Capitulum 17
Numérotation du verset
Ex. 17,1
Igitur profecta1 omnis multitudo filiorum Israel de deserto Sin
1 profecta Mt300 Cas264 ΩJ Weber] + est om. Rusch
per mansiones suas iuxta sermonem Domini castrametata est2 in Raphidim
2 castrametata est
Cor3
(vel)
Mt300 Rusch
] castrametati sunt ΩJ
Cor3
(hebr. anti.)
ubi non erat aqua ad bibendum populo.
Numérotation du verset
Ex. 17,2
Qui iurgatus contra Moysen,
ait: Da nobis aquam ad bibendum3.
3 ad bibendum Ω
M
Cor3
(vel)
Rusch
(ad bibendu
cacogr.
)] ut bibamus
Mt300 Cas264
ΩJ
Cor3
(anti.)
Weber,
et bibemus
Cor3
(hebr.)
Quibus iratus4 Moyses ait5:
4 iratus ΩS Rusch] om. Mt300 Cas264 Weber
|
5 Moyses ait Ω
M
Rusch
] respondit Moyses
Mt300 Cas264
ΩJ
Cor3
(hebr.)
Weber
|
Quid iurgamini contra me6, cur temptatis Dominum?
6 me] + et
Cor3
(hebr. anti.)
Numérotation du verset
Ex. 17,3
Sitivit
ergo populus
ibi pre7 aque penuria et murmuravit contra Moysen dicens cur fecisti nos exire8 de Egypto ut occideres9 nos et liberos nostros ac iumenta siti.
7 pre] pro
Weber
|
8 fecisti - nos exire]
inv. Weber
|
9 occideres] + et
Weber
|
Numérotation du verset
Ex. 17,4
Clamavit autem Moyses ad Dominum dicens: Quid faciam populo huic adhuc pusillum10
10 pusillum] pauxillum
Weber
et lapidabit11 me.
11 lapidabit] lapidabunt
Weber
Numérotation du verset
Ex. 17,5
Ait autem12 Dominus ad Moysen: Antecede populum et sume tecum de seniorbus13 Israel et virgam in14 qua
12 autem]
om. Weber
|
13 senioribus] senibus
Weber
|
14 in] om. Weber
|
percussisti fluvium tolle in manu tua et vade
Numérotation du verset
Ex. 17,6
en ego stabo coram te ibi super petram Horeb
percutiesque petram et exibit ex ea aqua
ut bibat populus
fecit Moyses ita coram seniorbus15 Israel
15 senioribus] senibus
Weber
Numérotation du verset
Ex. 17,7
et vocavit nomen loci illius Temptatio propter iurgium filiorum Israel et quia temptaverunt Dominum dicentes estne Dominus
in nobis an non.
Numérotation du verset
Ex. 17,8
Venit autem Amalech
et pugnavit16 contra Israel in Raphidim
16 pugnavit] pugnabat
Weber
Numérotation du verset
Ex. 17,9
dixitque Moyses ad Iosue: Elige viros et egressus pugna contra Amalech
et cras ego stabo17
17 et cras Λ H ΣO P Ω
Rusch
] cras cett. Ed1530
Clementina
in vertice collis
habens virgam18
18 virgam
Rusch
(hapax)] + Dei
Weber
in manu
mea
Numérotation du verset
Ex. 17,10
Fecit Iosue ut locutus19 erat Moyses et pugnavit contra Amalech
19 locutus] + ei
Weber
Moyses
autem et Aaron
et Hur
ascenderunt super verticem collis.
Numérotation du verset
Ex. 17,11
Cumque elevaret20 Moyses manus
20 elevaret ΦG*
Rusch
] levaret
cett. Weber
vincebat Israel
sin autem paululum remisisset, superabat Amalech.
Numérotation du verset
Ex. 17,12
manus autem Moysi erant graves: sumentes igitur lapidem,
posuerunt subter eum in quo sedit
Aaron autem et Hur sustentabant manus eius ex utraque parte
et factum est ut manus illius21 non lassarentur usque ad occasum solis.
21 illius] ipsius
Weber
Numérotation du verset
Ex. 17,13
fugavitque Iosue
Amalech
et populum eius
in ore
gladii
Numérotation du verset
Ex. 17,14
Dixit autem
Dominus ad Moysen: Scribe hoc ob monimentum in libro22* et trade in23 auribus Iosue delebo enim memoriam
22 ob monimentum - in libro Ψ ΩSJ
Ed1530 Clementina
(
1593 1598
)
Weber
(monumentum)]
inv. Rusch (hapax)
|
23 in Amiatinus ... Ψ ΩSJ
Rusch
]
om. Weber
|
Amalech
sub celo.
