Glossa ordinaria

Capitulum 4

Numérotation du verset Ex. 4,1 

Respondens Moyses ait: Non credent mihi neque audient vocem meam,
sed dicent: Non apparuit tibi Dominus.
Numérotation du verset Ex. 4,2 

Dixit ergo ad eum Deus1: Quid est hoc quod tenes in manu tua? Respondit: Virga.
1 Deus] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 4,3 

Dixitque2 Dominus3: Proice eam in terram. Proiecit, et versa est
2 dixitque] ait Weber |
3 Dominus] om. Weber |
in colubrum,
ita ut fugeret
Moyses.
Numérotation du verset Ex. 4,4 

Dixitque Dominus: Extende manum tuam, et apprehende caudam eius.
Extendit et tenuit,
versaque est in virgam.
Numérotation du verset Ex. 4,5 

Ut credant, inquit, quod apparuerit tibi Dominus Deus patrum tuorum, Deus Abraham, et4 Deus Isaac et5 Deus Iacob.
4 et] om. Cas264 Weber |
5 et Cas264² (interl.) Rusch] om. Cas264* Weber |
Numérotation du verset Ex. 4,6 

6Dixitque Dominus: Rursum mitte manum tuam7 in sinum tuum quam cum misisset in sinum protulit leprosam instar nivis
6 Hic incipit cap. 4 Cas265 |
7 tuam] om. Weber |
Numérotation du verset Ex. 4,7 

Retrahe, ait, manum tuam8 in sinum tuum. Retraxit et protulit iterum et erat similis carni relique.
8 tuam] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 4,8 

si non crediderint inquit tibi neque audierint sermonem signi prioris credent verbo signi sequentis.
Numérotation du verset Ex. 4,9 

quod si nec duobus quidem his signis crediderint neque audierint vocem tuam sume
aquam
fluminis
et effunde eam super aridam et quicquid hauseris de fluvio vertetur in sanguinnamqueem.
Numérotation du verset Ex. 4,10 

Ait Moyses: Obsecro, Domine, non sum eloquens
ab heri et nudius tertius et ex quo locutus es
ad servum tuum, impeditioris
et tardioris lingue
sum.
Numérotation du verset Ex. 4,11 

dixit Dominus ad eum: Quis fecit
os hominis? aut quis fabricatus est mutum
et surdum, videntem et caecum? Nonne ego?
Numérotation du verset Ex. 4,12 

Perge igitur, et ego ero in ore tuo:
doceboque te quid loquaris.
Numérotation du verset Ex. 4,13 

At ille: Obsecro,
inquit, Domine, mitte quem missurus es.
Numérotation du verset Ex. 4,14 

Iratus
Dominus in Moysen ait Aaron: Frater tuus Levites, scio quod eloquens sit ecce ipse egreditur in occursum tuum
vidensque te letabitur corde.
Numérotation du verset Ex. 4,15 

Loquere ad eum,
et pone verba mea
in ore eius.
Et9 ego ero in ore tuo
9 Et] om. Weber
et in ore illius, et ostendam vobis quid agere debeatis.
Numérotation du verset Ex. 4,16 

Et10 ipse loquetur pro te ad populum et erit os tuum; tu
10 Et] om. Weber
autem eris ei in his que ad Deum pertinent.
Numérotation du verset Ex. 4,17 

Virgam quoque hanc sume in manu tua in qua facturus es signa.
Numérotation du verset Ex. 4,18 

abiit Moyses et reversus est ad Iethro socerum11 suum dixitque ei vadam et revertar ad fratres meos in Egyptum ut videam si adhuc vivant12 cui ait Iethro vade in pace
11 socerum] cognatum Weber |
12 vivant] vivunt Weber |
Numérotation du verset Ex. 4,19 

Dixit ergo Dominus ad Moysen in Madian: Vade et13 revertere in Egyptum mortui sunt omnes qui querebant
13 et] om. Weber
animam tuam.
Numérotation du verset Ex. 4,20 

Tulit ergo14 Moyses uxorem suam15
14 ergo] om. Weber |
15 suam] om. Weber |
et filios suos,
et imposuit eos super asinum
reversusque est in Egyptum, portans virgam Dei in manu sua.
Numérotation du verset Ex. 4,21 

dixitque ei Dominus revertenti in Egyptum: Vide ut omnia ostenta que posui in manu
tua, facias coram pharaone. Ego indurabo
cor eius et non dimittet populum.
Numérotation du verset Ex. 4,22 

dicesque ad eum: Hec dicit Dominus:
Filius16 primogenitus meus Israel.
16 filius] + meus Weber
Numérotation du verset Ex. 4,23 

