Capitulum 22

Numérotation du verset Ex. 22,1 

Si quis furatus fuerit
bovem
aut ovem,
et occiderit
vel vendiderit:
quinque boves pro uno bove restituet,
et quatuor oves pro una ove.
Numérotation du verset Ex. 22,2 

Si effringens fur
domum
sive suffodiens
inventus fuerit1, et accepto vulnere mortuus
1 inventus fuerit] inv. Weber
fuerit: percussor non erit
reus
sanguinis.
Numérotation du verset Ex. 22,3 

Quod si orto sole
hoc fecerit, homicidium perpetravit,
et ipse morietur.
Si non habuerit quod pro furto reddat,
ipse2 venundabitur.
2 ipse] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 22,4 

Si inventum fuerit apud eum quod furatus est vivens
sive bos sive asinus sive ovis:
duplum restituet.
Numérotation du verset Ex. 22,5 

Si leserit
quispiam
agrum vel vineam,
et dimiserit iumentum suum
ut depascatur aliena:
quicquid optimum habuerit in agro suo vel in vinea pro damni estimatione restituet.
Numérotation du verset Ex. 22,6 

Si egressus
ignis
invenerit spicas3
3 spicas] spinas Weber
et comprehenderit acervos frugum
sive stantes segetes in agris,
reddet damnum qui ignem succenderit.
Numérotation du verset Ex. 22,7 

Si quis
commendaverit
amico pecuniam
aut vas
in custodiam, et ab eo qui susceperat furto ablatum fuerit4:
4 ablatum fuerit] ablata fuerint Weber
si inventus fuerit5
5 inventus fuerit] invenitur Weber
fur,
duplum reddat6.
6 reddat] reddet Weber
Numérotation du verset Ex. 22,8 

Si latet fur7, dominus
7 fur] om. Weber
domus applicabitur ad deos,
et iurabit quod non extenderit manum in rem proximi sui,
Numérotation du verset Ex. 22,9 

ad perpetrandam fraudem,
tam in bove
quam in asino,
et ove ac vestimento,
et quicquid damni inferri8 potest: ad deos utriusque causa
8 damni inferri] damnum inferre Weber
perveniet, et si illi iudicaverint, duplum restituet
proximo suo.
Numérotation du verset Ex. 22,10 

Si quis
commendaverit proximo suo
asinum,
bovem,
ovem,
et omne iumentum
ad custodiam,
et mortuum fuerit,
aut debilitatum
vel captum
ab hostibus,
nullusque hoc viderit:
Numérotation du verset Ex. 22,11 

iusiurandum erit in medio
quod non extenderit manum ad rem proximi sui,
suscipietque dominus iuramentum,
et ille reddere non cogetur.
Numérotation du verset Ex. 22,12 

Quod si furto ablatum fuerit,
restituet damnum domino.
Numérotation du verset Ex. 22,13 

Si comestum a bestia,
deferat9
9 deferat] deferet Weber
ad eum
quod occisum est, et non restituet.
Numérotation du verset Ex. 22,14 

Qui a proximo suo quicquam horum mutuo postularit,
et debilitatum
aut mortuum
fuerit domino
non presente,
reddere compelletur.
Numérotation du verset Ex. 22,15 

Quod si impresentiarum dominus fuerit10,
10 dominus fuerit] inv. Weber
non restituet, maxime si conductum fuerit11 pro mercede operis sui.
11 fuerit] venerat Weber
Numérotation du verset Ex. 22,16 

Si seduxerit quis virginem necdum desponsatam
dormieritque12 cum ea, dotabit eam
12 dormieritque] et dormierit Weber
et habebit uxorem.
Numérotation du verset Ex. 22,17 

Si pater virginis dare noluerit, reddet pecuniam iuxta modum dotis quam virgines accipere consueverunt13.
13 consueverunt] consuerunt Weber
Numérotation du verset Ex. 22,18 

Maleficos
non patieris vivere.
Numérotation du verset Ex. 22,19 

Qui coierit cum iumento,
morte
moriatur.
Numérotation du verset Ex. 22,20 

Qui immolat
diis,
occidetur
preter Domino soli.
Numérotation du verset Ex. 22,21 

Advenam
non contristabis neque affliges eum: advene enim et ipsi fuistis in terra Egypti.
Numérotation du verset Ex. 22,22 

