Capitulum 27
Numérotation du verset
Ex. 27,1
Facies et altare
de lignis Sethim,
quod habebit quinque cubitos in longitudine, et totidem in latitudine,
id est quadrum,
et tres cubitos in altitudine.
Numérotation du verset
Ex. 27,2
cornua autem
per quatuor angulos
ex ipso erunt,
et operies illud aere.
Numérotation du verset
Ex. 27,3
faciesque in usus eius lebetas ad suscipiendos cineres,
et forcipes
atque fuscinulas,
et ignium receptacula:
omnia vasa
ex aere fabricabis.
Numérotation du verset
Ex. 27,4
craticulamque in modum retis eneam
per cuius
quatuor angulos erunt quatuor annuli enei
Numérotation du verset
Ex. 27,5
quos pones subter arulam altaris
eritque craticula usque ad altaris medium.
Numérotation du verset
Ex. 27,6
facies et vectes altaris de lignis Sethim
duos quos operies laminis eneis
Numérotation du verset
Ex. 27,7
et induces per circulos
eruntque ex utroque latere altaris ad portandum
Numérotation du verset
Ex. 27,8
non solidum sed inane
et concavum1
1 concavum] cavum
Weber
intrinsecus facies illud sicut tibi
in monte
monstratum est.
Numérotation du verset
Ex. 27,9
Facies et atrium
tabernaculi in cuius plaga australi contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta
centum cubitos unum latus tenebit in longitudine.
Numérotation du verset
Ex. 27,10
et columnas viginti cum basibus totidem eneis,
que capita cum celaturis suis habebunt argentea.
Numérotation du verset
Ex. 27,11
similiter in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum columne viginti,
et bases enee eiusdem numeri, et capita earum
cum celaturis suis argentea
Numérotation du verset
Ex. 27,12
in latitudine vero atrii quod respicit ad occidentem
erunt tentoria per quinquaginta cubitos
et columne decem basesque totidem
Numérotation du verset
Ex. 27,13
in ea quoque atrii latitudine
que respicit ad orientem
quinquaginta cubiti erunt
Numérotation du verset
Ex. 27,14
e2
2 e] in
Weber
quibus quindecim cubitorum tentoria lateri unos3 deputabuntur
3 unos] uno
Weber
columneque
tres
et bases
totidem
Numérotation du verset
Ex. 27,15
in4 latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim,
4 in] et praem. Weber
columne5 tres, et bases totidem.
5 columne] columnas
Weber
Numérotation du verset
Ex. 27,16
in introitu vero atrii
fiet tentorium cubitorum viginti
ex hyacintho,
et purpura,
coccoque bis tincto,
et bysso retorta,
opere plumarii
et6 columnas habebit quatuor,
6 et] om. Rusch
cum basibus totidem.
Numérotation du verset
Ex. 27,17
omnes columne
atrii
per circuitum vestite erunt argenteis7 laminis,
7 argenteis] argenti
Weber
capitibus argenteis,
et basibus eneis.
Numérotation du verset
Ex. 27,18
in longitudine occupabit atrium
cubitos centum in latitudine quinquaginta
altitudo quinque cubitorum erit
fietque de bysso retorta
et habebit bases eneas.
Numérotation du verset
Ex. 27,19
cuncta vasa
tabernaculi
omnes in8 usus et cerimonias,
8 omnes in]
inv. Weber
tam paxillos eius quam atrii, ex aere facietis9.
9 facietis] facies
Weber
Numérotation du verset
Ex. 27,20
precipe filiis Israel
ut afferant tibi oleum
de arboribus olivarum
purissimum,
piloque contusum
ut ardeat
lucerna
semper
Numérotation du verset
Ex. 27,21
in tabernaculo testimonii,
extra velum
quod appensum10
10 appensum] oppansum
Weber
est testimonio et collocabunt eam Aaron
et filii eius et11 usque mane luceat coram Domino.
11 et] ut
Weber
Perpetuus erit cultus per successiones
eorum
a filiis Israel.
Capitulum 27
Numérotation du verset
Ex. 27,1
Facies et altare
interl.|
holocausti scilicet proprie
interl.|
Corda electorum que ad offernda sacrificia operum a Domino consecrata sunt.
de lignis Sethim,
marg.|
DE
LIGNIS
SETHIM. BEDA. Scilicet quia munda et incorrupta decet esse corda in quibus Spiritus sanctus habitat.
quod habebit quinque cubitos in longitudine, et totidem in latitudine,
interl.|
ut omnes sensus in longitudinem patientie, et latitudine caritatis in servitio Dei exerceantur
id est quadrum,
interl.|
Hec quadratura quinque cubitorum in utraque parte significat patres utriusque Testamenti qui quinque corporis sensus in omni puritate custodire studuerunt secundum precepta Legis et Evangelii.
et tres cubitos in altitudine.
interl.|
quia corda electorum per fidem, spem et caritatem ad celestia tendunt
marg.|
ET
TRES
CUBITOS. BEDA. Tanta fere est statura hominis, quomodo ergo ministrabatur altari, quod alibi gradus habere prohibetur, ne pudenda revelentur. Sed illud dictum est de altari quod de terra vel de lapidibus construitur, ubi gradus ipsi coedificati ad gradus altaris pertinerent: nunc vero de tabulis fieri precipitur. Quod si apponatur aliquid ad horam administrationis in quo stet minister, ad altare non pertinet.
Numérotation du verset
Ex. 27,2
cornua autem
interl.|
quatuor virtutes, vel quatuor Evangelia quibus munitur Ecclesia
{t. 1: Erfurt, f. 87ra; facsim., p. 175a} per quatuor angulos
interl.|
plagas mundi
ex ipso erunt,
interl.|
ex intima radice cordis electorum
marg.|
marg.|marg.|
CORNUA
AUTEM
PER
QUATUOR. BEDA.
Quatuor angulos
habet altare holocausti, quia per
quatuor
mundi plagas dilatatur Ecclesia, que propter cor unum et animam unam credentis multitudinisa in figura unius designatur altaris:
ex
quo
quatuor cornua
sunt, cum
quatuor
virtutibus muniantur corda iustorum. De quibusb: Sobrietatem, prudentiam docet, iustitiam et virtutem, quibus utilius nihil est in vita hominum. Hec
cornua
{t. 1: Erfurt, f. 87ra; facsim., p. 175a}
ex ipso
altari producuntur, cum munimenta virtutum fideles non ad oculum ostendunt, sed ex cordis radice, Deo teste, generantur.