Dixi tibi: Dimitte filium meum
ut serviat mihi, et noluisti dimittere eum ecce ego interficiam filium tuum primogenitum.
Numérotation du verset Ex. 4,24 

Cumque esset in itinere, in diversorio occurrit ei Dominus, et volebat occidere eum.
Numérotation du verset Ex. 4,25 

Tulit igitur17 illico Sephora
17 igitur] om. Weber
acutissimam petram,
et circumcidit preputium filii sui,
tetigitque pedes eius, et ait: Sponsus sanguinum tu mihi es.
Numérotation du verset Ex. 4,26 

Et dimisit
eum
postquam dixerat: Sponsus sanguinum tu mihi es18 ob circumcisionem.
18 tu mihi es] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 4,27 

Dixitque19 Dominus ad Aaron:
19 dixitque] dixit autem Weber
Vade in occursum
Moysi
in desertum20.
20 desertum] deserto Weber
Qui perrexit ei obviam in montem Dei,
et osculatus est eum.
Numérotation du verset Ex. 4,28 

Narravitque Moyses
Aaron
omnia verba Domini
pro21 quibus miserat eum, et signa que mandaverat.
21 pro] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 4,29 

Veneruntque simul
et congregaverunt cunctos seniores filiorum Israel
Numérotation du verset Ex. 4,30 

locutusque est Aaron omnia verba
que dixerat Dominus ad Moysen et fecit signa coram populo,
Numérotation du verset Ex. 4,31 

et credidit populus. Audieruntque quod visitasset Dominus filios Israel, et quod respexisset afflictionem eorum: et proni
adoraverunt.