Numérotation du verset
Ex. 17,15
edificavitque Moyses altare
et vocavit nomen eius Dominus
exaltatio
mea dicens
Numérotation du verset
Ex. 17,16
quia manus
solius24 Domini
24 solius] solii
Weber
et bellum Dei erit contra Amalech
a generatione
in generationem.
Capitulum 17
Numérotation du verset
Ex. 17,1
Igitur profecta1 omnis multitudo filiorum Israel de deserto Sin
1 profecta Mt300 Cas264 ΩJ Weber] + est om. Rusch
marg.|
SIN.3 Hic specialiter Sin una mansio accipitur, ex his quinque que fuerunt a mari Rubro usque ad montem Sina, quas Iosephus nominatim describit. Generaliter enim etiam4 desertum illud Sin vocatur sicut et Raphidim.B
3 Sin] S. De deserto Sin
Cas264 Mt300
4 etiam Cas264 Rusch] omne Mt300
per mansiones suas iuxta sermonem Domini castrametata est5 in Raphidim
5 castrametata est
Cor3
(vel)
Mt300 Rusch
] castrametati sunt ΩJ
Cor3
(hebr. anti.)
marg.|
HIERONYMUS.
Raphidim
est locus in deserto iuxta montem Horeb. Sciendum autem quod omnis eremus usque ad montem Sinai,
Sin
vocatur, et ex tota provincia etiam locus unius mansionis nomen accepit, sicut et Moab tam urbis quam provincie nomen est. In hac solitudine quinque sunt mansiones, Suph, et eremus Sin, Alus, Depheca, Raphidim. Unde bene dicitur quia profecta est omnis multitudo filiorum Israel de eremo Sin, per mansiones suas iuxta os Domini, et venerunt in
Raphidim
. Unde patet plures mansiones unius regionis vocabulo demonstrari.
ubi non erat aqua ad bibendum populo.
marg.|
IGITUR
PROFECTA
EST. ORIGENES. Omnes qui volunt pie vivere in Christo persecutionem patiuntura, ab hostibus impugnantur, agensque iter huius vite semper debet esse paratus et stare in castris. Unde:
profecta est omnis synagoga filiorum Israel de deserto Sin
secundum castra sua per verbum Dei. Est una quidem Synagoga Domini, sed in quatuor castris dividitur, qui describuntur in Numeris circa tabernaculum Domini posita. Armatus ergo in castris Domini militans ne implices te secularibus negociis, et in castris Domini semper excubias agas, ut de te dicatur quia profectus es per verbum Domini
de deserto Sin
, et venias
in Raphidim
.
Sin
autem tentatio interpretatur; Raphidim: sanitas iudicii. Qui bene exit de tentatione, venit ad sanitatem iudicii. In die enim iudicii sanus erit. Undeb: Qui vicerit, dabo ei de ligno vite, quod est in paradiso Dei mei. Venit ergo ad sanitatem iudicii qui bene disponit sermones suos in iudicio.
a 2Tm. 3, 12.
b Apc. 2, 7.
Numérotation du verset
Ex. 17,2
Qui iurgatus contra Moysen,
ait: Da nobis aquam ad bibendum6.
6 ad bibendum Ω
M
Cor3
(vel)
Rusch
(ad bibendu
cacogr.
)] ut bibamus
Mt300 Cas264
ΩJ
Cor3
(anti.)
Weber,
et bibemus
Cor3
(hebr.)
Quibus iratus7 Moyses ait8:
7 iratus ΩS Rusch] om. Mt300 Cas264 Weber
8 Moyses ait Ω
M
Rusch
] respondit Moyses
Mt300 Cas264
ΩJ
Cor3
(hebr.)
Weber
Quid iurgamini contra me9, cur temptatis Dominum?
9 me] + et
Cor3
(hebr. anti.)
Numérotation du verset
Ex. 17,3
Sitivit
interl.|
in deserto
ergo populus
interl.|
qui debet esurire et sitiri iustitiam
ibi pre10 aque penuria et murmuravit contra Moysen dicens cur fecisti nos exire11 de Egypto ut occideres12 nos et liberos nostros ac iumenta siti.
