Capitulum 2

Numérotation du verset Ex. 2,1 

Egressus est post hec vir
de domo
Levi
accepit uxorem1
1 accepit uxorem] accepta uxore Cas264 Weber
stirpis sue.
Numérotation du verset Ex. 2,2 

Que concepit
et peperit filium,
et videns eum elegantem,
abscondit
tribus mensibus.
Numérotation du verset Ex. 2,3 

Cumque iam celare non posset, sumpsit fiscellam
scirpeam, et linivit eam bitumine
ac pice posuitque intus infantulum, et exposuit eum in carecto ripe fluminis,
Numérotation du verset Ex. 2,4 

stante procul sorore eius,
et considerante eventum rei.
Numérotation du verset Ex. 2,5 

Ecce autem descendebat filia
pharaonis,
ut lavaretur
in flumine
et puelle
eius gradiebantur per crepidinem alvei. Que cum vidisset fiscellam
in papyrione, misit unam e famulabus2 suis et allatam
2 famulabus Cas264 Rusch ] famulis Weber
Numérotation du verset Ex. 2,6 

aperiens, cernensque in ea parvulum
vagientem miserta eius ait:
De infantibus Hebreorum est hic3.
3 hic] om. Cas264 Weber
Numérotation du verset Ex. 2,7 

Cui soror pueri: Vis inquit ut vadam et vocem tibi Hebream mulierem
que nutrire possit infantulum.
Numérotation du verset Ex. 2,8 

Respondit : Vade. Perrexit puella et vocavit matrem eius.
Numérotation du verset Ex. 2,9 

Ad quam locuta filia pharaonis: Accipe, ait4, puerum istum et nutri mihi. Ego tibi dabo mercedem tuam.
4 ait] om. Cas264
Suscepit mulier,
et nutrivit puerum; adultumque
tradidit
filie pharaonis.
Numérotation du verset Ex. 2,10 

quem illa adoptavit in locum filii,
vocavitque nomen eius5 Moyses6, dicens: quia de aqua tuli eum.
5 eius] om. Cas264 |
6 Moyses] Moysi Cas264 Weber |
Numérotation du verset Ex. 2,11 

7 In diebus illis postquam creverat Moyses
7 Hic incipit cap. .III. sin Cas264
egressus est8
8 est] om. Cas264 Weber
ad fratres suos viditque9 afflictionem eorum
9 viditque] vidit Cas264 Weber
et virum
Egyptium percutientem quemdam de Hebreis
fratribus suis.
Numérotation du verset Ex. 2,12 

Cumque perspexisset10
10 perspexisset] circumspexisset Weber
huc atque illuc, et nullum adesse vidisset, percussum
Egyptium11
11 Egyptium] Egyptum Cas264
abscondit sabulo.
Numérotation du verset Ex. 2,13 

et egressus die altero conspexit duos Hebreos rixantes
dixitque ei qui faciebat iniuriam quare percutis proximum tuum.
Numérotation du verset Ex. 2,14 

Qui respondit : Quis constituit te principem et iudicem super nos ? Num me occidere12 tu vis13 sicut heri14 occidisti Egyptium ? Timuit Moyses et ait : Quomodo palam factum est verbum istud ?
12 me occidere] inv. Cas264 Weber |
13 vis Cas264 Rusch] dicis Weber |
14 heri] om. Cas264 Weber |
Numérotation du verset Ex. 2,15 

Audivitque pharao
verbum hoc15 et querebat occidere
15 verbum hoc Corrector3 (moderni)] sermonem hunc ΩJ Weber
Moysen.
Qui, fugiens
de conspectu eius,
moratus est in terra Madian et sedit iuxta puteum.
Numérotation du verset Ex. 2,16 

Erant autem16 sacerdoti
16 autem] om. Cas264 Weber
Madian
septem filie
que venerunt ad hauriendas aquam17
17 aquam Cas264 Rusch] aquas Weber
et, impletis canalibus,
adaquare18 cupiebant greges19*
18 adaquare] adaquari Cas264 |
19 greges Cas264 Weber ] gregem (gregê) Rusch |
patris sui.
Numérotation du verset Ex. 2,17 

Supervenere pastores,
et eiecerunt eas surrexitque
Moyses
et defensis puellis adaquavit
oves earum.
Numérotation du verset Ex. 2,18 

