Glossa ordinaria

Capitulum 35

Numérotation du verset Ex. 35,1 

Igitur congregata omni turba filiorum Israel dixit ad eos: Hec sunt que iussit Dominus fieri.
Numérotation du verset Ex. 35,2 

Sex diebus facietis opus. Septimus dies erit vobis sanctus sabbatum et requies Domini. Qui fecerit opus
in eo occidetur.
Numérotation du verset Ex. 35,3 

Non succendetis ignem
in omnibus habitaculis vestris
per diem sabbati.
Numérotation du verset Ex. 35,4 

et ait Moyses ad omnem catervam filiorum Israel: Iste est sermo quem precepit Dominus dicens:
Numérotation du verset Ex. 35,5 

Separate apud vos
primitias Domino.
Omnis voluntarius et prono animo1 offerat2 Domino:
1 prono animo] proni animi Weber |
2 offerat] + eas Weber |
aurum
et argentum
et aes,
Numérotation du verset Ex. 35,6 

hyacinthum,
purpuram,
coccumque bis tinctum,
et byssum,
pilosque3 caprarum,
3 pilosque] pilos Weber
Numérotation du verset Ex. 35,7 

et pelles arietum rubricatas,
et hyacinthinas4, ligna Sethim,
4 hyacinthinas Rusch ] ianthinas Weber
Numérotation du verset Ex. 35,8 

et oleum
ad luminaria concinnanda, et ut conficiatur unguentum et thymiama suavissimum,
Numérotation du verset Ex. 35,9 

lapides onychinos, et gemmas ad ornandum5
5 ornandum] ornatum Weber
superhumerale
et rationale6.
6 superhumerale et rationale] superumeralis et rationalis Weber
Numérotation du verset Ex. 35,10 

Quisquis vestrum sapiens est7,
7 sapiens est] inv. Weber
veniat
et faciat quod Dominus imperavit:
Numérotation du verset Ex. 35,11 

tabernaculum scilicet et tectum eius atque operimentum annulos et tabulata cum vectibus paxillos et bases
Numérotation du verset Ex. 35,12 

arcam et vectes propitiatorium et velum quod ante illud appenditur8
8 appenditur] oppanditur Weber
Numérotation du verset Ex. 35,13 

mensam cum vectibus et vasis et propositionis panibus
Numérotation du verset Ex. 35,14 

et9 candelabrum ad luminaria sustentanda vasa illius et lucernas et oleum ad nutrimenta ignium
9 et] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 35,15 

altare thymiamatis et vectes oleum unctionis et thymiama ex aromatibus tentorium ad ostium tabernaculi
Numérotation du verset Ex. 35,16 

altare holocausti et craticulam eius eneam cum vectibus et vasis suis labrum et basim eius
Numérotation du verset Ex. 35,17 

cortinas atrii cum columnis et basibus tentorium in foribus vestibuli
Numérotation du verset Ex. 35,18 

paxillos tabernaculi et atrii cum funiculis suis
Numérotation du verset Ex. 35,19 

vestimenta quorum usus est in ministerio sanctuarii vestes Aaron pontificis ac filiorum eius ut sacerdotio fungantur mihi.
Numérotation du verset Ex. 35,20 

Egressaque omnis multitudo filiorum Israel de conspectu Moysi,
Numérotation du verset Ex. 35,21 

obtulit
mente
promptissima atque devota primitias Domino, ad faciendum opus tabernaculi testimonii.
Quicquid ad10 cultum et11 vestes sanctas necessarium est vel12 erat,
10 ad] in Weber |
11 et] + ad Weber |
12 est vel] om. Weber |
Numérotation du verset Ex. 35,22 

viri
cum mulieribus
prebuerunt, armillas
et inaures,
et13 annulos
13 et] om. Weber
et dextralia
omne vas aureum in donaria Domini separatum est.
Numérotation du verset Ex. 35,23 

Si quis habebat14 aurum, hyacinthum,
14 habebat] habuit Weber
purpuram, coccumque bis tinctum, byssum et pilos caprarum, pelles arietum rubricatas et hyacinthinas15,
15 hyacinthinas Rusch ] ianthinas Weber
Numérotation du verset Ex. 35,24 

auri et16 argenti
16 auri et] om. Weber
et aeris
metalla obtulerunt Domino, lignaque
Sethim in varios usus.
Numérotation du verset Ex. 35,25 

Sed et mulieres
docte,
que neverant,
dederunt17* hyacinthum et18 purpuram et vermiculum
17 que neverant – dederunt Rusch (venerant) Clementina ] inv. cett. Weber (venerant B, noverant G C Cava Λ H Π ΣT Amiatinus T M ΦA*Z* P ΨB*D) |
18 et Rusch] om. Weber |
ac byssum
Numérotation du verset Ex. 35,26 

et pilos caprarum
sponte
propria cuncta tribuentes.
Numérotation du verset Ex. 35,27 

Principes
vero obtulerunt lapides onychinos et gemmas ad superhumerale
rationale19,
19 rationale] et praem. Weber
Numérotation du verset Ex. 35,28 

aromataque
et oleum ad luminaria concinnanda,
et ad preparandum unguentum, ac thymiama odoris suavissimi Deo20 componendum.
20 Deo] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 35,29 

omnes viri et mulieres
mente devota obtulerunt donaria, ut fierent opera que iusserat Dominus per manum Moysi. Cuncti filii Israel
voluntaria Domino dedicaverunt.
Numérotation du verset Ex. 35,30 

Dixitque Moyses ad filios Israel: Ecce vocavit Dominus ex nomine Beseleel filium Huri filii Hur de tribu Iuda.
Numérotation du verset Ex. 35,31 

Implevitque eum spiritu21 sapientie et intelligentie et scientie
21 spiritu] + Dei Weber
et22 omni doctrina
22 et] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 35,32 

ad excogitandum, et faciendum opus in auro et argento et aere et ferro23,
23 et ferro] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 35,33 

sculpendisque lapidibus, et opere carpentario, quicquid fabre adinveniri potest,
Numérotation du verset Ex. 35,34 

dedit
in corde eius Ooliab quoque filium Achisamech de tribu Dan
Numérotation du verset Ex. 35,35 

ambos erudivit sapientia ut faciant opera abietarii polymitarii ac plumarii de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso et texant omnia, ac nova queque
reperiant.