Capitulum 4

Numérotation du verset Ex. 4,1 
Respondens Moyses ait: Non credent mihi neque audient vocem meam,
interl.| Christo quoque non crediderunt Iudei. Undea: Quis credit auditui nostro?
a Is. 53, 1; Io. 12, 38; Rm. 10, 16.
sed dicent: Non apparuit tibi Dominus.
Numérotation du verset Ex. 4,2 
Dixit ergo ad eum Deus1: Quid est hoc quod tenes in manu tua? Respondit: Virga.
1 Deus] om. Weber
interl.| Divina potestas quam Moyses tenebat dum plebs Iudaica ante adventum Redemptoris in ea confidebat; vel Christus quem Moyses, id est lex, predicabat.
Numérotation du verset Ex. 4,3 
Dixitque2 Dominus3: Proice eam in terram. Proiecit, et versa est
2 dixitque] ait Weber
3 Dominus] om. Weber
interl.| Deus in se permanens mortalis factus est homo.
interl.| cum per prophetas Deum incarnandum nuntiavit
in colubrum,
interl.| ISIDORUS: Mortem, quia initium mortis per serpentem.
ita ut fugeret
interl.| quia dum mortalem vidit, Deum credere expavit.
Moyses.
interl.| Iudaicus populus
Numérotation du verset Ex. 4,4 
Dixitque Dominus: Extende manum tuam, et apprehende caudam eius.
interl.| Quia populus qui modo credere recusat in extrema parte Dominici corporis, scilicet in fine mundi, sese ad fidem colliget.
interl.| Quia quem mortalem despexit Redemptorem in ultima parte Ecclesie confitebitur.
Extendit et tenuit,
interl.| credendo
interl.| quia mox Redemptor noster in iudicio cum potestate divinitatis apparebit
interl.| quia Christus, devicta morte, surrexit
marg.| QUID  EST  HOC  QUOD  TENES  IN  MANU. GREGORIUS. Moyses, Iudaicus {t. 1: Erfurt, f. 58rb; facsim., p. 117b} populus; virga divinitatis potestas. Serpens, Christi mortalitas: quia enim per serpentem mors, per serpentem mortalitas signatur. Vel quia scriptum estb: «Estote prudentes sicut serpentes», et quia summa prudentia, id est Dei sapientia, incarnata est, recte eius mortalitas in serpente figuratur. Undec: «Sicut exaltavit Moyses serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis». Moyses virgam tenuit, quia Iudaicus populus ante Redemptoris adventum in Dei potestate confisus est. In terram proiicit, quia per patriarchas et prophetas Deum incarnandum nuntiavit; virga in colubrum vertitur, quia Christus Deus in se permanens, mortalis est in homine factus. Sed Moyses colubrum conspiciens pertimuit et fugit, quia Iudaicus populus dum Christum mortalem vidit, Deum credere expavit. Cui iubetur ut caudam teneat, quia populus qui modo credere recusat, in extrema corporis Dominici parte, id est posteriore tempore Ecclesie, scilicet in fine mundi, sese ad fidem colliget; colubri caudam tenens, quia eum quem mortalem ante despexerat, in ultima parte Ecclesie Redemptorem suum confitebitur. Mox serpens in virgam redit, quia ut Iudaicus populus in Christum crediderit, mox ad iudicium in potestate divinitatis sue apparebit, ut iam serpens virga sit: quia qui in terra homo despectus est, de celo veniens super angelos videbitur Deus.
b Mt. 10, 16.
c Io. 3, 14.
interl.| ISIDORUS. Serpens persuasit homini mortem. Mors ergo a serpente, virga in serpente, Christus in morte. Expavit Moyses et fugit. Mortuo enim Christo, expaverunt discipuli a spe in qua fuerant recedentes. Apprehendit caudam, id est posteriora, et factus est virga, quia primo occisus, postea patratis {t. 1: Erfurt, f. 58va; facsim., p. 118a} omnibus, ad id quod fuerat resurgendo reversus est, ubi per vitam morte consumpta, nihil in eo serpentis apparuit. Vel cauda serpentis, finis seculi, quia sic mortalitas Ecclesie per lubrica tempora volvitur (Alii eunt, alii veniunt) per mortem, tamquam per serpentem, per quem mors seminata est, sed in fine seculi, tamquam cauda, redimus ad manum Dei, et apprehensi reparabimur, et novissima inimica morte destructa, resurgentes in dextram Dei virga regni erimus.
Numérotation du verset Ex. 4,5 
Ut credant, inquit, quod apparuerit tibi Dominus Deus patrum tuorum, Deus Abraham, et4 Deus Isaac et5 Deus Iacob.
4 et] om. Cas264 Weber
5 et Cas264² (interl.) Rusch] om. Cas264* Weber
Numérotation du verset Ex. 4,6 
6Dixitque Dominus: Rursum mitte manum tuam7 in sinum tuum quam cum misisset in sinum protulit leprosam instar nivis
6 Hic incipit cap. 4 Cas265