Que cum revertissent ad Iethro20
20 Iet(h)ro ΘA Cas264 Corrector3 (moderni) Ω MS² ΨDM Rusch Clementina ] Ragu(h)el Corrector3 (hebr. antiq.) ΩS*J Weber
patrem suum dixit ad eas: Cur velocius venistis solito
Numérotation du verset Ex. 2,19 

Responderunt : Vir Egyptius liberavit nos de manu pastorum insuper et hausit aquam nobiscum potumque dedit ovibus.
Numérotation du verset Ex. 2,20 

At ille ubi est inquit quare dimisistis hominem ? Vocate eum ut comedat panem.
Numérotation du verset Ex. 2,21 

Iuravit ergo Moyses quod habitaret cum eo, accepitque Sephoram21
21 Sephoram] Sefforam hic et ubique Weber
filiam eius uxorem22
22 uxorem] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 2,22 

que peperit filium quem vocavit Gersan23
23 Gersan G Cava... Ψ ΩJ Rusch ] Gersen ΩS, Gersam Amiatinus ... Ω M Clementina Weber
dicens: Advena fui in terra aliena. Alterum vero peperit quem vocavit Eliezer,
dicens: Deus enim patris mei adiutor meus et eripuit me de manu pharaonis24.
24 alterum… Pharaonis Λ X ΠD² ΣOM B M Φ Ψ Ω Rusch Ed1530 Clementina ( om. et)] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 2,23 

Post multum vero25 temporis mortuus est rex Egypti
25 vero Cas264 Rusch] om. Weber
et ingemescentes
filii Israel propter opera
vociferati sunt
ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus.
Numérotation du verset Ex. 2,24 

et audivit gemitum eorum ac26 recordatus est27 federis quod pepigerat cum Abraham28, Isaac et Iacob.
26 ac] et Cas264 |
27 est] om. Cas264 Weber |
28 Abraham Cas264 Rusch] + et Weber |
Numérotation du verset Ex. 2,25 

Et29 respexit
29 Et] om. Cas264
filios Israel et liberavit30 eos.
30 liberavit] cognovit Cas264 Weber

