Hugo de Sancto Caro

Capitulum 1

Numérotation du verset Ex. 1,1 

Hec1 sunt nomina
1 Hec] Incipit liber Deuteronomii praem. ΩX
filiorum Israel2
2Hic... Israel] def. Cas264 (mutil.)
qui ingressi sunt
Egyptum
cum Iacob
singuli cum domibus suis
introierunt
Numérotation du verset Ex. 1,2 

Ruben
Simeon
Levi
Iudas3
3 Iudas Rusch ] Iuda Weber
Numérotation du verset Ex. 1,3 

Isachar
Zabulon
et Beniamin
Numérotation du verset Ex. 1,4 

Dan
et Neptalim
Gad
et Aser.
Numérotation du verset Ex. 1,5 

Erant igitur omnes anime eorum qui
egressi sunt de femore Iacob septuaginta.
Ioseph autem
in Egypto
erat.
Numérotation du verset Ex. 1,6 

Quo mortuo
et universis fratribus eius
omnique cognatione sua4
4 sua] illa Cas264 Weber
Numérotation du verset Ex. 1,7 

filii Israel creverunt et quasi germinantes multiplicati sunt
ac roborati nimis impleverunt terram.
Numérotation du verset Ex. 1,8 

Surrexit
interea rex novus super Egyptum
qui ignorabat Ioseph.
Numérotation du verset Ex. 1,9 

Et ait ad populum suum:
Ecce populus filiorum Israel
multus et fortior nobis est5.
5 est] om. Cas265 Weber
Numérotation du verset Ex. 1,10 

Venite, sapienter
opprimamus
eum, ne forte
multiplicetur et, si ingruerit contra nos bellum,
addatur
inimicis nostris,
expugnatisque nobis egrediatur de6 terra.
6 de] e Weber
Numérotation du verset Ex. 1,11 

Preposuit itaque eis magistros
operum,
ut affligerent eos oneribus,
edificaveruntque urbes
tabernaculorum pharaoni,
Phiton,
et Ramesses.
Numérotation du verset Ex. 1,12 

Quantoque opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur et crescebant
Numérotation du verset Ex. 1,13 

oderuntque7 filios Israel
7 oderuntque Cas265 Rusch ] oderantque Weber
Egyptii,
et affligebant
illudentes
et invidentes8 eis9
8 et invidentes Cas265 Rusch] om. Weber |
9 et invidentes – eis] inv. Cas264 |
Numérotation du verset Ex. 1,14 

atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris
luti et lateris,
omnique famulatu quo in terre operibus premebantur.
Numérotation du verset Ex. 1,15 

Dixit autem rex Egypti
obstetricibus
Hebreorum quarum una vocabatur Sephora10,
10 Sephora Cava ΩJ Λ Π B Φ R²Z² ΘHAM*ΩJ Ψ Ω Rusch Ed1530 Clementina ] Sephra Amiatinus Weber ( X T M Φ R*Z* O1 Θ M²) ΩJ *, Siphra ΘG (in hebreo)
altera Phua,
Numérotation du verset Ex. 1,16 

precipiens eis: Quando obstetricabitis Hebreas, et partus tempus advenerit,
si masculus
fuerit, interficite illum ;
si femina,
reservate.
Numérotation du verset Ex. 1,17 

Timuerunt
autem obstetrices
Deum11 et non fecerunt12 iuxta preceptum regis Egypti sed13 conservabant mares.
11 Deum] Dominum Cas264 |
12 fecerunt] fecerant Cas264* |
13 Egypti sed] et Cas264 |
Numérotation du verset Ex. 1,18 

Quibus ad se accersitis, rex
ait: quidnam est hoc quod facere voluistis ut pueros servaretis?
Numérotation du verset Ex. 1,19 

Que responderunt: Non sunt Hebree sicut Egyptie mulieres.
Ipse enim obstetricandi habent scientiam, et priusquam veniamus ad eas, pariunt.
Numérotation du verset Ex. 1,20 

Bene ergo fecit Deus obstetricibus
et crevit
populus Israel14, confortatusque est nimis.
14 Israel Cas264 (glossa interl.)] om. Cas264 (Textus) Weber
Numérotation du verset Ex. 1,21 

et quia timuerunt15 obstetrices Deum, edificavit
15 timuerunt Cas264 Rusch ] timuerant Weber
illis domos.
Numérotation du verset Ex. 1,22 

Precepit autem pharao
omni populo suo,
dicens: quicquid
masculini sexus
natum fuerit, in flumen
proicite: quicquid feminei,
reservate.