10 pre] pro
Weber
11 fecisti - nos exire]
inv. Weber
12 occideres] + et
Weber
marg.|
SITIVIT
ERGO etc. ORIGENES. Alia littera: Sitivit, inquit, populus aquam, et murmurabant adversus Moysen. Suffecit dicere quia sitivit: quid opus fuit addere aquam? Non est superflua adiectio. Sunt ergo diversi sites, et quisque habet propriam. Qui boni sunt, esuriunt et sitiunt iustitiamc. Alii quoque dicuntd: Sitivit anima mea ad te, Deus. Qui vero sunt peccatores, patiuntur non sitim aque, non famem panis, sed audiendi verbum Dei. Sitiit ergo populus aquam, qui debuit sitire iustitiam. Sed Deus eruditor infantium, magister insipientium, corrigit culpas, et emendat errores, dicens ad Moysen ut sumat virgam, percutiat petram, et educat aquas. Vult enim eos iam de petra bibere, et proficere, et ad interiora mysteria venire. Murmuraverunt enim adversus Moysen, ideo iubet Dominus ut ostendat eis petram de qua bibent. Si quis enim est qui legens Moysen murmurat adversus eum, et displicet ei lex secundum litteram, quia in multis non videtur habere consequentiam, ostendit ei Moyses petram que est Christus, ut inde bibat, et sitim reficiat. Sed hec petra non dat aquas nisi percussa, {t. 1: Erfurt, f. 72vb; facsim., p. 146b} percussa vero fontes producit. Percussus enim Christus, et in cruce mactatus, Novi Testamenti fontes produxit. Undee: Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis. Nisi enim fuisset percussus, et exisset sanguis et aqua de latere eius, omnes sitim verbi Dei pateremur. Undef: «Bibebant autem de spirituali, consequente eos, petra: petra autem erat Christus».
c Mt. 5, 6.
d Ps. 41, 3.
e Cf. Za. 13, 7.
f 1Cor. 10, 4.
marg.|
ISIDORUS. Sitiens populus pro aqua murmuravit contra Moysen: ideo iubet Deus ut ostendat eis petrum ex qua bibant. Si quis autem legens Moysen murmurat adversus eum, et displicet ei littera legis, ostendit ei Moyses petram, que est Christus, et ducit ad ipsam, unde bibat et sitim reficiat.
Numérotation du verset
Ex. 17,4
Clamavit autem Moyses {t. 1: Erfurt, f. 72vb; facsim., p. 146b} ad Dominum dicens: Quid faciam populo huic adhuc pusillum13
13 pusillum] pauxillum
Weber
interl.|
alias:
paululum
et lapidabit14 me.
14 lapidabit] lapidabunt
Weber
Numérotation du verset
Ex. 17,5
Ait autem15 Dominus ad Moysen: Antecede populum et sume tecum de seniorbus16 Israel et virgam in17 qua
15 autem]
om. Weber
16 senioribus] senibus
Weber
17 in] om. Weber
interl.|
Septuaginta: in qua pro de qua; celeberrima locutio in Scripturis
percussisti fluvium tolle in manu tua et vade
marg.|
ANTECEDE
POPULUM etc. Non solum Moyses ducit populum ad aquas, sed et seniores populi. Non enim sola Lex Christum annuntiat, sed et prophete, et patriarche, et omnes maiores natu.
marg.|
ET
VIRGAM etc. TOLLE
IN
MANU
TUA. AUGUSTINUS. Aaron, non Moyses, legitur flumen virga percussisse. Moyses enim eadem virga mare divisit, non flumen. Quid ergo sibi vult: Accipe virgam in qua percussisti flumen? An forte mare appellavit flumen, et querendum est exemplum huius locutionis? An quod Aaron fecit Moysi potius attributum est, quia Moysen iubebat Deus que faceret Aaron, et in hoc autoritas, in illo ministerium? Undeg: Erit tibi ad populum, tu autem illi in his que ad Deum.
g Cf. Ex. 4, 16.