Capitulum 2

Numérotation du verset Ex. 2,1 
Egressus est post hec vir
interl.| Amram scilicet cuius uxor Iochabed patruelus1*A
A ¶Codd. : Cas264 Rusch
1 patruelus Cas264] om. Rusch
interl.| ratioB
B ¶Codd. : Cas264 Rusch
interl.| + id est Amra ipsiusC
C ¶Codd. : Cas264, om. Rusch
de domo
interl.| familiaD
D ¶Codd. : Cas264 Rusch
Levi
interl.| sanctorum qui additi DeoE
E ¶Codd. : Cas264 Rusch
2 accepit uxorem] accepta uxore Cas264 Weber
interl.| sensualitate rationi convenientem3
3 convenientem] conveniente Cas264
stirpis sue.
interl.| quia patruelis, id est amita ipsiusF
F ¶Codd. : Rusch, om. Cas264
Numérotation du verset Ex. 2,2 
Que concepit
interl.| de rationeG
G ¶Codd. : Cas264 Rusch
et peperit filium,
interl.| opus bonumH
H ¶Codd. : Cas264 Rusch
et videns eum elegantem,
interl.| quia datum Dei optimumI
I ¶Codd. : Cas264 Rusch
abscondit
interl.| pro EgyptiisJ
J ¶Codd. : Cas264 Rusch
interl.| «Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua»a.K
a Mt. 6, 3.
K ¶Codd. : Cas264 Rusch
tribus mensibus.
interl.| in mensura fidei sancte TrinitatisL
L ¶Codd. : Rusch, om. Cas264
marg.| EGRESSUS  EST etc. RABANUS. Hinc Iosephus ait: Metuens autem Amram ne captus regie ire succumberet, et ipse cum puero deperiret et Dei providentiam excluderet, deliberavit potius hoc modo pueri consulere saluti, providentiamque latendi hanc esse iudicavit. Vas rotundum ex vimine complicitum, velut alveoli magnitudine preparavit, quod sufficeret ut infans ibi spaciose iaceret. Deinde unxerunt illud bitumine. Natura namque bituminis est, ut in viminalibus vasculis accessum possit aque coercere. Illic ergo mittentes infantem, et circa fluvium ponentes, eius salutem Deo reliquerunt. Thermuth igitur erat filia regis. Hec dum luderet circa litus fluminis, portari a fluvio4 illud vas conspiciens precepit ut ad se ille alveus portaretur. Venientibus autem accepit {t. 1: Erfurt, f. 56vb; facsim., p. 114b} qui ad hoc fuerant destinati cum alveo, videns infantem, valde gavisa est propter magnitudinem et speciem eius. Tanto enim Deus studio circa Moysen usus est, ut ab ipsis qui propter eius nativitatem decreverunt interimere omne genus Hebreorum, alimento et cura dignus haberetur, iussitque mulierem adduci Thermuth regis filia, que daret infanti mamillam. Quo non accedente ad illius ubera, sed evitante, et hoc in multis mulieribus faciente, Maria assistens his que fiebant, ut quasi videretur ex operibus ei inter alias astare, ait: Frustra, o regina, has mulieres ad nutrimentum infantis vocas, que nullam ad eum cognationem habent. Si vero quandam Hebraicarum mulierum adduci preceperis, puto tamquam contribulis sue poterit ubera excipere. Cumque putaretur bene dixisse, iussit hanc ire ut aliquam que lactare eum posset adduceret. Illa vero accepta huiusmodi potestate, reversa est agens matrem nulli cognitam. Infansque grate quodammodo eius accessit ad ubera, et supplicante regina, commissum est ei cum omni diligentia pueri nutrimentum. Cui secundum rerum eventum, nomen est impositum, eo quod de flumine sit salvatus. Aquam enim Egyptii moys vocant, ys vero salvatus, componentes itaque hoc ex ambobus, Moysis nomen imposuerunt, id est ex aqua salvatus. Allegorice. Parentes Moysi, quorum fidem et opera lex naturalis decorabat, patriarche sunt, a quibus ipse Moyses et illi qui legem littere acceperunt nati sunt. Tribus ergo mensibus Moyses in domo parentum natus occultatur, cum lex vetus tribus temporibus in Iudaica plebe ante adventum Christi lateret, hoc est sub iudicibus, sub regibus, sub sacerdotibus, donec venit ipse qui legem dedit, et per totam mundi latitudinem spiritualiter