Cornua quatuor
per
quatuor angulos
altaris, cum in omnibus mundi terminis Ecclesia, virtutum potentia spirituali cunctis hostium insidiis inviolabilis, immo fortior, persistit.
a Cf. Act. 4, 32: « Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una. »
b Cf. Sap. 8, 7.
et operies illud aere.
interl.|
quia cepta fidelium virtus fideliter usque ad finem tenetur. Aes enim, longo tempore incorruptibile, perseverantiam designat.
Numérotation du verset
Ex. 27,3
faciesque in usus eius lebetas ad suscipiendos cineres,
interl.|
ollas ergo eneas, quibus cineres arule et carbones holocausti cremati recipiebant
interl.|
fideles qui exempla Dominice passionis sua mente retractant, vel exitum precedentium iustorum qui consummato agone sine fine letantur
marg.|
FACIESQUE
IN
USUS etc. BEDA. Vasa altaris diversa, diversas fidelium personas, per multifarias eorum actiones sive cogitationes, in famulatum Conditoris dispositas accipimus. Primum
lebetes ad suscipiendos cineres
facere precipitur.
Cinis
autem hostiarum in magno mysterio accipitur, sicut testatur «cinis vitule» ruffe «aspersus», qui, secundum Apostolumc, «inquinatos sanctificat ad emundationem carnis»; in quo sacramentum Dominice passionis, vel perfectionis virtutis iustorum sacrificia intelliguntur. Merito ergo
cinis
sacramentorum in consummationem Dominice passionis vel perfectionis virtutis iustitie aspergatur, cum toti in servitio Dei per ignem Spiritus sancti oblati, opera bona finire, et ad percipienda premia in eternam vitam rapi meruerunt. Unde Moysesd: Hec est, inquit, lex holocausti. Cremabitur in altari tota nocte usque ad mane. Ignis ex eodem altari exiet. Vestietur sacerdos tunica et feminalibus lineis, tollensque cineres, quos vorans ignis exussit, et ponens iuxta altare, spoliabitur prioribus vestimentis. Indutusque aliis efferet eos extra castra, et in loco mundissimo, usque ad favillam consumi faciet. Ignis autem in altari semper ardebit. Holocaustum ergo «cremabitur in altari»e
, cum in corde electi, qui se totum, in carne scilicet et corde, Deo devovit, opus bonum fervente caritatis igne paratur: quod fit «tota nocte usque mane»f, id est toto tempore huius vite usque ad mane futuri seculi. «Ignis ex eo altari erit»g, quia ex illa solum caritate, quam Ecclesie Dominus per Spiritum tribuit, ardere debemus. Denique filii Aaron, quia ignem alienum Deo offerre, et non eum qui de celo semel datus est, voluerunt, igne celesti perempti sunt; quia qui opera celestia non celestis intentione mercedis, sed temporalis favoris aut commodi faciunt, sententia ire celestis feriuntur. «Vestietur sacerdos tunica et feminalibus lineis»h: id est Christus qui in nobis ignem sue caritatis accendere, et per hunc hostias nostre actionis bone acceptabiles facere consuevit. Vestitur lineis, quia ut nos ad opera virtutum excitet, exempla sue incarnationis, puritatis et mortis proponit, que per linum significatur. Tollit sacerdos
cineres
, quos ignis exussit, et ponit iuxta altarei, cum Dominus finem laboriosis operibus imponit, neque iustos de hac vita raptos ultra pro eterna vita certare, sed coronam iustitie in vita eterna iubet accipere. Ponens
cineres
iuxta altare, spoliatur prioribus vestimentisj, cum ad memoriam iustis bona, que fecerunt, reducens, non eis amplius habitum sue passionis imitandum ostendit, sed induitur aliis vestimentis, de quibus dicitk: «Precinget se, et faciet illos discumbere», id est ad eternam retributionem faciet illos in eterna quiete refoveri. Indutus ergo aliis vestimentis, efferet cineres extra castral, cum paratus ad remunerandum laborem electorum quicquid boni gesserant, in illa faciet vita videri hinc ablatum. Locus extra castra vite perpetue ingressum significat. Undem: Per me si quis introierit, salvabitur: et ingreditur, et egredietur etc. Et alibin: «Dominus custodiat introitum tuum et exitum tuum» etc., introitum scilicet in hanc Ecclesie vitam, exitum, in illam ubi pascua inveniuntur eterne satietatis. Locus extra castra positus, in illa vita intelligitur, cum mundissimus esse dicatur, qui in hac vita non reperitur. Locus ergo mundissimus extra castra, animus est iustorum ex hac vita sublatorum et in alia gaudentium: in quo holocausti
cinis
usque ad favillam consumituro, cum ibi bonorum operum merces ita redditur, ut omnis labor ad integrum consummatur. Undep: Absterget Deus omnem lacrimam ab oculis iustorum. Cessante labore operum, caritas, per quam fiebant, numquam cessabit, sed flagrantior erit, cum eum videbit in eternum quem diligit, recte subditurq: «Ignis autem in altari semper ardebit». Et paulo postr: Ignis est iste perpetuus, qui numquam deficiet de altari. Consummato ergo usque ad favillam holocausto, ignis deficiet de altari scilicet quia absumpto omni genere laborandi, caritas numquam extinguenda flagrabit.
c Hbr. 9, 13.
d Lv. 6, 9-12.
e Lv. 6, 9.
f Lv. 6, 9.
g Lv. 6, 9.
h Lv. 6, 10.
i Cf. Lv. 6, 10.
j Cf. Lv. 6, 11.
k Lc. 12, 37.
l Cf. Lv. 6, 11.
m Io. 10, 9.
n Ps. 120, 8.
o Lv. 6, 11.
p Apc. 21, 4.
q Lv. 6, 12.
r Lv. 6, 13.
et forcipes
interl.|
ad emendandum ignem altaris
marg.|
FORCIPES. BEDA. Forcipes sunt predicatores qui ignem caritatis in nobis quasi in altari Dei exhortando accendere solent. Et velut gemino dente utuntur, cum nos consonis utriusque Testamenti paginis instruunt, et verba caritatis in corde, quibus ad eterna desideria inflammant, collocant. Vel forcipe {t. 1: Erfurt, f. 87rb; facsim., p. 175b}, id est duplici ferramento, ignem altaris emundant, cum gemine caritatis virtutem infundunt, et huius gratia nos ardere et lucere precipiunt.