Vidue
et pupillo
non nocebitis.
Numérotation du verset Ex. 22,23 

Si leseritis eos,
vociferabuntur
ad me,
et ego audiam
clamorem eorum,
Numérotation du verset Ex. 22,24 

et indignabitur furor meus, percutiamque vos gladio,
et erunt uxores vestre
vidue, et filii vestri
pupilli.
Numérotation du verset Ex. 22,25 

Si pecuniam mutuam
dederis populo meo
pauperi
qui habitat tecum
non urgebis14 eum
14 urgebis] urges Weber
quasi exactor, nec usuris opprimes.
Numérotation du verset Ex. 22,26 

Si pignus
a proximo tuo
acceperis
vestimentum,
ante solis occasum
reddes15 ei.
15 reddes] redde Weber
Numérotation du verset Ex. 22,27 

Ipsum enim est solum indumentum quo operitur16 caro17 eius,
16 indumentum - quo operitur] inv. Weber |
17 caro] carnis Weber |
nec habet aliud in quo dormiat:
si clamaverit ad me,
exaudiam eum, quia misericors sum.
Numérotation du verset Ex. 22,28 

Diis
non detrahes, et principi populi tui
non maledices.
Numérotation du verset Ex. 22,29 

Decimas tuas
et primitias
non tardabis
offerre:
primogenitum filiorum tuorum
dabis mihi.
Numérotation du verset Ex. 22,30 

De bobus quoque et ovibus
similiter facies:
septem diebus sit cum matre sua,
die octavo
reddes illum mihi.
Numérotation du verset Ex. 22,31 

Viri sancti eritis mihi:
carnem
que a bestiis
fuerit pregustata,
non comedetis,
sed proicietis canibus.