eam observandam gentibus tradidit. Filia autem pharaonis Ecclesia est de gentibus congregata, que quamvis nunc vero gaudeat parente, hoc est Deo Patre, tamen ante alium quando idolis serviebat, secuta est patrem; de quo per divinam vocem in Psalmo ad ipsam dictum estb: «Audi, filia, et vide et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum et domum patris tui» etc. Hec ergo exivit de domo patris, et venit ad aquas baptismi ut lavaretur a peccatis que contraxerat in domo patris sui, eveniensque ad baptismum suscepit legem: que tunc lex intra fiscellam erat scirpeam, ex multis virgultis sive ex papiro contextam ac linitam pice et bitumine, quia vilibus utique et terrestribus Iudeorum5 sordebat septa traditionibus, usquequo Ecclesia sumpsit illam de palustribus et luteis locis carnalium sensuum, et intra sapientie vere aulas et regalia tecta hec infantiam suam apud suos transegit, apud illos scilicet qui spiritualiter eam intelligere nesciebant parvula et lactentium cibus. Cum vero ad Ecclesiam venit et per eam rite intellecta est, fortior efficitur. Quid igitur quod mercedem accepit illa que puerum nutriebat a filia pharaonis, nisi quod Synagoga apud quam lex nata et nutrita erat, ab Ecclesia istam mercedem accepit, ut ultra idola non coleret, videns eos qui ex gentibus crediderant, ita conversos ad Dominum, ut penitus respuerent simulacra et ultra non colerent, ipsa quoque docetur erubescere idola colere?
b Ps. 44, 11.
4 fluvio] sfuvio cacogr. Rusch
5 Iudeorum] coniec., in/deorum cacogr. Rusch
marg.| ET  VIDENS  EUM  ELEGANTEM etc. ORIGENES. Allegorice. Pharaonis filia est Ecclesia de gentibus congregata, cui per Prophetam diciturc: «Obliviscere populum tuum et domum patris tui»,"quia concupivit rex speciem tuam"d; hec est ergo que exivit de domo patris, et venit ad aquas ut lavaretur a peccatis que contraxerat in domo patris, et statim viscera misericordie suscepit, et miserta est infantis. Hec veniens in palude, invenit Moysen iacentem expositum a suis, et fecit eum nutriri. Nutritur apud suos, ibi agit infantiam; fortior factus, ducitur ad eam, adoptatur in filium. Moyses Legem significat. Veniens ergo Ecclesia ad aquas baptismi, suscepit Legem intra tibin conclusam, et bitumine linitam. Tibin ergo est tegminis ex papiro contextum et virgis, vel ex cortice arborum formatum. Iacebat ergo Lex clausa intra huiusmodi tegmina, pice et bitumine linita, vilibus {t. 1: Erfurt, f. 57ra; facsim., p. 115a} scilicet et tetris Iudeorum sensibus; sordebat oblita usque quo Ecclesia veniret ex gentibus et assumeret eam de luteis et palustribus locis, intra sapientie aulas et regalia tecta. Infantiam tamen apud suos transigit: apud illos enim qui eam spiritualiter non intelligunt, parvula est, et infans, et lactentium habens cibos. Cum ad Ecclesiam venit, fortior est Moyses et validior: amoto enim velamine littere, perfectus in lectione eius cibus invenitur. Mercedem nutrimentorum accipit a filia pharaonis, apud quam lex nascitur et nutritur. Sed quid est quod Synagoga accipit ab Ecclesia? Puto illud quod Moyses dicite: Ego in non gentem in emulationem vos inducam: in gentem insipientem, in iram vos concitabo. Synagoga ergo de Ecclesia hanc mercedem accipit, ut ultra idola non colat. Videns enim gentiles ita ad Deum conversos, ut ultra idola nesciant, erubescit ultra idola colere. Nos quoque, si pharaonem habuimus patrem, si nos in operibus malis genuit, cum venerimus ad aquas, assumamus legem Dei: non nobis sordeant littere velut tegmen obscurum; que parva eius sunt et lactantia comedamus; que perfecta sumamus, et intra cordis tecta regalia collocemus. Grandem et validum habemus Moysen: nihil de eo parvum, nihil vile sentiamus, sed totum magnificum, totum egregium, totum elegans. Totum enim magnum est quod spirituale est, et sublimis intelligentie.