atque fuscinulas,
interl.|
batilla, quibus ignis et carbones ab altari holocaustorum ad altare thymiamatum transferebantur
marg.|
ATQUE
FUSCINULAS etc. BEDA. Fuscinule, que grece vocantur creagre, in ministerio altaris habebantur, ut carnes victimarum per eas de caldariis cocte proferrentur, et ad esum reficiendorum afferrentur. Quarum usus predicatorum congruit, quorum ministerium est animas fidelium verbo reficere, rudibus lac simplicis doctrine adhibere, perfectioribus solidum cibum ministrares. Qui enim sacramenta Christi cognoscunt, et ad imitationem suscipiunt, quasi carnibus hostie salutaris satiantur, quia doctorum est cuique persone ministerium cum discretione committere. Recte fuscinulas iubetur Moyses facere sacerdotibus, quibus carnes hostiarum, prout oportuerit, componant, et alia quidem omnibus edenda offerrant, alia igne altaris consumenda relinquant. Sunt enim in verbo Dei quedam, que ad nostre refectionis epulas concessit. Quedam vero tante profunditatis, ut Spiritui sancto tantum pateant, nostre vero capacitatis mensuram transcendant.
s Cf. Hbr. 5, 12-14.
et ignium receptacula:
interl.|
corda proximorum caritatem imitantia
marg.|
IGNIUM
RECEPTACULA. Ad hoc deputata sunt, ut per hec ignis sanctus ab altari holocausti ad altare thymiamatis vespere et mane, ad incensum ponendum, deferretur, quia doctores tamquam ignem de altari holocaustorum ad altare thymiamatum deferunt, cum auditores de virtute in virtutem provehunt docendo, et meritis crescentibus, ad altiora et divine visionis arcana interiora. Qui etiam ferventia pietate corda proximorum imitantur, receptacula ignium fiunt, quia flammam celestis sacrificii, quam in fraternis mentibus1 conspiciunt, in suis accendere satagunt.
1 mentibus] menribus
cacogr. Rusch
omnia vasa
interl.|
sanctorum corda
interl.|
quia perseveranter obediunt, et clara voce alios instruunt. Aes enim durabile est et sonorum.
{t. 1: Erfurt, f. 87rb; facsim., p. 175b} ex aere fabricabis.
Numérotation du verset
Ex. 27,4
craticulamque in modum retis eneam
interl.|
ut per crebras aperturas ignis ad devorandam hostiam libere exeat
interl.|
ad suscipienda holocausta paratam, quia parant electi locum Domino in intimo corde suo, ubi devotas ei cogitationes collocant
per cuius
interl.|
ut Ecclesiam per quatuor mundi plagas diffusam verba Dei et veritatis confirment
quatuor angulos erunt quatuor annuli enei
interl.|
quiat: «In omnem terram exivit sonus eorum»
t Ps. 18, 5.
interl.|
Evangeliorum libri, qui auditoribus suis perpetue vite coronam permittunt
marg.|
CRATICULAMQUE etc. BEDA. Altare totum concavum fieri preceptum est, sicut in sequentibus patet, sed in medio habens
craticulam
per totum,
in modum retis
distinctam, in qua victimarum carnes comburende ponebantur, et subter eam arulam, in qua compositis lignis ignis arderet semper ad devoranda holocausta paratus. Erat autem contra arulam hostium in parte orientali altaris, quo ligna ad alendum ignem mitti, et carbones vel cineres possent egeri, sicut in pictura Cassiodori senatoris, cuius ipse in expositione Psalmorum meminit, expressum vidimus: quia etiam utrique altari et holocausti scilicet et incensi, quatuor pedes fecit. Quod utrumque eum, sicut tabernaculi et templi positionem, a Iudeorum doctoribus didicisse putamus.
Numérotation du verset
Ex. 27,5
quos pones subter arulam altaris
interl.|
ut animos humilium munimine sue consolationis allevent
eritque craticula usque ad altaris medium.
marg.|
SUPER
ARULAM. BEDA. Habet altare
arulam subter craticulam
, in qua ligna et holocaustorum ignem suscipit, quia eadem electorum corda in se celestia verba suscipiunt, quibus calefacti et inflammati per donum Spiritus sancti, grata Deo vota piarum cogitationum reddunt. Ligna enim
arule altaris
sacerdos imponit, cum doctor desiderantibus fidelium mentibus testimonia Scripturarum, quibus in fide et dilectione confirmantur, ingerit. Addit ignem lignis, cum intellectum verbi et efficaciam operationis a Deo querendam edicit. Ardentque ligna in altari, cum “caritas Dei diffunditur in cordibus nostris”u. Et hoc igni superpositum consumitur holocaustum, cum omnia que bene agere disponimus, donante gratia Spiritus sancti, per virtutem dilectionis acceptabilia redduntur. Unde craticula, que holocausta gerit, tamquam rete fieri precipitur, ut per crebras illius aperturas ignis suppositus, ad consumendas omnino hostias libere penetret. Necesse est enim ut gratie Dei aperiamus corda nostra, et quasi plurimis patefactis ianuis sedulo deprecemur, ut per singula que inchoamus bona, quasi per singula victimarum eius frusta, sua nos misericordia illustrare et in amorem accendere dignetur. Pelagiani enim, qui sine gratia Dei se aliquid perficere presumunt, in altari cordis craticulam instar rhetis non superponunt, sed quasi parietem solidum inter se et ignem Spiritus sancti, ne caritate calefiant, interponunt. «Non solidum sed inane»v etc. ut copiosum scilicet locum haberet, ut ignem sanctum, et ligna ad ignem vel holocausta igne consumenda reciperet. Tu quoque, si vis esse altare Dei, exinani teipsum ab omni contagione2 rerum mundanarum, ut in te ligna verborum celestium, et hostie virtutum locum habeas spaciosum, capiasque flammam Spiritus sancti, quo Ecclesie hostie Domino consecrentur, et ad finem perfectionis perducantur.
u Cf. Rm. 5, 5.
v Ex. 27, 8.