7 tuam] om. Weber
interl.| quia populus a Deo remotus factus est immundus
marg.| MITTE  MANUM  TUAM etc. ISIDORUS. Manus alba, id est immunda: albor enim in cute lepra est, non candor. Ipsa enim hereditas Dei, id est populus, foras ab eo missus, factus est immundus. Unded: Ut quid avertis manum tuam de medio sinu tuo in finem etc. Sed revocata est manus in sinum, et reversa ad colorem suum: sic plebs Iudaica, alienata a sinu Dei, foras immunda remansit. Sed revocata, redibit ad pristinum colorem, cum agnoverit Salvatorem: «Cecitas» enim «ex parte contigit in Israel»e.
d Ps. 73, 11.
e Rm. 11, 25.
Numérotation du verset Ex. 4,7 
Retrahe, ait, manum tuam8 in sinum tuum. Retraxit et protulit iterum et erat similis carni relique.
8 tuam] om. Weber
interl.| hoc implebitur cum omnis Israel salvus fiet
Numérotation du verset Ex. 4,8 
si non crediderint inquit tibi neque audierint sermonem signi prioris credent verbo signi sequentis.
Numérotation du verset Ex. 4,9 
quod si nec duobus quidem his signis crediderint neque audierint vocem tuam sume
interl.| hoc in sequentibus exponetur
aquam
interl.| populum
fluminis
interl.| de fluxu scilicet huius seculi
et effunde eam super aridam et quicquid {t. 1: Erfurt, f. 58vb; facsim., p. 118b} hauseris de fluvio vertetur in sanguinnamqueem.
interl.| sanguinis Christi fidem
marg.| SUME  AQUAM etc. ISIDORUS.   Aqua populum significat; undef: Aquas, quas vidisti, populi sunt et gentes. Populus ergo   vertetur in sanguinem , id est in sanguinis Christi fidem.
f Apc. 17, 15.
Numérotation du verset Ex. 4,10 
Ait Moyses: Obsecro, Domine, non sum eloquens
interl.| quamvis instructus omni sapientia Egyptiorum
interl.| tui comparatione, «ut iumentum factus sum apud te»g
g Ps. 72, 23.
ab heri et nudius tertius et ex quo locutus es
interl.| Ex quo scilicet verum Dei Verbum noscere cepi, quod erat in principio apud Deumh.
h Cf. Io. 1, 1-2.
ad servum tuum, impeditioris
interl.| Secundum Hebreos, gracilem et tenuem vocem habuit, et necesse erat clamosa voce uti, quia regio fastu prope accedere non permittebatur.
et tardioris lingue
interl.| eloquentie
sum.
marg.| OBSECRO,  DOMINE etc. AUGUSTINUS. Quod ait Moyses ad Dominum: Precor, Domine, non sum eloquens ante hesternum neque ante nudiustercianum diem, neque ex quo cepisti loqui famulo tuo, intelligitur credere posse fieri Dei voluntate subito eloquentem, cum dicit: neque ex quo cepisti loqui famulo tuo, tamquam ostendens fieri potuisse, ut qui ante hesternum et nudiustercianum diem eloquens non fuisset, repente fieret ex quo cum illo Dominus loqui cepit.
marg.| ORIGENES. Allegorice. Dum esset Moyses in Egypto et erudiretur omni sapientia Egyptiorum, non erat gracili voce, nec tardus lingua, nec profitebatur se ineloquentem. Erat enim, quantum ad Egyptios, sonore vocis et eloquentie incomparabilis. Ubi autem Dei vocem audivit et eloquia Domini suscepit, sentit vocem suam gracilem et exilem tardamque, et impeditam linguam, et se pronuntiat mutum, cum incipit cognoscere verum Verbum, quod erat in principio apud Deumi. Mutis enim animalibus quamvis indoctus homo comparetur, eloquens videbitur. Si vero eruditis et eloquentibus, stultus et mutus. At si quis Dei verbum et divinam respiciat sapientiam, multo amplius quam apud nos pecudes, apud Deum mutum se animal profitebitur. Undej: «Ut iumentum factus sum apud te». Quia igitur in id intelligentie profecit, ut se cognosceret, quod est magna pars sapientie, remunerat eum divina dignatio, dicensk: «Aperiam os tuum» etc. Beati quorum os Deus aperit ut loquantur. Undel: Dilata os tuum, et ego replebo illud. Similiter Paulus dicitm: «Ut detur mihi sermo in apertione oris mei». Eorum ergo qui verba Dei loquuntur, os Deus aperit. Eorum qui loquuntur mendacium, falsum testimonium, scurrilitates, turpitudines, susurronum quoque et detractorum, et eorum qui otiosa loquuntur, diabolus aperit os. De Iuda refertur quia introivit in illum Satanasn, et misit in corde eius ut traderet eum. Os ergo eius aperuit, ut loqueretur cum Phariseis, quomodo eum traderet accepta pecunia. Non est autem parve gratie discernere os quod aperit Deus, et quod aperit diabolus. Aperit etiam Deus aures sanctorum ad audienda