Capitulum 1

Numérotation du verset Ex. 1,1 
marg.| {1. 75va} {a} Hec sunt nomina] Non nominantur nisi undecim filii Iacob, eo quod Ioseph precesserat eos in Egyptum.
marg.| {f} Erant igitur omnes anime] id est homines, Synecdochice a parte totum, sicut 1Ptr. 3.d. Octo anime salve facte sunt per aquam, Lv. 5.a. Si peccaverit anima, etc. Et intelligitur totum quandoque a parte digniori, ut hic anima pro homine. Quandoque a parte indigniori, ut Io. 1.b. Verbum caro factum est, id est homo, quod dictum est ad maiorem expressionem. Et nota quod nominantur hic filii per ordinem geniture, sed secundum ordinem geniture simul, et dignitatis. Primo quidem numerantur sex filii Lie, que fuit prima uxor : Secundo Beniamin filius Rachelis : Ultimo quatuor filii ancillarum. Hunc autem ordinem non tenuit Iacob in benedictionibus.
marg.| {h} Septuaginta] Annumerato Iacob cum illis, qui cum eo ingressi sunt Egyptum, et Ioseph cum duobus filiis. Septuaginta. Translatio SEPTUAGINTA Interpretum habet septuagintaquinque, quod non est verum, testa HIERONYMUS quia quinque filii filiorum Ioseph, quos septuaginta connumerant, nondum nati erant, cum Iacob intravit Egyptum, ut probat HIERONYMUS in quadam GLOSSA super Gn. 49.
marg.| {m} Impleverunt terram] Gessen, scilicet non totam Egyptum.
marg.| {n} Surrexit interea] etc. Longo tempore post mortem Ioseph. Ab illo enim, qui Ioseph sublimavit, qui proprio nomine dictus est Mephres, {1. 76ra} Δ usque ad Cenchren, qui filios Israel afflixit, et mari rubro periit, multi fuerunt reges. Octavus autem ab illo fuit Amonephis, sub quo natus est Moyses. Generaliter autem omnes reges Egypti dicebantur Pharaones, sicut postea Ptolemei, et reges Persarum, Arsacide, reges Romanorum, Cesares, vel Augusti. Habebant autem propria vocabula, sicut modo patet in Papa Romano.
marg.| {a} Qui ignorabat Ioseph] beneficia, scilicet Ioseph, que contulerat Egyptiis.
marg.| {c} Sapienter opprimamus] id est astute. Sapientia enim proprie non est nisi in bono, sed superbi, quod astute faciunt, sapienter se facere iactant, quasi dicat opprimendo eos nobis provideamus, ne contra nos multiplicentur.
marg.| {d} Preposuit itaque] etc. Hebreos, scilicet sed ipsis magistris prefecit Egyptios, qui eos durius affligerent. Et dicit IOSEPHUS, quod Egyptii invidebant Hebreis propter ingenii virtutem, et laboris industriam, et operum affluentiam, et sobolis nobilitatem, et ideo ad suggestionem eorum, imposuit rex Hebreis angarias duras, quibus fracti non vacarent amplexibus.
marg.| {f} Urbes tabernaculorum : Phiton] etc. Que prius etiam erant civitates, sed non erant tabernaculorum. Erant quidem in finibus Egypti, et ideo fecit eas murari Pharao, ut ibi poneret armatos milites, qui in tabernaculis iugiter excubantes, ne quis posset ingredi, vel egredi absque Pharaonis imperio, et ideo dicte sunt civitates tabernaculorum : Vel etiam dicte sunt prius civitates tabernaculorum, id est pauperum ; quas postea opere illo ditavit, et ampliavit. Alia littera habet civitates positionum, ubi scilicet fiscus reponeretur. Nota tabernaculum dicitur tam tentorium militum, quam tugurium, sive casa pauperum, et etiam tabernaculum mercium, sive rerum venialium locus.
marg.| {1. 76va} Δ Aliud etiam opus, non tam grave, quam servile imposuit illis, ut scilicet lutum platearum, et vicorum in cophinis exportarent. De quo legitur in Ps. 80. Manus eius in cophino servierunt. Tertium etiam addit opus secundum Iosephum, ut scilicet dividerent flumen per plures rivulos ad irrigationem agrorum, et circumdarent civitates fossatis, ne eas fluvius inundaret.
