Capitulum 16
Numérotation du verset
Ex. 16,1
Profectique sunt de Helim et venit omnis multitudo filiorum Israel in desertum Sin quod est inter Helim et Sinai quinto decimo die mensis
secundi postquam egressi sunt de terra Egypti.
Numérotation du verset
Ex. 16,2
et murmuravit omnis congregatio filiorum Israel
contra Moysen
et contra Aaron
in solitudine.
Numérotation du verset
Ex. 16,3
Dixeruntque ad eos filii Israel: Utinam mortui essemus per manum Domini in terra Egypti,
quando sedebamus
super ollas carnium,
et comedebamus panem1
1 panem] panes
Weber
in saturitate: cur eduxistis nos in desertum2,
2 desertum] +istud
Weber
ut occideretis omnem multitudinem fame?
Numérotation du verset
Ex. 16,4
Dixit autem Dominus ad Moysen: Ecce ego pluam vobis panes de celo
egrediatur populus, et colligat que sufficiunt per singulos dies ut temptem eum utrum ambulet in lege mea an non.
Numérotation du verset
Ex. 16,5
die autem sexta
parent
quod inferant et sit duplum quam colligere solebant
per singulos dies
Numérotation du verset
Ex. 16,6
dixeruntque Moyses et Aaron ad omnes filios Israel vespere
scietis quod Dominus vos eduxerit3 de terra Egypti
3 vos eduxerit]
inv. Weber
Numérotation du verset
Ex. 16,7
et mane videbitis gloriam Domini
audivi4 enim murmur vestrum contra Dominum
4 audivi] audivit
Weber
nos vero quid sumus quia musitastis5
contra nos
5 musitastis] mussitatis
Weber
Numérotation du verset
Ex. 16,8
et ait Moyses dabit Dominus vobis vespere carnes
edere et mane panes
in saturitate
eo quod audierit murmurationes vestras
quibus murmurati estis contra eum
nos enim quid sumus nec contra nos est murmur vestrum sed contra Dominum
Numérotation du verset
Ex. 16,9
dixitque Moyses ad Aaron: Dic universe congregationi filiorum Israel:
Accedite
coram Domino audivit enim murmur vestrum
Numérotation du verset
Ex. 16,10
cumque loqueretur Aaron ad omnem cetum filiorum Israel respexerunt ad solitudinem et ecce gloria Domini apparuit in nube
Numérotation du verset
Ex. 16,11
locutus est autem Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset
Ex. 16,12
audivi
murmurationes filiorum Israel loquere ad eos vespere
enim6 comedetis carnes et mane
6 enim]
om. Weber
saturabimini panibus scietisque
quod ego7 sum8 Dominus Deus vester
7 ego]
om. Weber
|
8 sum] sim
Weber
|
Numérotation du verset
Ex. 16,13
factum est ergo vespere et ascendens coturnix
cooperuit9 castra mane quoque ros
9 cooperuit] operuit
Weber
iacuit per circuitum castrorum
Numérotation du verset
Ex. 16,14
cumque operuisset superficiem terre apparuit in solitudine minutum
et quasi pilo tunsum in similitudinem pruine super terram
Numérotation du verset
Ex. 16,15
quod cum vidissent filii Israel dixerunt ad invicem man hu quod significat quid est hoc
ignorabant enim quid esset quibus Moyses ait10 iste est panis
10 Moyses ait]
inv. Weber
quem dedit Dominus vobis ad vescendum
Numérotation du verset
Ex. 16,16
hic est sermo quem precepit Dominus colligat ex eo unusquisque quantum sufficiat ad vescendum gomor
per singula capita iuxta numerum animarum vestrarum que habitant in tabernaculo sic tolletis
Numérotation du verset
Ex. 16,17
feceruntque11 filii Israel et collegerunt alius plus alius minus
11 feceruntque] + ita
Weber
Numérotation du verset
Ex. 16,18
et mensi sunt ad mensuram gomor nec qui plus collegerat habuit amplius nec qui minus paraverat reperit minus sed singuli iuxta id quod
edere
poterant congregaverunt12
12 congregaverunt] congregarunt
Weber
Numérotation du verset
Ex. 16,19
dixitque Moyses ad eos nullus relinquat ex eo in mane
Numérotation du verset
Ex. 16,20
qui non audierunt eum sed dimiserunt quidam ex eis usque mane et scatere cepit vermibus
atque computruit et iratus est contra eos Moyses
Numérotation du verset
Ex. 16,21
colligebant autem mane singuli
quantum sufficere poterat ad vescendum cumque incaluisset
sol
liquefiebat
Numérotation du verset
Ex. 16,22
in die vero sexta
collegerunt cibos duplices
id est duo gomor
