Capitulum 10
Numérotation du verset
Ex. 10,1
Et dixit Dominus ad Moysen ingredere ad pharaonem1 ego enim induravi
1 Pharaonem] Pharao
Weber
cor eius et servorum illius ut faciam signa mea hec in eo
Numérotation du verset
Ex. 10,2
et narres in auribus filii tui et nepotum tuorum quotiens contriverim Egyptios et signa2 fecerim in eis3 et sciatis quia ego Dominus
2 signa] + mea
Weber
|
3 fecerim – in eis]
inv. Weber
|
Numérotation du verset
Ex. 10,3
Introierunt ergo Moyses et Aaron ad pharaonem et dixerunt ei4: Hec dicit Dominus Deus Hebreorum : Usquequo non vis subici mihi? Dimitte populum meum ut sacrificet mihi.
4 ei] ad eum
Weber
Numérotation du verset
Ex. 10,4
Sin autem resistis et non vis dimittere eum, ecce ego inducam cras locustam in fines tuos
Numérotation du verset
Ex. 10,5
que operiet5 superficiem terre nec quicquam eius appareat sed comedatur quod residuum fuit grandini. Corrodet enim omnia ligna que germinant in agris
5 operiet] operiat
Weber
Numérotation du verset
Ex. 10,6
et implebunt domos tuas et servorum tuorum et omnium Egyptiorum quantam non viderunt patres tui et avi ex quo orti sunt super terram usque in presentem diem avertitque se et egressus est a pharaone.
Numérotation du verset
Ex. 10,7
Dixerunt autem servi pharaonis ad eum: Usquequo patiemur hoc scandalum? Dimitte homines ut sacrificent Domino Deo suo nonne vides quod perierit Egyptus
Numérotation du verset
Ex. 10,8
revocaveruntque Moysen et Aaron ad pharaonem qui dixit eis ite sacrificate Domino Deo vestro quinam sunt qui ituri sunt
Numérotation du verset
Ex. 10,9
ait Moyses cum parvulis nostris et senibus pergemus cum filiis et filiabus cum ovibus et armentis est enim sollemnitas Domini Dei6 nostri.
6 Dei]
om. Weber
Numérotation du verset
Ex. 10,10
Et respondit pharao7: Sic Dominus sit vobiscum; quomodo ego dimittam vos et parvulos vestros cui dubium est quod pessime cogitetis
7 Pharao]
om. Weber
Numérotation du verset
Ex. 10,11
non fiat8 ita sed ite tantum viri et sacrificate Domino hoc enim et ipsi petistis statimque eiecti sunt de conspectu pharaonis
8 fiat] fiet
Weber
Numérotation du verset
Ex. 10,12
dixit item9 Dominus ad Moysen extende manum tuam super terram Egypti ad locustam
9 item Ω
M] autem
Weber
ut ascendat10
10 ascendat
Rusch Weber
] descendat
B
super terram11 et devoret omnem herbam que residua fuit grandini
11 terram Ω
M
Rusch
cum hebr. LXX] eam cett.