Capitulum 35

Numérotation du verset Ex. 35,1 
Igitur congregata omni turba filiorum Israel dixit ad eos: Hec sunt que iussit Dominus fieri.
Numérotation du verset Ex. 35,2 
Sex diebus facietis opus. Septimus dies erit vobis sanctus sabbatum et requies Domini. Qui fecerit opus
interl.| servile
in eo occidetur.
Numérotation du verset Ex. 35,3 
interl.| cupiditatis vel libidinis vel ire
in omnibus habitaculis vestris
interl.| mentibus vel corporibus vel quibuslibet conventibus
per diem sabbati.
Numérotation du verset Ex. 35,4 
et ait Moyses ad omnem catervam filiorum Israel: Iste est sermo quem precepit Dominus dicens:
Numérotation du verset Ex. 35,5 
Separate apud vos
interl.| Septuaginta: Sumite a vobis ipsis quia hec omnia scilicet intra nos sunt .
primitias Domino.
interl.| cetera scilicet sint vobis
marg.| SEPARATE A  VOBIS etc. ORIGENES. Alia littera:   Sumite a vobisipsis redemptionem Domino . Omnis qui concepit corde, offerat initia Domino. Non vult Moyses ut aliquid offeras Deo quod extra te est:   A vobisipsis, inquit,   sumite , et initia offerte Domino, prout unusquisque corde concepit aurum, argentum etc. Spiritualis lex aurum requirit ad tabernaculum et alias materias quas intra nos habemus, et de nobis proferre possumus. Dicit enim Scripturaa quia: Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo. Quia si confessus fueris Dominum Iesum, et credideris in corde tuo quod Dominus illum suscitavit a mortuis, salvus eris. Si ergo credideris ‘in corde tuo’, cor tuum et sensus tuus aurum optimum est. Obtulisti ergo aurum ad tabernaculum fidem cordis tui. Si confessus fueris, sermonem confessionis, argentum. Hec intra te sunt, hec, etiamsi nudus sis, habere potes. Sed et quod addit: Unusquisque sicut concepit corde, huc respicit. Non enim poteris aliquid de sensu tuo offerre Deo vel de verbo, nisi prius que scripta sunt corde conceperis, nisi intentus fueris et diligenter audieris, non potest aurum tuum probatum esse, nec argentum. Requiritur enim ut probatum. Undeb: «Eloquia Domini, eloquia casta; argentum igne examinatum, probatum terre, purgatum septuplum». Si ergo que scripta sunt, corde conceperis, erit aurum tuum, id est sensus tuus, probatum, et argentum tuum, id est sermo tuus, probatum.
a Cf. Rm. 10, 8-9.
b Ps. 11, 7.
marg.| ORIGENES. Nostis qui divinis mysteriis interesse consuevistis, quomodo cum suscepistis corpus Domini, cum cautela et veneratione servastis, ne ex eo parum quid decidat. Si enim decidat, reos vos creditis, et recte creditis: quomodo putatis minoris esse piaculi, verbum Dei neglexisse quam corpus? Initia ergo iubentur offerre, id est primitias. Qui offert quod primum est, necessario habet ipse quod reliquum est. Vide quantum oportet hunc abundare auro vel argento et reliquis omnibus que iubentur, ut et Domino offeramus, et nobis supersint. Primo enim sensus meus debet intelligere Deum, et ipsi offerre primitias intellectus {t. 1: Erfurt, f. 99rb; facsim., p. 199b} sui, ut reliqua consequenter agnoscat, hoc et sermo faciat, hec omnia que in nobis sunt faciunt.
Omnis voluntarius et prono animo1 offerat2 Domino:
1 prono animo] proni animi Weber
2 offerat] + eas Weber
interl.| «Hilarem enim datorem diligit Deus»c.
c 2Cor. 9, 7.
marg.| OMNIS  VOLUNTARIUS etc. ORIGENES. Alia littera: Unusquisque vestrum, inquit, sicut corde concepit,   offerat initia   Domino . Quero que sunt initia auri vel primitie argenti? Quomodo autem de bisso, cocco et purpura videntur conservari primitie? Aut quomodo, sicut corde conceperit, quisque offerri? Sunt qui concipiunt corde que lecta sunt. Sunt qui omnino non concipiunt, intenti operibus seculi aut supputationibus lucri. Mulieres tantum garriunt, fabulis perstrepunt, nec sinunt esse silentium; de infantibus suis aut de lana aut de necessariis cogitant. Discunt circumire domos, non solum verbose sed curiose loquentes que non oportet. Quomodo ergo concipiunt? Non concipit corde nisi qui vacat corde, mente liber et totus intentus. Aliter non potest Deo offerre. Iustum est autem ut in templo Domini inveniatur quisque habere portionem suam. Non enim latet Dominum, quisque quid offerat. Quam gloriosum est tibi, si dicatur in templo Domini aurum istud, quo arca testamenti tegitur, illius est. Argentum, quo bases et columne sunt, illius est; aes de quo annuli et labrum et quedam columnarum facte sunt vel lapides humeralis et logii, vel purpura qua ornatur pontifex et coccus illius est, et cetera queque per singula. Quam indecorum, quam miserum, si Dominus visitans tabernaculum nihil muneris tui inveniat, nihil a te oblatum cognoscat. Sic indevotus, sic infidelis vixisti, ut nihil memorie tue in templo Domini posueris. Sicut enim princeps huius mundi venit ad unumquemque querens si inveniat quicquam de actibus suis in nobis et, si invenerit, nos vendicat sibi. Ita si veniens Dominus inveniat aliquid tuum in tabernaculo suo, sibi te defendit et suum te dicit.
aurum
interl.| fidem
et argentum
interl.| confessionem
et aes,
interl.| interpretationem de lingua in linguam