verba divina. Unde: Dominus aperiet mihi aurem; aperiet oculos, sicut «aperuit oculos» Agar, et vidit «puteum aque vive»o. Unde Heliseusp: Aperi, Domine, oculos pueri tui, ut videat, quia plures sunt nobiscum. Auris vero que per eruditionem Domini aperitur, aliquando aperta est, aliquando clausa. Unde: Ne recipias auditum vanum. Si dicuntur vana, profana, turpia, qui novit eruditionem Domini, claudit aurem {t. 1: Erfurt, f. 58vb; facsim., p. 118b} et dicitq: Ego autem sicut mutus qui non aperuit os suum, et sicut surdus non audiebam. Si vero ad utilitatem anime pertinent que dicuntur, si de Deo sermo est, si mores docet, ad virtutes invitat, vitia resecat, aures pateant et tota anime ianua. Notandum autem quia summa moderatione usa est lex ut diceret: Non recipias auditum vanum. Non dixit, ‘non audies’ sed ‘non recipias’. Nam vana sepe audivimus: Marcion enim et Valentius, et omnes contra Creatorem disputantes, vana loquuntur; frequenter tamen audimus ut contradicamus, sed non recipimus, quia illorum os diabolus aperit. Dignetur Dominus aperire os nostrum ut possimus contradicentem revincere et obturare os quod diabolus aperit.
i Cf. Io. 1, 1-2.
j Ps. 72, 23.
k Ez. 3, 27.
l Ps. 86, 11.
m Eph. 6, 19.
n Io. 13, 27.
o Gn. 21, 19.
p Cf. 4Reg. 6, 17.
q Cf. Ps. 37, 14-15.
Numérotation du verset Ex. 4,11 
dixit Dominus ad eum: Quis fecit
interl.| exterius vel interius
os hominis? aut quis fabricatus est mutum
interl.| in re vel spiritu
et surdum, videntem et caecum? Nonne ego?
interl.| quasi: Qui hec feci, tibi usum horum dare possum.
marg.| QUIS  FECIT  OS etc. AUGUSTINUS. Sunt qui Deo calumnientur, vel potius Scripture Veteris Testamenti, quia dixit Deus quod fecerit mutum. Quid ergo dicunt de Christo aperte dicenter: Ego veni, ut qui non vident videant, et qui vident ceci fiant. Quis autem nisi insciens crediderit aliquid homini secundum vitia corporalia posse accidere quod Deus nolit? Sed eum iuste totum vellet nemo ambigit.
r Io. 9, 39.
Numérotation du verset Ex. 4,12 
Perge igitur, et ego ero in ore tuo:
interl.| Nolite cogitare quid loquamini, etcs.
s Mt. 10, 19.
interl.| ut aperiam
doceboque te quid loquaris.
interl.| Spiritus scilicet docebit omnes veritatem.
marg.| PERGE  IGITUR etc. AUGUSTINUS. Allegorice. Quod dicit Dominus ad Moysen: Sed nunc vade tu, et ego aperiam os tuum, et instruam te que locuturus es, apparet non tantum instructionem oris, sed etiam ipsam apertionem ad Dei gratiam pertinere. Non enim ait: Aperi os tuum, et ego instruam te, sed utrumque promittit: Aperiam, et instruam. In psalmo autem dicitt: «Dilata os tuum, et ego adimplebo illud». Ubi significat in homine voluntatem accipiendi, quod Deus donat volenti, ut ad voluntatis exordium pertineat. «Dilata os tuum», ad Dei autem gratiam, «et implebo illud».
t Ps. 86, 11.
Numérotation du verset Ex. 4,13 
At ille: Obsecro,
interl.| humiliter se excusat
inquit, Domine, mitte quem missurus es.
interl.| aliquem digniorem scilicet
Numérotation du verset Ex. 4,14 
Iratus
interl.| Non irrationabili perturbatione sicut homo.
Dominus in Moysen ait Aaron: Frater tuus Levites, scio quod eloquens sit {t. 1: Erfurt, f. 59ra; facsim., p. 119a} ecce ipse egreditur in occursum tuum
interl.| sacerdos occurrit lege et colletatur
vidensque te letabitur corde.
interl.| corde non ore
Numérotation du verset Ex. 4,15 
Loquere ad eum,
interl.| quasi mediator
et pone verba mea
interl.| quasi magister
in ore eius.
interl.| ut dicat populo quasi minister
Et9 ego ero in ore tuo
9 Et] om. Weber
interl.| «Non enim vos estis qui loquimini»u etc.
u Mt. 10, 20.
et in ore illius, et ostendam vobis quid agere debeatis.
marg.| ET  EGO  ERO  IN  ORE. ORIGENES. Non solum Moysi promittitur aperiri os a Domino, sed et Aaron. Dicitur enim: Ego aperiam os tuum et os illius, et instruam vos que faciatis.
Numérotation du verset Ex. 4,16 
Et10 ipse loquetur pro te ad populum et erit os tuum; tu
10 Et] om. Weber
interl.| tamquam maior
autem eris ei in his que ad Deum pertinent.