2 contagione]
corr.,
contagio
cacogr. Rusch
marg.|
BEDA. Si quem movet iuxta litteram, quomodo ligna altaris tanto igne vicino incombusta permanere poterunt, accipiat Hieronymi responsum. Altaris, inquit, ligna que de lignis paradisi sunt non cremantur igne vicino, sed puriora {t. 1: Erfurt, f. 87va; facsim., p. 176a} redduntur, nec mirum hoc de sanctuario, et interiobus templi et altaris thymiamatis credere, cum etiam anchiton ligni genus vel ligno simile, quanto plus arserit, tanto mundius inveniatur.
Numérotation du verset
Ex. 27,6
{t. 1: Erfurt, f. 87va; facsim., p. 176a} facies et vectes altaris de lignis Sethim
interl.|
doctores, qui Ecclesiam quodammodo portant, dum fidem et sacramenta veritatis vel nescientibus predicant, vel scientibus que acceperunt conformantes roborant
duos quos operies laminis eneis
interl.|
propter sonum et instantiam predicationis
interl.|
ut utrique populo Iudeorum scilicet et gentium verbum predicent
marg.|
FACIES
ET
VECTES etc. Doctores scilicet qui Iudeam scilicet et Gentilitatem in unam fidei gratiam consono ore et opere vocent. Vel ex utroque latere altaris ad portandum erunt vectes, cum predicatores mentes fidelium in prosperis et in adversis constantiam virtutum tenere docebunt.
Numérotation du verset
Ex. 27,7
et induces per circulos
interl.|
Vectes ut portari queat altare mittunt in circulos, cum doctores corda fidelium per verba Evangelii, que celo et verba transeuntibus non preteribuntw, exhortando erigunt.
w Cf. Mt. 24, 35; Mc. 13, 31; Lc. 21, 33.
eruntque ex utroque latere altaris ad portandum
Numérotation du verset
Ex. 27,8
non solidum sed inane
interl.|
Si vis esse altare Dei, abiice omnia contagia; fac cor tuum spaciosum, ut capias ligna verborum celestium, et hostias virtutum, et ignem Spiritus sancti.
et concavum3
3 concavum] cavum
Weber
interl.|
vacuum scilicet et omni iniquitate et temporali sollicitudine
intrinsecus facies illud sicut tibi
interl.|
sicut scilicet angelis et sanctis hominibus constat
in monte
interl.|
contemplationis
monstratum est.
marg.|
SICUT
TIBI
IN
MONTE etc. BEDA. Omnia que nobis mystice in altaris et tabernaculi constructione Moyses facienda designavit, prius in illa celesti conversatione, in qua cum Domino quadraginta diebus fuit, facta in supernis civibus perenni observatione vidit. Non enim dubium est eum potuisse ante solium Dei illud altare vidisse, quod vidit Isaias, veris carbonibus interne claritatis plenissimum videre, et forcipes sanctos quos idem propheta vidit, quorum uno tulit angelus carbonem de altari, quo eius labia purgavit, eiusdem Spiritus gratia, qua angeli inflammantur ad amandum Deum semper in celis, et hominibus in terra peccata dimittuntur, et virtutum dona conceduntur.
Altare
ergo
concavum
et
inane
fieri precipit, sicut Moysi
in monte monstratum est
, quia sicut angeli, et spiritus iustorum in celis vacui a peccatis, et pleni sunt pietate et iustitia, ita et nos in terra declinare a malo, et facere bonum debemusx: quod sicut exhortationibus verbi celestis, ita mysticis tabernaculi et vasorum figuris et cerimoniarum agere iubemur.
x Cf. 1Pt. 3, 11.
Numérotation du verset
Ex. 27,9
Facies et atrium
interl.|
rudimentum inchoantium
tabernaculi in cuius plaga australi contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta
interl.|
quia incipientibus prius fuganda carnis et spiritus illecebra est, ut mundentur ab omni iniquinamentoy
y Cf. 2Cor. 7, 1.
marg.|
FACIES
ET
ATRIUM etc. BEDA. Sicut Sancta sanctorum que in celis Ecclesie partem designant, et prius tabernaculum perfectam vitam fidelium in hoc seculo, ita atrium tabernaculi, quod exterius erat, prima inchoantium rudimenta. Unde tentoria eiusdem atrii erant de bisso retorta, quia prima incipientibus cura est impendenda, ut carnis simul et spiritus refrenent illecebras. Undez: «Mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus». Bissus enim de terra viridis oritur, sed eruta siccatur, tunditur, coquitur, torquetur, et magno longoque exercitio, ad candidum perducitur colorem: sic caro nostra, ut ad virtutem decoremque perveniat castitatis, necesse est oret, ieiunet, vigilet, et omni continentia laboret, ut delectationes ingenitas siccet, et ad eam dignitatem virtutis quam desideramus ascendat. Retorquetur autem bissus, ne facile solvatur, cum non solum carnis luxuria restringitur, sed tota eius memoria ab intimo corde eradicatur.
z 2Cor. 7, 1.
centum cubitos unum latus tenebit {t. 1: Erfurt, f. 87vb; facsim., p. 176b} in longitudine.
interl.|
Centenarius qui a leva transit in dexteram celestem significat vitam.
marg.|
CENTUM
CUBITOS etc. BEDA. Constat centenarium qui in computo4 digitorum a leva transit ad dexteram, sepe in Scripturis celibem significare vitam, quia sicut dextera leve, ita celestis prefertur presenti vite. Edificationem arce Noe centesimo anno complevit, quia Ecclesiam in hac vita edificat Dominus, in futuro perficiet. Abrae centenario nascitur Isaac filius promissionis, quia benedictio hereditatis, que in semine eius omnibus familiis terre promittitur, in futura et celesti patria reddetur.
Centum
annos peregrinatur ipse in terra promissionis, quia qui filii Abrae per fidem efficimur, in spe superne hereditatis debemus in presenti peregrinari. Senuit Isaac in Geraris, quod interpretatur ‘incolatus’, et invenit in ipso anno centuplum, quia quicumque promissionis filii in hac vita peregrinantes bona operamur, mox egressi de corpore in celesti vita recipimur.
Centum
ergo
cubitos habet latus tabernaculi in longum
, quia omnes qui ad Ecclesie membra pertinent, necesse est pro eterna in celis vita laborem penitentie et continentie temporalis assumant.