marg.| AES. ORIGENES. Pro fortitudine poni videtur, puto etiam pro voce accipi posse. Alius est enim sermo, aliud vox. Sermo enim dicitur loquela ratione subnixa. Vox vero est, si latine, si grece dicatur, si elevatius, si pressius. Unded: «Factus sum velut aes sonans aut cymbalum tinniens». Loqui ergo linguis et interpretari ex alia in aliam linguam aeris oblatio est. Necesse est enim habere omnia tabernaculum Domini, et nihil deesse in domo Dei. Est igitur aeris oblatio vox que alterius sensum in alteram linguam vertat. Sermo vero est, qui sensum proprium profert. Omnia ergo offerantur Deo: sensus, sermo et vox.
d 1Cor. 13, 1.
Numérotation du verset Ex. 35,6 
hyacinthum,
interl.| Nosmetipsos scilicet offerre iubemur, qui de quatuor elementis constemus.
interl.| qui refertur ad aerem
purpuram,
interl.| que ad aquam
coccumque bis tinctum,
interl.| quia ad ignem duplicis nature
interl.| que ad terram refertur, quia de terra oritur
interl.| tortam scilicet non luxu et deliciis resolutam; undee: Macero corpus meum et in servitutem redigo.
e 1Cor. 9, 27.
marg.| HYACINTHUM  PURPURAM etc. ORIGENES. Videamus cetera,   hyacinthum, purpuram, coccum duplicatum et bissum retortam. Hec quatuor elementorum ex quibus mundus constat et corpus humanum tenent figuram, id est aeris, ignis, aque, terre. Hyacinthus ad aerem refertur, quod indicat ipse color. Et coccus ad ignem. Purpura ad aquam, quia de aquis accipiat sucum. Bissus ad terram de qua oritur. Habemus ergo et nos omnia in nobis, quia ex his Domino primitias iubemur offerre. Ideo dicit: Sumite ex vobis ipsis, et afferetis primitias Domino.
marg.| COCCUMQUE  BIS  TINCTUM etc. ORIGENES. Videamus quare coccus duplicatur. Color iste ignis indicat elementum, qui duplicem habet virtutem: unam qua illuminat, aliam qua incendit. Hec historie ratio est. Mystice quoque ignis duplex est. Ignis enim in hoc seculo est et in futuro. Dicit Dominusf: «Ignem veni mittere in terram». Iste ignis illuminat. Dicet in futurog: Ite in ignem eternum etc. Ille ignis incendit. Hic autem quem venit mittere «illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum»h; habet tamen aliquid quod incendat. Undei: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum aperiret Scripturas? Nescio autem si ille ignis in futuro seculo, qui incendit, habeat aliquid quod illuminet. Sed quomodo offerre possumus istum ignem duplicatum, videamus. Si doctor es et struis tabernaculum, id est Ecclesiam Dei, et dicitur tibij: Ecce, dedi verba mea in os tuum ignem. Si ergo docens et edificans Ecclesiam Dei, increpes tantum, arguas et castiges et peccata populi exprobres. Nihil autem consolationis proferas de divinis Scripturis, nihil obscurum explanes, nihil intelligentie sacrioris aperias, obtulisti   coccum sed non duplicatum. Ignis enim tuus incendit tantummodo, {t. 1: Erfurt, f. 99va; facsim., p. 200a} non illuminat. Item, si docens mysteria Legis aperias, arcana discutias, peccantem vero non arguas, negligentem non corripias, severitatem discipline non teneas,   coccum obtulisti sed non duplicatum. Ignis enim tantum tuus illuminat, non accendit. Qui ergo recte offert et recte dividit,   coccum offert duplicatum, ut cum scientie lumine igniculum severitatis admisceat.
f Lc. 12, 49.
g Cf. Mt. 25, 41.
h Io. 1, 9.
i Lc. 24, 32.
j Cf. Ier. 1, 9.
marg.| ORIGENES. Si quis digne intelligat exitum Hebreorum de Egypto, et transitum maris Rubri, et omnem viam que agitur per desertum, et singulas mansiones castrorum, ut etiam legem Dei suscipiat scriptam non atramento, sed Spiritu Dei vivik, et in his intelligat augmenta virtutum, et singula in se impleat, potest ad intelligentiam tabernaculi pervenire. De quo dicit Apostolusl: Tabernaculum factum est primum, in quo erat candelabrum, et propositio panum, quod dicitur Sancta. Post velamentum autem secundum tabernaculum, quod Sancta sanctorum, habens aureum thuribulum, et arcam testamenti, et intra eam duas tabulas, et manna, et virga Aaron, que fronduerat. Sed quod additm: «De quibus non est modo dicendum per singula», quidam ad illud tempus referunt quo Hebreis scribebat. Aliis videtur quod pro magnitudine mysteriorum omne tempus presentis vite ad hoc neget esse idoneum. Sed more suo, aperit pauca multis, ut clausum negligentibus sit. Inveniatur autem querentibus, et aperiatur pulsantibusn. Unde rursum dicito: Non enim in manufacta Sancta ingressus est Iesus exemplaria verorum: sed ipsum celum, ut appareat nunc vultui Dei «per velamen, id est carnem suam»p. Quod ergo velamen interioris tabernaculi carnem Christi interpretatus est, Sancta autem ipsa celum vel celos, Christum vero pontificem quem dicitq introisse semel in Sancta, eterna redemptione inventa: ex his paucis, si quis intelligere novit sensum Pauli, magnum nobis intelligentie pelagus patefecit. David quoque aitr: Ingrediar in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei. Et alibis: «Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo? aut quis requiescet in monte sancto tuo? Qui ingreditur sine macula, et operatur iustitiam». Non est istud tabernaculum quod propheta desiderat ex pellibus et cortinis et operimentis cilicii ceterisque nostri usus materiis. Quomodo autem verum est quod non habitet in hoc tabernaculo, nisi «innocens manibus et mundo corde»t, cum in materiali tabernaculo sepe habitaverunt sacerdotes pessimi, pestilentie filii, et arca testamenti ab Allophilis capta sit et detenta? Oportet ergo innocentem manibus et mundo cordeu esse habitatorem tabernaculi quod fixit Deus, et non homo. Dominus quoque non unum tabernaculum, sed plura, nec temporalia, sed eterna memorat, dicensv: «Ut, cum