c Ps. 44, 11.
d Ps. 44, 12 (Ps-MozC; cf. Ps-R: quoniam... )
e Rm. 10, 19.
Numérotation du verset Ex. 2,3 
Cumque iam celare non posset, sumpsit fiscellam
interl.| a fisco id est saccoM
M ¶Codd. : Cas264 Rusch
scirpeam, et linivit eam bitumine
interl.| vili et tetro sensu IudeorumN
N ¶Codd. : Cas264 Rusch
ac pice posuitque intus infantulum, et exposuit eum in carecto ripe fluminis,
interl.| in palustribus solis6 quia in terrenis cordibus quasi exposita sordebat lex.
6 solis] .s. Cas264
Numérotation du verset Ex. 2,4 
stante procul sorore eius,
interl.| Maria, secundum HebreosO
O ¶Codd. : Cas264 Rusch
et considerante eventum rei.
Numérotation du verset Ex. 2,5 
Ecce autem descendebat filia
interl.| Thermut, ut ferturP
P ¶Codd. : Cas264 Rusch
interl.| Ecclesia de gentibusQ
Q ¶Codd. : Cas264 Rusch
pharaonis,
interl.| diaboliR
R ¶Codd. : Cas264 Rusch
interl.| baptizareturS
S ¶Codd. : Cas264 Rusch
interl.| Unde7 f: «Obliviscere populum tuum, et domum patris tui».T
f Ps. 44, 11.
T ¶Codd. : Cas264 Rusch
7 Unde] om. Cas264
in flumine
interl.| baptismiU
U ¶Codd. : Cas264 Rusch
et puelle
interl.| « adolescentule dilexerunt te nimis »g V
g Ct. 1, 2.
V ¶Codd. : Cas264 Rusch
eius gradiebantur per crepidinem alvei. Que cum vidisset fiscellam
interl.| corda IudeorumW
W ¶Codd. : Cas264 Rusch
in papyrione, misit unam e famulabus8 suis et allatam
8 famulabus Cas264 Rusch ] famulis Weber
interl.| primitivas animas credentium.X
X ¶Codd. : Cas264 Rusch
Numérotation du verset Ex. 2,6 
aperiens, cernensque in ea parvulum
interl.| legem litterali sensu parvulos sibi9 lactantemY
Y ¶Codd. : Cas264 Rusch
9 sibi] om. Cas264 Rusch
marg.| CERNENSQUE  IN  EA 10 etc. ISIDORUS. Moyses, id est Christus, ad flumen lavacri et11 aquam baptismi12 a fidelibus invenitur. Moyses plorabat, et Christus veteris hominis quem induerat peccata deflebat. Unde resuscitando Lazarum flevit, Iudeorum deplorans perfidiam vel miseriam13. Filia pharaonis descendens ad lavacrum fluminis, collegit infantem, quia de gentibus Ecclesia14 lavacri salutaris sanctificationem desiderans, excepit a Synagoga matre carnali15 Christum expulsum quasi infantem. Qui tunc parvulus videbatur, cum in homine cerneretur. Invenit illa Moysen clausum in vasculo multis agrestibusque virgultis contexto et Ecclesia Christum reconditum in cordibus sanctorum qui in unitate contexti ex multis personis, omnes in Christo unum corpus efficiuntur et eum religiosa observatione suscipientes tuentur.Z
Z ¶Codd. : Cas264 Rusch
10 ea] + parvulum Cas264
11 et] + ad Cas264
12 baptismi] baptismatis Cas264
13 vel miseriam] om. Cas264
14 de gent. – Eccl.] inv. Cas264
15 carnali] narnali ! Cas264
vagientem miserta eius ait:
interl.| quia lex apud Iudeos nata et nutrita
De infantibus Hebreorum est hic16.
16 hic] om. Cas264 Weber
Numérotation du verset Ex. 2,7 
Cui soror pueri: Vis inquit ut vadam et vocem tibi Hebream mulierem
interl.| synagogamAA
AA ¶Codd. : Cas264 Rusch
que nutrire possit infantulum.
Numérotation du verset Ex. 2,8 
Respondit : Vade. Perrexit puella et vocavit matrem eius.
interl.| vel suam AB
AB ¶Codd. : Rusch ; om. Cas264
Numérotation du verset Ex. 2,9 
Ad quam locuta filia pharaonis: Accipe, ait17, puerum istum et nutri mihi. Ego tibi dabo mercedem tuam.
17 ait] om. Cas264
interl.| ut amplius idola non colasAC
AC ¶Codd. : Cas264 Rusch
Suscepit mulier,
interl.| Synagoga
et nutrivit puerum; adultumque
interl.| in primitiva Ecclesia
