in lege
Domini
voluntas eius ¦
et in lege eius
meditabitur die ac nocte.
Numérotation du verset Ps. 1,3 III

Et erit
tamquam
lignum
quod plantatum est
secus decursus aquarum ¦
quod fructum suum
dabit in tempore suo.
Numérotation du verset Ps. 1,IV 

Et folium eius
non defluet ¦
et omnia
quecumque faciet
prosperabuntur.
Numérotation du verset Ps. 1,4 V

Non sic impii
non sic ¦
sed
tamquam
pulvis
quem proicit ventus
a facie terre.
Numérotation du verset Ps. 1,5 VI

Ideo
non resurgunt1
1 resurgunt Ps-G (F² cett. codd.) D14 Mz145 Mz374 P15205 P10489 Ω Δ] resurgent Ps-G (F* ΦV) cum Ps-γ Ps-Mozc Ps-H LXX
impii
in iudicio ¦
neque peccatores
in consilio iustorum.
Numérotation du verset Ps. 1,6 VII

Quoniam novit Dominus
viam iustorum ¦
et iter impiorum
peribit.

Psalmus 1

Numérotation du verset Ps. 1,1 
marg.| {GME26.1.0} A Incipit liber hymnorum vel soliloquiorum David prophete glossatus a magistro Gileberto Pictavensi episcopo. 1
1 Incipit... episcopo] om. P12004
marg.| {GME26.1.1} Beatus vir. Huic psalmo non est ausus Esdras apponere titulum quia in sequentibus caput libri vocatur ibia: «In capite libri scriptum est de me». Est etiam quasi titulus sequentium psalmorum simul continens quecumque per ceteros dividuntur et idem intendens, id est ut novo homini conformemur2. Unde etiam primus ponitur. b
a Ps. 39, 8.
b ¶Codd. : Lis58 P11 P12003 = De Bruyne , Préfaces, Ps. n° 82, p. 117 (Berlin , Staatsbibl., Phillips 1646).
2 conformemur ] conformaremur P11
marg.| {GME26.1.2} In modo bipartitus est. Prima enim pars est de beato viro in qua blanditur laude, secunda3 de ultionibus iniquorum, in qua terret adversis ibi: Non sic impii. Ostenditur autem in prima parte bonus in se et utilis aliis. Bonus in se duobus modis; primo versu immunis ab omni malo, secundo plenus omni bono. Et est plena diffinitio beati viri, que tota soli Christo convenit, non omni beato. Utitur autem propheta comparatione et confert Christum novum hominem veteri Ade, ac si dicat: Vetus homo terrenus, qui recedens a Deo factus est miser, non est imitandus, sed novus et celestis   qui non abiit et cetera. Et ideo   beatus, scilicet Christus. Beatus est cui omnia optata succedunt,   vir id est firmus contra prospera et adversa, quod non ille   qui non abiit in consilio4. Lege ista prius in opposito, deinde cum sensum verborum cognoveris, singula a Christo significantius removebis. Attende etiam5 ordinem:   abiit, stetit, sedit; item   in consilio, in via, in cathedra; item   impiorum, peccatorum, pestilentie. Attende etiam horum diversorum, que quibus coniunxerit:   abiit in consilio impiorum; item   stetit in via peccatorum; item   Sedit in cathedra pestilentie. Hec recte ordinata et recte coniuncta cognosces, si prius genera temptationum et peccandi distinxeris.
3 secunda Lis58 ] + est P12004
4 in consilio Lis58 ] et cetera P12004
5 etiam Lis58] om. P12004
marg.| {GME26.1.3}Temptatio fit tribus modis: cogitatione, delectatione, consensu. Hec tria voluntas una complectitur, que est primum genus peccandi, secundum opus, tertium consuetudo. Illis homo temptatur, his temptationibus succumbit. Adapta: Adam abiit a Deo non loco sed animi cogitatione cum consilio impiorum, id est suggestioni serpentis et Eve voluntate6 consensit. Suggestio consilium dicitur7, quoniam quasi ex ratione diabolus utile proposuit, cum dixitc: « Eritis sicut dii ».
c Gn. 3, 5.
6 voluntate Lis58 ] voluntati P12004
7 consil. dicitur] inv. Lis58