defeceritis, recipiant vos in eterna tabernacula». Et Apostolusw: Tabernaculum vestrum, quod de celo est, superindui cupientes. Sequere ergo relicta terra propheticum et apostolicum sensum, et, quod maius est, Christi verbum, ut tota mente ascendas in celum, ibique eterni habitaculi vel tabernaculi magnificentiam queras, cuius figura per Moysen adumbratur in terris. Cui Dominusx: Vide, inquit, omnia facito secundum figuram, que tibi in monte ostensa est. Iubetur ergo universus populus, quisque pro viribus conferens, facere tabernaculum, ut omnes quodammodo unum sint tabernaculum. Collatio vero non fit necessitate, sed sponte: Facies, inquit, sanctificationem, et inde videbor vobis. Vult ergo Deus ut faciamus ei sanctificationem. Promittit enim quia si fecerimus ei sanctificationem, videbitur nobis. Unde Apostolusy: Pacem sequimini et sanctificationem, sine qua nemo videbit Deum. Qui autem sanctificatus fuerit corpore et spiritu per cordis et corporis puritatem, videbit Deum. Faciamus ergo sanctificationem Domino, et omnes unam, et singuli unam. Omnes enim faciamus unam, id est, Ecclesiam que est sancta,"non habens maculam aut rugam"z, sed columnas scilicet habeat doctores et ministros suos, de quibus dicituraa: Petrus et Iacobus et Ioannes, qui videbantur columne esse, dextras mihi dederunt, et Barnabe societatis. In tabernaculo, columne seris interiectis iunguntur. In ecclesiis doctores datis sibi dextris sociantur. Sed columne iste inargentate sunt et bases earum. Bine autem bases columnis singulis deputantur: una que caput dicitur, et superponitur; alia que vere basis dicitur, et columne pro fundamento subiicitur. Inargentate sunt columne que verbum Dei predicant, et accipiunt per Spiritum sanctum: «Eloquia Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum»ab. Hi autem predicatores bases habent prophetas. «Super fundamentum» enim «Apostolorum et prophetarum»ac Ecclesiam collocant, quorum testimoniis utentes fidem Christi confirmant. Caput vero columnarum est de quo dicit Apostolusad: Caput viri Christus. Per tentoria que ansulis insita, et circulis suspensa atque innexa funibus ad modum cortinarum viginti octo cubitis in longum, et in latum quatuor cubitis distenduntur, habetur plebs credentium que heret et pendet in funibus fidei. Funis enim triplex non rumpiturae, que est fides Trinitatis, ex qua pendet et sustinetur Ecclesia. Viginti autem et octo cubitis in longum distenditur, et quatuor in latum atrii unius mensura, in quo lex inserta quatuor Evangeliis signatur. Septenarius enim legem significat, qui cum quatuor sociatur, quater septem viginti octo numerum fiunt. Decem sunt hec atria ut integrum perfectionis numerum teneant, et legis decalogum significent. {t. 1: Erfurt, f. 99vb; facsim., p. 200a} Iam vero hyacinthi et bissi et purpure species, multa ac diversa opera explicant. Inde tentoria. Inde velum exterius et interius. Inde tota sacerdotalis et pontificalis vestis auro et gemmis confecta, per que species virtutum possumus intelligere quibus ornatur Ecclesia. Fides auro comparatur, sermo predicationis argento, aes patientie, lignis imputribilibus scientia que per lignum venitaf, vel incorruptio castitatis que non veterascit, bisso virginitas, cocco confessionis gloria, purpure castitatis fulgor. Hyacintho spes regni celorum. Que vero sint vel qualia sacerdotium indumenta pronuntiat dicensag: «Sacerdotes tui induantur iustitiam» etc. Et Apostolusah:"Induite vos viscera misericordie", et nobiliora designat indumenta: Iduite vos Dominum Iesum Christumai et carnis curam ne feceritisaj.
k 2Cor. 3, 3.
l Hbr. 9, 2-4.
m Hbr. 9, 5.
n Cf. Mt. 7, 7-8; Lc. 11, 9-10.
o Hbr. 9, 24.
p Hbr. 10, 20.
q Hbr. 9, 12.
r Ps. 41, 5.
s Ps. 14, 1-2.
t Ps. 23, 4.
u Ps. 23, 4.
v Lc. 16, 9.
w 2Cor. 5, 2.
x Ex. 25, 40; Hbr. 8, 5.
y Hbr. 12, 14.
z Cf. Eph. 5, 27.
aa Ga. 2, 9.
ab Ps. 11, 7.
ac Eph. 2, 20.
ad 1Cor. 11, 3.
ae Cf. Ecl. 4, 12.
af Cf. Gn. 2, 9.
ag Ps. 131, 9.
ah Col. 3, 12.
ai Cf. Gal. 3, 27: « Quicumque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis ».
aj Rm. 13, 14.
marg.| GREGORIUS. In constructione tabernaculi ut columne argentee interius stent, paxilli erei fieri per circuitum exterius iussi sunt, in quibus religatum tabernaculum teneretur. De quibus scritum estak: Facies paxillos tabernaculi, et atrii cum tunicis suis. Patres Veteris Testamenti, qui ab incarnantione Christi per intervalla temporum longius constiterunt, foris esse visi sunt; a sanguine vero Abel passio cepit Ecclesie, et una est Ecclesia electorum precedentium et sequentium. Sed quia discipulis dicitural: Multi reges et prophete voluerunt videre que vos videtis, et non viderunt, antiquis patribus quasi foris stetisse est, Redemptoris presentiam corporaliter non vidisse. Exterius igitur, sed non divisi ab Ecclesia fuerunt, quia mente et opere predicationis Ecclesie celsitudinem tenuerunt, quam nos non prestolando, sed habendo conspicimus. Sicut nos enim in preterita passione, ita illi per fidem in eadem venturi salvati sunt. Illi ergo foris non extra mysterium, sed extra tempus. Unde in constructione tabernaculi, ut columne argentee interius starent, paxilli erei exterius per circuitum fixi sunt, in quibus religatum teneretur tabernaculum, et in paxillis funes ligati sunt, ut fixum maneret tabernaculum, quia ut apostoli in luce sermonis sui solidi