4 computo] compoto
Rusch
Numérotation du verset
Ex. 27,10
et columnas viginti cum basibus totidem eneis,
interl.|
bases: timor Domini qui est initium sapientieaa
aa Cf. Ps. 110, 10; sir. 1, 16.
que capita cum celaturis suis habebunt argentea.
interl.|
non argentata
marg.|
ET
COLUMNAS
VIGINTI. BEDA. Columne quibus tentoria suspenduntur, doctores sunt, qui corda auditorum a terrenis ad celestia sustollunt, et quasi vestes Domini diligenter extendunt, ne quid duplicitatis remaneat, sed simplici {t. 1: Erfurt, f. 87vb; facsim., p. 176b} et munda intentione coram Domino velut tentoria bissina niteant. Fuerunt autem columne enee, sed argento vestite, sicut in sequentibus declaratur. Enee quidem propter perseverantiam virtutis vel sonoritatem predicationis. Argento autem vestite, quia non aliud quam verbum Dei sonant.
marg.|
CUM
BASIBUS. BEDA. Basibus columnarum eneis initium sapientie, id est timor Dominiab, de quo Iesus filius Sirach aitac: Radix sapientie timor Domini; et pulcre subiunxitad: Et rami eius longevi, quia germina virtutum multifaria, que de timore Domini tamquam opus, et celature columnarum de basibus prodeunt, numquam fructu mercedis carebunt.
ab Cf. Ps. 110, 10; sir. 1, 16.
ac Sir. 1, 25.
ad Ibid.
Numérotation du verset
Ex. 27,11
similiter in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum columne viginti,
marg.|
COLUMNE
VIGINTI. Quare
viginti
fuerunt
columne
atrii supradictum est, ubi eiusdem numeri tabule in uno tabernaculi latere fieri precipiuntur.
et bases enee eiusdem numeri, et capita earum
interl.|
ut supra
cum celaturis suis argentea
Numérotation du verset
Ex. 27,12
in latitudine vero atrii quod respicit ad occidentem
interl.|
quia occidit vita actualis, et quies sequitur, et merces
erunt tentoria per quinquaginta cubitos
marg.|
quia septenerium nostrum visioni sancte Trinitatis in eternum iungetur; undeae: «Mihi autem adherere Deo bonum est».
ae Ps. 72, 28.
interl.|
quia numerus quietem significat, et remissionem quam exspectant sancti per opera bona. Iobel enim interpretatur remissio
et columne decem basesque totidem
marg.|
IN
LATITUDINE
VERO
ATRII. BEDA. Latitudo atrii quod respicit ad occasum solis, ubi terminato labore diurno, noctis sopor a gratia succedit, tempus significat, quo cessante post mortem actuali vita, quies sequitur electorum et merces eterna. In vinea quoque patris familias, cum sero esset factum, operarii percepere laboris premium, quia singuli iustorum in fine huius vite sortiuntur ingressum vite eterne. Undeaf: «Beati mortui qui in Domino moriuntur. Amodo iam dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis» etc. Ideo occidentale latus atrii tentoria habet per quinquaginta cubitos, et decem columnas, quia quinquagenarius quietem significat, propter quinquagesimum annum qui libertati et quieti et remissioni deditus erat. Unde et iubileus dicitur. Iobel namque ‘dimittens’ aut ‘initiatus’ interpretatur. Denarius quoque superna premia designat, ubi humana natura in utraque substantia sua immortaliter sublevata, in divine visionis presentia letatur. Deus enim Trinitas est. Corpus nostrum ex quatuor elementis subsistit. Interior homo ternario numero. Cum ergo ex toto corde, tota anima, tota virtute Deum diligere iubemurag, et septenarium nostrum visioni sancte Trinitatis in eternum iungetur. Iuxta illudah: «Mihi autem adherere Deo bonum est». Hic est denarius quem cultores Dominice vinee, consummatis laboribus, pro mercede accipiunt. Quia ergo nobis sancti predicatores, finita hac vita, presentiam Conditoris, et requiem eternam promittunt, et sic desideria nostra ab infimis ad celestia querenda erigunt, quasi in occidentali latere atrii tentoria quinquaginta cubitorum latitudinis, decem columne sublevantes extollunt.
af Ap. 14, 13.
ag Cf. Mt. 22, 37.
ah Ps. 72, 28.
Numérotation du verset
Ex. 27,13
in ea quoque atrii latitudine
interl.|
principio conversationis bone
que {t. 1: Erfurt, f. 88ra; facsim., p. 177a} respicit ad orientem
interl.|
fidem
quinquaginta cubiti erunt
interl.|
quia in ipso ingressu, qui cathezizantur remissionem peccatorum et requiem sperare debent
marg.|
IN
EA
QUOQUE
ATRII etc. BEDA. Latitudo atrii orientem respiciens, initium bone conversationis que a fide incipit significat: que propter primam celestis gratie perceptionem orientem respicere dicitur. Undeai: «Visitavit nos oriens ex alto: illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent». In hac plaga, quinquaginta cubiti, quia in ipso ingressu conversionis, omnes qui catezizantur, remissionem peccatorum et requiem sperare docentur; quinquagenarius ad remissionem pertinet. {t. 1: Erfurt, f. 88ra; facsim., p. 177a} Unde in psalmo eiusdem numeri, penitentia, et confessio, et remissio peccatorum descripta est, ita ut qui Domino peccaverat, et malum coram eo fecerat, cognoscendo iniquitatem suam, ab ipso sit ablutus, et super nivem dealbatus, rursumque letitiam salutaris Dei, id est Christi quem offenderat, recepit, et Spiritu illius principali, ne ultra laberetur, confortatus fuit. Habet ergo latitudo orientalis atrii quinquaginta cubitos, cum prima fidei confessio remissione peccatorum, et spe future quietis gaudet et pacis. In simbolo quoque apostolorum confitemur nos credere sanctam Ecclesiam, remissionem peccatorum, et carnis resurrectionem. Quod postea universalis synodus plenius expressit, dicens: Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum, spero resurrectionem mortuorum, et vitam futuri seculi.
ai Lc. 1, 78-79.
Numérotation du verset
Ex. 27,14
e5
5 e] in
Weber
interl.|
vel:
in
quibus quindecim cubitorum tentoria lateri unos6 deputabuntur
6 unos] uno
Weber
interl.|
quia constat ex septem et octo. Septenarius significat presentem vitam que septem diebus volvitur. Octonarius futuram que est resurgentium, ad quam per hanc venitur.
columneque
interl.|
predicatores qui tentoria in se suspendunt, dum auditores docent querere que sursum sunt, non que super terraaj
aj Cf. Col. 3, 1-2.
tres
interl.|
propter fidem, spem et caritatem
et bases
interl.|
qui in timore Dei fundati
totidem
marg.|
QUINQUAGINTA
CUBITI etc. BEDA.
