Glossa ordinaria

Capitulum 23

Numérotation du verset Ex. 23,1 

Non suscipietis1 vocem mendacii
1 suscipietis] suscipies Weber
non2 iunges
2 non] nec Weber
manum
tuam ut pro impio dicas falsum testimonium.
Numérotation du verset Ex. 23,2 

Non sequaris3
3 sequaris] sequeris Weber
turbam
ad faciendum malum, nec in iudicio plurimorum
acquiesces sententie, ut a vero devies.
Numérotation du verset Ex. 23,3 

Pauperis quoque non misereberis in iudicio4.
4 iudicio] negotio Weber
Numérotation du verset Ex. 23,4 

Si occurreris bovi inimici tui aut asino erranti, reduc ad eum.
Numérotation du verset Ex. 23,5 

Si videris asinum odientis te iacere sub onere, non pertransibis,
sed sublevabis cum eo.
Numérotation du verset Ex. 23,6 

Non declinabis
in iudicium5 pauperis.
5 iudicium] iudicio Weber
Numérotation du verset Ex. 23,7 

Mendacium fugies.
Insontem et iustum non occides,
quia aversor impium.
Numérotation du verset Ex. 23,8 

Nec accipias munera
que excecant
etiam prudentes,
et subvertunt verba iustorum.
Numérotation du verset Ex. 23,9 

Peregrino
molestus non eris. Scitis enim advenarum animas,
quia et ipsi peregrini fuistis in terra Egypti.
Numérotation du verset Ex. 23,10 

Sex annis seminabis terram tuam, et congregabis fruges eius.
Numérotation du verset Ex. 23,11 

Anno autem septimo dimittes eam,
et requiescere facies, ut comedant pauperes populi tui, et quicquid reliquum6 fuerit edant bestie agri.
6 reliquum] reliqui Weber
Ita facies in vinea et in oliveto tuo.
Numérotation du verset Ex. 23,12 

Sex diebus operaberis,
septima7* die cessabis
7 septima Ω R Weber ] septimo X P* Rusch Clementina
ut requiescat bos
et asinus
tuus, et refrigeretur filius ancille tue
et advena.
Numérotation du verset Ex. 23,13 

Omnia que dixi vobis custodite. Et per nomen
deorum externorum8 non iurabitis,
8 deorum externorum] inv. Weber
neque audietur ex ore vestro.
Numérotation du verset Ex. 23,14 

Tribus vicibus per singulos annos
mihi festa celebrabitis.
Numérotation du verset Ex. 23,15 

Sollemnitatem quoque9 azymorum
9 quoque] om. Weber
custodies. Septem diebus comedes azyma, sicut precepi tibi, tempore mensis novorum, quando egressus es de Egypto:
non apparebis in conspectu meo vacuus.
Numérotation du verset Ex. 23,16 

Et sollemnitatem
mensis10 primitivorum operis tui quecumque serueris11
10 mensis] messis Weber |
11 serueris Weber ] severis Rusch |
in agro, sollemnitatem quoque in exitu anni, quando congregabis12 omnes fruges tuas de agro.
12 congregabis] congregaveris Weber
Numérotation du verset Ex. 23,17 

Ter in anno apparebit omne masculinum13 coram Domino Deo tuo14.
13 masculinum] + tuum Weber |
14 tuo] om. Weber |
Numérotation du verset Ex. 23,18 

Non immolabis super fermento
sanguinem victime tue15,
15 tue] mee Weber
nec remanebit adeps
sollemnitatis mee usque mane.
Numérotation du verset Ex. 23,19 

Primitias frugum terre16
16 terre] + tue Weber
deferes in domum Domini Dei tui.
Non17 coques
17 non] nec Weber
hedum
in lacte matris sue.
Numérotation du verset Ex. 23,20 

ecce mittam ego18 angelum meum,
18 mittam ego] inv. Weber
qui precedat te, et custodiat in via, et introducat ad locum quem paravi.
Numérotation du verset Ex. 23,21 