Weber
Numérotation du verset
Ex. 10,13
extendit Moyses virgam super terram Egypti
et Dominus induxit ventum urentem tota illa die ac nocte et mane facto ventus urens
levavit locustas
Numérotation du verset
Ex. 10,14
que ascenderunt super universam terram Egypti
et sederunt in cunctis finibus Egyptiorum innumerabiles
quales ante illud tempus non fuerant nec postea future sunt
Numérotation du verset
Ex. 10,15
operueruntque universam superficiem terre vastantes omnia
devorata
est igitur herba
terre et quicquid pomorum
in arboribus
fuit que grando dimiserat nihilque omnino virens relictum est in lignis et in herbis terre in cuncta Egypto
Numérotation du verset
Ex. 10,16
quam ob rem festinus pharao vocavit Moysen et Aaron et dixit eis peccavi in Dominum Deum vestrum et in vos
Numérotation du verset
Ex. 10,17
sed nunc dimittite peccatum mihi etiam hac vice et rogate Dominum Deum vestrum ut auferat a me mortem istam
Numérotation du verset
Ex. 10,18
egressusque est Moyses12 de conspectu pharaonis et oravit Dominum
12 Moyses]
om. Weber
Numérotation du verset
Ex. 10,19
qui flare fecit ventum ab occidente vehementissimum et arreptam locustam proiecit in mare Rubrum non remansit ne una quidem in cunctis finibus Egypti
Numérotation du verset
Ex. 10,20
et induravit Dominus cor pharaonis nec dimisit filios Israel
Numérotation du verset
Ex. 10,21
dixitque13 Dominus ad Moysen extende manum tuam in celum et sint tenebre super terram Egypti
13 dixitque] dixit autem
Weber
tam dense ut palpari queant
Numérotation du verset
Ex. 10,22
extendit Moyses manum in celum et facte sunt tenebre horribiles in universa terra Egypti tribus diebus
Numérotation du verset
Ex. 10,23
nemo vidit fratrem suum
nec movit se de loco in quo erat
ubicumque autem habitabant filii Israel lux erat
Numérotation du verset
Ex. 10,24
vocavitque pharao Moysen et Aaron et dixit eis ite sacrificate Domino oves tantum vestre et armenta remaneant parvuli vestri eant vobiscum
Numérotation du verset
Ex. 10,25
ait Moyses hostias quoque et holocausta dabis nobis que offeramus Domino Deo nostro
Numérotation du verset
Ex. 10,26
cuncti greges pergent nobiscum non remanebit ex eis ungula
que necessaria sunt in cultum Domini Dei nostri presertim cum ignoremus quid debeat immolari donec ad ipsum locum perveniamus
Numérotation du verset
Ex. 10,27
induravit autem Dominus cor pharaonis et noluit dimittere eos
Numérotation du verset
Ex. 10,28
dixitque pharao ad Moysen14 recede a me et15 cave ne ultra videas faciem meam quocumque die apparueris mihi morieris
14 Moysen] eum
Weber
|
15 et] om. Weber
|
Numérotation du verset
Ex. 10,29
respondit Moyses ita fiat ut locutus es non videbo ultra faciem tuam
Capitulum 10
Numérotation du verset
Ex. 10,1
Et dixit Dominus ad Moysen ingredere ad pharaonem1 ego enim induravi
1 Pharaonem] Pharao
Weber
interl.|
patienter sustinui
cor eius et servorum illius ut faciam signa mea hec in eo
Numérotation du verset
Ex. 10,2
et narres in auribus filii tui et nepotum tuorum quotiens contriverim Egyptios et signa2 fecerim in eis3 et sciatis quia ego Dominus
2 signa] + mea
Weber
3 fecerim – in eis]
inv. Weber
marg.|
EGO
ENIM
INDURAVI etc. AUGUSTINUS. In eodem libro. Hic ita dixit tamquam opus habeat Deus cuiusquam malitia, sed sic intelligendum est ac si diceret: Ego patiens fui super eum et servos eius, ut non eos auferrem, ut ordine superveniant signa mea super eos: quia enim patientia Dei obstinatior fiebat malus animus, pro eo quod patiens in eo fui, dicitur: Ingravavi cor eius.
marg.|
Plage Egyptiorum eruditio est filiorum Israel, ne similiter indurentur, et similia patiantur: multato pestilente sapientior erit parvulus.
marg.|
ORIGENES. Possunt decem plage, quibus Egyptus per Israelitas verberatur, Romani regni comparari temporibus, quia hec in figura nostri facta sunt. Christianus et Israeliticus populus unius Dei est, una utriusque causa subdita fuit, Synagoga Egyptiis, Ecclesia Romanis. Persecuti sunt Egyptii, persecuti sunt et Romani. Ibi decies contradicitur Moysi, hic decem edicta contra Christum. Diverse ibi plage Egyptiorum, diverse hic calamitates Romanorum.