Numérotation du verset
Ex. 17,6
en ego stabo coram te ibi super petram Horeb
interl.|
mons qui et Sina
percutiesque petram et exibit ex ea aqua
interl.|
aperto latere Christi, «exivit sanguis et aqua»h
h Io. 19, 34.
ut bibat populus
interl.|
«Bibebant autem de spirituali, consequente eos, petra: petra autem erat Christus»i.
i 1Cor. 10, 4.
marg.|
PERCUTIESQUE
PETRAM
. Christum qui in cruce a Iudeis percussus est: cui accessit virga, id est lignum passionis, ut fidelibus manaret aqua.
fecit Moyses ita coram seniorbus18 Israel
18 senioribus] senibus
Weber
Numérotation du verset
Ex. 17,7
et vocavit nomen loci illius Temptatio propter iurgium filiorum Israel et quia temptaverunt Dominum dicentes estne Dominus
interl.|
vel:
Deus
G
G
¶Codd. : Rusch, om. Cas264
in nobis an non.
Numérotation du verset
Ex. 17,8
Venit autem Amalech
interl.|
diabolus intercludens viam patrie celestis
et pugnavit19 contra Israel in Raphidim
19 pugnavit] pugnabat
Weber
marg.|
VENIT
AUTEM
AMALECH etc. STRABO. Amalech fuit filius Hysmael, a quo Amalechite, qui et Hysmaelite ipsi sunt Saraceni. Interpretatur autem bibens, vel lambens, sanguinem, et significat diabolum qui sanctos de Egypto exeuntes et ad terram promissionis tendentes semper impugnat, et animarum sanguinem bibere desiderat.
marg.|
ORIGENES. Describitur bellum cum Amalechitis factum. Populus dicitur pugnasse et vicisse antequam manducaret panem de celo et biberet de petra. Non dicitur pugnasse populus, sed dicitur ad eum: Dominus pugnabit pro vobis, et tacebitis. Est ergo quando Dominus pugnat pro nobis, nec permittit tentari supra id quod possumus nec impares viribus sinit ad fortem venire congressum. Iob quoque certamen tentationis sue iam perfectus implevit; et tu ergo, cum ceperis manducare manna, panem celestem verbi Dei, et bibere aquam de petra. Cumque ad interiora doctrine spiritualis accesseris, exspecta pugnam, prepara te ad bellum.
Numérotation du verset
Ex. 17,9
dixitque Moyses ad Iosue: Elige viros et egressus pugna contra Amalech
marg.|
DIXITQUE
MOYSES etc. ORIGENES. Alia littera: Dixitque Moyses ad Iesum: Elige tibi viros etc. Hucusque beati nominis Iesu numquam facta est mentio. Hic primum vocavit Moyses Iesum, et dixit ei: Elige viros tibi ipsi. Moyses vocat Iesum, lex invocat Christum, ut eligat sibi viros potentes de plebe: non poterat Moyses eligere, sed solus Iesus, qui aitj: Non vos me elegistis, sed ego vos ut elegi. Ipse est electorum dux, et potentium princeps. Ipse confligit cum Amalech. Ipse enim intrat in domum fortis, et alligat fortem, et vasa eius diripitk.
j Io. 15, 16.
k Cf. Mt. 12, 19.
et cras ego stabo20
20 et cras Λ H ΣO P Ω
Rusch
] cras cett.
Ed1455
Ed1530
Clementina
interl.|
firmus, immobilis, secundum illudl: «Qui statis in domo Domini».
l Ps. 133, 1; 134, 2.
in vertice collis
interl.|
tamquam vicinus celo, et non in valle; undem: «Levavi oculos meos» ad eum qui habitat in celis.
m Cf. Ps. 122, 1.