Observa eum, et audi vocem eius,
nec contemnendum putes, quia non dimittet te19 cum peccaveritis, et est nomen meum in illo.
19 te] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 23,22 

quod si audieris vocem eius et feceris omnia que loquor, inimicus ero inimicis tuis et affligam affligentes te.
Numérotation du verset Ex. 23,23 

Precedetque te angelus meus et introducet te ad Amorreum et Etheum20 et Pherezeum Chananeum21 et Eveum et Iebuseum quos ego conteram22.
20 Etheum] Hettheum Weber |
21 Chananeum] Chananeumque Weber |
22 conteram] contribo Weber |
Numérotation du verset Ex. 23,24 

Non adorabis deos eorum nec coles eos non facies opera eorum sed destrues eos, et confringes statuas eorum.
Numérotation du verset Ex. 23,25 

Servietisque Domino Deo vestro ut benedicam
panibus tuis
et aquis,
et auferam infirmitatem
de medio tui.
Numérotation du verset Ex. 23,26 

Non erit infecunda nec sterilis
in terra tua:
numerum dierum tuorum
implebo.
Numérotation du verset Ex. 23,27 

Terrorem meum mittam in precursum tuum,
et occidam omnem populum ad quem ingredieris cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam
Numérotation du verset Ex. 23,28 

emittens crabrones prius qui fugabunt Eveum et Chananeum et Etheum antequam introeas.
Numérotation du verset Ex. 23,29 

Non eiciam eos a facie tua anno uno, ne terra in solitudinem redigatur et crescant contra te bestie.
Numérotation du verset Ex. 23,30 

Paulatim expellam eos de conspectu tuo donec augearis et possideas terram.
Numérotation du verset Ex. 23,31 

Ponam autem terminos tuos a mari Rubro
usque ad mare Palestinorum
et a deserto
usque ad Fluvium
tradam manibus vestris
habitatores terre,
et eiciam eos de conspectu vestro.
Numérotation du verset Ex. 23,32 

Non inibis cum eis fedus
nec cum diis
eorum.
Numérotation du verset Ex. 23,33 

Non habitent in terra tua
ne forte peccare te faciant in me, si servieris diis eorum:
quod tibi certe23 erit in scandalum.
23 certe] certo Weber