per singulos homines venerunt autem omnes principes multitudinis et narraverunt Moysi
Numérotation du verset
Ex. 16,23
qui ait eis hoc est quod locutus est Dominus requies sabbati sanctificata erit Domino
cras
quodcumque operandum est facite et que coquenda
sunt coquite quicquid autem reliquum fuerit reponite usque mane13
13 mane] in
praem. Weber
Numérotation du verset
Ex. 16,24
feceruntque ita ut preceperat Moyses et non computruit neque vermis inventus est in eo
Numérotation du verset
Ex. 16,25
dixitque Moyses comedite illud hodie quia sabbatum est Domini14
14 Domini] Domino
Weber
non invenietur hodie in agro
Numérotation du verset
Ex. 16,26
sex diebus
colligite in die autem septimo sabbatum est Domini15
15 Domini] Domino
Weber
idcirco non invenietur
Numérotation du verset
Ex. 16,27
venitque16 septima dies et egressi de populo ut colligerent non invenerunt
16 venitque] venit
Weber
Numérotation du verset
Ex. 16,28
dixit autem Dominus ad Moysen usquequo non vultis custodire mandata mea et legem meam
Numérotation du verset
Ex. 16,29
videte quod Dominus dederit vobis sabbatum et propter hoc
tribuerit vobis die sexto cibos duplices
maneat unusquisque apud semet ipsum
et17 nullus egrediatur
17 et] om. Weber
de loco suo die septimo
Numérotation du verset
Ex. 16,30
et sabbatizavit populus die septimo
Numérotation du verset
Ex. 16,31
appellavitque domus Israel nomen eius man
quod erat quasi semen coriandri album
gustusque eius quasi simile cum melle
Numérotation du verset
Ex. 16,32
dixit autem Moyses iste est sermo quem precepit Dominus imple gomor ex eo et custodiatur in futuras retro generationes ut noverint panes18
18 panes] panem
Weber
quibus19
19 quibus] quo
Weber
alui vos in solitudine
quando educti estis de terra Egypti
Numérotation du verset
Ex. 16,33
dixitque Moyses ad Aaron sume vas unum et mitte ibi man quantum potest capere gomor
et repone coram Domino ad servandum in generationes vestras
Numérotation du verset
Ex. 16,34
sicut preceperat20 Dominus Moysi posuitque21 Aaron
20 preceperat] precepit
Weber
|
21 posuitque] + illud
Weber
|
in tabernaculo
reservandum.
Numérotation du verset
Ex. 16,35
Filii autem Israel
manducaverunt22
22 manducaverunt] comederunt
Weber
man quadraginta annis
donec venirent in terram habitabilem
hoc cibo
aliti sunt usquequo tangerent fines terre Chanaan.
Numérotation du verset
Ex. 16,36
Gomor autem decima pars est ephi.
Capitulum 16
Numérotation du verset
Ex. 16,1
{t. 1: Erfurt, f. 71ra; facsim., p. 143a} Profectique sunt de Helim et venit omnis multitudo filiorum Israel in desertum Sin quod est inter Helim et Sinai quinto decimo die mensis
interl.|
quando scilicet Pasca celebratur
secundi postquam egressi sunt de terra Egypti.
Numérotation du verset
Ex. 16,2
et murmuravit omnis congregatio filiorum Israel
interl.|
«Ne murmuretis sicut quidam eorum murmuraverunt» etca
a 1Cor. 10, 10.
contra Moysen
interl.|
Deum
et contra Aaron
interl.|
sacerdotes Dei
in solitudine.
interl.|
presentis vite
marg.|
QUINTO
DECIMO
DIE
MENSIS etc. ORIGENES. O ingratus populus desiderat Egyptum. Qui Egyptios videt extinctos, et carnes Egypti, qui Egyptiorum carnes videt, et piscibus datas et volatilibus. Murmurat adversus Moysen, immo Deum, sed primo ignoscitur, et secundo, et fortassis tertio. Sed si non desinant, sed persistant, audi quid sequitur. In libro Numerorum refertur, et idem Apostolus retexit, dicensb: Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, et a serpentibus perierunt. Scripta sunt hec propter nos, in quos fines seculorum devenerunt. Sed si non desinimus murmurare et conqueri contra Deum, incurremus simile offensionis periculum vel exemplum. Cum enim de celesti intemperie, fructuum infecunditate, ymbrium raritate, et de prosperitate aliorum, et aliorum improsperitate causamur, contra Deum murmuramus. Sed hec primo ignoscuntur, in persistentes graviter vindicantur, quia mittentur in eos serpentes, id est immundis et veneficis spiritibus tradentur, qui occultis morsibus penetralia cordis depascantur.
b 1Cor. 10, 10-11.