marg.|
Ibi, primum sanguis de puteis et fluminibus manat: hic, prima sub Nerone plaga, ut ubique morientium sanguis esset, vel morbis in Urbe corruptus, vel bellis in orbe profusus.
marg.|
Ibi, secunda plaga, rane in penetralibus, inedia pene habitatores extinxit: hic, sub Domiciano, satellites effrenati iussu cruenti principis et inopia pene omnes Romanos cives dispersit.
marg.|
Ibi, tertia plaga cyniphes, muscule sevissime, que media estate per loca squalida gregatim volant, capillisque hominum setisque pecudum urente morsu inferuntur. Hic, tertia plaga sub Traiano Iudeos excitavit, qui cum ante dispersi, quasi non essent, quiescerent, repentino calore permoti grassati sunt. Preterea multe urbes iisdem temporibus corruerunt terre motu.
marg.|
Ibi, quarta plaga, musce canine, alumne putredinis, vermium matres; hic, sub Marco Antonio lues multis infusa provinciis, Ytaliam et urbem Romam, exercitumque Romanorum per diversa hiberna disparsum, morte dissolutum putredini et vermibus dedit.
marg.|
Ibi, quinta plaga, pecorum et iumentorum. Hic, sub Severo persecutore civilibus bellis propria viscera et adiumenta reipublice, {t. 1: Erfurt, f. 64va; facsim., p. 130a} id est plebes provinciarum et legiones militum, comminute sunt.
marg.|
Ibi, sexta plaga, vesice turgentes ulceraque manantia: hic, plaga que post Maximi persecutionem fuit, qui specialiter episcopos et clericos, omissa turba populari, Ecclesiarum primates cruciari imperaverat, intumescens crebro, ira et perfidia non per vulgi cedem, sed per vulnera morientium principum et potentum exaltata est.
marg.|
Ibi, septima plaga coacta in aere grando, que hominibus et iumentis fuit exitio: hic, sub Gallo et Volusiano, qui Decio persecutori successerunt, pestis infusa est per omnia spacia Romani regni, et omne prope genus humanum dedit neci.
marg.|
Ibi, octava correctio, excitate undique locuste: hic, excitate undique gentes Romanum orbem cedibus et incendiis vastaverunt.
marg.|
Ibi, nona plaga, tenebre tractabiles, plus periculi comminantes quam facientes: hic, Aureliano persecutore decernenti, diris turbinibus terribile fulmen sub ipsius pedibus ruit, ostendens quid faceret tantus ultor, nisi patiens esset; quanquam intra sex menses tres interfecti sunt imperatores, Aurelianus, Tacitus et Florianus.
marg.|
Ibi, decima et ultima plaga, primogenitorum interfectio. Hic, omnium perditio idolorum que primitus facta in primis amabant. Ibi, rex potentiam Dei probavit, et sensit, et timuit, et populum Dei liberum dimisit: hic quoque, hec omnia fecit, et etiam credidit.
marg.|
IDEM. Ibi populus Dei non est ad servitutem retractus, nec hic postea ad idololatriam coactus. Ibi Egyptiorum vasa pretiosa Hebreis tradita sunt: hic Ecclesie Christianorum pretiosa paganorum templa cesserunt.
marg.|
IDEM. Egyptiis post decem plagas dimissos Hebreos persequentibus maris irruit interitus: nos quoque peregrinantes, persecutio gentilium manet, donec mare Rubrum, id est ignem iudicii, Christo duce et iudice transeamus. Qui vero Christianos persequuntur, cum rege suo Antichristo, in stagno ignis eterni submergentur.
marg.|
RABANUS. Octavum preceptum: Falsum testimonium non dices. Octava plaga: locusta, animal scilicet dente noxium. Falsus enim testis nocet mordendo, et consumit mentiendo. Undea: Si mordetis et consumitis, videte ne ab invicem consumamini.
a Gal. 5, 15.
Numérotation du verset
Ex. 10,3
Introierunt ergo Moyses et Aaron ad pharaonem et dixerunt ei4: Hec dicit Dominus Deus Hebreorum {t. 1: Erfurt, f. 64va; facsim., p. 130a}: Usquequo non vis subici mihi? Dimitte populum meum ut sacrificet mihi.