marg.| {GME26.1.4}Prosequere: Stetit delectatione   in via peccatorum dum pomum comedit.   Sedit consensu et quasi consuetudine cum in superbia confirmatus sese excusando culpam in auctorem retorsit, dicens: « Mulier quam dedisti mihi seduxit me8. Unde etiam dicitur sedisse in cathedra pestilentie. In his verbis effectus exemplo magister peccatoribus excusandi. Hec quo ordine creverunt in primo Adam, removentur a secundo; et ideo non superfluit quod post   non abiit ponitur   non stetit, non sedit. Modo revertere ad seriem9 ita. Vir est beatus. Quis?   Qui non abiit, id est non recessit a Deo in regionem deserti, in quo ovis perdita erravit.   Non abiit, inquam, cogitatione, id est non peccavit voluntate per se, quod est laudabile, non, inquam, quamvis positus   in consilio 10 et multorum   impiorum 11   , id est quamvis multi hoc suggererent quod laudabilius est.
8 seduxit me] + vel decepit interl. al. m. Lis58
9 seriem BL4804 Lis58 ] + lectionis P12004
10 consilio BL4804 P12004 ] + impiorum Lis58
11 et multorum - impiorum] inv. Lis58
marg.| {GME26.1.5}Sequitur : et in via peccatorum, id est prava operatione que ducit ad mortem,   non stetit, id est non peccavit opere.
marg.| {GME26.1.6}Vel aliter in via peccatorum, id est in mundo venit quidem12, quia natus inter peccatores, sed   non stetit quia non tenuit eum illecebra seculi;
12 venit quidem BL4804 Lis58] inv. P12004
marg.| {GME26.1.7} [Augustinus] 13 Et in cathedra pestilentie non sedit. Sedere est regnantis. Iste vero noluit terrenum regnum cum superbia appetere, que recte intelligitur   cathedra pestilentie. Dicitur enim pestilentia quasi pastulentia a pastu, et est morbus qui ab uno in alium fere omnes14 invadit. [Augustinus] 15 Similiter vix caret aliquis16 amore dominandi. Insiste17 verba: Impius in Deum, peccator in se, pestilens in proximum. Item thronus regum, tribunal iudicum, cathedra doctorum.
13 Augustinus BL4804 Lis58 P12004
14 fere omnes BL4804 P12004] inv. Lis58
15 Augustinus Lis58 ] om. BL4804 P12004
16 caret aliquis BL4804 Lis58] inv. P12004
17 Insiste BL4804 P12004 ] inspice Lis58
marg.| {GME26.1.8} [Augustinus] 18 Unde aliter et accomodatius cathedra pestilentie 19 accipitur perniciosa doctrina, que ut cancer serpit, in qua Christus non sedit. [Cassiodorus] 20 [] Per hoc quod ait  via 21 et  stetit et  sedit, similitudinem exprimit exulantium22 qui, dum sunt in via, facilius revocantur; cum iam stant difficilius, demum difficillime dum ibi magistri et domini effecti sunt.
18 Augustinus BL4804 Lis58 P12004
19 cathedra pestilentie BL4804 P12004] inv. Lis58
20 Cassiodorus Lis58 ] om. BL4804 P12004
21 via BL4804 P12004] in praem. P12004
22 exulantium BL4804 P12004 ] exultantium Lis58
interl.| Non fere quisquis est qui careat amore dominandi et humanam non appetat gloriam. Pestilentia enim est morbus late pervagatus et omnes, aut pene omnes, involvens. Augustinus quamquam accomodatius etc. Augustinus. B
interl.| {GME26.1.1-2C}+C <Psalterium Cassinense> Beatus vir
-   qui non abiit in consilio impiorum in Deum cogitatione voluntate consentiendo suggestioni
-   qui non stetit in via peccatorum in se delectatione operatione comedendo vetitum
-   qui non sedit in cathedra pestilentie in proximum consensu consuetudine excusando culpam
  sed in le<ge> Do<mini> vo<luntas> ei<us> me<ditabitur> di<e> a[c nocte].
Numérotation du verset Ps. 1,2 
marg.| {GME26.2.1} [Augutinus] 23 Sed in lege . Supra immunis a peccato...
23 Augustinus Lis58 ] om. BL4804 P12004
prol.| […] [suite en préparation]



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Ps. Psalmus 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=26&chapitre=26_1)

Notes :