marg.| {a} Si femina, reservate] Cum quia fragilis sexus nocere non poterat, tum quia libidini Egyptiorum deserviret, tum quia scriba quidam sacrorum predixerat regi, eo tempore masculum in Israel nasciturum, qui regnum Egypti humiliaret, et animi virtute transcenderet universos.
marg.| {b} Non sunt] GLOSSA Timore mortis mentiuntur, sed timore Dei servaverunt pueros. Illud puniendum, hoc remunerandum.
marg.| {c} Bene ergo] etc. GLOSSA Quod Timuerunt Deum, quasi dicat Non quia mentite sunt, sed quia timentes Deum, pueros servaverunt. Sed queritur de mendacio isto, utrum fuerit peccatum mortale an veniale. AUGUSTINUS de mendacio obstetricum dicit quod veniale, nec credendum eis, qui dicunt remuneratas pro mendacio : Pietas enim in eis remunerata est, non mendacium. Unde GREGORIUS Summopere cavendum est mendacium, quamvis sit culpe levioris, si quisquam mentiatur prestando beneficium. Hoc quoque perfecti fugiunt, ut nec vita cuiusquam eorum mendacio defendatur, ne noceant anime sue, dum querunt prodesse carni aliene. Illud vero facile abstergitur, quod mater boni operis pietas comitatur. Sic videtur ergo tam secundum GREGORIUS quam secundum AUGUSTINUM quod mendacium obstetricum fuerit veniale. Contra, dicit GREGORIUS quod merces bonitatis earum potuit in eterna vita retribui : Sed pro culpa mendacii in terrenam compensationem declinata est, ergo mendacium abstulit eis remunerationem vite eterne, sed hoc non potest auferre nisi peccatum mortale, ergo mendacium earum fuit mortale peccatum. Ad hoc est communis opinio, et vera est, quod mendacium obstetricum fuit peccatum veniale : Mentite sunt enim timore mortis temporalis, et amore vite presentis, quod impedivit eas, ne gratia eis daretur. Sicut enim aliquis existens in mortali peccato, bonis operibus occasionaliter quodammodo se reddit idoneum, ut ei gratia conferatur, qua collata potest mereri vitam eternam, sed si sequatur malum opus, etiam veniale facit, ut bona opera precedentia non sint occasio gratie conferende, ita mendacio isto abstulerunt sibi obstetrices gratiam, quia reddiderunt se minus idoneas ad habendam gratiam, qua mereri poterant vitam eternam. Et ob hoc dicit GREGORIUS quod pro culpa mendacii merces benignitatis earum declinata fuit in terrenam mercedem.
marg.| {d} Edificavit] Ad litteram, cum essent pauperes, locupletavit eas, vel cum essent steriles, fecundavit.
Numérotation du verset Ex. 1,moraliter 
marg.| Moraliter. a Hec sunt nomina] In numero, et nomine filiorum Israel, notantur tria : Paucitas salvandorum, diligentia pastorum, familiaritas Domini erga suos. De primo dicitur Is. 19.e. Reliquie ligni saltus eius pre paucitate numerabuntur, et puer parvulus scribet eos. Reliquie saltus, dicuntur qui relinquuntur post rete diaboli, qui fere omnes piscatur. De secundo dicitur Ier. 33.c. Adhuc transibunt greges ad manum numerantis. De tertio Prv. 12.b. Novit iustus animas iumentorum suorum, infr. 33.c. Novi te ex nomine.
marg.| {b} Qui ingressi] Nota predicatores ingrediuntur Egyptum, id est ad peccatores, cum non ad aures, ut placeant, sed ad cor, ut edificent, loquuntur. Unde Is. 40.a. Loquimini ad cor Hierusalem. Item intrat Egyptum, qui predicatione sua querit salutem animarum. Unde Za. 6.b. Qui ingrediuntur terram Aquilonis, requiescere fecerunt spiritum meum. Item nota quod prius dicuntur filii Israel, et post, ingressi sunt cum Iacob, ad significandum, quod predicator prius debet videre Deum per contemplationem, et post laborare per predicationem. Unde antequam sponsa evocetur ad laborem predicationis, premittitur de somno contemplationis. Unde Ct. 2.b. cum dixisset : Ne suscitetis eam, donec ipsa velit, statim subdit : Surge, propera, amica mea, et veni.