Capitulum 22

Numérotation du verset Ex. 22,1 
Si quis furatus fuerit
interl.| ab Ecclesia subtrahendo
bovem
interl.| sapientem in agro Domini laborantem
aut ovem,
interl.| simplicem
et occiderit
interl.| fidem in eo scilicet omnino extinxerit
interl.| hereticis vel demonibus
quinque boves pro uno bove restituet,
interl.| quanto maior in possessione commoditas, tanto maior in amissione dolor
interl.| sensus corporis penitentie subiiciet
interl.| que enim iustitia est ad litteram, ut pro bove quinque, pro ove quatuor reddantur
et quatuor oves pro una ove.
interl.| id est: omni tempore vite sue, qua quatuor temporibus agitur, penitentiam agat, vel quod quatuor elementis et quatuor humoribus constat, penitendo affligat.
marg.| SI  QUIS  FUERIT etc. STRABO. Secundum litteram,   quinque boves pro uno bove, quatuor oves pro una ove redduntur. Quia bos   quinque utilitates habet, ovis   quatuor . Bos enim immolatur, {t. 1: Erfurt, f. 78rb; facsim., p. 157b} arat, pascit, lactat, corium etiam diversis usibus ministrat. Ovis vero immolatur et pascit, lac et lanam tribuit. Allegorice vero per bovem Iudeus quilibet intelligitur, quem si quis Iudeus vendiderit, pene legis subiacebit, que continetur in quinque libris. Per ovem Christianus, qui Christum imitatur, de quo dicitura: Sicut ovis ad occisionem ductus est. Si quis hunc vendiderit, quatuor oves reddat, id est secundum institutionem quatuor Evangeliorum penitentiam agat.
a Is. 53, 7.
Numérotation du verset Ex. 22,2 
Si effringens fur
interl.| hereticus
domum
interl.| Ecclesiam
sive suffodiens
interl.| latenter evertens
inventus fuerit1, et accepto vulnere mortuus
1 inventus fuerit] inv. Weber
interl.| anathematizatus
fuerit: percussor non erit
interl.| nulli culpe subiacebit
reus
interl.| in pectore eius
sanguinis.
Numérotation du verset Ex. 22,3 
Quod si orto sole
interl.| veritatis
hoc fecerit, homicidium perpetravit,
interl.| Criminis reus erit.
et ipse morietur.
interl.| eterna morte
Si non habuerit quod pro furto reddat,
interl.| aliquid scilicet sane doctrine, qua ad fidem Christi convertatur
ipse2 venundabitur.
2 ipse] om. Weber
interl.| id est: postestati diaboli et ominibus tormentis tradetur
marg.| SI  EFFRINGENS  FUR . AUGUSTINUS. Si perfodiens inventus fuerit fur et percussus mortuus fuerit, non est illi homicidium. Si autem orietur sol super eum, reus est etc. Intelligitur ergo non pertinere ad homicidium, si fur nocturnus occiditur; si autem diurnus, pertinere. Hoc est enim quod ait: si orietur sol super eum etc., quia poterat discerni quod ad furandum, non ad occidendum venisset, et ideo non deberet occidi. Hoc et in antiquis legibus secularibus, quibus tamen ista est antiquior, invenitur: impune scilicet occidi nocturnum furem quoquo modo; diurnum autem si se telo defenderit: iam enim plus est quam fur.
Numérotation du verset Ex. 22,4 
Si inventum fuerit apud eum quod furatus est vivens
interl.| id est a fide non penitus discedens
sive bos sive asinus sive ovis:
interl.| ut supra
duplum restituet.
interl.| id est: corpore et animo penitebit
Numérotation du verset Ex. 22,5 
Si leserit
interl.| invadendo
quispiam
interl.| episcopus vel sacerdos
agrum vel vineam,
interl.| alterius parochiam
et dimiserit iumentum suum
interl.| carnalem appetitum, quo alterius dignitatem invadere querit
ut depascatur aliena:
interl.| vastet, avaritie causa
quicquid optimum habuerit in agro suo vel in vinea pro damni estimatione restituet.
interl.| id est: quicquid in parochia sua laboris et utilitatis impendit, pro huiusmodi invasione perdit, vel ad damnum restaurandum tribuet
Numérotation du verset Ex. 22,6 
Si egressus
interl.| modum scilicet excedens
ignis
interl.| castigatio acerrima vel immoderata
invenerit spicas3
3 spicas] spinas Weber
marg.| SPICAS. Teneros auditores nondum ad maturitatem fructus pertingentes, quorum vitia qui acerbe et indiscrete reprehendit, quasi ignem in spicis immittit nec ad maturitatem pervenire sinit.
et comprehenderit acervos frugum
interl.| conventus iam provectorum
sive stantes segetes in agris,
interl.| adhuc crescentes et ad maturitatem tendentes
reddet damnum qui ignem succenderit.
interl.| penitendo et si poterit, in pristinum statum restaurando