Capitulum 23

Numérotation du verset Ex. 23,1 
Non suscipietis1 vocem mendacii
1 suscipietis] suscipies Weber
interl.| consentiendo, vel loquendo
non2 iunges
2 non] nec Weber
interl.| te illi sociando
manum
interl.| operam
tuam ut pro impio dicas falsum testimonium.
interl.| «Testis falsus non erit impunitus»a
a Prv. 19, 5.
Numérotation du verset Ex. 23,2 
Non sequaris3
3 sequaris] sequeris Weber
interl.| quasi: non te defendas, quia cum pluribus peccas, vel ideo non esse peccatum dicas
turbam
interl.| populum, sed doctores scilicet qui pauciores licet sint, sunt tamen sanioris consilii
ad faciendum malum, nec in iudicio plurimorum
interl.| dum iudex resides
acquiesces {t. 1: Erfurt, f. 79ra; facsim., p. 159a} sententie, ut a vero devies.
Numérotation du verset Ex. 23,3 
Pauperis quoque non misereberis in iudicio4.
4 iudicio] negotio Weber
interl.| dum iudex resides
Numérotation du verset Ex. 23,4 
Si occurreris bovi inimici tui aut asino erranti, reduc ad eum.
interl.| Hec per se sic patent, ut expositione obsurentur.
interl.| Quasi dicatb: Diligite inimicos vestros et cetera.
b Mt. 5, 44; Lc. 6, 27.
marg.| PAUPERIS  QUOQUE  NON  MISEREBERIS etc. Ne scilicet contra iustitiam pauperi faveas causa misericordie. Bona est misericordia, sed non debet esse contra iudicium. Iudicium autem dicit Scriptura quod justum est. Ne quis autem propter hanc sententiam Deum putet prohibere misericordiam, oportune sequitur:   Si occurreris bovi inimici tui etc. Quasi fac misericordiam etiam erga inimicos tuos, cum potestas est a iudicando libera. Non enim cum reducis errantem bovem inimici et reddis, inter aliquos iudex resides.
Numérotation du verset Ex. 23,5 
Si videris asinum odientis te iacere sub onere, non pertransibis,
interl.| negligendo
sed sublevabis cum eo.
interl.| Benefacite his qui vos oderuntc.
c Mt. 5, 44; Lc. 6, 27.
Numérotation du verset Ex. 23,6 
Non declinabis
interl.| accipiendo personam
in iudicium5 pauperis.
5 iudicium] iudicio Weber
interl.| Recte iudicate, filii hominumd.
d Ps. 57, 2.
Numérotation du verset Ex. 23,7 
Mendacium fugies.
interl.| «Perdes omnes qui loquuntur mendacium»e.
e Ps. 5, 7.
marg.| MENDACIUM. Veritatem et iudicium amat Dominus, et ad hec exequenda populum suum hortatur «quia non est personarum acceptor»f.
f Act. 10, 34.
Insontem et iustum non occides,
interl.| quia Dominus sanguinem servorum suorum ulcisceturg
g Cf. 4rg. 9, 7: « ulciscar sanguinem servorum meorum prophetarum, et sanguinem omnium servorum Domini de manu Iezabel. »
quia aversor impium.
interl.| non: iustum
Numérotation du verset Ex. 23,8 
Nec accipias munera
interl.| in iudicio vel testimonio
interl.| Beatus qui «excutit manus suas ab omni munere»h
h Is. 33, 15.
que excecant
interl.| interiori cecitate
etiam prudentes,
interl.| Avaro nil est scelestius; nihil iniquius quam amare pecuniami.
i Sir. 10, 9-10.
et subvertunt verba iustorum.
interl.| ut putant
Numérotation du verset Ex. 23,9 
Peregrino
interl.| qui dum est in hoc seculo, peregrinatur a Domino
molestus non eris. Scitis enim advenarum animas,
interl.| quomodo scilicet facile contristentur non habentes unde se consolentur
quia et ipsi peregrini fuistis in terra Egypti.
interl.| Ex conditione sua quisque perpendat quomodo aliis misereatur. Undej: Dimittite, et dimittetur vobis etc.
j Lc. 6, 37.
Numérotation du verset Ex. 23,10 
Sex annis seminabis terram tuam, et congregabis fruges eius.
Numérotation du verset Ex. 23,11 
Anno autem septimo dimittes eam,
interl.| seminabis quidem, sed non colliges
et requiescere facies, ut comedant pauperes populi tui, et quicquid reliquum6 fuerit edant bestie agri.
6 reliquum] reliqui Weber
interl.| apri, cervi