interl.| iam perfecto sensu validos pascentem
tradidit
interl.| expellendo a se
filie pharaonis.
interl.| Ecclesie de gentibus
marg.| ADULTUMQUE  TRADIDIT etc. RABANUS. Refert Iosephus quod filia pharaonis adultum Moysen ad patrem suum adduxit, cui ille coronam suam imposuit, quam statim Moyses proiecit, quoniam ibi sculptum simulacrum vidit. Unde sacerdos qui ibi aderat, {t. 1: Erfurt, f. 57rb; facsim., p. 115b} voluit interficere eum, dicens quia Egyptus esset subvertenda per ipsum, sicut ex oraculo demonum acceperat. Sed pharaonis filia liberavit eum. Cum autem perfecte esset etatis, missus est a pharaone contra Ethiopes. Cumque sciret per deserta serpentibus plena se profecturum, tulit ibices, id est ciconias egyptiacas. Castra vero metatus proferebat eas ut serpentes devorarent et fugarent: sicque exercitus securus transigebat noctem. Cum ergo venisset ad civitatem quam expugnaturus erat, adamavit eum Ethiopum regina, et secundum condictum, civitatem ei tradidit et nupsit: inde est quod Aaron et Maria iurgati sunt adversus Moysen propter Ethiopissam uxorem.
Numérotation du verset Ex. 2,10 
quem illa adoptavit in locum filii,
interl.| susceptum in regalem aulam cordis
vocavitque nomen eius18 Moyses19, dicens: quia de aqua tuli eum.
18 eius] om. Cas264
19 Moyses] Moysi Cas264 Weber
interl.| Ecclesia de gentibus Christum excipit ad fontem baptismi.
interl.| baptismi
Numérotation du verset Ex. 2,11 
20 In diebus illis postquam creverat Moyses
20 Hic incipit cap. .III. sin Cas264
interl.| ChristusAD
AD ¶Codd. : Cas264 Rusch
egressus est21
21 est] om. Cas264 Weber
interl.| a patreAE
AE ¶Codd. : Cas264 Rusch
interl.| vel a IudeisAF
AF ¶Codd. : Cas264 Rusch
ad fratres suos viditque22 afflictionem eorum
22 viditque] vidit Cas264 Weber
interl.| in mundo
et virum
interl.| diabolum in hac peregrinatione nobis iniuriosum
Egyptium percutientem quemdam de Hebreis
interl.| qui festinanter transeunt viam huius seculi
fratribus suis.
interl.| Omnes in Christo fratres sumus, «unum patrem Deum habemush«.
h Io. 8, 41.
Numérotation du verset Ex. 2,12 
Cumque perspexisset23
23 perspexisset] circumspexisset Weber
interl.| discrete omnia prospiciendo24 quia in sapientia vicit25 superbum, non potentiaAG
AG ¶Codd. : Cas264 Rusch
24 prospiciendo] perspiciendo Cas264
25 vicit] + Deus Cas264
huc atque illuc, et nullum adesse vidisset, percussum
interl.| morte suaAH
AH ¶Codd. : Cas264 Rusch
Egyptium26
26 Egyptium] Egyptum Cas264
interl.| diabolumAI
AI ¶Codd. : Cas264 Rusch
abscondit sabulo.
interl.| in fluxis et aridis mentibusAJ
AJ ¶Codd. : Cas264 Rusch
marg.| CUMQUE  PERSPEXISSET. AUGUSTINUS. De hoc facto Moysi satis disputavimus in illo opere quod de vita patriarcharum adversus Faustum scripsimus, utrum indoles in eo laudabilis fuerit, qua hoc peccatum admiserit, sicut uber terra ante utilia semina quadam herbarum inutilium ferocitate laudatur, an ipsum factum iustificandum sit? Quod ideo non videtur, quia nullam adhuc legittimam potestatem gerebat, nec divinitus acceptam, nec humana societate ordinatam, et tamen, sicut Stephanus ait in Actibus apostolorumi, putabat intelligere fratres suos, quod per eum Deus daret salutem illis, ut per hoc testimonium videatur Moyses iam divinitus admonitus (quod Scriptura eo loco tacet) hoc audere potuisse.
i Cf. Act. 7, 25.
marg.| ISIDORUS. Allegorice. Moyses, id est Christus, Egyptum, id est diabolum nobis in hac peregrinatione iniuriosum, nos defendendo occidit, et in arena obruit occisum. Latet enim in eis qui stabile non habent fundamentum. Ecclesiam vero in petram edificat, et eos qui verbum eius audiunt et faciunt, prudenti viro comparat, qui edificat domum suam supra firmam petram. Alios vero stulto comparat qui supra arenam edificatj.