marg.|
ORIGENES. Propter correctionem legentium indicatur populi peccatum, quia murmuraverit et ingratus fuerit beneficiis divinis, cum celeste manna susceperit. Secundo mense, quinta decima die mensis, quod non sine ratione scriptum est. Recordare de legibus pasce que dicta sunt, et invenies ibi hoc esse tempus quod statuitur ad secundum pasca faciendum his qui immundi in anima fuerint, vel occupati negociis peregrinis. Qui non fuerant immundi anima, vel non longe peregrinabantur, quarta decima die primi mensis fecerunt pasca; longe vero peregrini et immundi, secundum pasca in hoc tempore faciunt, in quo et manna de celo descendit. In die quo primum pasca fit, non descendit manna, sed in quo secundum. Primum pasca populi Iudaici est. Secundum, nostrum. Nos enim fuimus in anima immundi, qui colebamus idola; et peregrini, et longinqui, qui fuimus hospites et peregrini testamentorum Dei etc. Sed datur manna de celo, non in die quo primum pasca fit, sed quo secundum. Panis enim qui de celo descendit, non venit ad illos qui primam solennitatem celebrabant, sed ad nos qui suscepimus secundam: etenim pasca nostrum immolatus est Christus, qui verus homo panis de celo descendit. Videamus interim quid in hac die gestum monstretur: Quarta decima die mensis secundi murmuravit populus etc.
Numérotation du verset
Ex. 16,3
Dixeruntque ad eos filii Israel: Utinam mortui essemus per manum Domini in terra Egypti,
interl.|
ingratus populus desiderat Egyptum, qui Egyptios videt extinctos
interl.|
EGYPTI. mundo
quando sedebamus
interl.|
delectati, quiescentes
super ollas carnium,
interl.|
multimodas refectiones carnalium voluptatum
marg.|
SEDEBAMUS
SUPER
OLLAS
CARNIUM. Greges ovium habebant et armenta boum, de quibus comedere poterant, sed desiderio piscium et avium quibus Egyptus abundat estuabant.
et comedebamus panem1
1 panem] panes
Weber
interl.|
«qui vertitur in fel aspidum intrinsecus»c
c Iob. 20, 14.
in saturitate: cur eduxistis nos in desertum2,
2 desertum] +istud
Weber
interl.|
laborem presentis vite, et periculum
ut occideretis omnem {t. 1: Erfurt, f. 71rb; facsim., p. 143b} multitudinem fame?
interl.|
carnalium voluptatum
interl.|
transductam per mare Rubrum, id est baptismum
Numérotation du verset
Ex. 16,4
Dixit autem Dominus ad Moysen: Ecce ego pluam vobis panes de celo
interl.|
Verbum Dei panem qui de celo descendit
egrediatur populus, et colligat que sufficiunt per singulos dies ut temptem eum utrum ambulet in lege mea an non.
marg.|
ECCE
PLUAM
VOBIS
PANES
DE
CELO etc. ORIGENES. Vellem primo super hanc scripturam cum Iudeis habere sermonem, quibus credita sunt eloquia Dei, quid illis videatur de eo quod dicit: Sex diebus continuis colligetis, die autem sexta duplum. Apparet ergo sextum diem nominari qui ante sabbatum ponitur. Sabbatum autem septimus dies est. Quero ergo qua die ceperit manna dari, et volo comparari Dominicam nostram cum sabbato Iudeorum. Ex Scriptura enim apparet quia die Dominica primum datur manna, sex diebus continuis collectum; septima, que est sabbatum, cessatur. Quia ergo in die Dominica pluit Deus manna, et non in sabbato, intelligant Iudei iam tunc prelatam esse Dominicam nostram suo sabbato, et indicatum est quod non in ipsa Dei gratia ad eos descenderit de celo, et panis celestis, qui est sermo Dei, ad eos non pervenerit. Unded: Diebus multis sedebunt filii Israel sine rege, sine principe, sine hostia, sine sacrificio, sine sacerdote. In nostra {t. 1: Erfurt, f. 71rb; facsim., p. 143b} autem Dominica semper Dominus pluit manna, id est celestia verba, que nobis leta sunt. Illi infelices suspirant etiam manna, sicut patres eorum, et non merentur accipere: non enim possunt manducare quod est minutum sicut semen coriandri, et candidum sicut pruina. Nihil enim in verbo Dei minutum, subtile et spirituale sentiunt, sed totum pingue et crassum. «Incrassatum est enim cor populi huius»e. Interpretatio quoque nominis huius hoc sonat. Manna enim interpretatur ‘quid est hoc?’ Ipsa vis nominis ad discendum invitat, ut cum audis Legem Dei recitari, inquiras semper et dicas doctoribus: Quid est hoc? Tu ergo, si vis manducare manna et suscipere verbum Dei, scito minutum esse et valde subtile, sicut semen coriandri: habet enim aliquid oleris quo nutrire et recreare possit infirmos. Infirmus enim olus manducatf. Habet enim aliquid et rigoris, et ideo ut pruina; candoris autem et dulcedinis plurimum. Quid est candidius, splendidius eruditione divina? Quid dulcius, suavius eloquiis Dei, que sunt super mel et favum?
d Os. 3, 4.
e Mt. 13, 15.
f Cf. Rm. 14, 2.
marg.|
PANES. Manna scilicet: locutio est quia panis pro alimento ponitur; amat autem Scriptura pluraliter magis
panes
quam singulariter dicere ‘panem’.
marg.|
UT
TENTEM. Tentatio ista probatio est, non ad peccatum seductio; nec ideo probantur ut Deus non noverit, sed ipsos ipsis ostendit, quo humiliores fiant ad petendum adiutorium, et ad noscendam Dei gratiam.