marg.| {c} Cum domibus suis] Hic ostenditur quales debent esse predicatores, et omnes, qui ad predicationis officium assumuntur. Debent enim habere familiam magnam nimis : secundum quod legitur de Iob. 1.a. Erat enim ei familia multa nimis : Familia, sunt sancta desideria, munde cogitationes, opera bona. Qui hanc familiam regere non didicit, predicationis, aut prelationis officium non usurpet. Unde 1Tim.3.a. Qui domui sue preesse nescit, quomodo Ecclesie Domini diligentiam habebit ? De prelato, vel predicatore sterili dicitur Ier. 22.g. Scribe virum istum sterilem, id est sine familia, et ideo in diebus suis non prosperabitur, id est aliis non faciet fructum. Habet autem quilibet suam familiam, secundum quod dicitur Za. 12.d. Omnes familie, et relique familie, et familie eorum seorsum, et mulieres eorum seorsum.
marg.| {d} Ruben] Filius {1. 75vb} visionis habet familiam suam, id est studia Scripturarum.
marg.| {e} Simeon] auditio, suam, id est gratiam orationis, et sic de aliis, cum propria familia debet quilibet procedere. Unde 1Ptr. 4.b. Unusquisque sicut accepit gratiam in alterutrum illam administrantes, Rm. 12.b. Singuli alter alterius membra habentes donationes secundum gratiam, que data est nobis, differentes.
marg.| {f} Erant igitur] etc. Nota Dominus homines vocat animas potius quam corpora, per hoc insinuans curam animarum potius, quam corporum esse gerendam. Unde Dominus primo venit propter animas : secundo propter corpora reformanda venturus : primo venit propter animas, quia magis diligit eas. Sap. 11.d. Parcis omnibus, quia tua sunt omnia, Domine, qui amas animas.
marg.| {g} De femore] Per femur Iacob, significatur Christi humanitas, de qua Sancti generati sunt. In femore vis generandi, et Christus, qui ante sterilis fuit, posteaquam assumpsit femur, id est carnem, multos genuit in Ecclesia, Is. 8.d. Ecce ego, et pueri mei quos dedit mihi Deus. Nota, predicatores generant corde compassionis affectu, Gal. 4.c. Filioli mei, quos iterum parturio. Item ore, 1Cor. 4.d. In Christo Iesu per Evangelium ego vos genui. Solus Christus carnem generat, quia solum caro eius pro nobis fuit Cruci affixa, clavis, et lancea est aperta. 1Cor. 1.b. Numquid Paulus pro vobis crucifixus est ? quasi dicat non.
marg.| {i} Ioseph autem in Egypto] id est Christus in mundo, quasi lux in tenebris lucens, quando ingressi sunt predicatores mundum ad predicandum : Ibi Christus erat preveniens per gratiam ipsos Apostolos, quos mittebat, et preparans auditores, Mt. ult. b. Ecce precedet vos in Galileam, sicut Gabrielem, quem miserat ad Virginem salutandam, precessit. Unde beatus Bernardus Transilit Gabrielem et prevenit ad Virginem : Ave, inquit Angelus, gratia plena, Dominus tecum : Quid ? Quem reliquisti in celo, nunc in utero reperis, quoniam modo volavit, et prevolavit super pennas ventorum, victus es,
marg.| {o} Archangele, transilivit te, qui premisit te.
marg.| {k} Quo mortuo] Hoc est, quo Christo mortuo, et Sanctis, crevit Ecclesia. Pro uno grano mortificato, multa grana surrexerunt, Quod significatum fuit Iud. 7.f. ubi dicitur, quod confractis lagenis lampades micuerunt, et hostes territi, terga dederunt, quia fractis in Passione sanctorum corporibus, apparuerat miracula, per que victus est mundus, et Ecclesia sublimata, et multiplicata.