Quinquaginta cubitis
plage orientalis generaliter initia credentium signantur, quia in remissione peccatorum, et spe future beatitudinis celebrantur, quorum specialis distinctio subinfertur, que ad eundem finem bene considerata subinfertur. Sequitur enim:
E quibus quindecim cubitorum tentoria
etc.
Quindecim
namque, qui septenario et octonario constat, eterne vite gaudia designat, que a sabbatismo incipiens animarum perficitur in resurrectione corporum. Nam Dominus septima sabbati in sepulcro quiescens, octava die, id est post septimam sabbati, resurrexit. Quod autem in latere uno
quindecim cubitorum
fuerunt
tres columne
cum
totidem basibus
, figurat predicatores, fide, spe et caritate preminentes, et mentem in stabilitate timoris firmantes. Ingressurus ergo atrium tabernaculi, habet ab utroque latere
tentoria quindecim cubitorum
ternis suspensa columnis, quia quicumque ingressurus Ecclesiam, sacramenta fidei discere proposuerit, sive ad Ecclesiam gentium, sive ad Synagogam, intuitum mentis converterit, in utraque parte fidelium doctores inveniet fide fortes, spe sublimes, caritate ferventes, in timore Domini fundatos, auditoribus requiem animarum, et resurrectionem corporum promittere: que velut tentoria de bisso retorta in se suspendunt, cum eos exemplo suo docent que sursum sunt querere, non que super terramak, et integrum spiritum, et animam, et corpus sine querela in diem Domini custodireal.
ak Cf. Col. 3, 1-2.
al Cf. 1Th. 5, 23.
Numérotation du verset
Ex. 27,15
in7 latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim,
7 in] et praem. Weber
interl.|
in quo requies animarum, et resurrectio corporum significatur
columne8 tres, et bases totidem.
8 columne] columnas
Weber
Numérotation du verset
Ex. 27,16
in introitu vero atrii
interl.|
Ecclesie
fiet tentorium cubitorum viginti
interl.|
qui est quinarius quater ductus; quinque autem sunt corporis sensus, quos qui Ecclesiam ingreditur divinis debet subiicere imperiis.
ex hyacintho,
interl.|
spe celestium
et purpura,
interl.|
tolerantia temporalium
coccoque bis tincto,
interl.|
ardore perfecte caritatis
{t. 1: Erfurt, f. 88rb; facsim., p. 177b} et bysso retorta,
interl.|
et continentia carnis
opere plumarii
interl.|
quia sanguinea societate mutuam claritatem sibi tribuunt virtutes ipse
marg.|
EX
HYACINTHO etc. BEDA. Recte in hoc introitu atrii tentorum, non sicut in alio atrio, fit de bisso retorta, sed de quatuor nobilissimis coloribus: hyacintho scilicet et purpura, coccoque bis tincto, et bisso retorta. Opere plumarii, quia his qui cathezizantur, Ecclesie facies exterius fulget, sed clarior virtus et dignius apparebit his qui eam per sacramenta baptismi ingrediuntur. Nemo enim repente fit summus, sed gradatim a minoribus ad perfectiora tendimus: hyacinthus spem celestium bonorum, purpura tolerantiam temporalium malorum, {t. 1: Erfurt, f. 88rb; facsim., p. 177b} coccus bis tinctus ardorem perfecte dilectionis, bissus retorta significat continentiam carnis. Qui colores opere plumarii invicem sunt variati, quia queque virtus fidelium vicinarum sibi virtutum societate, velut consanguinitate crescit, quamvis singuli colores singulis possent convenire electis. Qui enim altius celestia speculatur, hyacinthus est; qui plura propter iustitiam patituram, purpura est; qui ferventiore in Deum et proximum caritate flammascit, coccus bis tinctus; qui spiritualiter virginali integritate carnis albescit, bissus retorta. Et cum iusti in eadem fide et pietate evangelica de suis alterutrum virtutibus congaudent, quasi in introitu atrii Domini tentorium decorat, pulcra colorum varietate contextum.
am Cf. 1Pt. 3, 14.
et9 columnas habebit quatuor,
9 et] om. Rusch
interl.|
quia qui Ecclesiam intrant ad regulam Evangeliorum, fidem et actionem componere debent
cum basibus totidem.
marg.|
ET
COLUMNASQUE
HABEBIT
QUATUOR etc. BEDA.
In introitu atrii quatuor
sunt
columne
, quia non nisi per fidem et sacramenta Evangelii, que in
quatuor
libris continentur, unitatem Ecclesie ingredimur. Unde cathezizandis
quatuor
Evangeliorum principia recitantur, et de figuris et ordine eorum in apertione aurium sollerter erudiuntur, quo sciant exinde ac meminerint, qui et quot sint libri quorum verbis maxime in fide Trinitatis debeant erudiri.
In
quo
introitu
fit tentorium viginti cubitorum, qui est quaternarius quinquies ductus. Quinque autem corporis sensus sunt. Bene ergo
in introitu atrii
tentorium viginti cubitorum in
quatuor columnis
suspenditur, quia omnes qui Ecclesiam intrant, ad regulam Evangeliorum fidem pariter et actus componere debent, ut continentes ab illecebris carnis sensus corporis divinis subigant imperiis. Non solum enim hoc tentorium
quatuor columnis
sublevatur, sed et ipsum in longitudine sua numerum quinarium multiplicatum habet, cum quilibet humiles et pii auditores ad fidem venientes, non solum Evangelii verbis imbui, sed etiam evangelicam vitam agere desiderantes, omnes corporis sensus in obedientiam caritatis expendunt.