j Cf. Mt. 7, 24-27.
Numérotation du verset Ex. 2,13 
et egressus die {t. 1: Erfurt, f. 57rb; facsim., p. 115b} altero conspexit duos Hebreos rixantes
marg.| ET  EGRESSUS  DIE  ALTERO. In hoc Moyses figuram Christi gessit, qui duorum populorum discordiam in se angulari lapide pacificare studuit: qui iniuriam facit et reconciliatorem contempsit, Iudaicus est, qui predicationem Christi reconciliantis repulit, et credentis populi hostis perstitit. Undek: Tu discipulus illius sis, nos discipuli Moysi.
k Io. 9, 28.
dixitque ei qui faciebat iniuriam quare percutis proximum tuum.
interl.| + vel fratremAK
AK ¶Codd. : Cas264, om. Rusch
Numérotation du verset Ex. 2,14 
Qui respondit : Quis constituit te principem et iudicem super nos ? Num me occidere27 tu vis28 sicut heri29 occidisti Egyptium ? Timuit Moyses et ait : Quomodo palam factum est verbum istud ?
27 me occidere] inv. Cas264 Weber
28 vis Cas264 Rusch] dicis Weber
29 heri] om. Cas264 Weber
marg.| TIMUIT  AUTEM  MOYSES etc. AUGUSTINUS. Si sic divulgatum est verbum hoc. Duo sunt in hac locutione attendenda, quia pendet scilicet sententia, et sic dimissa est. Deinde quia verbum pro facto posuit.
Numérotation du verset Ex. 2,15 
Audivitque pharao
interl.| diabolusAL
AL ¶Codd. : Cas264 Rusch
verbum hoc30 et querebat occidere
30 verbum hoc Corrector3 (moderni)] sermonem hunc ΩJ Weber
interl.| in membrisAM
AM ¶Codd. : Cas264 Rusch
Moysen.
interl.| ChristumAN
AN ¶Codd. : Cas264 Rusch
Qui, fugiens
interl.| in apostolis ad gentesAO
AO ¶Codd. : Cas264 Rusch
de conspectu eius,
interl.| Iudaico populo, id est spirituali EgyptoAP
AP ¶Codd. : Cas264 Rusch
moratus est in terra Madian et sedit iuxta puteum.
interl.| Que contradictio vel responsio interpretatur31: gentes enim prius contradixerunt, postea pie respondentes obedierunt.AQ
AQ ¶Codd. : Cas264 Rusch
31 interpretatur] om. Cas264
Numérotation du verset Ex. 2,16 
Erant autem32 sacerdoti
32 autem] om. Cas264 Weber
interl.| diaboloAR
AR ¶Codd. : Cas264 Rusch
Madian
interl.| quia33 ante gentilium superstitioni subiecte
33 quia] que Cas264
septem filie
interl.| Ecclesie de gentibus septiformi Spiritu illustrateAS
AS ¶Codd. : Cas264 Rusch
que venerunt ad hauriendas aquam34
34 aquam Cas264 Rusch] aquas Weber
interl.| Legis scientiam vel mundanamAT
AT ¶Codd. : Cas264 Rusch
interl.| baptismi35 vel doctrine celestisAU
AU ¶Codd. : Cas264 Rusch
35 baptismi] baptismatis Cas264
interl.| + iuxta fluentia ScripturarumAV
AV ¶Codd. : Cas264, om. Rusch
et, impletis canalibus,
interl.| + cordibusAW
AW ¶Codd. : Cas264, om. Rusch
interl.| + humilibus mentibusAX
AX ¶Codd. : Cas264, om. Rusch
adaquare36 cupiebant greges37*
36 adaquare] adaquari Cas264
37 greges Cas264 Weber ] gregem (gregê) Rusch
interl.| + apostolosAY
AY ¶Codd. : Cas264, om. Rusch
interl.| populumAZ
AZ ¶Codd. : Rusch , om. Cas264
patris sui.
marg.| Ille septem filie, id est fideles, postquam ad Dominum conversi et celesti fonte repleturis, greges patris sui, id est Dei, adaquaverunt eodem fonte evangelico unde et ipsi potaverunt.BA
BA ¶Codd. : Cas264, om. Rusch
Numérotation du verset Ex. 2,17 
Supervenere pastores,
interl.| philosophi gentium, scribe et pharisei Iudeorum, vel sacerdotes idolorumBB
BB ¶Codd. : Cas264 Rusch
et eiecerunt eas surrexitque
interl.| locutioneBC
BC ¶Codd. : Cas264 Rusch
interl.| a morteBD
BD ¶Codd. : Cas264 Rusch
Moyses
interl.| ChristusBE
BE ¶Codd. : Cas264 Rusch
et defensis puellis adaquavit
interl.| aqua sapientieBF
BF ¶Codd. : Cas264 Rusch
oves earum.
interl.| vel gregesBG