Ita facies in vinea et in oliveto tuo.
interl.| Putabis scilicet et excoles, sed fructum non colliges.
marg.| SEX  ANNIS  SEMINABIS etc. AUGUSTINUS. Queritur quid colligant pauperes, si in septimo anno ita parcitur terre ut nec seminetur. Non enim ad vineam et olivetum pertinet quod dictum est: Edent pauperes gentis tue, quia de terra non seminata nihil possunt sumere, ubi segetes nasci non possunt. De vinea enim et oliveto, postea dicit similiter esse faciendum. Ideo illud de arvis intelligitur, que frumentis serviunt. An sic accipiendum   Sex annis seminabis terram tuam , et colliges, septimo vero non colliges, ut intelligatur ‘seminabis’, etiamsi dictum non est, ut ad sex annos seminare et colligere pertineat, ad septimum vero dimittere quod fuerit seminatum? Nam quid inde habebunt pauperes, quorum residuum etiam feris bestiis dedit, eis scilicet que illis frugibus possunt vesci, id est apris, cervis, et huiusmodi? Quod tamen non diceretur, nisi significationis gratia. De bubus enim non est cura Deo. Quod sic non intelligitur quasi non pascat ea, que «non seminant neque metunt»k, sed quia ei cure non est precepto movere hominem, quomodo bovi suo consulat: quanto ergo minus cura est ei de feris bestiis precipere, cum eas ipse pascat divitiis nature, qui etiam eas pascit per alios sex annos, cum colliguntur que seminantur?
k Lc. 12, 24.
marg.| SEX  ANNIS  SEMINABIS  TERRAM  TUAM etc. In senario, perfectio operum, in septenario, requies animarum exprimitur. Bene ergo   sex annis seminare terram nostram,   et congregare fruges eius precipimur, quia in presenti vita, que sex etatibus constat,   terram carnis nostre exercere et virtutum semina in ea serere debemus, ut in futuro vitam eternam accipiamus. Quod autem pauperes populi et bestie agri comedere iubentur, que in septimo anno de nostro labore preterito crescunt, significatur quod per eleemosynarum et caritatis obsequium, merces in futuro paratur. Quam etiam vinea {t. 1: Erfurt, f. 79rb; facsim., p. 159b} et olivetum, id est gratie et misericordie opera, preparant. Si ergo non tantum amicis sed etiam bestiis, id est inimicis, benefici sumus in futuro, cum iam non erit tempus operandi, premia consequemur. Undel: «Qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet» vitam eternam.
l 2Cor. 9, 6; cf. Gal. 6, 8: « Que enim seminaverit homo, hec et metet. Quoniam qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem: qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam eternam ».
Numérotation du verset Ex. 23,12 
Sex diebus operaberis,
interl.| omni tempore presentis vite, quo laborandum est
septima7* die cessabis
7 septima Ω R Weber ] septimo X P* Rusch Clementina
interl.| in quiete anime solute a corpore
ut requiescat bos
interl.| qui fortiter operandi laborem sustinuit
interl.| disciplinatus
et asinus
interl.| hebes
interl.| de quo diciturm: Isachar asinus fortis supposuit humerum ad portandum.
m Gn. 49, 14-15.
tuus, et refrigeretur filius ancille tue
interl.| Ecclesie, que nobis quasi ancilla servit, vel synagoge, que servit cum filiis suis: multi enim Iudei ad Dominum conversi.
interl.| gentilis de oleastro assumptus est, et bone olive insertus, vel qui in mundo fuit quasi advena et peregrinus.
Numérotation du verset Ex. 23,13 
Omnia que dixi vobis custodite. Et per nomen
interl.| sed per nomen suum
deorum externorum8 non iurabitis,
8 deorum externorum] inv. Weber
interl.| In Evangelio omnino interdicitur iuramentum.
neque audietur ex ore vestro.
marg.| ET  PER  NOMEN  DEORUM etc.   Per nomen suum   iurare permittit, non quod bonum sit iurare. Sed sciebat homines pronos ad iurandum esse: non vult ut iurent   per nomina externorum deorum et frequenti iuramento inducantur ad cultum eorum. Sic et hostias non approbat Deus, mavult tamen sacrificari sibi quam idolis.