Numérotation du verset
Ex. 27,17
omnes columne
interl.|
doctores
atrii
interl.|
celestis
per circuitum vestite erunt argenteis10 laminis,
10 argenteis] argenti
Weber
interl.|
observantia et annuntiatione divinorum verborum
interl.|
«Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum» etc.an
an Ps. 11, 7.
capitibus argenteis,
interl.|
mentibus
interl.|
quia subiicere se debent divinis preceptis, quasi argenteo capiti
interl.|
qui corpori et mente labori predicationis insistere debent
et basibus eneis.
interl.|
quia in timore Domini sunt stabiliendi
interl.|
quia vinas levat propter unitatem eternam ad bona opera
marg.|
OMNES
COLUMNE etc. BEDA. Que dixerat diligentius inculcat, ut sedulo lectorem admoneat, neminem inter doctores veritatis,
columnas
scilicet
atrii
celestis, posse computari, qui non instar aeris invincibilem inter adversa patientiam habere didicerit, nisi sese celestium observantia et annuntiatione verborum, velut
argenti laminis
undique muniendo exornaverit, nisi se omni subiectione preceptis divinis, quasi
argenteo capiti
, supposuerit, et timore Dei velut
enea basi
stabilierit.
Numérotation du verset
Ex. 27,18
in longitudine occupabit atrium
interl.|
Ecclesia
cubitos centum in latitudine quinquaginta
interl.|
quia requiem sperat in Spiritus sancti gratia
altitudo quinque cubitorum erit
interl.|
propter quinque sensus corporis, quia in corpore recipiemus quod in corpore gessimus
fietque de bysso retorta
interl.|
casto scilicet corde et opere
et habebit bases eneas.
interl.|
fixas scilicet in timore Dei
marg.|
IN
LONGITUDINE etc. BEDA. Centum cubitos longitudinis habet Ecclesia; que ulnas elevat ad bona opera propter vitam eternam. Quinquaginta latitudinis, quia requiem sperat sempiternam in gratia Spiritus sancti, quam quinquagenario voluit significari, cum Pentecosten, id est quinquagesimum diem Paschalis festivitatis, suo adventu consecravit. Altitudo quinque cubitorum est iuxta numerum sensuum corporis, quia tunc recipiet unusquisque propria corporis sui, prout gessit sive bonum, sive malum. Sed in atrio domus Dei eorum tantum figura exprimitur, qui bonum in corpore fecerunt, pro quo in requiem vite perennis merentur introduci: qui nunc in operibus iustitie que casto corpore et corde agunt, quasi bissus retorta nitent, et tunc in eodem corpore immortalitatis gloria sublimato, perceptis iustitie premiis. In Evangelio vero utriusque partis mentio est, ubi quinque virgines cum operibus lucis statim cum sponso ad nuptias intrant. Quinque vero que opera castitatis non casto animo fecerant, repulse cum suis tenebris. Quinque enim erant, et quinque que utreque secundum ea que in carne gesserant, iudicate sunt. Tota ergo longitudo et latitudo atrii per centenos et quinquagenos cubitos distincta est. Quinque habet cubitos altitudinis, quia necesse est ut qui promissionem habemus quietis et patrie celestis, scilicet mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, et perficiamus sanctificationem in timore Deiao, ut apparente hora promisse retributionis, in spiritu et carne letamur in amore Dei: propter utriusque nostre substantie, id est anime et carnis, emundationem in timore Dei. Quod supra dictum erat, et repetitur ut firmius memorie commendetur: Fietque de bisso retorta etc.
ao 2Cor. 7, 1.
Numérotation du verset
Ex. 27,19
cuncta vasa
interl.|
sanctos diversis meritis et gradibus servientes
tabernaculi
interl.|
Ecclesie
omnes in11 usus {t. 1: Erfurt, f. 88va; facsim., p. 178a} et cerimonias,
11 omnes in]
inv. Weber
interl.|
linguas predicatorum, que audientium corda predicando tangunt, et sublevant tangendo
tam paxillos eius quam atrii, ex aere facietis12.
12 facietis] facies
Weber
interl.|
ut inter adversa perseverare, et fidem sonare meminerint
marg.|
CUNCTA
VASA etc. BEDA. Hec
vasa
homines sunt in Ecclesia, diversis meritis gradibusque Domino servientes, que iubentur fieri enea, ut quisque in adversis perseveret in finemap, ne promissam sibi salutem desidia perdat, vel ut fidem quam didicit, inimicis oppugnantibus palam confiteri non metuat, et amicis dona que percepit, sonare non desistat.
Aes
enim sonorum et durabilis est;
paxilli
autem tabernaculi vel
atrii
ad hoc facti sunt, ut infixi columnarum summitatibus foris eminerent, et impositis velorum vel tentoriorum funibus, sic ea levantes, a terra suspenderent. Quorum factura et positione doctorum lingua signatur, que predicando audientium corda tangit, et tangendo sublevat. Funibus enim solet Scriptura signari. Undeaq: «Funiculus triplex difficile rumpitur», quia Scriptura, que historico et allegorico, moralive sensu interperetari consuevit, nulla hereticorum vel paganorum perversitate corrumpitur. Tentoria vero vel {t. 1: Erfurt, f. 88va; facsim., p. 178a} vela, ut funes reciperent, habebant in superioribus suis ansas vel circulos quibus funes immitterentur. Tu quoque, si vis tentorium Dei fieri, prepara in corde tuo receptaculum sermonis, ut possis ad superna suspendi; imponantur vero paxillis columnarum funes tentoriorum, ut sic expansa atque in altum elata, pulcritudinem tabernaculi compleant. Committant predicatores cordibus fidelium eloquia divina, per que ad exemplum sui ab infimis erigant, ut extensa funibus et sublevata vela vel tentoria, operis sui decus mirificum, quod involuta nequibant, longe lateque demonstrent; ostendant fideles amplitudinem boni operis, pulcritudinem mentis, et interne gratie, ut alii videntes glorificent Patrem qui in celis estar, dicentesas: Quam amabilia sunt tabernacula tua, Domine virtutum Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini.
ap Cf. Mt. 10, 22; 24, 13.
aq Ecl. 4, 12.
ar Cf. Mt. 5, 16.
as Ps. 83, 2-3.