marg.| IRATUS  DOMINUS  IN  MOYSEN  AIT etc. AUGUSTINUS. Videtur tamquam diffidenti non dedisse plenissimam facultatem, quam daturus erat, et per duos agi voluisse, quod per unum posset, si credidisset. Sed si diligenter consideres, non videtur   Dominus iratus pro vindicta dedisse Aaron. Sic enim dicit: Nonne ecce   Aaron frater tuus levites ?   Scio quia loquens loquetur ipse. Quibus verbis ostenditur potius increpasse, quia timeret ire, quasi minus idoneus, cum haberet fratrem per quem posset loqui ad populum quod vellet. Quia erat gracilis vocis et lingue tardioris, quamvis de Deo totum deberet sperare. Denique etiam iratus dixit que ante promiserat. Dixerat enim: Aperiam os tuum et instruam te. Nunc autem dicit: Aperiam os tuum et os eius, et instruam vos que faciatis; sed quia addidit: et loquetur ipse tibi ad populum, videtur oris apertio prestita, quia dixit Moyses lingue se esse tardioris. De vocis autem gracilitate nihil ei prestare Dominus voluit, sed propter hoc adiutorium fratris adiunxit, qui convenienti voce sufficeret populum docere. Quod autem ait:   Et dabis verba mea in os eius , ostendit quod ea loquendo esset daturus. Nam si tantum audiendo sicut populo in aures diceret; deinde quod post ait: Et loquetur ipse tibi   ad populum et ipse   erit tuum os , et hic subauditur:   ad populum . Et cum dicit: tibi   loquetur ad populum , indicat in Moyse principatum, in Aaron ministerium. Quod autem ait:   Tu autem eris illi   in his que ad Deum , magnum hic forsitan querendum est sacramentum, cuius figuram gerat, velut medius, Moyses inter Deum et Aaron, et Aaron inter Moysen et populum.
Numérotation du verset Ex. 4,17 
Virgam quoque hanc sume in manu tua in qua facturus es signa.
Numérotation du verset Ex. 4,18 
abiit Moyses et reversus est ad Iethro socerum11 suum dixitque ei vadam et revertar ad fratres meos in Egyptum ut videam si adhuc vivant12 cui ait Iethro vade in pace
11 socerum] cognatum Weber
12 vivant] vivunt Weber
Numérotation du verset Ex. 4,19 
Dixit ergo Dominus ad Moysen in Madian: Vade et13 revertere in Egyptum mortui sunt omnes qui querebant
13 et] om. Weber
interl.| tollere
animam tuam.
marg.| DIXIT  ERGO  DOMINUS etc. AUGUSTINUS. In libro Locutionum. Post dies autem multos, mortuus est rex Egypti.   Dixit autem   Dominus ad Moysen in Madian :   Vade , perge   in Egyptum etc. Multa in his verbis notanda sunt genera locutionis. Primo enim inquit:   Vade , perge   in Egyptum , tamquam non sufficeret alterum. Deinde:   mortui sunt omnes qui querebant animam tuam , cum solum regem Egypti Scriptura mortuum dixerit; de quo solo antea dictum fuerat quod Moysen querebat occidere, an ipse post alios inimicos ultimus mortuus est? Quod si ita est, non locutio, sed sensus est.
Numérotation du verset Ex. 4,20 
Tulit ergo14 Moyses uxorem suam15
14 ergo] om. Weber
15 suam] om. Weber
interl.| Ecclesiam
et filios suos,
interl.| et singulos sanctos
et imposuit eos super asinum
interl.| super seipsum qui est asinus fortis, qui peccata nostra portavit
interl.| ut stulticiam et lasciviam carnis opprimerent
reversusque est in Egyptum, portans virgam Dei in manu sua.
marg.| TULIT  ERGO  MOYSES etc. AUGUSTINUS. Quod dictum est quia Moyses uxorem et infantes suos imposuit vehiculis, ut in Egyptum iret. Postea vero Iethro, socer eius, illic cum eis occurrit, cum eduxisset populum de Egypto; intelligendum est: post illam que ab angelo futura erat interfectionem Moysi vel infantis uxorem reversam fuisse cum parvulis. Nam quidam putaverunt propter hoc angelum terruisse, ne ad impedimentum ministerii divinitus impositi femineus sexus comitaretur.
Numérotation du verset Ex. 4,21 
dixitque ei Dominus revertenti in Egyptum: Vide ut omnia ostenta que posui in manu
interl.| in potestate
tua, facias coram pharaone. Ego indurabo
interl.| indurari permittam
cor eius et non dimittet populum.
interl.| nisi coactus
Numérotation du verset Ex. 4,22 
dicesque ad eum: Hec dicit Dominus:
interl.| cuius tu servus
Filius16 primogenitus meus Israel.
16 filius] + meus Weber
interl.| quia primitiva Ecclesia de Iudeis
interl.| quia in patriarchis primus electus est ad cultum unius Dei
Numérotation du verset Ex. 4,23 
Dixi tibi: Dimitte filium meum
interl.| peccatis irretitum
ut serviat mihi, et noluisti dimittere eum {t. 1: Erfurt, f. 59rb; facsim., p. 119b} ecce ego interficiam filium tuum primogenitum.