Numérotation du verset Ex. 23,14 
Tribus vicibus per singulos annos
interl.| In aprili scilicet, in iunio et in septembri
mihi festa celebrabitis.
interl.| Pasca, Pentecosten, Scenophegia
marg.| TRIBUS  VICIBUS etc. Fidem sancte Trinitatis colentes: in Pascha enim immolatur Filius, in Pentecosten datur Spiritus, in Scenophegia paterne maiestatis potentia declaratur.
Numérotation du verset Ex. 23,15 
Sollemnitatem quoque9 azymorum
9 quoque] om. Weber
interl.| qua Christus immolatur
custodies. Septem diebus comedes azyma, sicut precepi tibi, tempore mensis novorum, quando egressus es de Egypto:
interl.| aprilis, quando, secundum Iosephum, colligebant spicas, et eas igne torrentes, et manibus confricantes offerebant primitias Domino; de quibus parum imponebant sacrificio, reliquum erat sacerdotis quo facto, cuique metere licebat.
non apparebis in conspectu meo vacuus.
interl.| bonis operibus
Numérotation du verset Ex. 23,16 
Et sollemnitatem
interl.| Hec erat in iunio, quando panes primitiarum offerebantur.
mensis10 primitivorum operis tui quecumque serueris11
10 mensis] messis Weber
11 serueris Weber ] severis Rusch
interl.| vel: seminaveris
in agro, sollemnitatem quoque in exitu anni, quando congregabis12 omnes fruges tuas de agro.
12 congregabis] congregaveris Weber
marg.| Tribus vicibus per singulos annos etc. Hoc est omni tempore presentis vite et in sancte Trinitatis confessione, per fidem, spem et caritatem bonorum operum obsequia Deo creatori vestro exhibebitis. Pascha enim celebramus mense novorum, cum per sanguinem agni immaculati ab Egyptia servitute liberati, per spirituales aquas de veteri homine in novum transimus, non in vetustate littere, sed in novitate spiritus, quo in terram promissionis per gratiam Christi pervenimus.   Solennitatem vero   mensis primitivorum celebramus, cum operum nostrorum voluntatem et sermonum primitias Domino consecramus.   Solennitatem quoque in exitu anni, quando congregatis frugibus, id est virtutum fructibus, ad finem vite et introitum regni celestis pervenire contendimus, in tabernaculis septem diebus commemorantes, quia per omne tempus vite presentis peregrinos nos esse agnoscimus, nec requiem hic, sed in futuro requirimus, sedulo curantes, ne in conspectu Dei vacui appareamus.
marg.| SOLENNITATEM  QUOQUE  IN  EXITU  ANNI. Maturis scilicet frugibus, quando fructus totius anni collecti sunt, in septembri scilicet quem Hebrei thesseri, Macedones ytheneos vocant; in cuius principio Iudei feriantes amplius tuba canunt quam in cunctis mensibus, et plura offerunt, in quo dies expiationum, et dies scenophegie quinto decimo die, qui est solennitas Tabernaculorum.
Numérotation du verset Ex. 23,17 
Ter in anno apparebit omne masculinum13 coram Domino Deo tuo14.
13 masculinum] + tuum Weber
14 tuo] om. Weber
interl.| Femina enim debent occultari.
Numérotation du verset Ex. 23,18 
Non immolabis super fermento
interl.| malitie et nequitie
sanguinem victime tue15,
15 tue] mee Weber
interl.| id est: purum sacrificium sine corruptione offeres.
nec remanebit adeps
interl.| id est pinguedo bonorum operum et fecunditas virtutum, vel spiritualis intelligentia
sollemnitatis mee usque mane.
interl.| die iudicii, quia tunc non erit locus operandi, virtutibus studendi, vel Scripturam perscrutandi
Numérotation du verset Ex. 23,19 
Primitias frugum terre16
16 terre] + tue Weber
interl.| bonorum operum initia
deferes in domum Domini Dei tui.
interl.| quia non est locus veri sacrificii extra catholicam Ecclesiam
Non17 coques
17 non] nec Weber