starent, et totum tabernaculum, id est Ecclesia fidei integritate consisteret, tamquam paxilli patres Veteris Testamenti et prophete, exterius fixi sunt, ut verborum suorum funibus mentibus notris fidem alligarent, et hoc Dei tabernaculum inconcussum maneret. Ante tempus ergo huius Ecclesie fuerunt, sed tamen ligant eos qui in ipsa sunt, quia dum celestia mysteria ventura predicant, postquam ostensa sunt, credibilia omnibus fecerunt. Ut ergo intus columne immobiles stent, foras paxilli funes continent, quia ut sancti apostoli perfecte mysterium vite crederent, illorum predicatio obtinuit, qui hoc priusquam fieret et videre et predicare potuerunt. Columne argentee, paxilli aerei facti sunt, quia quod apostoli clare predicant, hoc prophete sub mystico intellectu obscure locuti sunt. Recte ergo per aes signati sunt, quia clari in predicatione non fuerunt. Apostoli vero, quia in mysterio Redemptoris lucem predicationis habuerunt, argenteis columnis expressi sunt. Et notandum quod argentum sonat et lucet, aes vero sonat et non lucet, quia predicatores Novi Testamenti aperte locuti sunt. Que etiam monstrare potuerunt. Predicatores vero Veteris Testamenti, quia per allegoriarum umbras de celesti mysterio obscura dixerunt, quasi sine luce sonitum dederunt.
ak Ex. 35, 18.
al Lc. 10, 24.
marg.| ORIGENES. Post hec viri acceperunt a mulieribus suis, omnes quibus visum est sensu, et attulerunt gemmas et inaures et annulos et discriminalia et dextralia. Hec quoque illi offerunt dona Deo, qui intellectum corde concipiunt, qui mentem deditam et intentam habent ad verbum Dei. Et offerunt viri a mulieribus suis inaures et gemmas et dextralia. Mulier caro accipitur, vir rationalis sensus. Bone sunt iste mulieres que obediunt viris; bona est caro que iam spiritui non repugnat, sed obtemperat et consentit. Ideo si duobus vel tribus in vobis convenerit, ex quacumque re petieritis, fiet vobis, dicit Dominusam. Offerunt ergo inaures a mulieribus suis, cum Domino offertur auditus, et dextralia, opera scilicet dextra, opera bona, que per carnem geruntur. Hec offert Domino rationalis sensus. Et discriminalia, qui bene scit discernere quid agendum sit, quid vitandum, quid Deo placeat, quidve displiceat, quid iustum sit, quid iniustum. Hec sunt discriminalia, que Deo offerunt, quia sunt mulieres sapientes, et fecerunt quecumque necessaria fuerant ad indumenta pontificis. lle vero mulieres, que inaures suas obtulerunt, ut fieret vitulus, insipientes erant, que a veritate auditum averterent, ad fabulas autem et impietatem perverterentan; et ideo obtulerunt inaures suas ut fieret caput vituli. Sed et in Iudicum libro idolum invenimus ex mulierum inauribus factum. Iste ergo beate mulieres, beata caro, que Domino offert inaures suas, dextralia et annulos et omnia opera manuum suarum, que in mandatis Domini agit. Et apud quem inventa sunt ligna imputribilia, obtulit Domino. Si quis diligit Christum in incorruptionemao, lignum imputribile offert Deo. Beatus ergo apud quem invenitur sensus incorruptus vel corpus incorruptum, et hoc offert Deo. Unde et bene dixit: Apud quem inventa sunt ligna imputribilia. De auro non dixit neque de argento, apud quem inventum est: potest enim apud omnes inveniri sensus et sermo. Sed nec de quatuor coloribus. Omnium est ex quatuor elementis secundum corpus constare. Ligna autem incorruptibilia, id est incorruptionis et virginitatis gratia, apud raros inveniri potest. Undeap: «Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est».
am Cf. Mt. 18, 19.
an Cf. 2Tm. 4, 4.
ao Cf. Eph. 6, 24.
ap Mt. 19, 11.
pilosque3 caprarum,
3 pilosque] pilos Weber
marg.| PILOSQUE  CAPRARUM. ORIGENES.   Pili caprarum offeruntur. Hoc genus pecudis pro peccato in lege iubetur offerri.   Pili vero species emortua, exanguis et exanimis, hanc qui offert ostendit in se iam mortuum sensum peccati, nec in membris ultra vivere et regnare peccatum.
Numérotation du verset Ex. 35,7 
et pelles arietum rubricatas,
interl.| que ostendunt in offerente furorem mortuum
interl.| mortificationem peccati
marg.| PELLES  ARIETUM. ORIGENES.   Pelles quoque offeruntur   arietum , quas ante nos quidam pro furore posuerunt, et quia   pellis mortui animalis indicium est, {t. 1: Erfurt, f. 100ra; facsim., p. 201a} ostendit in se furorem mortuum qui Domino offert   pelles arietum .
et hyacinthinas4, {t. 1: Erfurt, f. 100ra; facsim., p. 201a} ligna Sethim,
4 hyacinthinas Rusch ] ianthinas Weber
Numérotation du verset Ex. 35,8 
et oleum
interl.| ut supra
ad luminaria concinnanda, et ut conficiatur unguentum et thymiama suavissimum,
Numérotation du verset Ex. 35,9 
lapides onychinos, et gemmas ad ornandum5
5 ornandum] ornatum Weber
interl.| vel: ornatum
superhumerale
interl.| vel: superhumeralis
et rationale6.
6 superhumerale et rationale] superumeralis et rationalis Weber
interl.| vel: rationalis
Numérotation du verset Ex. 35,10 
Quisquis vestrum sapiens est7,
7 sapiens est] inv. Weber
interl.| Sacrificium sine sale sapientie non suscipitur.
veniat
interl.| sponte
et faciat quod Dominus imperavit:
Numérotation du verset Ex. 35,11 
tabernaculum scilicet et tectum eius atque operimentum annulos et tabulata cum vectibus paxillos et bases
Numérotation du verset Ex. 35,12 
arcam et vectes propitiatorium et velum quod ante illud appenditur8
8 appenditur] oppanditur Weber