marg.| SI  EGRESSUS  IGNIS etc. Ignem succendimus, cum correctionem subditis preparamus, ut spinas vitiorum consumamus. Sed videndum est ne cum vitia persequimur, virtutes ledamus, et eis qui fructum bonorum operum proferre ceperant, ante maturitatem noceamus. Qui hoc ergo commiserit, dignam penitentiam gerat, quod per inertiam lesit, studiose restituat.
Numérotation du verset Ex. 22,7 
Si quis
interl.| predicator
commendaverit
interl.| docendo
amico pecuniam
interl.| divini verbi vel fidei
aut vas
interl.| recte fidei et boni operis
interl.| libros antiquorum patrum qui vasa Dei sunt
in custodiam, et ab eo qui susceperat furto ablatum fuerit4:
4 ablatum fuerit] ablata fuerint Weber
interl.| fraudulentia hereticorum
si inventus fuerit5
5 inventus fuerit] invenitur Weber
interl.| incorrectus
fur,
interl.| non homo
interl.| hereticus
duplum reddat6.
6 reddat] reddet Weber
interl.| corpore et anima penitebit, vel in eternum punietur
Numérotation du verset Ex. 22,8 
Si latet fur7, dominus
7 fur] om. Weber
interl.| qui pecuniam custodiendam suscepit
interl.| magister
domus applicabitur ad deos,
interl.| sacerdotes vel catholicos doctores
et iurabit quod non extenderit manum in rem proximi sui,
interl.| propria nequitia
Numérotation du verset Ex. 22,9 
ad perpetrandam fraudem,
interl.| subvertendo aliquem de grege Domini
tam in bove
interl.| ut supra
quam in asino,
interl.| in fatuo
et ove ac vestimento,
interl.| virtutum operum
et quicquid damni inferri8 potest: ad deos utriusque causa
8 damni inferri] damnum inferre Weber
interl.| accusantis et accusati
perveniet, et si illi iudicaverint, duplum restituet
interl.| ut supra
interl.| fidem scilicet, et confessionem9 plene exolvet, ut qui minus intelligens aberravit, plene instructus per omnia fidelis sit.
9 confessionem] oncfessionem cacogr. Rusch
Numérotation du verset Ex. 22,10 
Si quis
interl.| Christus, vel maior prelatus
commendaverit proximo suo
interl.| episcopo vel sacerdoti
asinum,
interl.| immundum
bovem,
interl.| mundum
ovem,
interl.| simplicem
et omne iumentum
interl.| brutum
ad custodiam,
interl.| spiritualem
et mortuum fuerit,
interl.| omnino a fide discesserit
aut debilitatum
interl.| in aliquo scandalizatum
vel captum
interl.| deceptum
ab hostibus,
interl.| hereticis, demonibus
nullusque hoc viderit:
interl.| quia latenter factum
Numérotation du verset Ex. 22,11 
iusiurandum erit in medio
interl.| pro suspitione purganda
quod non extenderit manum ad rem proximi sui,
interl.| qui commendavit
suscipietque dominus iuramentum,
interl.| devotionem, sed et studium bonum restituet eum in vitam eternam.
et ille reddere non cogetur.
interl.| quia innocens
Numérotation du verset Ex. 22,12 
Quod si furto ablatum fuerit,
interl.| dormiente patre
restituet damnum domino.
interl.| quia custodire debuit
Numérotation du verset Ex. 22,13 
Si comestum a bestia,
interl.| diabolo incorporatum
deferat10
10 deferat] deferet Weber
interl.| ne totum devoretur
interl.| statim preces pro eo fundat, eumque moneat et curare studeat
ad eum
interl.| Dominum
quod occisum est, et non restituet.
interl.| quia quod potuit, fecit
Numérotation du verset Ex. 22,14 
Qui a proximo suo quicquam horum mutuo postularit,
interl.| velut si episcopus alterius clericum vel parrochianum vitiatus fuerit
et debilitatum
interl.| in parte
aut mortuum
interl.| in toto
fuerit domino
interl.| qui mutuum suscepit
non presente,
interl.| negligentes scilicet
reddere compelletur.
marg.| QUI A  PROXIMO etc.   A proximo mutuum postulamus, cum pro eterna remuneratione curam Dominici gregis suscipimus. Sed si timorem Dei, quasi pecuniam exigentis, semper ante oculos cordis ponimus, quasi in presentia eius semper sumus. Undeb: «Scientes timorem Domini, hominibus suademus». Et alibic: Quasi coram Deo, in Christo loquimur. Mors ergo aut debilitas pecoris pastori non imputatur, si eius curam strenue gessit, et quasi Deo presente; aliter damnum reddere compelletur. Unded: Non exibit inde, donec reddat novissimum quadrantem.
b 2Cor. 5, 11.
c 2Cor. 2, 17.
d Mt. 5, 26.
Numérotation du verset Ex. 22,15 
Quod si impresentiarum dominus fuerit11,
11 dominus fuerit] inv. Weber
interl.| quia diligentiam adhibuit quam potuit
non restituet, maxime si conductum fuerit12 pro mercede operis sui.
12 fuerit] venerat Weber
Numérotation du verset Ex. 22,16 
Si seduxerit quis virginem necdum desponsatam