marg.| O Herodes, o Iudei
marg.| passione punias18
18 punias] coniec., puuias cacogr. Rusch (Erfurt Graz facsim.)
interl.| Iosephus dicit ante octavum diem non licere interfici.
hedum
interl.| Et Septuaginta: agnum
interl.| Christus qui est hedus Iudeis, agnus nobis
interl.| in infantia vel tempore conceptionis
marg.| NON  COQUES  HEDUM etc. AUGUSTINUS. Quomodo intelligatur ad verborum proprietatem nescio utrum possit reperiri. Si enim alicuius significationis causa prohibitum acceperimus agnum   in lacte coqui  , nullus usus est ita coquendi. Si autem in diebus quibus lactatur, quis Iudeorum hoc umquam servavit, ut agnum non coqueret, nisi sugere desisteret? Quid est autem   in lacte matris sue, quasi possit, etiamsi boc intelligeretur, sine huius precepti transgressione coqui, si eo nato mortua {t. 1: Erfurt, f. 79va; facsim., p. 160a} matre eius, ab ove alia lactaretur? Cum alicuius ergo significantie causa esse preceptum nemo ambigit. Sed etiam que possunt observantia factitari, non sine causa ita sunt precepta. Significant enim aliquid: hoc vero quomodo observetur ad proprietatem verborum, aut non est, aut non elucet. Intellectum tamen de Christo approbo, qui hac prophetia predictus est non occidendus a Iudeis infans, quando Herodes querens eum occidere, non invenit; ut   coques quod dictum est, pertineat ad ignem passionis, id est tribulationem. Illud quoque forsitan non absurdum est quod alii dicunt id esse preceptum per prophetiam, ne se boni Israelite sociarent Iudeis malis, a quibus Christus passus est tamquam agnus   in lacte matris sue , id est eo tempore quo conceptus est. Dicuntur enim femine ex quo conceperint lac colligere: Christus autem nono mense completo, decimo inchoato, natus est octavo kalendas ianuarias, et primo mense conceptus est, scilicet octavo kalendas aprilis, quod tempus et passionis eius fuit   in lacte matris sue, id est in die quo conceptus est; vel parvulis adhuc et lactentibus, non immittes passionem tamquam Christo dictum sit qui talibus adhuc discipulis pepercit. Unden: «Si ergo me queritis, sinite hos abire». Unde addit Evangelistao: «Ut sermo impleretur, quem dixit: Quia quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam». Unde apparet eos, si tunc paterentur, fuisse perituros; postea vero passi sunt, non agni in lacte, sed arietes in grege.
n Io. 18, 8.
o Io. 18, 9.
marg.| STRABO. Moraliter. Hedus , id est peccator,   non est   in lacte matris coquendus , id est blandiciis dissolvendus, sed aspere increpandus et redarguendus.
Numérotation du verset Ex. 23,20 
ecce mittam ego19 angelum meum,
19 mittam ego] inv. Weber
interl.| Iosue
marg.| Ecce mittam etc. RABANUS. Iosue significat ducem populi, qui ideo angelus dicitur, quia ad voluntatem Domini annuntiandam mittitur: angelos enim grece nuntius dicitur.
qui precedat te, et custodiat in via, et introducat ad locum quem paravi.
Numérotation du verset Ex. 23,21 
Observa eum, et audi vocem eius,
interl.| Undep: Sicut obedivimus Moysi, sic obediemus tibi.
p Ios. 1, 17.
nec contemnendum putes, quia non dimittet te20 cum peccaveritis, et est nomen meum in illo.
20 te] om. Weber
interl.| quia ex filiis Israel, qui ‘vir videns Deum’ interpretatur, vel quia Iesus dictus est. Mystice vero salvator et redemptor noster potest intelligi, qui est angelus magni consilii, et sue et paterne voluntatis nuntius, in quo nomen Dei veraciter est, quia verus Deus est.
Numérotation du verset Ex. 23,22 
quod si audieris vocem eius et feceris omnia que loquor, inimicus ero inimicis tuis et affligam affligentes te.
