Glossa ordinaria

Capitulum 37

Numérotation du verset Ex. 37,1 

Fecit autem et Beseleel1 arcam
1 et Beseleel] inv. Weber
de lignis Sethim,
habentem duos et2 semis cubitos in longitudine3, et cubitum
2 et] om. Weber |
3 longitudine] longitudinem Weber |
ac semissem in latitudine4 altitudo quoque uno
4 latitudine] latitudinem Weber
cubito
fuit et dimidio
vestivitque eam auro purissimo intus ac foris.
Numérotation du verset Ex. 37,2 

et fecit illi coronam auream per gyrum
Numérotation du verset Ex. 37,3 

conflans quatuor annulos aureos per quatuor angulos eius duos annulos in latere uno et duos in altero
Numérotation du verset Ex. 37,4 

vectes quoque fecit de lignis Sethim quos vestivit auro
Numérotation du verset Ex. 37,5 

et quos misit in annulos qui erant in lateribus arce ad portandum eam
Numérotation du verset Ex. 37,6 

Fecit et propitiatorium,
id est oraculum, de auro purissimo5
5 purissimo] mundissimo Weber
duorum cubitorum et dimidii6 in longitudine, et cubito
6 dimidii] dimidio Weber
ac semisse
in latitudine.
Numérotation du verset Ex. 37,7 

duos etiam cherubim ex auro ductili quos posuit ex utraque parte propitiatorii
Numérotation du verset Ex. 37,8 

cherub
unum in summitate unius7 partis et cherub alterum in summitate alterius partis8 duos cherubim in singulis summitatibus propitiatorii
7 unius] huius Weber |
8 alterius partis] inv. Weber |
Numérotation du verset Ex. 37,9 

extendentes alas et tegentes propitiatorium,
seque mutuo et illud respectantes.
Numérotation du verset Ex. 37,10 

Fecit et mensam
de lignis Sethim in longitudine duorum cubitorum et in latitudine unius cubiti que habebat in altitudine cubitum ac semissem
Numérotation du verset Ex. 37,11 

circumdeditque eam auro mundissimo et fecit illi labium aureum per gyrum
Numérotation du verset Ex. 37,12 

ipsique labio coronam interrasilem quatuor digitorum et super eandem alteram coronam auream
Numérotation du verset Ex. 37,13 

fudit et quatuor circulos aureos quos posuit in quatuor angulis per singulos pedes mense
Numérotation du verset Ex. 37,14 

contra coronam misitque in eos vectes ut posset9 mensa portari
9 posset] possit Weber
Numérotation du verset Ex. 37,15 

ipsosque10 vectes fecit de lignis Sethim et circumdedit eos auro
10 ipsosque] ipsos quoque Weber
Numérotation du verset Ex. 37,16 

et vasa ad diversos usus mense acetabula phialas et11 cyatos et thuribula ex auro purissimo12 in quibus offerenda sunt libamina13
11 et] om. Weber |
12 purissimo] puro Weber |
13 libamina] liba Weber |
Numérotation du verset Ex. 37,17 

fecit et candelabrum ductile de auro mundissimo de cuius vecte calami scyphi spherule procedebant ac lilia14
14 procedebant – ac lilia] inv. Weber
Numérotation du verset Ex. 37,18 

sex in utroque latere tres calami ex parte una et tres ex altera
Numérotation du verset Ex. 37,19 

tres scyphi in nucis modum per calamos singulos spheruleque simul ac15 lilia16 equum erat opus sex calamorum qui procedebant de stipite candelabri
15ac] et Weber |
16 lilia] + et tres scyphi instar nucis in calamo altero spheruleque simul et lilia Weber |
Numérotation du verset Ex. 37,20 

in ipso autem vecte erant quatuor scyphi in nucis modum spheruleque per singulos et lilia
Numérotation du verset Ex. 37,21 

et sphere sub duobus calamis per loca tria qui simul sex fiunt calami procedentes de vecte uno
Numérotation du verset Ex. 37,22 

et spherule17 igitur et calami ex ipso erant universa ductilia de auro purissimo
17 spherule] sphere Weber
Numérotation du verset Ex. 37,23 

fecit et lucernas septem
cum emunctoriis suis
et vasa ubi ea18 que emuncta sunt extinguantur19 de auro mundissimo
18 ea] om. Weber |
19 extinguantur] extinguuntur |
Numérotation du verset Ex. 37,24 

talentum auri appendebat candelabrum cum omnibus vasis suis
Numérotation du verset Ex. 37,25 