interl.| iuxta sensum partium exponendo
interl.| scientiam canonicam nondum ab alio expositam
dormieritque13 cum ea, dotabit eam
13 dormieritque] et dormierit Weber
interl.| quia nisi per fidem catholicam acquiesierit, copula eius frui non licebit.
marg.| DOTABIT  EAM. Sensus sententie historicus, de qua nascitur oratio. Si ergo historicus sensus regnum caritatis edificat, cupiditatis dissipat, non est necesse allegorice exponi. Lector tamen sententiam dote recte fidei honorare debet et intactam sua expositione relinquere.
et habebit uxorem.
Numérotation du verset Ex. 22,17 
Si pater virginis dare noluerit, reddet pecuniam iuxta modum dotis quam virgines accipere consueverunt14.
14 consueverunt] consuerunt Weber
Numérotation du verset Ex. 22,18 
Maleficos
interl.| cooperatores et adiutores diaboli
marg.| MALEFICOS. Qui prestigiis magice artis et diabolicis figmentis agunt, vel hereticos, quia consortio fidelium qui vere vivunt, excommunicandi sunt, donec maleficium erroris in eis moriatur.
non patieris vivere.
interl.| quasi: vivos in Ecclesia esse.
Numérotation du verset Ex. 22,19 
Qui coierit cum iumento,
interl.| id est vitiis stulti et insensati mixtus fuerit, cuius societas a Deo separat, et diabolo sociat, que est fornicatio pessima.
morte
interl.| eterna
moriatur.
Numérotation du verset Ex. 22,20 
Qui immolat
interl.| corporaliter vel spiritualiter
interl.| idolatra scilicet
diis,
interl.| demonibus, quia dii gentium demonia sunt
occidetur
interl.| excommunicetur ab Ecclesia, vel in eternum punietur
preter Domino soli.
interl.| Adora Dominum Deum tuum, et illi soli serviese.
e Cf. Mt. 4, 10; Lc. 4, 8.
Numérotation du verset Ex. 22,21 
Advenam
interl.| «Advena ego sum apud te, et peregrinus sicut omnes patres mei»f.
f Ps. 38, 13.
interl.| qui ad patriam celestem tendit
non contristabis neque affliges eum: advene enim et ipsi fuistis in terra Egypti.
interl.| in mundo
marg.| ADVENAM  NON  CONTRISTABIS etc. Dilectionem proximi pro misericordie compassione commendat, ne furoris aut avaritie stimulo commoti, ius nature negligamus. Sed que volumus ut faciant nobis homines, eadem illis faciamus, et que nolumus nobis fieri, non faciamus.
Numérotation du verset Ex. 22,22 
Vidue
interl.| que in die iudicii exspectat Christum, quem modo non habet presentem.
et pupillo
interl.| cui mortuus est mundus pater et babylonia mater.
non nocebitis.
Numérotation du verset Ex. 22,23 
Si leseritis eos,
vociferabuntur
interl.| corde
ad me,
interl.| qui sum defensor eorum
et ego audiam
interl.| iudicando
Numérotation du verset Ex. 22,24 
et indignabitur furor meus, percutiamque vos gladio,
interl.| gladio spirituali vel materiali
et erunt uxores vestre
interl.| actiones
vidue, et filii vestri
interl.| fructus vel ad litteram
pupilli.
Numérotation du verset Ex. 22,25 
Si pecuniam mutuam
interl.| materialem vel spiritualem
interl.| scientiam legis
marg.| SI  PECUNIAM etc. Predicatores evangelii monet ne super utilitatem15 appetant sed, habentes victum et vestitum, his contenti sint, secundum illudg: «Gratis accepistis gratis date».
g Mt. 10, 8.
15 utilitatem] coniec., vitatem cacogr. Rusch
dederis populo meo
interl.| fideli
interl.| gentili
pauperi
interl.| spirituh
h Mt. 5, 3: « Beati pauperes spiritu quoniam ipsorum est regnum celorum ».
qui habitat tecum
interl.| in eadem fide
non urgebis16 eum
16 urgebis] urges Weber
interl.| immoderate fructum commissi vel divini verbi exigendo
quasi exactor, nec usuris opprimes.
interl.| aliqua superabundantia, quia post perceptionem gratie ad observantiam legis non debet retorqueri, quia Christus finis est legisi.
i Rm. 10, 4.
Numérotation du verset Ex. 22,26 
Si pignus
interl.| confessionem peccati
a proximo tuo
interl.| qui in te peccavit
acceperis
interl.| scilicet
vestimentum,
interl.| quo operitur contra frigus impietatis
ante solis occasum
interl.| antequam occidat tibi per dolorem cordis sol iustitie
reddes17 ei.
17 reddes] redde Weber
marg.| SI  PIGNUS. AUGUSTINUS. Genus pro specie posuit: sic enim dictum est ac si de omni veste pignus dederit, cum de illo se specialiter dicere ex consequentibus Scriptura testatur, qui non habet nisi eam vestem unde nocte operiatur.