4 ei] ad eum
Weber
Numérotation du verset
Ex. 10,4
Sin autem resistis et non vis dimittere eum, ecce ego inducam cras locustam in fines tuos
interl.|
nota locutionem
interl.|
contra hominum inconstantiam
Numérotation du verset
Ex. 10,5
que operiet5 superficiem terre nec quicquam eius appareat sed comedatur quod residuum fuit grandini. Corrodet enim omnia ligna que germinant in agris
5 operiet] operiat
Weber
marg.|
ECCE
EGO
INDUCAM
6 etc. ORIGENES. Puto per hoc genus plage dissidentis semper a se et discordantis humani generis inconstantiam confutari. Locusta enim, cum regem non habeat, secundum Scripturam, ordinatum ducit exercitum: homines vero, cum rationales facti sunt, neque se regere ordinate potuerunt, neque Dei regentis patienter moderamina pertulerunt.
6 inducam]
corr.,
indurabo
cacogr. Rusch
marg.|
STRABO. Locusta, que longiora retro crura habet, vocatur locusta quasi ‘longa hasta’, grece vero hastago. Per locustam, que regem non habet, significatur temeritas illorum qui, licet diversis penis multati, semper in duritia sua manent, tamquam nullum habeant rectorem.
Numérotation du verset
Ex. 10,6
et implebunt domos tuas et servorum tuorum et omnium Egyptiorum quantam non viderunt patres tui et avi ex quo orti sunt super terram usque in presentem diem avertitque se et egressus est a pharaone.
Numérotation du verset
Ex. 10,7
Dixerunt autem servi pharaonis ad eum: Usquequo patiemur hoc scandalum? Dimitte homines ut sacrificent Domino Deo suo nonne vides quod perierit Egyptus
Numérotation du verset
Ex. 10,8
revocaveruntque Moysen et Aaron ad pharaonem qui dixit eis ite sacrificate Domino Deo vestro quinam sunt qui ituri sunt
Numérotation du verset
Ex. 10,9
ait Moyses cum parvulis nostris et senibus pergemus cum filiis et filiabus cum ovibus et armentis est enim sollemnitas Domini Dei7 nostri.
7 Dei]
om. Weber
Numérotation du verset
Ex. 10,10
Et respondit pharao8: Sic Dominus sit vobiscum; quomodo ego dimittam vos et parvulos vestros cui dubium est quod pessime cogitetis
8 Pharao]
om. Weber
Numérotation du verset
Ex. 10,11
non fiat9 ita sed ite tantum viri et sacrificate Domino hoc enim et ipsi petistis {t. 1: Erfurt, f. 64vb; facsim., p. 130b} statimque eiecti sunt de conspectu pharaonis
9 fiat] fiet
Weber
Numérotation du verset
Ex. 10,12
dixit item10 Dominus ad Moysen extende manum tuam super terram Egypti ad locustam
10 item Ω
M] autem
Weber
marg.|
AD
LOCUSTAM. Locuste pro mobilitate levitatis accipiuntur tamquam vage et salientes anime pro voluptate seculi.
ut ascendat11
11 ascendat
Rusch Weber
] descendat
B
Ed1455
marg.|
vel:
descendat
super terram12 et devoret omnem herbam que residua fuit grandini
12 terram Ω
M
Ed1455
Rusch
cum hebr. LXX] eam cett.