Numérotation du verset
Ex. 16,5
die autem sexta
interl.|
hac presenti vita
parent
interl.|
reponant scilicet unde in futuro vivant
quod inferant et sit duplum quam colligere solebant
interl.|
ut sufficiat presenti vite et future
per singulos dies
marg.|
DIE
AUTEM
SEXTA etc. ORIGENES. In die sexto duplum colligatur in repositionem quantum sufficiat etiam sabbato. Sexta dies, hec vita in qua nunc sumus. In sex diebus fecit Deus hunc mundum. In hac ergo die tantum reponere debemus, quantum sufficiat in futuro. Si quid enim hic boni operis acquiras, si quid iustitie, misericordie et pietatis recondas, hoc tibi in futuro erit cibus. Qui enim acquirit hic decem talenta, ibi accipiet decem civitates, et «que seminaverit homo, hec et metet»g. Divites huius seculi ea recondunt que in hoc seculo, immo cum hoc seculo corrumpuntur: bona autem recondita permanent usque in crastinum. Scriptum est autem. Qui infideles fuerunt, servaverunt de manna et ebullierunt ex eo vermes et computruit: quod autem pro die sabbati reponebatur, permansit integrum. Et tu ergo, si propter presentem vitam et amorem seculi thesaurizas, continuo vermes ebulliunt, de quibus diciturh: «Vermis eorum non moritur», hos generat avaritia, et divitiarum ceca cupiditas, his qui habent pecuniam, et videntes in necessitate fratres suos, claudunt viscera ab eis. Unde Apostolus precipiti divitibus non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum etc., nec aliunde fiunt vermes in nobis, nisi ex manna, id est verbo Dei. Undej: Nisi venissem et locutus eis fuissem, peccatum non haberent etc. Post susceptum ergo verbum Dei si quis peccat, efficitur ipsum verbum vermis qui eius conscientiam semper fodiat, et arcana pectoris rodat.
g Gal. 6, 8.
h Is. 66, 24.
i 1Tm. 6, 17.
j Io. 15, 22.
Numérotation du verset
Ex. 16,6
dixeruntque Moyses et Aaron ad omnes filios Israel vespere
interl.|
sabbati, que lucessit in prima sabbati
interl.|
in adventu Christi, qui est in fine seculi
scietis quod Dominus vos eduxerit3 de terra Egypti
3 vos eduxerit]
inv. Weber
Numérotation du verset
Ex. 16,7
et mane videbitis gloriam Domini
interl.|
quoniam angeli ad sepulcrum nuntiaverunt gloriam resurrectionis
marg.|
VESPERE
SCIETIS etc. ORIGENES. Ad vesperam scietis quia ego Dominus. Mane autem videbitis maiestatem Domini. Respondeant mihi Iudei: Quomodo ad vesperam cognoscitur Dominus, et mane videatur maiestas eius? Ubi agnitus est ad vesperam, et eius maiestas visa est mane? Sed non intelligitur hoc nisi in Evangelio, in quok: «Vespere sabbati, que lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene et altera Maria» ad «sepulcrum», et invenerunt lapidem revolutum a monumento, terre motum factum, et monumenta aperta esse, et centurionem et custodes sepulcri dicentes: Vere hic Filius Dei erat. Agnitus est in hac vespera Dominus, quia ipse Dominus erat. Agnitus est in virtute resurrectionis, et mane gloria eius visa est. Cum venissent alie mulieres prima sabbati valde mane, invenerunt angelos cum ingenti claritate sedentes ad sepulcrum, et dicentesl: Non est hic, sed resurrexit a mortuis. Venite et videte locum etc. Visa est ergo maiestas eius mane, quia et per angelos resurrectio nuntiata est.
k Mt. 28, 1.
l Cf. Mt 28, 6.
audivi4 enim murmur vestrum contra Dominum
4 audivi] audivit
Weber
interl.|
non contra me
nos vero quid sumus quia musitastis5
{t. 1: Erfurt, f. 71va; facsim., p. 144a} contra nos
5 musitastis] mussitatis
Weber
Numérotation du verset
Ex. 16,8
et ait Moyses dabit Dominus vobis vespere carnes
interl.|
mundi quo «Verbum caro factum est»m.