BG ¶Codd. : Rusch ; om. Cas264
interl.| simplices animasBH
BH ¶Codd. : Cas264 Rusch
Numérotation du verset Ex. 2,18 
Que cum revertissent ad Iethro38
38 Iet(h)ro ΘA Cas264 Corrector3 (moderni) Ω MS² ΨDM Ed1455 Rusch Clementina ] Ragu(h)el Corrector3 (hebr. antiq.) ΩS*J Weber
interl.| qui et39 Raguel et cineus diciturBI
BI ¶Codd. : Cas264 Rusch
39 et] om. Cas264
interl.| Raguel pastio Dei vel amicus eius Deus.BJ l
l ¶Fons : Cf. Hieronymus , Liber interpretationis hebraicorum nominum, ed. Lagarde, p. 14.21.
BJ ¶Codd. : Cas264 Rusch
patrem suum dixit ad eas: Cur velocius venistis solito
interl.| Miratur diabolus gentes ad Deum converti citius quam ad se cum quo fuerant diu.BK
BK ¶Codd. : Cas264 Rusch
Numérotation du verset Ex. 2,19 
Responderunt : Vir Egyptius liberavit nos de manu pastorum insuper et hausit aquam nobiscum potumque dedit ovibus.
Numérotation du verset Ex. 2,20 
At ille ubi est inquit quare dimisistis hominem ? Vocate eum ut {t. 1: Erfurt, f. 57va; facsim., p. 116a} comedat panem.
Numérotation du verset Ex. 2,21 
Iuravit ergo Moyses quod habitaret cum eo, accepitque Sephoram40
40 Sephoram] Sefforam hic et ubique Weber
interl.| pulchritudo, vel placansBL
BL ¶Codd. : Cas264 Rusch
filiam eius uxorem41
41 uxorem] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 2,22 
que peperit filium quem vocavit Gersan42
42 Gersan G Cava... Ψ ΩJ Ed1455 Rusch ] Gersen ΩS, Gersam Amiatinus ... Ω M Clementina Weber
interl.| advenaBM
BM ¶Codd. : Cas264 Rusch
dicens: Advena fui in terra aliena. Alterum vero peperit quem vocavit Eliezer,
interl.| Dei mei adiutoriumBN
BN ¶Codd. : Cas264 Rusch
dicens: Deus enim patris mei adiutor meus et eripuit me de manu pharaonis43.
43 alterum… Pharaonis Λ X ΠD² ΣOM B M Φ Ψ Ω Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ( om. et)] om. Weber
marg.| QUE  PEPERIT etc. Allegorice. Christus Ecclesiam de gentibus sibi copulavit que munere Spiritus septiformis, una est in fide catholica. Undem: «Una est columba mea», que gignit filium, qui vocatur advena, et alterum qui Dei adiutorium: advene enim sunt sancti super terram, sed Dei adiutorio numquam carent.BO
m Ct. 6, 8.
BO ¶Codd. : Cas264 (non contuli) Rusch
Numérotation du verset Ex. 2,23 
Post multum vero44 temporis mortuus est rex Egypti
44 vero Cas264 Rusch] om. Weber
marg.| POST  MULTUM  VERO etc. Allegorice. Postquam Moyses in terra Madian duxit uxorem, mortuus est rex Egypti, quia cum Christus in orbe terrarum gentes ad fidem convertit, destructus est principatus diaboli.
et ingemescentes
interl.| penitentes
marg.| INGEMISCENTES . Moraliter. Nisi moriatur in te rex Egypti, non cognoscis te opprimi servitute Egypti et operibus luti et lateris, nec corde ingemiscis, nec vociferaris ad Dominum ut liberet te.
filii Israel propter opera
interl.| carnis
vociferati sunt
interl.| corde et ore
interl.| «Oculi Domini super iustos et aures eius in preces eorum».n
n Ps. 33, 16.
ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus.
interl.| id est pro operibus
Numérotation du verset Ex. 2,24 
et audivit gemitum eorum ac45 recordatus est46 federis quod pepigerat cum Abraham47, Isaac et Iacob.
45 ac] et Cas264
46 est] om. Cas264 Weber
47 Abraham Cas264 Rusch] + et Weber
Numérotation du verset Ex. 2,25 
Et48 respexit
48 Et] om. Cas264
interl.| propter merita patrum scilicet49 BP
BP ¶Codd. : Cas264 Rusch
49 scilicet] coniec., s. Cas264 Rusch
filios Israel et liberavit50 eos.
50 liberavit] cognovit Cas264 Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ex. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 18/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=04&chapitre=04_2)

Notes :