marg.| INIMICUS  ERO etc. GREGORIUS. Radix cuncti mali superbia est, de qua diciturq: Initium omnis peccati superbia. Prima eius soboles septem principalia vitia: inanis gloria, invidia, ira, tristitia, avaritia, ventris ingluvies, luxuria. Et quia his septem superbie vitiis nos captos doluit Redemptor noster, ad spirituale liberationis prelium Spiritu septiformis gratie plenus venit.
q Sir. 10, 15.
Numérotation du verset Ex. 23,23 
Precedetque te angelus meus et introducet te ad Amorreum et Etheum21 et Pherezeum Chananeum22 et Eveum et Iebuseum quos ego conteram23.
21 Etheum] Hettheum Weber
22 Chananeum] Chananeumque Weber
23 conteram] contribo Weber
marg.| PRECEDETQUE  TE  ANGELUS etc. RABANUS. Iosue populum Israeliticum in terram promissionis induxit, septem gentes eiciens, idolaque et aras eorum destruens. Mystice, verus Deus has gentes cum simulacris suis exterminat, cum septem principalia vitia et omne idolum inimici de cordibus nostris expellit, ut nature nostre terram secure possideamus.
marg.| QUOS  EGO  CONTERAM .  IOANNES CHRYSOSTOMUS. Habet unum quodque vitium in corde nostro propriam mansionem quam sibi vindicans, in anime nostre recessu exterminat Israelem, id est rerum summarum contemplationem, et adversari non desinit. Non enim possunt virtutes cum vitiis morari, sed cum ab Israelitis, id est a virtutibus, fuerint vitia {t. 1: Erfurt, f. 79vb; facsim., p. 160b} superata, locum quem concupiscentie vel fornicationis spiritus possidebat, castitas obtinebit. Quem furor ceperat, patientia vindicabit. Quem tristitia mortem operans occupaverat, salutaris et plena gaudio letitia possidebit. Quem accidia vastavit, excolet fortitudo. Quem superbia conculcabat, humilitas honestabit. Itaque singulis vitiis expulsis, eorum loca, id est effectus, virtutes contrarie possidebunt, que filii Israelis, id est anime Deum videntes, nuncupantur; qui cum universas cordis expulerint passiones, non tam alienas possessiones paravisse quam proprias recuperasse credendi sunt; quia secundum veterem traditionem, terram Chananeorum filii Sem in divisione orbis sortiti sunt, quam Chananei violenter possederunt. Unde iusto iudicio Dei expulsi sunt. Voluntas quoque Domini possessionem cordis nostri non vitiis sed virtutibus deputavit, que post prevaricationem Ade insolescentibus vitiis, quasi Chananeis, a propria regione depulse sunt. Cum vero per Dei gratiam diligentia nostra et labore nostro restituuntur, non tam alienam terram occupant quam recipiunt propriam.
Numérotation du verset Ex. 23,24 
Non adorabis deos eorum nec coles eos non facies opera eorum sed destrues eos, et confringes statuas eorum.
interl.| ut omnis memoria eorum destruatur
Numérotation du verset Ex. 23,25 
Servietisque Domino Deo vestro ut benedicam
interl.| «Etenim benedictiones dabit legislator; ibunt de virtute in virtutem: videbitur Deus deorum in Sion»r.
r Ps. 83, 8.
panibus tuis
interl.| verbi Dei
et aquis,
interl.| doctrine
et auferam infirmitatem
interl.| peccati
de medio tui.
interl.| corde
marg.| BENEDICAM  PANIBUS  TUIS  ET  AQUIS etc. AUGUSTINUS. Alia littera: Benedicam panem et vinum tuum etc. Quamvis he promissiones possint et spiritualiter intelligi, tamen cum secundum hominum temporalem felicitatem intelliguntur, ad Vetus Testamentum pertinent, ut queque precepta, exceptis his que in sacramento aliquid significant, eadem ad mores bonos pertinentia reperiantur, promissiones tamen carnales atque terrene sunt. In futuro autem dabuntur premia ad Novum Testamentum pertinentia que impii non accipient.
Numérotation du verset Ex. 23,26 
Non erit infecunda nec sterilis
interl.| sine fructu virtutum et operum
interl.| Propter peccata hominum, sterilitas mulierum et animalium et ipsius terre sepe contingit.
in terra tua:
interl.| corpus
interl.| Viri impii non dimidiabunt dies suoss.