Numérotation du verset Ex. 35,13 
mensam cum vectibus et vasis et propositionis panibus
Numérotation du verset Ex. 35,14 
et9 candelabrum ad luminaria sustentanda vasa illius et lucernas et oleum ad nutrimenta ignium
9 et] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 35,15 
altare thymiamatis et vectes oleum unctionis et thymiama ex aromatibus tentorium ad ostium tabernaculi
Numérotation du verset Ex. 35,16 
altare holocausti et craticulam eius eneam cum vectibus et vasis suis labrum et basim eius
Numérotation du verset Ex. 35,17 
cortinas atrii cum columnis et basibus tentorium in foribus vestibuli
Numérotation du verset Ex. 35,18 
paxillos tabernaculi et atrii cum funiculis suis
Numérotation du verset Ex. 35,19 
vestimenta quorum usus est in ministerio sanctuarii vestes Aaron pontificis {t. 1: Erfurt, f. 100rb; facsim., p. 201b} ac filiorum eius ut sacerdotio fungantur mihi.
Numérotation du verset Ex. 35,20 
Egressaque omnis multitudo filiorum Israel de conspectu Moysi,
Numérotation du verset Ex. 35,21 
obtulit
interl.| Non vult Deus coacta servitia: amore servitur ei, non timore; mente, non corpore.
mente
interl.| in qua sunt hec omnia
promptissima atque devota primitias Domino, ad faciendum opus tabernaculi testimonii.
interl.| Ecclesie scilicet
Quicquid ad10 cultum et11 vestes sanctas necessarium est vel12 erat,
10 ad] in Weber
11 et] + ad Weber
12 est vel] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 35,22 
viri
interl.| fortes
interl.| sensus scilicet rationalis cum carne obediente
cum mulieribus
interl.| infirmis, sed nec talium opera vel vota Deus despicit
prebuerunt, armillas
interl.| que ab armo dicte: astringunt enim brachia, et signant fortia virtutum opera que sancti doctores offerunt.
et inaures,
interl.| obedientia scilicet subditorum
interl.| auditum bonum
et13 annulos
13 et] om. Weber
interl.| arcana preceptorum que doctores signant, et suo tempore proferenda reponunt dum minus eruditi capere non sufficiunt.
et dextralia
interl.| bona opera que per carnem geruntur
omne vas aureum in donaria Domini separatum est.
interl.| ab usibus terrenis
Numérotation du verset Ex. 35,23 
Si quis habebat14 aurum, hyacinthum,
14 habebat] habuit Weber
interl.| ut supra
purpuram, coccumque bis tinctum, byssum et pilos caprarum, pelles arietum rubricatas et hyacinthinas15,
15 hyacinthinas Rusch ] ianthinas Weber
Numérotation du verset Ex. 35,24 
auri et16 argenti
16 auri et] om. Weber
interl.| sermonis
et aeris
interl.| vocis
metalla obtulerunt Domino, lignaque
interl.| incorruptionem scilicet, et virginitatem
Sethim in varios usus.
marg.| QUICQUID  AD  CULTUM etc. GREGORIUS. In ornamento tabernaculi viri cum mulieribus dona offerunt, quia in explendo cultum sancte Ecclesie et fortium facta sublimia et infirmorum opera extrema numerantur. Fides quoque sancte Ecclesie auro comparatur, sermo predicationis argento. Quid autem per armillas, que lacertos astringunt, nisi prepositorum valide laborantium opera demonstrantur? Per inaures subditorum obedientia exprimitur. Per annulos, signaculum secretorum. Plerumque enim magistri signant quod ab auditoribus non posse capi considerant. Per dextralia, prime operationis ornamenta. Per vas aureum in donaria Domini separatum, divinitatis intelligentia, que tantum ab inferiorum amore disiungitur, quanto ad sola eterna amanda sublevatur. Per hyacinthum, spes celestium. Per purpuram cruor et tolerantia passionum amore perpetui regni exhibita. Quid per bis tinctum coccum, nisi caritas que perfectione bis tingitur, quia Dei et proximi dilectione decoratur? Quid per bissum, nisi immaculata carnis incorruptio? Quid per pilos caprarum ex quibus ciliciorum asperitas texitur, nisi dura penitentium afflictio signatur? Dum igitur alii per armillas et annulos forte magisterium exercent, per inaures et dextralia alii devotam obedientiam rectamque operationem exhibent. Alii per separatum vas aureum preclaram subtilioremque intelligentiam tenent; alii per hyacinthum, purpuram et coccum audita celestia sperare et credere non desinunt, etiam que adhuc subtiliori intellectu minime cognoscunt. Alii per bissum incorruptionem carnis offerunt. Alii per caprarum pilos deplorant aspere quod libenter commiserunt, quasi ex uno figmento opificis coadunata donariorum mysteria, in tabernaculo Domini, id est Ecclesia, prout ipse dederit, proferuntur.
Numérotation du verset Ex. 35,25 
Sed et mulieres
interl.| caro subdita anime
docte,
interl.| Sunt enim indocte de quarum inauribus factus est vitulus et idolum in libro Iudicum.
que neverant,
interl.| opera manuum
dederunt17* hyacinthum et18 purpuram et vermiculum
17 que neverant – dederunt Ed1455 Rusch (venerant) Clementina ] inv. cett. Weber (venerant B, noverant G C Cava Λ H Π ΣT Amiatinus T M ΦA*Z* P ΨB*D)
18 et Rusch] om. Weber
interl.| coccum scilicet
ac byssum
Numérotation du verset Ex. 35,26 
et pilos caprarum
interl.| mortificationem peccati
sponte
interl.| non ex trititia aut ex necessitate
propria cuncta tribuentes.
Numérotation du verset Ex. 35,27 
Principes
interl.| qui in tantum profecerunt ut populis preesse mereantur
vero obtulerunt lapides onychinos et gemmas ad superhumerale
interl.| in quo bonum opus signicatur
19 rationale] et praem. Weber
interl.| in quo rationalis sensus
Numérotation du verset Ex. 35,28 
aromataque