Weber
Numérotation du verset
Ex. 10,13
extendit Moyses virgam super terram Egypti
marg.|
EXTENDIT
MOYSES
VIRGAM. Quedam prodigia fiunt per Moysen, quedam per Aaron, quedam vero per ipsum Dominum, ut cognoscamus in quibusdam per sacrificia sacerdotum et obsecrationes pontificum nos esse purgandos, quos Aaron persona designat. In quibusdam per scientiam legis emendandos, quod Moysi designat officium. In difficilioribus autem ipsius Domini virtute egemus.
et Dominus induxit ventum urentem tota illa die ac nocte et mane facto ventus urens
interl.|
callidus auster scilicet, ut putant
interl.|
suggestio diabolica
levavit locustas
interl.|
adulantium linguas
interl.|
dissidentem a se et discordantem humani generis inconstantiam
marg.|
VENTUS
URENS
LEVAVIT
LOCUSTAS. GREGORIUS. Exhibite celitus Egypti plage, exigentibus meritis corporaliter illate sunt, sed que mala quotidie pravas mentes feriant, spiritualiter signaverunt; quibus exteriorum percussione Egyptus afflicta commota mens dolensque perpenderet, que vastationis damna interius negligens toleraret. Per locustas enim que plus quam cetera minuta animantia frugibus nocent, lingue adulantium figurantur, que terrenorum hominum mentes, aliqua bona proferentes laudando corrumpunt. Fructus enim Egyptiorum opera cenodoxorum, que locuste exterminant, dum adulantes lingue ad appetendas laudes transitorias cor operantis inclinant. Herbam locuste comedunt, quando adulatores verba loquentium favoribus extollunt. Poma quoque arborum devorant, cum vanis laudibus quorumdam iam quasi fortium opera enervant.
Numérotation du verset
Ex. 10,14
que ascenderunt super universam terram Egypti
interl.|
cives mundi
et sederunt in cunctis finibus Egyptiorum innumerabiles
interl.|
adulantes enim sunt non digni numero
quales ante illud tempus non fuerant nec postea future sunt
Numérotation du verset
Ex. 10,15
operueruntque universam superficiem terre vastantes omnia
interl.|
opera
devorata
interl.|
favoribus elata
est igitur herba
interl.|
verba
terre et quicquid pomorum
interl.|
operum
in arboribus
interl.|
fortibus
fuit que grando dimiserat nihilque omnino virens relictum est in lignis et in herbis terre in cuncta Egypto
Numérotation du verset
Ex. 10,16
quam ob rem festinus pharao vocavit Moysen et Aaron et dixit eis peccavi in Dominum Deum vestrum et in vos
Numérotation du verset
Ex. 10,17
sed nunc dimittite peccatum mihi etiam hac vice et rogate Dominum Deum vestrum ut auferat a me mortem istam
Numérotation du verset
Ex. 10,18
egressusque est Moyses13 de conspectu pharaonis et oravit Dominum
13 Moyses]
om. Weber
Numérotation du verset
Ex. 10,19
qui flare fecit ventum ab {t. 1: Erfurt, f. 65ra; facsim., p. 131a} occidente vehementissimum et arreptam locustam proiecit in mare Rubrum non remansit ne una quidem in cunctis finibus Egypti
Numérotation du verset
Ex. 10,20
et induravit Dominus cor pharaonis nec dimisit filios Israel
marg.|
NON
REMANSIT etc. AUGUSTINUS. Beneficium Dei commemoravit Scriptura quo abstulit locustas, et prosecuta dixit indurasse Dominum cor pharaonis, beneficio scilicet suo et patientia, qua illa fiebat obstinatio, dum ei parceretur. Sicut omnia mala corda hominum patientia Dei male utendo durescunt.
Numérotation du verset
Ex. 10,21
dixitque14 Dominus ad Moysen extende manum tuam in celum et sint tenebre super terram Egypti
14 dixitque] dixit autem
Weber
interl.|
arguentes cecitatem mentis, vel ostendentes divine dispensationis et providentie obscurissimas esse rationes
tam dense ut palpari queant
interl.|
Hyperbolice: tenebre enim palpari non possunt, sed magnitudinem tenebrarum significavit.
marg.|
EXTENDE
MANUM etc. AUGUSTINUS. Tertio dicitur ad Moysen:
Extende manum tuam in celum
, ut fieret etiam plaga tenebrarum. Numquam autem dictum est ad Aaron ut extenderet manus in celum. Quod ergo dictum est ad Moysen: Extende manum tuam super terram Egypti, et ascendat locusta super terram, credo id significari, etiam minus posse qui plus potest, sed non converti.