{t. 1: Erfurt, f. 73ra; facsim., p. 147a} habens virgam21
21 virgam
Rusch
(hapax)] + Dei
Weber
interl.|
quam dedit Deus ut verberentur hostes
in manu
interl.|
potestate vel opere
mea
marg.|
EGO
STABO
IN
VERTICE
COLLIS. ORIGENES. Ascendit, inquit, Moyses non in vertice montis, sed
in vertice collis
. Servabatur enim ei tunc ascendere in verticem montis cum ascensurus erat Iesus et cum ipso Moyses et Helyas, et ibi transformandus in gloria. Nunc ergo velut nondum glorificatus de transformatione Iesu, non ascendit in verticem montis, sed in verticem collis. Et cum elevaret {t. 1: Erfurt, f. 73ra; facsim., p. 147a} Moyses manus, superabat Isrel. Moyses elevat manus, non extendit. Iesus qui totum mundum, exaltatus in cruce, amplexus est, dicit: Extendi manus ad populum non credentem. Elevare manus, hoc est actus levare ad Deum, ut non habeat actus deiectos et humi iacentes, sed Deo placitos et ad celum erectos. Elevat ergo manus qui thesaurizat in celo. Ubi enim thesaurus, ibi oculus, ibi manus. Elevat manus qui dicitn: «Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum». Si ergo eleventur actus nostri, vincitur Amalech. Undeo: Remissas manus et genua debilia erigite. Si servat populus legem, elevat Moyses manus, et adversarius vincitur. Si non servat legem, invalescit Amalech. Quia igitur nobis pugna est adversus principes, et potestates, et mundi huius rectores tenebrarum, si vis vincere, eleva manus, id est actus, conversatio tua non sit in terris, sed in celisp. Eleva et tu manus in celum ad Deum, imple mandatum Apostoliq: «Sine intermissione orate»; et tunc fiet quod scriptum est, quia sicut ablingit vitulus in campis herbam virentem, ita ablinget populus hic populum qui super terram est; ubi inducitur quia populus Dei non tam manu et armis quam voce et lingua pugnabat, et oratione inimicos prosternebat. Eleva ergo actus, insta orationi: hec est Christiani pugna qua superat inimicum. Puto autem per hanc figuram duos populos significari, quorum unus ex gentibus elevet manus Moysi, et in sublime tollat ea que scripsit et intelligentiam eorum, et sic vincat. Alius vero, id est Iudaicus populus, non elevat manus Moysi a terra, nec altum aliquid nec sublime in eo intelligit, et sic ab adversariis vincitur.
n Ps. 140, 2.
o Hbr. 12, 12.
p Cf. Phil. 3, 20.
q 1Th. 5, 17.
marg.|
HABENS
VIRGAM etc. AUGUSTINUS. Nunc virga Dei dicitur, que primum dictum est Aaron, postea dicitur Moysi. Sicut enim spiritus Helie qui est Spiritus Dei, cuius particeps Helias dicitur, et Dei iustitia, que nostra est. Under: Ignorantes Dei iustitiam, volentes suam statuere, id est tamquam a se sibi preparatam.
r Rm. 10, 3.
Numérotation du verset
Ex. 17,10
Fecit Iosue ut locutus22 erat Moyses et pugnavit contra Amalech
22 locutus] + ei
Weber
interl.|
diabolum
Moyses
interl.|
Lex quam dedit Deus
autem et Aaron
interl.|
Mons fortitudinis
interl.|
Christus
et Hur
interl.|
ignis Spiritus sanctus
ascenderunt super verticem collis.
Numérotation du verset
Ex. 17,11
Cumque elevaret23 Moyses manus
23 elevaret ΦG*
Rusch
] levaret
cett. Weber
interl.|
in speciem crucis, in qua triumphantur inimici
vincebat Israel
interl.|
Cum operatione debemus orare, si volumus hostes vincere, et pro celesti premio non pro terreno lucro.
sin autem paululum remisisset, superabat Amalech.
interl.|
quia remissis operibus bonis, id est ad terrena conversis, hostis victor insequitur
marg.|
CUMQUE
ELEVARET etc. STRABO. Quia cum lex mystice intelligitur, passio Christi spiritualiter pensatur, diabolus vincitur et fugatur. Cum autem remittuntur manus, id est precepta Legis minus studiose exercentur, hostis victor insequitur.
Numérotation du verset
Ex. 17,12
manus autem Moysi erant graves: sumentes igitur lapidem,
interl.|
in quo sunt septem oculis, qui etiam lapis adiutorii
s Cf. Za. 3, 9.
interl.|
Ecclesiam, vel Christum
posuerunt subter eum in quo sedit
interl.|
requievit
Aaron autem et Hur sustentabant manus eius ex utraque parte
interl.|
quia Lex in Christo et Spiritu sancto spiritualiter impleta est
et factum est ut manus illius24 non lassarentur usque ad occasum solis.