interl.| ut dicantaq: «Christi bonus odor sumus Deo».
aq 2Cor. 2, 15.
et oleum ad luminaria concinnanda,
interl.| quia lucerna eorum quos populis prefixit non debet abscondi, sed super candelabrum poni, ut luceat omnibus qui in domo suntar.
ar Cf. Mt. 5, 15.
et ad preparandum unguentum, ac thymiama odoris suavissimi Deo20 componendum.
20 Deo] om. Weber
marg.| PRINCIPES  OBTULERUNT etc. ORIGENES. Principes obtulerunt dona sua, gemmas scilicet, lapides smaragdinos, lapides repletionis et lapides ad humerale. Lapides repletionis dicuntur, qui ponuntur in logio, id est qui in pectore pontificis locantur, inscriptis nominibus tribuum Israel. Logium vero, id est rationale, quod in pectore pontificis locatur, formam habet rationalis sensus qui in nobis est. In hoc positi sunt lapides repletionis, qui coherent et connexi sunt ad lapides humeralis, utque ex his continuetur astricti humeralis ornatus, in quo indicium bonorum actuum. Actus ergo cum ratione, et ratio cum actibus sociatur, ut sit consonantia in utroque: Qui fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno celorumas. Sit ergo in nobis sermo de actibus pendens, et sermonem actus exornet: et hic enim est pontificis ornatus, sed ad hec explenda principes requiruntur. Iste ornatus eorum est qui in tantum profecerunt, {t. 1: Erfurt, f. 100rb; facsim., p. 201b} ut preesse populis mereantur.
as Mt. 5, 19.
marg.| ORIGENES. Offerunt etiam principes oleum lucernis et chrismati profuturum. Debet enim lucerna eorum qui populis presunt non abscondi, aut sub modio poni, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo suntat. Incensi quoque compositionem principes offerunt, que componatur per Moysen in odorem suavitatis Domino, ut et ipsi dicaturau: Quia Christi bonus odor sumus.
at Mt. 5, 15.
au 2Cor. 2, 15.
marg.| ORIGENES. Moraliter. Potest in se ipso quisque tabernaculum constituere. Si enim ut ante nos quidam dixerunt tabernaculum hoc totius mundi tenet figuram, et singuli imaginem mundi habere possunt, cur non etiam tabernaculi? Debet ergo quisque sibi aptare columnas virtutum, columnas argenteas, id est patientiam rationabilem. Videtur enim esse patientia que rationalis non est. Qui enim non sentit iniuriam, et ideo non reddit, patiens videtur, sed non est rationalis. Ista patientia habet columnas, sed non argenteas. Quod vero propter verbum Dei fortiter patitur, columnis argenteis decoratur. Potest in se atria distendere cor suum, dilatando. Undeav: «Dilatamini et vos». Potest se seris munire dilectionis scilicet unanimitate astringere. Super bases potest argenteas stare, cum super stabilitatem verbi Dei, verbi prophetici et apostolici collocatur. Potest habere in columna deauratum caput, id est fidem Christi. «Omnis» enim «viri caput, Christus est»aw. Decem vero atria potest in se distendere, cum non in uno tantum verbo legis dilatatur, neque duobus aut tribus, sed in toto decalogo legis spiritualis intelligentie dilatare amplitudinem potest, aut cum fructum Spiritus sancti, gaudium, pacem, patientiam, benignitatem, bonitatem, modestiam, fidem, continentiam, adiecta caritate, que omnium maior est, protulerit.
av 2Cor. 6, 13.
aw 1Cor. 11, 3.
marg.| ORIGENES. Moraliter. Habeat in se defixum altare, in quo orationum hostias, et misericordie victimas offerat, in quo continentie cultro superbiam quasi thaurum immolet, iracundiam quasi arietem iugulet, luxuriam et omnem libidinem tamquam hircos et hedos litet. Sciat tamen ex his sacerdos separare brachium dextrum, id est opera bona, opera dextra, ne sinistrum quid reservetur, et pectusculum integrum, cor rectum et mentem devotam et Deo sacratam, et maxillas ad verbum Dei loquendum; sciat sibi in sanctis candelabrum luminis esse locandum, ut sint ei lucerne semper ardentes, et lumbi succinctiax, ut sit tamquam servus, qui exspectat dominum suum redire a nuptiis. De his lucernis dicituray: «Lucerna corporis tui est oculus tuus».
ax Cf. Lc. 12, 35.
ay Mt. 6, 22; Lc. 11, 34.
marg.| ORIGENES. Moraliter. Candelabrum quoque in austro collocet, ut ad aquilonem respiciat. Accenso enim lumine, id est vigilanti corde, debet semper ad aquilonem respicere, {t. 1: Erfurt, f. 100va; facsim., p. 202a} a quo accenduntur mala universe terre. Vigilans ergo et sollicitus et ardens intueatur semper contra astutias diaboli; et unde sit ventura tentatio. Unde irruat hostis, unde latenter obrepat qui «tamquam leo rugiens circumit, querens quem devoret»az.
az 1Pt. 5, 8.
marg.| Moraliter. Habeat in penetralibus pectoris altare incensi ut dicatba: «Christi bonus odor sumus Deo».
ba 2Cor. 2, 15.
marg.| ISIDORUS. Moraliter. Mensa quoque propositionis habens duodecim panes locetur in parte aquilonis respiciens ad austrum: panes apostoli sunt, quorum sermone indesinanter uti debet, et respicere ad austrum unde Dominus venit.
marg.| Moraliter. Habeat arcam testamenti in qua sint tabule legis, ut in lege Dei meditemur die ac noctebb, et memoria eius arca et bibliotheca efficiatur librorum Dei. Intra ipsum quoque sit urna manne reposita, intellectus scilicet verbi Dei subtilis et dulcis. Sit et virga Aaron, id est doctrina sacerdotalis et florida severitas discipline. Super omnem vero gloriam sit ei pontificalis ornatus. Potest enim intra se agere pontificatum pars illa que in eo pretiosior est omnium, quod quidam principale cordis dicunt, alii rationalem sensum aut intellectualem substantiam, vel quolibet modo dicatur portio nostra, per quam Dei capaces sumus, velut quidam pontifex exornetur in nobis indumentis et monilibus pretiosis, podere bissino; quod indumentum usque ad pedes ducitur tegens totum corpus: in quo significatur ut primo omnium totus sit castitate vestitus.