Numérotation du verset Ex. 4,24 
Cumque esset in itinere, in diversorio occurrit ei Dominus, et volebat occidere eum.
interl.| Moysen, vel infantem incircumcisum
marg.| OCCURRIT  EI  ANGELUS. AUGUSTINUS. Alia littera:   Et factum est in via ad refectionem, obviavit ei angelus et querebat eum occidere et, assumpto Sephora calculo, circumcidit preputium filii sui, et procidit ad pedes eius et dixit :   Stetit sanguis circumcisionis infantis mei. Et recessit ab eo propter hoc quod dixit :   Desiit sanguis circumcisioni s. Primum queritur quem volebat angelus interficere, utrum Moysen, quia dictum est:   Occurrit ei angelus et querebat eum occidere ? Nam cui putatur occurrisse, nisi ei qui omnibus prefuerit? An puerum querebat occidere, cui mater circumcidendo subvenit, ut intelligatur occidere voluisse infantem, quia non erat circumcisus, ut hac severitate preceptum circumcisionis sancire? Quod si ita est, incertum est prius de quo dixerit:   Querebat eum occidere , sed ex consequentibus aperitur. Mira scilicet et inusitata locutio est, ut {t. 1: Erfurt, f. 59rb; facsim., p. 119b} prius diceret:   Occurrit ei et querebat eum occidere , de quo nihil antea dixerat. Simile est illudv: «Fundamenta eius in montibus sanctis, diligit Dominus portas» etc. Potest autem intelligi fundamenta ‘Domini’ vel ‘Sion’, quia hoc pronomen quod est ‘eius’, omnis generis est: in greco autem in femineo dicitur autes, in masculino et neutro autu et habet grecus codex autu 17, quod non fundamenta ‘Sion’, sed ‘Domini’ cogit intelligi. Sed illud potius est querere quid sibi velit, ideo recessisse angelum ab interfectione cuiuslibet eorum, quia dixit mulier:   Stetit sanguis circumcisionis infantis . Non enim ait: Recessit ab eo quia circumcidit infantem, sed quia stetit sanguis circumcisionis; non quia cucurrit sed quia stetit, magno, nisi fallor, sacramento.w
v Ps. 86, 1-2.
w ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Quaestionum in Heptateuchum libri, lib. 2 (Ex.), qu. 11, CCSL 33, lin. 121: « In eo quod scriptum est: et factum est in uia ad refectionem obuiauit ei angelus et quaerebat eum occidere. et adsumto sepphora calculo circumcidit praeputium filii sui et procidit ad pedes eius et dixit: stetit sanguis circumcisionis infantis mei. et recessit ab eo, propter quod dixit: desiit sanguis circumcisionis, primum quaeritur, quem uolebat angelus occidere, utrum moysen, quia dictum est: occurrit ei angelus et quaerebat eum occidere. nam cui putabitur occurrisse nisi illi qui uniuerso suorum comitatui praefuit et a quo ceteri ducebantur? an puerum quaerebat occidere, cui mater circumcidendo subuenit, ut ob hoc intellegatur occidere uoluisse infantem, quia non erat circumcisus, atque ita sancire praeceptum circumcisionis seueritate uindictae? quod si ita est, incertum est prius de quo dixerit quaerebat eum occidere, quia ignoratur quem, nisi ex consequentibus reperiatur, mira sane locutione et inusitata, ut prius diceret: occurrit ei et quaerebat eum occidere, de quo nihil antea dixerat. Sed talis est in psalmo: fundamenta eius in montibus sanctis; diligit dominus portas sion. inde enim psalmus incipit nec aliquid de illo uel de illa dixerat, cuius fundamenta intellegi uoluit dicens: fundamenta eius in montibus sanctis. sed quia sequitur: diligit dominus portas sion, ergo fundamenta uel domini uel sion ad faciliorem sensum magis sion ut fundamenta ciuitatis accipiantur. sed quia in hoc pronomine, quod est eius, genus ambiguum est omnis enim generis est hoc pronomen, id est et masculini et feminini et neutri in graeco autem in feminino genere dicatur αὐτῆς, masculino et neutro αὐτοῦ et habet codex graecus αὐτοῦ, cogit intellegere non fundamenta sion, sed fundamenta domini, id est quae constituit dominus [...]. illud potius quod sequitur, si fieri potest, intellegatur, quid sibi uelit ideo recessisse angelum ab interfectione cuiuslibet eorum, quia dixit mulier: stetit sanguis circumcisionis infantis. non enim ait: recessit ab eo, propter quod circumcidit infantem, sed quia stetit sanguis circumcisionis; non quia cucurrit sed quia stetit, magno, nisi fallor, sacramento ».