marg.| {l} Multiplicati] Ad litteram ministri Ecclesie multiplicati sunt numero, et utinam merito : Sed multi non propter Christum, sed ut de bonis Ecclesie divites fiant, serviunt, quibus convenit, quod dicit Dominus in Evangelio Io. 6.c. Queritis me, non quia vidistis signa, sed quia comedistis de panibus, et saturati estis. In talium ministrorum multitudine non multum iucundatur Dominus. Unde Is. 9.a. Multiplicasti gentem, non magnificasti letitiam. Unde Beatus BERNARDUS Non magnificatur letitia, dum nihil minus appareat decrevisse meriti, quam numeri accessisse. Curritur ad sacros ordines passim, et reverenda angelicis spiritibus ministeria homines comprehendunt sine consideratione : Dati sunt sancti gradus in occasionem turpis lucri, et questum estimant pietatem. Copiosissime siquidem pietatis inveniuntur in suscipienda, immo accipienda cura animarum, sed hec apud eos cura minor, et de animarum salute novissima cogitatio est.
marg.| {n} Surrexit interea] Christus, rex novus dicitur, quia innovat omnia in melius. Unde Apc. 21.b. Ecce nova facio omnia. Sap. 7.d. Permanens in se innovat omnia. Diabolus autem rex novus dicitur, quia novitate gaudet, et semper vellet, hominem querere novitates. Sir. 27.b. Stultus ut luna mutatur. Christus rex est Iudeorum, id est confitentium, et humilium : Sed diabolus superborum. Iob. 41.d. Omne sublime videt, ipse est rex super omnes filios superbie. Sicut autem Christus habet suos, sic diabolus suos Apostolos. Apostoli quidem diaboli, sunt vetule, et quidam interpretes, lenonibus, et meretricibus verba portantes : Martyres sunt heretici : Confessores, hypocrite, qui exterminant facies, etc.
Numérotation du verset Ex. 1,moraliter 
marg.| Moraliter. Virgines diaboli sunt, qui exterius carnis integritatem custodiunt, sed intus mentes diversis vitiis sunt corrupte. Est novitas duplex : Quedam bona, quedam mala. Bona triplex : Novitas potentie. Sir. 36.a. Innova signa, immuta mirabilia. Novitas gratie. 2Cor. 5.d. Vetera transierunt, et ecce nova facta sunt omnia. Novitas glorie. Apc. 21.b. Ecce nova facio omnia. Novitas mala triplex : Vanitatis. 1Tim.6.d. Profanas vocum novitates devita. Item curiositatis. Act. 17.e. Athenienses omnes, et advene, et hospites ad nihil aliud vacabant, nisi aut dicere aut audire aliquid novum. Item impietatis, ut hic b. Surrexit rex novus.
marg.| {b} Et ait ad populum suum] Populus diaboli, maligni spiritus, et perversi homines, hac duplici acie impugnat populum Dei. Maligni enim spiritus intus tentant, perversi homines exterius persequuntur, Lam. 1.g. Foris interficit gladius, et domi mors est similis. Hi interiorem substantiam, alii exteriorem auferre nituntur. Eph. 6.b. Non est nobis colluctatio adversus, etc. Sed ab utrisque liberat Dominus. Unde Ps. 90. Cadent a latere tuo, etc.
marg.| {c} Sapienter opprimamus] In eo, quod dicit, Sapienter, notatur astutia diaboli, per quam seducit. In eo, quod dicit, Opprimamus, notatur potentia diaboli, per quam seductam animam opprimit violenter. Bene autem dicitur primo sapienter, et postea opprimamus, quia diabolus primo non habet potestatem in homine, sed per blanditias seducit, seductum postmodum opprimit violenter. Unde quidam, credo Beatus BERNARDUS Ne acquiescas dicentibus, incurvare, nec credas adiicientibus, ut transeamus : Non enim transeunt, sed herent, ex quo semel supposueris corpus tuum, et terram, et viam transeuntibus, inundatio transeuntium surgere non permittit. Iob. 20.d. Vadent, et venient super eum horribiles.
marg.| {e} Edificaveruntque urbes tabernaculorum] Tabernacula, sunt opera nostra. Iob. 15.d. Ignis devorabit tabernacula eorum, qui munera libenter accipiunt. Hbr. 13.o. Habemus {1. 76rb} altare, etc.
marg.| {f} Urbes tabernaculorum] edificat, qui corpori suo providet, vel delicias, vel divitias, vel honores.
marg.| {g} Phiton] Interpretatur os abyssi, vel defectionis, et significat cupiditatem, que sicut infernus satiari non potest : sic nec illa. Huius tabernaculi urbem edificat, qui servit pro Ecclesia, vel redditu, vel prebenda. Singula enim obsequia, que hoc intuitu impenduntur, quasi singuli lapides in hoc edificio ponuntur.