marg.| GREGORIUS. Pignus , peccati confessio. Proximus enim debitor noster efficitur, cum in nos aliquid peccat, quia peccata debita vocantur, secundum illudj: «Omne debitum dimisi tibi, quoniam rogasti me», «Et Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris»k. A debitore autem nostro   pignus accipimus , cum ab eo qui in nos peccavit peccati confessionem tenemus, per quam relaxare peccatum postulamur. Qui enim peccatum fatetur et veniam petit, iam quasi pro debito pignus dedit. Quod   ante solis occasum reddere iubemur, quia priusquam per dolorem cordis nobis sol iustitie occidat, debemus confessionem venie reddere a quo confessionem accipimus culpe, ut qui se deliquisse in nos meminit a nobis mox relaxatum sentiat quod deliquit.
j Mt. 18, 32.
k Mt. 6, 12.
Numérotation du verset Ex. 22,27 
Ipsum enim est solum indumentum quo operitur18 caro19 eius,
18 indumentum - quo operitur] inv. Weber
19 caro] carnis Weber
interl.| alias: quo operitur indumentum carnis eius
nec habet aliud in quo dormiat:
interl.| securus laxato peccato
si clamaverit ad me,
interl.| te non condonante
exaudiam eum, quia misericors sum.
interl.| volens vitam peccatoris, non mortem
Numérotation du verset Ex. 22,28 
Diis
interl.| sacerdotibus, doctoribus, qui Ecclesie principantur: cum enim omnis detractio perniciosa sit, in illos est perniciosior.
non detrahes, et principi populi tui
interl.| ad litteram, vel Christo, cuius factus principatus super humerum eiusl
l Is. 9, 6.
non maledices.
marg.| DIIS  NON  DETRAHES. AUGUSTINUS. Deos non   maledices . Queritur quos dixerit deos, utrum iudices qui iudicant populum, sicut dictum est Moysi qui datus fuerat deus pharaoni, ut expondendo sequatur:   Et principem populi tui non maledices . An secundum illud Apostolim: Nam etsi sunt qui dicuntur dii, sive in celo, sive in terra, sicuti sunt dii multi et domini multi; addendo enim ‘sicuti sunt’, deos intelligi voluit, qui digne etiam dicuntur, quibus tamen latria, id est servitus, que ad religionem pertinet, non debetur, sed uni Deo vero qui nobis est Deus? Illi autem prohibiti sunt maledici, non iussi sacrificiis vel ullis latrie obsequis honorari.
m 1Cor. 8, 5.
Numérotation du verset Ex. 22,29 
Decimas tuas
interl.| perfectiones operum
et primitias
interl.| initialem faciendi voluntatem
non tardabis
interl.| Hilarem datorem diligit Deusn.
n 2Cor. 9, 7.
offerre:
interl.| divine gratie consecrare
primogenitum filiorum tuorum
interl.| principium operum
dabis mihi.
marg.| DECIMAS  TUAS. ISIDORUS. Per   primitias frugum vel   primogenitorum , primitiva bonorum operum ostenduntur, vel bona voluntas, que prior est opere, quam Pelagiani sibi tribuendo offendunt. Deus autem, dum sibi a nobis iubet offerri, indicat ad gratiam suam pertinere. In   decimis vero denarius perfectionem significat, quia usque ad ipsum numerus crescit. Ideoque sicut in   primitiis principia voluntatum, ita in   decimis {t. 1: Erfurt, f. 79ra; facsim., p. 159a} consummationes nostrorum operum ad Deum referre precipimur, a quo et boni operis initium et perfectionis donatur effectus.
Numérotation du verset Ex. 22,30 
De bobus quoque et ovibus
interl.| fortibus et simplicibus
similiter facies:
interl.| tota presenti vita in qua generare debemus opera bona que offeramus Domino in resurrectionis octava
septem diebus sit cum matre sua,
interl.| Ecclesia
die octavo
interl.| resurrectionis
reddes illum mihi.
interl.| exigenti
Numérotation du verset Ex. 22,31 
Viri sancti eritis mihi:
interl.| remoti ab omni actione seculari
carnem
interl.| hereticorum libros, demoniis consecratos, vel quoslibet carnales, id est idolatrie vel heresi vitiatos vel humana conversatione
que a bestiis
interl.| hereticis vel demonibus
fuerit pregustata,
interl.| decepta
non comedetis,
interl.| membris Christi incorporando
interl.| non est communicandum mense demoniorum fidelibuso
o 1Cor. 10, 21: « Non potestis calicem Domini bibere et calicem demoniorum; non potestis mense Domini participes esse et mense demoniorum.
sed proicietis canibus.
interl.| societati immundorum contra Ecclesiam latrantium, undep: «Sit tibi sicut ethnicus et publicanus».
p Mt. 18, 17.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ex. Capitulum 22), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 18/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=04&chapitre=04_22)

Notes :