m Io. 1, 14.
edere et mane panes
interl.|
Verbum Dei
in saturitate
interl.|
anime
eo quod audierit murmurationes vestras
interl.|
cognoverit scilicet omnia, etsi non statim punit
interl.|
quem nihil latet
quibus murmurati estis contra eum
interl.|
qui nos misit, qui in nobis operatur
nos enim quid sumus nec contra nos est murmur vestrum sed contra Dominum
marg.|
NON
ENIM
ADVERSUS
NOS
MURMUR
VESTRUM etc. AUGUSTINUS. Non ex hoc tantum se valere quantum Deum voluerunt; dixerunt enim: Quid sumus nos? Nec talis erat illa sententia, ubi Petrus dicit Ananien: Ausus es mentiri Spiritui sancto? Non hominibus mentitus es, sed Deo. Non enim ait: Ausus es mentiri mihi? Non mihi mentitus es, sed Deo. Quod si dixisset, simile fuisset. Neque enim ita dixit: Ausus es mentiri Spiritui sancto? Non Spiritui sancto mentitus es, sed Deo. Ita enim loquens, negaret Spiritum sanctum esse Deum. Nunc vero cum ita dixisset: Ausus es mentiri Spiritui sancto?, cum ille putaret se hominibus esse mentitum, ille Spiritum sanctum Deum esse monstravit, subiungens: Non hominibus mentitus es, sed Deo.
n Cf. Act. 5, 3-4.
Numérotation du verset
Ex. 16,9
dixitque Moyses ad Aaron: Dic universe congregationi filiorum Israel:
interl.|
quia sacerdotum est Legem et Dei voluntatem populo annuntiare
Accedite
interl.|
beneplacentes
coram Domino audivit enim murmur vestrum
interl.|
qui omnia audit
Numérotation du verset
Ex. 16,10
cumque loqueretur Aaron ad omnem cetum filiorum Israel respexerunt ad solitudinem et ecce gloria Domini apparuit in nube
interl.|
carne assumpta
Numérotation du verset
Ex. 16,11
locutus est autem Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset
Ex. 16,12
audivi
interl.|
cognovi
murmurationes filiorum Israel loquere ad eos vespere
interl.|
vespere enim Christus mortuus est et sepultus
{t. 1: Erfurt, f. 71vb; facsim., p. 144b} enim6 comedetis carnes et mane
6 enim]
om. Weber
marg.|
ET
MANE. Novo die, quando Christus sol iustitie adventu suo credentibus reparavit perdita.
interl.|
qui
mane
surrexit
saturabimini panibus scietisque
interl.|
tunc scietis
quod ego7 sum8 Dominus Deus vester
7 ego]
om. Weber
8 sum] sim
Weber
marg.|
VESPERE
COMEDETIS
CARNES. ORIGENES. Moraliter. Intelligere possumus quod unicuique nostrum
mane
est et initium diei, tempus quo primum illuminamur et ad lucem fidei accendimur. In hoc tempore carnes verbi non possumus edere, id est perfecte doctrine capaces nondum sumus; sed post longa exercitia, post profectum plurimum, cum iam proximi sumus ad vesperam, id est perfectionis fidem, tunc solidioris cibi capaces efficimur. Festinemus ergo manna suscipere, quod prout vult quisque saporem reddit in ore. Undeo: Fiat tibi secundum fidem tuam. Et tu ergo, si verbum Dei quod in Ecclesia predicatur, tota fide et devotione suscipias, fiat tibi quodcumque desideras. Si tribularis, consolatur te, dicensp: Cor contritum et humiliatum, Deus non spernit. Si letaris pro spe futura, cumulat tibi gaudia, dicensq: «Letamini in Domino, et exultate, iusti». Si iracundus es, dicitr: Desine ab ira, et derelinque indignationem. Si in doloribus sis, sanat te, dicenss: Dominus «sanat languores tues omnes». Si paupertate consumeris, consolando dicitt: Dominus allevat de terra inopem, et de stercore erigit pauperem. Si quis tamen infideliter suscipit, nec comedit, sed abscondit, vermes ex eo ebulliunt. Nec turberis si ad hoc ducitur verbum Dei, ut putetur fieri vermis. Ipse enim aitu: «Ego sum vermis et non homo». Sicut enim ipse est qui fit aliis «in ruinam», aliis autem «in resurrectionem»v, ita et ipse est qui in manna fidelibus dulcedo mellis, infidelibus vermis efficitur. Ipse est enim sermo Dei, qui iniquorum mentes arguit, et correctionum spiculis conscientiam terebrat. Ipse est enim qui efficitur eis quibus aperit Scripturas ignis. Qui dicuntw: «Nonne cor nostrum ardens erat in nobis» etc Aliis ignis est quibus cremat spinas de terra mala, id est malignas cogitationes in corde consumit; et ideo peccatoribus neque vermis arguens umquam moritur, neque ignis exurens extinguitur. Iustis autem et fidelibus permanet dulcis et suavis. Unde diciturx: «Gustate et videte quoniam suavis est Dominus» etc
o Mt. 8, 13.