marg.| {h} Ramesses] Interpretatur commotio tinee, vel malitia decurrens, et significat luxuriam, que sicut tinea de carne exorta, carnem consumit. Huius ergo tabernaculi urbem edificat, qui gule vel rerum divitias procurat. Heliopolis interpretatur civitas solis, et significat superbiam. Hanc urbem edificat, qui honores huius seculi ambit, ut super alios videatur. He tres civitates sunt in Egypto, id est in mundo, quia omne, quod est in mundo, etc. 1Io. 2.c. Et in his urbibus edificandis multus labor est, totus tamen cedit Pharaoni, id est diabolo. Unde Prv. 5.b. Ne des alienis honorem tuum, et annos tuos crudeli, etc. Item Os. 7.c. Comederunt alieni robur eius. quasi dicat Non tibi sed Pharaoni laboras. E converso iusti. Prv. 16.d. Anima laborantis laborat sibi, etc. Et Ps. 127. Labores manuum tu. etc. Et nota quod dicit, manducabis, non manducas. Quidam enim labores suos hic manducant, de suis operibus gloriantes. Mt. 6.a. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. Has tres civitates destruere, et alias contrarias edificare venit Dominus : Paupertatem, castitatem, humilitatem. Et has primo in se exhibuit, postea eas aliis predicavit. Ier. 31.d. Revertere, virgo filia Israel, ad civitates tuas istas. He tres sunt in Iudea, in his edificandis non est multus labor, et tamen magna utilitas. Mt. 11.d. Discite a me, quia mitis, etc.
marg.| {i} Quantoque opprimebant] Sic boni quanto magis tribulantur, tanto amplius proficiunt in bono. Nam virtus in infirmitate perficitur. 2Cor. 12.c. Et ibidem d. Cum infirmor, tunc potens sum, etc. Gn. 1.d. Crescite, et multiplicamini. Et sequitur : Et replete aquas maris. In aquis enim maris, id est in amaritudine crescunt, et multiplicantur boni.
marg.| {k} Oderantque] Prv. 29.b. Viri sanguinum oderunt simplicem. Io. 15.c. Si mundus vos odit, etc.
marg.| {l} Et affligebant] etc. Tria inveniuntur hic, que sunt in peccato. In procuratione afflictio, in brevi usu illusio, in fine amaritudo. Unde Beatus BERNARDUS Voluptas gutturis, que tanta hodie estimatur, vix duorum obtinet latitudinem digitorum, et huius tam modice partis tam exigua delectatio, quanta paratur sollicitudine, quantam deinde molestiam parit, hic monstruosius renes dilatantur, et humeri, hinc tumentes uteri non tam impinguantur, quam impregnantur arvina, et dum carnis onus ossa non sustinent, morbi varii generantur : Sic libidinis illecebra vorago quantis laboribus, et dispendiis interdum et fame, et honoris, aut in vite ipsius periculo comparatur, cuius appetitus anxietatis, et vecordie, actus abominationis, et ignominie, exitus penitudinis, et verecundie plenus esse dignoscitur. Nota : Dominus propter peccata nostra afflictus fuit in flagellatione, illusus in faciei velatione, amarificatus fuit in fellis potatione. Ter autem illusum est Christo. Primo quando velata facie dicebatur ei : Prophetiza, Christe, etc. Secundo illusum ab Herode in veste alba. Tertio in regio habitu, quando indutus est purpura, coronam spineam portans in capite, et arundinem tenens in manu. Sic diabolus illudit peccatori : Primo quando excecat eum, ne attendat peccati qualitatem, id est vilitatem, et pene quantitatem, id est Dei iustitiam. Secundo illudit ei in veste alba per simulationem. Tertio illudit, quando propter hypocrisim quis assumitur in prelatum, et datur ei corona spinea, id est mitra pontificalis, et baculus arundineus, id est baculus pastoralis, fragilis, et manum perforans,



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ex. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=04&chapitre=04_1)

Notes :