Fecit et altare thymiamatis de lignis Sethim,
habens per quadrum singulos cubitos et in altitudine duos e cuius angulis procedebant cornua
Numérotation du verset Ex. 37,26 

vestivitque illud auro purissimo cum craticula ac parietibus et cornibus
Numérotation du verset Ex. 37,27 

fecitque ei coronam aureolam per gyrum et duos annulos aureos sub corona per singula latera ut mittantur in eos vectes et possit altare portari
Numérotation du verset Ex. 37,28 

ipsos autem vectes fecit de lignis Sethim et operuit laminis aureis
Numérotation du verset Ex. 37,29 

Composuit et oleum ad sanctificationis unguentum,
et thymiama de aromatibus mundissimis opere pigmentario20.
20 pigmentario] pigmentarii Weber

Capitulum 37

Numérotation du verset Ex. 37,1 
Fecit autem et Beseleel1 arcam
1 et Beseleel] inv. Weber
interl.| Ecclesiam
marg.| ARCAM. ISIDORUS. In   arca testamenti fuit urna aurea, tabule quoque et virga Aaron. Arca, scilicet Ecclesia, habet duas tabulas lapideas, id est duplicis Testamenti perpetuam firmitatem, et urnam auream, id est carnem Christi puram et sinceram, que reconditum in se manna perpetue divinitatis conservat, et angelici panis perennem gerit dulcedinem; et virgam Aaron, id est veri pontificis nostri, vexillum salutare immortalis memorie semper viriditate florentem.
de lignis Sethim,
interl.| Sanctis mente et corpore, qui habent interius duas tabulas testamenti, id est observantiam Legis et Evangelii.
habentem duos et2 semis cubitos in longitudine3, et cubitum
2 et] om. Weber
3 longitudine] longitudinem Weber
interl.| alterum scilicet
ac semissem in latitudine4 altitudo quoque uno
4 latitudine] latitudinem Weber
interl.| vel: unius
cubito
interl.| vel: cubiti
fuit et dimidio
interl.| vel: dimidii
vestivitque eam auro purissimo intus ac foris.
interl.| quia Ecclesia quasi aurum radiare debet tam interius vite splendore quam exterius sapientie et doctrine claritate
Numérotation du verset Ex. 37,2 
et fecit illi coronam auream per gyrum
marg.| CORONAM  AUREAM etc. Quia in eo quod Ecclesia per quatuor mundi partes dilatatur, quatuor sancti Evangelii libris accincta predicatur, que tamen intra unius   corone ambitum, id est intra eiusdem fidei firmitatem, id est unitatem, concluditur.
Numérotation du verset Ex. 37,3 
conflans quatuor annulos aureos per quatuor angulos eius duos annulos in latere uno et duos in altero
Numérotation du verset Ex. 37,4 
vectes quoque fecit de lignis Sethim quos vestivit auro
marg.| VECTES  QUOQUE . ISIDORUS. Quia fortes perseverantesque doctores velut imputribilia   ligna querendi sunt, qui instructioni sacrorum voluminum semper inherentes, Ecclesie unitatem denuntient, et quasi intromissis circulis arcam portent; qui   auro quoque iubentur operiri, ut cum sermone aliis insonant, ipsi etiam vite splendore fulgescant.
Numérotation du verset Ex. 37,5 
et quos misit in annulos qui erant in lateribus arce ad portandum eam
Numérotation du verset Ex. 37,6 
Fecit et propitiatorium,
interl.| Christum
marg.| FECIT  ET  PROPITIATORIUM. ISIDORUS.   Propiciatorium super arcam testamenti positum Christus est, qui inter Deum et homines medius propiciator intervenit. Undea: Quem posuit Deus propiciationem per fidem in sanguine ipsius, hoc   propiciatorium arce superponitur, quia Christus est Ecclesie caputb.
a Rm. 3, 25.
b Eph. 5, 23.
id est oraculum, de auro purissimo5
5 purissimo] mundissimo Weber
interl.| quia Christus peccatum non fecit qui est sapientia Patris
duorum cubitorum et dimidii6 in longitudine, et cubito
6 dimidii] dimidio Weber
interl.| vel: cubiti
ac semisse
interl.| vel: semis
in latitudine.
Numérotation du verset Ex. 37,7 
duos etiam cherubim ex auro ductili quos posuit ex utraque parte propitiatorii
Numérotation du verset Ex. 37,8 
cherub
interl.| Cherub est interpretatur plenitudo scientie, dilectio scilicet Dei et proximi.
unum in summitate unius7 partis et cherub alterum in summitate alterius partis8 duos cherubim in singulis summitatibus propitiatorii
7 unius] huius Weber
8 alterius partis] inv. Weber
Numérotation du verset Ex. 37,9 
extendentes alas et tegentes propitiatorium,