p Ps. 50, 19.
q Ps. 31, 11.
r Ps. 36, 8.
s Ps. 102, 3.
t Ps. 112, 7.
u Ps. 21, 7.
v Cf. Lc. 2, 34.
w Lc. 24, 32.
x Ps. 33, 9.
marg.|
ORIGENES. Alia littera: Vespere manducabitis carnes, et mane replebimini panibus. Dicant Iudei: que consequentia sit, ut vespere carnes sine panibus comedant, aut mane panes sine pulmento? Quid in hoc divini muneris, quid temperamenti gratie celestis ostenditur? Hoc est in quo agnoscere Deum possunt, qui carnes in vespera sine panibus comedunt, et maiestatem Dei apparere dicunt. Si rursum panes sine carnibus comedantur, servent sibi ista, his qui acquiescentes in coturnicibus putant agnosci Deum. Nos autem quibus in fine ad vesperam mundi Verbum est caro factum, in illa tantum carne agnosci dicimus Deum, quam suscepit ex Virgine: has enim Verbi Dei carnes {t. 1: Erfurt, f. 71vb; facsim., p. 144b} neque mane, neque meridie, quis manducavit, sed ad vesperam. Undey: Pueri, novissima hora est. Mane, inquit, replebimini panibus. Nobis ergo panis Verbum Dei est: Ipse est panis vivus, qui de celo descendit, et dat vitam mundoz. Sed quod dicit mane dari hunc panem, cum incarnatus sit ad vesperam, sic intelligendum est, quod ad vesperam mundi et prope finem Dominus venerit, sed adventu suo, cum sit sol iustitie, novum mane credentibus restauravit; novum scilicet scientie lumen, in quo replentur panibus qui susciperunt precepta eius. Nec mireris quia verbum dicitur et caro Dei, et panis, et lac dicitur et holera, et pro mensura credentium et possibilitate sumentium diverse nominatur. Vel post resurrectionem mane factam, credentes replevit panibus, quia libros Legis et prophetarum prius ignotos ad instructionem Ecclesie concessit, ut ipse sit panis in Evangelio, ceteri vero libri Legis et prophetarum vel historiarum plures panes dicantur, quibus repleantur credentes ex gentibus. Unde: Ascendent in montem et bibent vinum, unguento unguentur. Sic ergo competenter carnes ad vesperam accipimus et panibus mane replemur, quia nec poteramus mane carnem edere. Nondum enim erat tempus. Nec meridie: vix enim angeli edunt carnes meridie, et illi fortassis ordini meridianum tempus conceditur.
y 1Io. 2, 18.
z Cf. Io. 6, 33.
marg.|
Tale quid in Elia significatur, cum ei alimenta corvus afferret. Forte carnibus ad vesperam, et mane panibus ille significatur «qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter iustificationem nostram»aa: ad vesperam quippe mortuus est ex infirmitate, sepultus est; mane autem apparuit discipulis, qui resurrexit in virtute.
aa Rm. 4, 25.
Numérotation du verset
Ex. 16,13
factum est ergo vespere et ascendens coturnix
interl.|
grece: ortogometra
interl.|
he sunt promisse carnes
cooperuit9 castra mane quoque ros
9 cooperuit] operuit
Weber
interl.|
manna scilicet panis promissus
iacuit per circuitum castrorum
marg.|
COTURNIX
OPERUIT
CASTRA etc. ISIDORUS. Per volucrum escas figuratur predicatio divinitus missa, que transcurrit per verba sonantia, quasi per aerem volatilia pennata, quibus per fidem pascuntur, qui ad patriam celestem proficiscuntur. Vel veteris legis eloquia, que plebem carnalem tamquam carne alebat, per verba divinitus missa, quasi per volatilia. Unde et vespere dantur, quia cuncta carnaliter illis concessa finem erant habitura. Manifesto autem lumine fidei datur manna quod est Christus, panis scilicet vivus qui de celo descenditab, qui per nubes evangelicas universo orbi pluitur: non iam murmuranti et tentati Synagoge, sed credenti et speranti Ecclesie.
ab Cf. Io. 6, 41; 6, 51.
Numérotation du verset
Ex. 16,14
cumque operuisset superficiem terre apparuit in solitudine minutum
interl.|
subtile, quia humanis sensibus incognitum incarnationis mysterium
et quasi pilo tunsum in similitudinem pruine super terram
interl.|
quia corpus Christi a fervore vitiorum refrigerat
marg.|
IN
SIMILITUDINEM
PRUINE etc. Pruina que Christum significat. Manna enim Dominico die primum datum est, et Christus Dominica die resurrexit.
marg.|
TUSUM. Id est: mundissimum. Sicut enim frumentum vel milium, vel aliud tale in mortariolo
pilo
teritur, et folliculis exuitur, sic corpus Christi per tribulationem passionis, et
pilo
crucis mortalitate exutum est. Vel minutum manna subtilitas celestis doctrine, que
pilo
tunditur, ut litteralis sensus exuatur.