17 autes... autu.. autu] scrips. pro αὐτῆς... αὐτοῦ... αὐτοῦ, lithes... lithos... lithu cacogr. Rusch
Numérotation du verset Ex. 4,25 
Tulit igitur18 illico Sephora
18 igitur] om. Weber
interl.| quasi cognoscens quare interficere vellet
acutissimam petram,
«Petra autem erat Christus»x.
et circumcidit preputium filii sui,
interl.| angeli vel sanguis effluens pedes pueri
tetigitque pedes eius, et ait: Sponsus sanguinum tu mihi es.
interl.| Angelo hoc blandiendo, dicit, quasi sicut carnaliter nupsi Moysi, ita tibi effusione filii mei sanguinis.
marg.| SPONSUS  SANGUINUM  TU etc. Secundum historiam, mater gentilis admirans novitatem rei, potuit dicere Moysi:   Sponsus sanguinum tu mihi es , quasi: ritus tue gentis cogit me fundere sanguinem filii mei, quod aliis gentibus non est moris. Mystice autem Sephora Ecclesiam de gentibus significat, que preputium filii sui, id est gentilis populi,   acutissima petra, id est Spiritus sancti doctrina, vel illa petra de qua dicitury «Petra autem erat Christus», expoliat, ut mundetur ab omni inquinamento carnis et spiritus, et exuat «veterem hominem cum actibus suis»z. Stat enim sanguis circumcisionis quando corruptibile hoc induet incorruptionem.
y 1Cor. 10, 4.
z Col. 3, 9.
Numérotation du verset Ex. 4,26 
Et dimisit
interl.| irata scilicet circumciso puero, reversa est in Madian ad patrem suum. Unde postea legitur quod Iethro occurerit Moysi in deserto dicens: En ego et uxor tua et pueri tui.
eum
interl.| parvulum circumcisum, vel Moysen
postquam dixerat: Sponsus sanguinum tu mihi es19 ob circumcisionem.
19 tu mihi es] om. Weber
interl.| factam
Numérotation du verset Ex. 4,27 
Dixitque20 Dominus ad Aaron:
20 dixitque] dixit autem Weber
interl.| inspirando vel per aliquem exteriusaa monendo
aa exterius] coniec., extrius cacogr. Rusch
Vade in occursum
interl.| quibuslibet sanctis, qui sunt membra summi sacerdotis
Moysi
interl.| Legi
in desertum21.
21 desertum] deserto Weber
interl.| ut in solitudine melius intelligat Legis mysterium.
Qui perrexit ei obviam in montem Dei,
interl.| eminentiam virtutum et spiritualis intelligentie
et osculatus est eum.
interl.| Quia cum talibus Lex pacem habet: eos qui morantur in humilitate littere odit et horret.
marg.| DIXITQUE  DOMINUS etc. ORIGENES. Occurrit Aaron Moysi et exivit de Egypto. Sed interest ubi occurrat Moysi, cuius os aperiendum est a Domino: occurrit autem   in montem Dei . Merito os eius aperitur qui occurrit   in montem Dei : Petrus, Iacobus et Ioannes in monte et transfiguratum Dominum Iesum videre meruerunt, et Moysen et Helyam cum ipso in gloria. Tu quoque, nisi ascenderis   montem Dei , et ibi occurreris Moysi, id est nisi excelsum legis sensum ascenderis, nisi spiritualis intelligentie cacumen invaseris, non est ostium apertum a Domino. Si in humili loco littere steteris, non occurristi Moysi   in montem Dei ; non os tuum aperuit Deus, neque instruxit que te oporteat loqui; nisi Aaron Moysi in monte occurrisset, nisi eius sensum vidisset arduum, {t. 1: Erfurt, f. 59va; facsim., p. 120a} non ei loqueretur verba Dei neque virtutem signorum tradidisset, neque participem tanti mysterii concivisset.
Numérotation du verset Ex. 4,28 
Narravitque Moyses
interl.| Lex
Aaron
interl.| vero montano, id est spirituali viro
omnia verba Domini
interl.| Lex tantum que Dei sunt loquitur
pro22 quibus miserat eum, et signa que mandaverat.
22 pro] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 4,29 
Veneruntque simul
interl.| lex et sacerdos
et congregaverunt cunctos seniores filiorum Israel
interl.| quorum viget consilium et sapientia
interl.| ut maioris auctoritatis esset
Numérotation du verset Ex. 4,30 
locutusque est Aaron omnia verba
interl.| «Labia sacerdotis custodient scientiam»ab etc.
ab Mal. 2, 7.
que dixerat Dominus ad Moysen et fecit signa coram populo,
interl.| Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis
Numérotation du verset Ex. 4,31 
et credidit populus. Audieruntque quod visitasset Dominus filios Israel, et quod respexisset afflictionem eorum: et proni
interl.| humiles corde et corpore
adoraverunt.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ex. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=04&chapitre=04_4)

Notes :