bb Ps. 1, 2.
marg.| Moraliter. Post hec accipiat humerale gemmatum in quo fulgor operum, ut videntes opera bona, glorificent Patrem vestrum qui in celis estbc.
bc Mt. 5, 16.
marg.| Moraliter. Accipiat logium, quod rationale dici potest, pectori superpositum, quaterno lapidum ordine distinctum. Aurea quoque lamina in fronte resplendeat, quod petalum dicitur, in quibus utrisque veritas et manifestatio dicitur locata. Ego in his qua in pectore locantur, sermonem evangelicum sentio, qui quadruplici ordine veritatem fidei nobis et manifestationem exponit Trinitatis, cuncta referens ad caput, id est unius Dei naturam. In his ergo omnis veritas est, et omnis manifestatio veritatis. Igitur si vis pontificatum gerere, evangelicus sermo et Trinitatis fides semper tibi habeantur in pectore, cui convenit apostolicus sermo tam virtute quam numero tantum, ut nomen Domini semper habeatur in capite, et ad unum Deum cuncta referantur.
marg.| Moraliter. Habeat etiam interius pontifex operimenta sua, habeat pudenda tecta, et corpore sit sanctus et spiritu et cogitationibus et operibus purus.
marg.| Moraliter. Habeat etiam per indumenti circumitum tintinnabula, ut ingrediens in sancta sonet, nec cum silentio intret. Et in extremo vestimenti posita, ut de extremis temporibus et fine mundi numquam sileat. Ideo sonet, disputet et loquatur, ut memor novissimorum suorum non peccetbd. Sic ergo interior homo exornetur, ut non solum in sancta intret, sed in Sancta sanctorum, ubi propiciatorium et Cherubim, unde eis Deus appareat. Sancta possunt esse ea que in presenti seculo potest habere conversatio sancta. Sancta vero sanctorum in que semel tantum intratur, ad celum transitum esse puto, ubi est propiciatorium et Cherubim, ubi mundis corde apparet Deus. Ego sicut intelligo Abraham habitasse in tabernaculis, Isaac et Iacob, que intra se constituerant Deo, qui se tantis ac talibus virtutum splendoribus adornaverunt. Fulgebat in eis regia purpura. Unde Abrae dictum est a Deo: In nobis rex es tu. Splendebat {t. 1: Erfurt, f. 100vb; facsim., p. 202b} coccus, dum prompta ad iugulandum Deo Isaac unicum dextra fuit. Et hyacinthus, cum celum semper intuens celi Dominum sequebatur. In ceteris quoque similiter ornabatur. Sic mandatur in lege ut exeat populus certa die anni, et faciat diem festum tabernaculi, habitans in tabernaculis, habens ramos palmarum et frondes salicis ac populi, et ramos frondose arboris, id est mirthi. Palma signum est victorie belli, quod inter se caro et spiritus gerunt. Arbor autem populus et salix tam virtute quam nomine virgulta sunt castitatis: quam si integre conserves, habere potes et nemorose et frondentis arboris ramos, que est eterna et beata vita, cum te Dominus in loco viridi collocaverit super aquam refectionisbe.
bd Cf. Sir. 7, 40.
be Cf. Ps. 22, 2.
Numérotation du verset Ex. 35,29 
omnes viri et mulieres
interl.| «Cor meum et caro mea exultaverunt in Deum vivum»bf.
bf Ps. 83, 3.
mente devota obtulerunt donaria, ut fierent opera que iusserat Dominus per manum Moysi. Cuncti filii Israel
interl.| Nullus est filius Israel qui non aliquid offerat in tabernaculo.
voluntaria Domino dedicaverunt.
interl.| Non suscipitur in hoc tabernaculo oblatio coacta.
Numérotation du verset Ex. 35,30 
Dixitque Moyses ad filios Israel: Ecce vocavit Dominus ex nomine Beseleel filium Huri filii Hur de tribu Iuda.
Numérotation du verset Ex. 35,31 
Implevitque eum spiritu21 sapientie et intelligentie et scientie
21 spiritu] + Dei Weber
interl.| alias: Spiritu Dei sapientia et intelligentia et scientia
et22 omni doctrina
22 et] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 35,32 
ad excogitandum, et faciendum opus in auro et argento et aere et ferro23,
23 et ferro] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 35,33 
sculpendisque lapidibus, et opere carpentario, quicquid fabre adinveniri potest,
Numérotation du verset Ex. 35,34 
dedit
interl.| Hoc enim donum Dei est.
in corde {t. 1: Erfurt, f. 100vb; facsim., p. 202b} eius Ooliab quoque filium Achisamech de tribu Dan
marg.| BESELEEL. Umbra dicitur. Hur: ignis. Huri: lux mea. Iudas: confessio. Ooliab: protectio mea pater;   Achisamech ‘fratrem meum roborans’,   Dan ‘iudicium’ interpretatur vel ‘iudicans’. Quia doctores sancti qui predicatione sua domum Dei predicant et fabricant in Dei defensione confidunt. Undebg: «In umbra alarum tuarum sperabo» etc. Et zelo spirituali accensi lumen fidei et scientie auditoribus infundunt et confessionis normam ostendunt, protectionem quoque Dei patris habent in iustitia et iudicio fratres suos exhortando roborant.
bg Ps. 56, 2.
Numérotation du verset Ex. 35,35 
ambos erudivit sapientia ut faciant opera abietarii polymitarii ac plumarii de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso et texant omnia, ac nova queque
interl.| que significant novum hominem, non veterem
reperiant.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ex. Capitulum 35), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=04&chapitre=04_35)

Notes :