Numérotation du verset
Ex. 16,15
quod cum vidissent filii Israel dixerunt ad invicem man hu quod significat quid est hoc
marg.|
MANHU. GREGORIUS. Quid per manna filiis Israel desuper datum, nisi admiratio superne dulcedinis designatur? Dulcis enim cibus qui de supernis accipitur: manhu vocatur, quod interpretatur ‘Quid est hoc?’, quod dicimus, quando cernimus quod nescientes admiramur. Supernum igitur manna anima percipit, cum per vocem compunctionis elevata, novam speciem eterne refectionis obstupescit, ut divina dulcedine repleta iure respondeat ‘Quid est hoc?’, quia dum ab infima cogitatione suspenditur, ea que de supernis conspicit et insolite miratur. Et cum per hanc vocem torporis nostri surditas rumpitur, vetuste vite usus mutatur, ut anima, superno spiritu afflata, {t. 1: Erfurt, f. 72ra; facsim., p. 145a} et in supremis appetat quod contempserat, et contemnat in infimis quod appetebat.
ignorabant enim quid esset quibus Moyses ait10 iste est panis
10 Moyses ait]
inv. Weber
interl.|
vivus, qui de celo descenditac
ac Cf. Io. 6, 41; 6, 51.
quem dedit Dominus vobis ad vescendum
Numérotation du verset
Ex. 16,16
hic est sermo quem precepit Dominus colligat ex eo unusquisque quantum {t. 1: Erfurt, f. 72ra; facsim., p. 145a} sufficiat ad vescendum gomor
interl.|
mensura quinque sextariorum, quam Ioseph assarium vocat
per singula capita iuxta numerum animarum vestrarum que habitant in tabernaculo sic tolletis
marg.|
IUXTA
NUMERUM etc. Sepe Scriptura homines animas appellat, a parte totum: non facile autem carnes pro hominibus, sed carnem sicut ibiad: Non timebo quid faciat caro, quod apertius in psalmo eodem aitae«quid faciat mihi homo». Non autem dicetur: secundum numerum carnium vestrarum, sicut dixit
secundum numerum animarum vestrarum
.
ad Ps. 55, 5.
ae Ps. 55, 11.
Numérotation du verset
Ex. 16,17
feceruntque11 filii Israel et collegerunt alius plus alius minus
11 feceruntque] + ita
Weber
interl.|
pro capacitate intelligentie
Numérotation du verset
Ex. 16,18
et mensi sunt ad mensuram gomor nec qui plus collegerat habuit amplius nec qui minus paraverat reperit minus sed singuli iuxta id quod
interl.|
quia unicuique captus intelligentie si maneat in fide sufficit ad salutem
edere
interl.|
intelligere
poterant congregaverunt12
12 congregaverunt] congregarunt
Weber
marg.|
IUXTA
ID
QUOD etc. Quia in presenti vita quilibet debet discere quantum potest, ne quid indiscussum relinquat, ne cum non possit, discere incipiat.
Numérotation du verset
Ex. 16,19
dixitque Moyses ad eos nullus relinquat ex eo in mane
Numérotation du verset
Ex. 16,20
qui non audierunt eum sed dimiserunt quidam ex eis usque mane et scatere cepit vermibus
interl.|
malum avaritie notatur, cui qui studet, vermibus consumendus tradetur
atque computruit et iratus est contra eos Moyses
interl.|
Christus, vel Lex que hoc prohibet dicens: «Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra»af.
af Mt. 6, 19.
marg.|
MANE. Principium alterius vite, in qua non licebit vacare doctrine, sed manna computrescet, et vermibus scatebit, id est penam eis eternam generabit.
Numérotation du verset
Ex. 16,21
colligebant autem mane singuli
interl.|
studiose, sicut studiosus operator mane incipit operari
quantum sufficere poterat ad vescendum cumque incaluisset
interl.|
in die iudicii
interl.|
manifestius apparens
sol
interl.|
Christus
liquefiebat
marg.|
CUMQUE
INCALUISSET etc. Quia tunc omnis Scripture intellectus patebit, quia nunc videmus per speculum in enigmate, tunc autem videbimus facie ad faciemag.
ag 1Cor. 13, 12.