Numérotation du verset
Ex. 27,20
precipe filiis Israel
interl.|
sanctis auditoribus
ut afferant tibi oleum
interl.|
devotionem mentis
de arboribus olivarum
interl.|
non quodlibet
purissimum,
interl.|
ab omni iniquinamento
piloque contusum
interl.|
sedule probationis
ut ardeat
interl.|
quia in Ecclesia numquam debet abesse lux predicationis, vel humilitas auditorum pura que libenter excipiat verbum Dei
lucerna
interl.|
opera iustorum que aliis in exemplum lucent; undeat: Ut luceat lux vestra coram hominibus etc.
at Mt. 5, 16.
semper
Numérotation du verset
Ex. 27,21
in tabernaculo testimonii,
interl.|
Ecclesia
extra velum
interl.|
Quia intra celi non est necessaria Scripturarum lucerna, ubi est arca Domini, et cherubim glorie propiciatorium obumbrant, id est agmina militie celestis gloriam incarnati Filii, quem posuit Deus propiciationem pro peccatis nostrisau, consona voce laudant.
au Cf. Rm. 3, 25; 1Io. 2, 2; 1Io. 4, 10.
quod appensum13
13 appensum] oppansum
Weber
interl.|
vel:
oppansum
est testimonio et collocabunt eam Aaron
interl.|
non aliud, sed qui fulgent castitate fidei et executione operis, tamquam veri sacerdotes Christi
et filii eius et14 usque mane luceat coram Domino.
14 et] ut
Weber
interl.|
quia transacta nocte huius seculi, mane futuri clarebit, de quo dicitur: «
Mane
astabo tibi, et videbo» etcav In quo lucerna librorum necessaria non erit, apparente et illustrante vera luce mundi, quia timentibus nomen Domini orietur sol iustitieaw.
av Ps. 5, 5.
aw Cf. Mal. 4, 2.
marg.|
PRECIPE
FILIIS etc. BEDA. Disposito omni ornatu tabernaculi consequenter lumen lucerne providetur, ut decor eius mirabilis, sicut in die lumine solari, ita noctu lucernalibus flammis illustraretur; ne umquam in domo Dei tenebre, vel umbra possit esse. Mystice in domo Dei lucerna sunt opera iustorum, que mentes intuentium exemplis illuminant. Diligentius vero intuendum, quod ut lucerna semper in tabernaculo Dei possit ardere, filii quidem Israel offerre oleum. Aaron vero et filii eius lucernam collocare iubentur, quia fideles et dilecti auditores prompta ad obediendum fidei corda afferunt; doctores vero ignem celestis verbi, quo illuminentur ad cognoscendum, et inflamentur ad diligendum Deum, predicando ministrant. Per olei namque pinguedinem, qua lassi et infirmi recreantur, et gratia luminis prestatur, interna dilectio mentis, et opus misericordie designatur. Undeax: Ego autem, sicut oliva in domo Dei etc., quasi quia misericordie fructum indigentibus exhibui, mihi quoque in eternum a Deo rependendam misericordie gratiam speravi. Filii ergo Israel offerant oleum, Aaron vero et filii eius allato igne componant lucernam que ardeat in tabernaculo Dei auditores scilicet devotionem mentis, et doctores doceant eos arcana scientie celestis, quibus instituti, in conspectu Dei igne caritatis ardeant, et hominibus lumen bone actionis ostendant.
ax Ps. 51, 10.
marg.|
DE
ARBORIBUS
OLIVARUM etc. BEDA. Notandum quod filii Israel iubentur offerre
oleum
, sed cum distinctione
de arboribus olivarum
, et additur:
purissimum, piloque contusum
. Solet enim fieri
oleum
mirtinum, raphaninum, de nuce, de ligno, et de diversis speciebus, sed nullum offerri licet in tabernaculo Domini, nisi quod de
olivis
fit: sicut nec ignis alius quam qui de celo descendit, vel in lucernis ardere, vel in altari Dei debet accendi: «Spiritus enim sanctus discipline effugiet fictum»ay. Offerant ergo filii Israel
oleum
ad lucernas Dei, non quodlibet, sed
de olivis
,
purissimum, piloque contusum
. Offerant auditores doctoribus conscientiam puram, caritatis gratia fecundam,
pilo
sedule probationis ab omni nequitie commixtione mundatam, cui sola intentione placendi et serviendi Deo verba audire delectet. Offerat Aaron cum filiis non ignem alienum, sed desuper missum, et ad accendendam lucernam, sicut ad consummanda holocausta et adolenda thymiamata, predicent doctores verbum, non suum, sed Domini, secundum illudaz: Non sumus, sicut plurimi, adulterantes verbum Dei etc. Hoc igne utantur ad illustrandam cognitionem fidei, auditorum corda ad perficienda et consecranda holocausta operum suorum, ad incendenda thymiamata orationum.
ay Sap. 1, 5.
az 2Cor. 2, 17.
marg.|
ET
COLLOCABUNT etc. BEDA. Non est enim omnium sacramenta fidei populo predicare, sed eorum tantum qui castitate fidei et exercitio operis ad filios summi sacerdotis Dei, probantur pertinere. Qui enim a puritate fidei pravo dogmate aberrat, {t. 1: Erfurt, f. 88vb; facsim., p. 178b} vel integritatem fidei operum pravitate maculat, etsi sacerdotis nomine preeminet vel persona, audiat a Dominoba: «Quare tu enarras iustitias meas, etc?» Qualibus Iacob dicitbb: «Nolite plures magistri fieri, fratres mei» etc
ba Ps. 49, 16.
bb Iac. 3, 1.
Perpetuus erit cultus per successiones
interl.|
in Ecclesia, non in tabernaculo
eorum
interl.|
prelatorum et subditorum
a filiis {t. 1: Erfurt, f. 88vb; facsim., p. 178b} Israel.
marg.|
PERPETUUS
ERIT etc. BEDA. Hec clausula, sicut que tabernaculo, vasis, et utensilibus eius sunt, spiritualiter, non carnaliter, intelligenda est et exponenda. Quomodo enim
perpetuus erit cultus
sacerdotalis officii, cum ipsum sacerdotium et tabernaculum in quo gerebatur, et populus cui gerebatur, iamdudum cessaverit? In sancta ergo Ecclesia hoc completur, ubi succedentibus sibi per ordinem doctoribus, cum veritatis auditoribus, numquam deerunt spirituales
filii Israel
, qui in domum Domini dona pietatis offerant, et filii Aaron, id est sacerdotes nostri veri, qui eis lucem verbi impedant, donec impleto huius seculi statu, et toto tabernaculo, id est electorum multitudine, ad celum translata, non sint homines ultra qui ab hominibus erudiantur, cum «sit Deus omnia in omnibus»bc.
bc 1Cor. 15, 28.
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ex. Capitulum 27), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 11/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=04&chapitre=04_27)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ex. Capitulum 27), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 11/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=04&chapitre=04_27)
Notes :