marg.|
ORIGENES. Nona plaga tenebre sunt, ut mentis eorum cecitas arguatur, vel ut intelligant divine dispensationis et providentie obscurissimas esse rationes. «Posuit» enim Deus «tenebras latibulum suum»b, quas illi audacter et temere perscrutantes, et alia ex aliis asserentes, in crassas et palpabiles errorum tenebras devoluti sunt.
b Ps. 17, 12.
marg.|
STRABO. Per tenebras, insipientia Iudeorum ostenditur, qui affligebantur et ignorabant ad quem finem eorum pene devenirent. Unde etiam vel per tenebras arcanum divini iudicii significatur, quo iustos misericorditer salvat, impios iuste condemnat.
Numérotation du verset
Ex. 10,22
extendit Moyses manum in celum et facte sunt tenebre horribiles in universa terra Egypti tribus diebus
Numérotation du verset
Ex. 10,23
nemo vidit fratrem suum
interl.|
Grecus habet: Et non vidit nemo fratrem suum.
nec movit se de loco in quo erat
interl.|
non quod penitus non moveretur, sed quia de loco in locum migrare non poterant
ubicumque autem habitabant filii Israel lux erat
Numérotation du verset
Ex. 10,24
vocavitque pharao Moysen et Aaron et dixit eis ite sacrificate Domino oves tantum vestre et armenta remaneant parvuli vestri eant vobiscum
marg.|
OVES
TANTUM etc. Grecus habet: Preter oves et boves relinquite; et est inusitata locutio, nisi post distinctionem inferatur: ‘relinquite’ et subaudiatur ‘ista’, ut sit sensus: Ite preter oves et boves et relinquite ista. Solet enim talis eclipsis fieri crebro in locutionibus Scripturarum.c
c
¶Fons : AUGUSTINUS HIPPONENSIS, Locutionum in Heptateuchum libri, lib. 2 (Ex.), loc. 57, CCSL 33, lin. 249: « pharao dicit ad moysen et aaron: ite et seruite domino deo uestro; praeter oues et boues relinquite; sic enim habet graecus. ualde inusitata locutio est, nisi post distinctionem inferatur:"relinquite" et subaudiatur"ista", ut sit sensus: ite praeter oues et boues et relinquite ista; solet enim talis ellipsis fieri crebro in locutionibus scripturarum ».
marg.|
RABANUS. Nonum preceptum: Non concupisces uxorem proximi tui. Nona plaga, dense tenebre. Est enim quedam mechia et in appetendo uxorem alienam, quando cuivis non sufficit sua, etiam alienam tentare. Vere dense sunt tenebre. Nihil enim tam dolet patiens, nihil tam nolit pati faciens. Qui hoc facit vere cecatur furore horribili.
Numérotation du verset
Ex. 10,25
ait Moyses hostias quoque et holocausta dabis nobis que offeramus Domino Deo nostro
Numérotation du verset
Ex. 10,26
cuncti greges pergent nobiscum non remanebit ex eis ungula
interl.|
Quasi abductis pecoribus posset ungula remanere, sed sic intelligendum est: Nec ungulam relinquemus.
que necessaria sunt in cultum Domini Dei nostri presertim {t. 1: Erfurt, f. 65rb; facsim., p. 131b} cum ignoremus quid debeat immolari donec ad ipsum locum perveniamus
Numérotation du verset
Ex. 10,27
induravit autem Dominus cor pharaonis et noluit dimittere eos
Numérotation du verset
Ex. 10,28
dixitque pharao ad Moysen15 recede a me et16 cave ne ultra videas faciem meam quocumque die apparueris mihi morieris
15 Moysen] eum
Weber
16 et] om. Weber
Numérotation du verset
Ex. 10,29
respondit Moyses ita fiat ut locutus es non videbo ultra faciem tuam
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ex. Capitulum 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 10/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=04&chapitre=04_10)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ex. Capitulum 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 10/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=04&chapitre=04_10)
Notes :