s Ps. 54, 24.
interl.| non noctium, ut moriaris scilicet «senex et plenus dierum»
implebo.
interl.| in stabilitate scilicet eternitatis
Numérotation du verset Ex. 23,27 
Terrorem meum mittam in precursum tuum,
interl.| id est: ante te ad terrendum populum
et occidam omnem populum ad quem ingredieris cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam
interl.| non ad litteram, sed terrores inimicorum significat, quibus Deus hostes eorum exagitat.
Numérotation du verset Ex. 23,28 
emittens crabrones prius qui fugabunt Eveum et Chananeum et Etheum antequam introeas.
marg.| EMITTENS  CRABRONES etc. AUGUSTINUS. Emittam vespas etc. Hoc promittit Deus et liber Sapientie dicit esse impletum, ubi aitt: Emisit antecessores exercitus sui vespas. Non autem legimus factum neque Moysi tempore, neque sub Iosue, neque sub iudicibus, neque sub regibus. Ideo fortasse vespe aculei timoris intelligendi sunt, quibus agitabantur gentes, ut cederent filiis Israel. Deus enim loquitur, in cuius sermone si figurate aliquid dicatur, quod ad proprietatem non sit impletum, non impedit historie fidem, in qua perspicitur veritas narratoris, sicut nec Evangelistarum narratio secundum proprietatem impeditur, si aliquid a Christo figurate dicitur.
t Sap. 12, 8.
marg.| SEPTUAGINTA. Alia littera: Emittam vespas ante te, et eiciet Amorreos etc. A plurali ad singularem numerum se convertit. Intelligitur autem eiciet Amorreos, vespa, scilicet sicut locusta, sicut rana, non quod una sit, sed per singularem intelligitur pluralis.
marg.| NON  EICIAM  EOS A  FACIE etc. STRABO. Gentes iste vitia significant que nec simul nec uno tempore in sanctis extinguuntur, ne monstra terre multiplicentur, id est ne in superbiam erigantur, et vanam gloriam et huiusmodi. Nam cum sancti contra maiora vitia pugnant et vincunt, relinquunt minora, et permittuntur dominari, ne per elationem gravius corruant. Unde Paulo datus est stimulus carnis ad custodiam humilitatis.
Numérotation du verset Ex. 23,29 
Non eiciam eos a facie tua anno uno, ne terra in solitudinem redigatur et crescant contra te bestie.
interl.| Noluit Deus simul delere omnes gentes, ne terra redacta in solitudine, sevius contra eos bestie sevirent.
Numérotation du verset Ex. 23,30 
Paulatim expellam eos de conspectu tuo donec augearis et possideas terram.
Numérotation du verset Ex. 23,31 
Ponam autem terminos tuos a mari Rubro
interl.| quod est in Oriente
usque ad mare Palestinorum
interl.| Mediterraneum scilicet, quod est mare Magnum et mare Tyrrenum
et a deserto
interl.| post Bethleem una tantum est civitacula que Thecue alias Theone dicitur: post illam statim sequitur vastitas deserti.
usque ad Fluvium
interl.| Euphraten
tradam manibus vestris
interl.| alias: tuis
habitatores terre,
interl.| demones vel vitia
et eiciam eos de conspectu vestro.
interl.| ne audeant resistere
Numérotation du verset Ex. 23,32 
Non inibis cum eis fedus
interl.| Nulla pars iustitie cum iniquitate, nec templo Dei cum idolis
nec cum diis
interl.| idolis vel demonibus
eorum.
Numérotation du verset Ex. 23,33 
Non habitent in terra tua
interl.| corpore vel anima a Deo culta
ne forte peccare te faciant in me, si servieris diis eorum:
interl.| Grecus habet duleuses, non latreuses 24; unde intelligitur quia et dulia debetur Deo tamquam Domino, latria vero non nisi Deo, sicut Deo.
24 duleuses non latreuses] scrips., duleus es non latreus es Rusch, cf. LXX : δου Λ εύσῃς
quod tibi certe25 erit in scandalum.
25 certe] certo Weber
interl.| anime



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ex. Capitulum 23), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=04&chapitre=04_23)

Notes :