interl.| quia Vetus et Novum Testamentum tam Christi sacramenta quam Ecclesie mysteria sub enigmatum figuris operiunt
seque mutuo et illud respectantes.
interl.| quia duo Testamenta concorditer Christi sacramenta predicant
Numérotation du verset Ex. 37,10 
Fecit et mensam
interl.| in qua pascimur alimentis Scripturarum
de lignis {t. 1: Erfurt, f. 101vb; facsim., p. 204b} Sethim in longitudine duorum cubitorum et in latitudine unius cubiti que habebat in altitudine cubitum ac semissem
Numérotation du verset Ex. 37,11 
circumdeditque eam auro mundissimo et fecit illi labium aureum per gyrum
Numérotation du verset Ex. 37,12 
ipsique labio coronam interrasilem quatuor digitorum et super eandem alteram coronam auream
Numérotation du verset Ex. 37,13 
fudit et quatuor circulos aureos quos posuit in quatuor angulis per singulos pedes mense
Numérotation du verset Ex. 37,14 
contra coronam misitque in eos vectes ut posset9 mensa portari
9 posset] possit Weber
Numérotation du verset Ex. 37,15 
ipsosque10 vectes fecit de lignis Sethim et circumdedit eos auro
10 ipsosque] ipsos quoque Weber
Numérotation du verset Ex. 37,16 
et vasa ad diversos usus mense acetabula phialas et11 cyatos et thuribula ex auro purissimo12 in quibus offerenda sunt libamina13
11 et] om. Weber
12 purissimo] puro Weber
13 libamina] liba Weber
Numérotation du verset Ex. 37,17 
fecit et candelabrum ductile de auro mundissimo de cuius vecte calami scyphi spherule procedebant ac lilia14
14 procedebant – ac lilia] inv. Weber
Numérotation du verset Ex. 37,18 
sex in utroque latere tres calami ex parte una et tres ex altera
Numérotation du verset Ex. 37,19 
tres scyphi in nucis modum per calamos singulos spheruleque simul ac15 lilia16 equum erat opus sex calamorum qui procedebant de stipite candelabri
15ac] et Weber
16 lilia] + et tres scyphi instar nucis in calamo altero spheruleque simul et lilia Weber
Numérotation du verset Ex. 37,20 
in ipso autem vecte erant quatuor scyphi in nucis modum spheruleque per singulos et lilia
Numérotation du verset Ex. 37,21 
et sphere sub duobus calamis per loca tria qui simul sex fiunt calami procedentes de vecte uno
Numérotation du verset Ex. 37,22 
et spherule17 igitur et calami ex ipso erant universa ductilia de auro purissimo
17 spherule] sphere Weber
Numérotation du verset Ex. 37,23 
fecit et lucernas septem
marg.| ET  LUCERNAS  SEPTEM etc. Spiritum sanctum significat, qui septiformi gratia illustrat Ecclesiam in unitate fidei consistentem, vel Christum portantem ecclesias septem in quibus septiformis Spiritus splendor emicat.
cum emunctoriis suis
marg.| CUM  EMUNCTORIIS . Que in Isaia forcipes appellantur, duo Testamenta, scilicet quibus peccata purgantur, queque intra se sancti Spiritus unione sociantur.
et vasa ubi ea18 que emuncta sunt extinguantur19 de auro mundissimo
18 ea] om. Weber
19 extinguantur] extinguuntur
Numérotation du verset Ex. 37,24 
talentum auri appendebat candelabrum cum omnibus vasis suis
Numérotation du verset Ex. 37,25 
Fecit et altare thymiamatis de lignis Sethim,
interl.| Corpus Christi, vel quoslibet sanctos in quibus ardet semper divinus ignis, et semper caro consumitur.
habens per quadrum singulos cubitos et in altitudine duos e cuius angulis procedebant cornua
Numérotation du verset Ex. 37,26 
vestivitque {t. 1: Erfurt, f. 102ra; facsim., p. 205a} illud auro purissimo cum craticula ac parietibus et cornibus
Numérotation du verset Ex. 37,27 
fecitque ei coronam aureolam per gyrum et duos annulos aureos sub corona per singula latera ut mittantur in eos vectes et possit altare portari
Numérotation du verset Ex. 37,28 
ipsos autem vectes fecit de lignis Sethim et operuit laminis aureis
Numérotation du verset Ex. 37,29 
Composuit et oleum ad sanctificationis unguentum,
interl.| gratiam Spiritus sancti habentem in se pacem et misericordiam per Salvatoris adventum; unde in cordibus nostris lumen veritatis accenditur.
et thymiama de aromatibus mundissimis opere pigmentario20.
20 pigmentario] pigmentarii Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ex. Capitulum 37), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 08/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=04&chapitre=04_37)

Notes :