24 illius] ipsius
Weber
interl.|
finem mundi
marg.|
SUMENTES
IGITUR etc. GREGORIUS. Moyses sedit in lapide, cum lex requievit in Ecclesia, sed hec manus graves habuit, quia peccantes non misericorditer pertulit, sed severa districtione percussit. Aaron vero mons fortitudinis, Hur interpretatur ignis. Mons fortitudinis Christus est, de quo diciturt: «Erit in novissimis diebus preparatus mons domus Domini in vertice montium». Ignis vero Spiritus sanctus, quem Christus {t. 1: Erfurt, f. 73rb; facsim., p. 147b} venit mittere in terramu. Aaron ergo et Hur graves manus Moysi sustinendo leviores reddunt, quia mediator Dei et hominum cum igne Spiritus sancti adveniens mandata legis gravia (que dum carnaliter tenerentur portari non poterant) tolerabilia nobis per spiritualem intelligentiam ostendit. Quasi enim manus Moysi leves reddidit, qui pondus mandatorum legis ad veritatem confessionis retorsit, secundum illudv: «Nolo mortem peccatoris sed ut convertatur et vivat». Hinc peccatrici anime diciturw: Si reliquerit vir uxorem suam, et illa recedens duxerit alterum, numquid revertetur ad eam ultra? Numquid non polluta erit et contaminata mulier illa? Tu autem fornicata cum amatoribus multis, tamen revertere ad me, dicit Dominus. Ecce paradigma turpis mulieris dedit, ostendens quod post turpitudinem recipi non possit, sed ipsum paradigma per misericordiam vincit, cum dicit fornicantem mulierem recipi non posse, et tamen fornicantem animam ut recipiat exspectat. Pensemus pondus tante pietatis. Dicit quod fieri non potest, et demonstrat quod hoc ipsum contra morem facere potest. Ecce vocat etiam quos inquinatos denuntiat, hos etiam amplecti querit, a quibus se esse desertum queritur. Inflexit ergo ad misericordiam duritiam legis, quos etiam iuste illa damnat, ipse misericorditer liberat.
t Is. 2, 2.
u Cf. Lc. 12, 49.
v
Sententia ex Ez. 33, 11: « Dic ad eos: Vivo ego dicit Dominus Deus, nolo mortem impii sed ut convertatur impius a via sua et vivat »; cf. Corpus antiphonalium officii (n° 7472, respons. Qui cognoscis): « Peccatoris nolo mortem sed ut convertatur et vivat »; cf. Corpus antiphonalium officii (n° 5481): « Vivo ego dicit Dominus, nolo mortem peccatoris sed ut magis convertatur et vivat ».
w Cf. Ier. 3, 1.
Numérotation du verset
Ex. 17,13
fugavitque Iosue
interl.|
Christus
Amalech
interl.|
diabolum
et populum eius
interl.|
demones, vitia vel quoslibet persecutores
in ore
interl.|
locutio est
gladii
interl.|
Verbi Dei
Numérotation du verset
Ex. 17,14
Dixit autem
interl.|
vel:
ergo
Dominus ad Moysen: Scribe hoc ob monimentum in libro25* et trade in26 auribus Iosue delebo enim memoriam
25 ob monimentum - in libro Ψ ΩSJ
Ed1455
Ed1530 Clementina
(
1593 1598
)
Weber
(monumentum)]
inv. Rusch (hapax)
26 in Amiatinus ... Ψ ΩSJ
Rusch
]
om. Weber
interl.|
hic per sanctos et omnino in iudicio «periit memoria eorum cum sonitu.x«
x Ps. 9, 7.
Amalech
interl.|
populus brutus, vel linguens sanguinem
sub celo.
marg.|
DELEBO
ENIM etc. RABANUS. In hoc significat quod omnipotens Deus per legem (quam significat Moyses et de Christo pronuntiat) deleat memoriam spiritualium hostium. Undey: «Periit memoria eorum cum sonitu».
y Ps. 9, 7.
Numérotation du verset
Ex. 17,15
edificavitque Moyses altare
marg.|
EDIFICAVITQUE
MOYSES
ALTARE
. Omnes diaboli victores in cordibus suis debent aras fidei edificare, in qua spirituales hostias offerant.
et vocavit nomen eius Dominus
interl.|
non homo
exaltatio
interl.|
quia exaltatus a terra, omnia trahit ad se ipsumz.
z Io. 12, 32.
interl.|
fortitudo
mea dicens
Numérotation du verset
Ex. 17,16
quia manus
interl.|
potentia
solius27 Domini
27 solius] solii
Weber
interl.|
undeaa: Omnia opera nostra operatus est in nobis.
aa Is. 26, 12.
et bellum Dei erit contra Amalech
interl.|
malignos spiritus
a generatione
interl.|
Iudeorum
in generationem.
interl.|
gentium
interl.|
usque in finem. Tunc enim vere implebitur. Undeab: «Ero mors tua, o mors, morsus tuus» etc
ab Os. 13, 14.
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ex. Capitulum 17), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=04&chapitre=04_17)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ex. Capitulum 17), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=04&chapitre=04_17)
Notes :