Numérotation du verset
Ex. 16,22
in die vero sexta
interl.|
presenti vita
collegerunt cibos duplices
marg.|
CIBOS
DUPLICES. Necessaria scilicet anime et corpori. Nam in septima, que mortuorum etas intelligitur, scilicet nullus erit operandi locus.
id est duo gomor
interl.|
ut alterum servetur in sabbatum
per singulos homines venerunt autem omnes principes multitudinis et narraverunt Moysi
Numérotation du verset
Ex. 16,23
qui ait eis hoc est quod locutus est Dominus requies sabbati sanctificata erit Domino
interl.|
ut illi soli vacetis
cras
interl.|
parasceve ante sabbatum
quodcumque operandum est facite et que coquenda
interl.|
esui corporali vel spirituali preparanda
sunt coquite quicquid autem reliquum fuerit reponite usque mane13
13 mane] in
praem. Weber
interl.|
unde vivatis in sabbato scilicet quando licet operari
marg.|
REQUIES
SABBATI. Audiendo verbum Dei et faciendo, vel bene vivendo, et aliis misericordiam prestando: quod reponebatur pro sabbato non corrumpebatur, quia bona pro futura requie facta, in futura vita manent integra. Alioquin ebulliebant vermes, et computrescebat quod servabatur. Qui enim propter presentem vitam et amorem seculi thesaurizant, illis ebullit vermis qui non moritur.
Numérotation du verset
Ex. 16,24
feceruntque ita ut preceperat Moyses et non computruit neque vermis inventus est in eo
Numérotation du verset
Ex. 16,25
dixitque Moyses comedite illud hodie quia sabbatum {t. 1: Erfurt, f. 72rb; facsim., p. 145b} est Domini14
14 Domini] Domino
Weber
interl.|
vel:
Domino
non invenietur hodie in agro
interl.|
quia non licebit post hanc vitam operari
Numérotation du verset
Ex. 16,26
sex diebus
interl.|
tota presenti vita
colligite in die autem septimo sabbatum est Domini15
15 Domini] Domino
Weber
interl.|
vel:
Domino
idcirco non invenietur
interl.|
quia post hanc vitam non licebit operari
Numérotation du verset
Ex. 16,27
venitque16 septima dies et egressi de populo ut colligerent non invenerunt
16 venitque] venit
Weber
Numérotation du verset
Ex. 16,28
dixit autem Dominus ad Moysen usquequo non vultis custodire mandata mea et legem meam
Numérotation du verset
Ex. 16,29
videte quod Dominus dederit vobis sabbatum et propter hoc
interl.|
quia non licebit in eo operari
tribuerit vobis die sexto cibos duplices
interl.|
presentis vite et future
maneat unusquisque apud semet ipsum
interl.|
id est: quiescat, nec egrediatur ad opus
et17 nullus egrediatur
17 et] om. Weber
interl.|
ad operandum
de loco suo die septimo
Numérotation du verset
Ex. 16,30
et sabbatizavit populus die septimo
Numérotation du verset
Ex. 16,31
appellavitque domus Israel nomen eius man
interl.|
quia Verbum Dei habet aliquid oleris unde infirmitas nutriatur
quod erat quasi semen coriandri album
interl.|
quia Verbum Dei quod caro factum est purum, et lucidum manet
gustusque eius quasi simile cum melle
Numérotation du verset
Ex. 16,32
dixit autem Moyses iste est sermo quem precepit Dominus imple gomor ex eo et custodiatur in futuras retro generationes ut noverint panes18
18 panes] panem
Weber
interl.|
vel:
panem
quibus19
19 quibus] quo
Weber
interl.|
vel:
quo
alui vos in solitudine
interl.|
presentis vite deserto
quando educti estis de terra Egypti
interl.|
de servitute diaboli
Numérotation du verset
Ex. 16,33
dixitque Moyses ad Aaron sume vas unum et mitte ibi man quantum potest capere gomor
interl.|
mensura trium modiorum
et repone coram Domino ad servandum in generationes vestras
Numérotation du verset
Ex. 16,34
sicut preceperat20 Dominus Moysi posuitque21 Aaron
20 preceperat] precepit
Weber
21 posuitque] + illud
Weber
interl.|
sacerdotes
in tabernaculo
interl.|
Ecclesia
reservandum.
interl.|
in memoriam eternam
marg.|
ET
REPONES etc. AUGUSTINUS. Queri potest ubi Aaron reponeret
ante Dominum
, quando nec ullum
tabernaculum
fuit, nec arca testamenti iam fuerat constituta. An forte de futuro, ideo dixit
repones
, ut intelligatur tunc
ante Dominum
posse reponi, quando futura arca erat? An potius
ante Dominum
dictum est, quod fit ipsa devotione offerendi, in quocumque loco poneretur? Ubi enim non est Deus? Sed quod adiungit:
Et reposuit Aaron ante tabernaculum ad reservandum
, priorem magis sensum asserit. Hoc enim modo Scriptura dixit per prolepsim, {t. 1: Erfurt, f. 72rb; facsim., p. 145b} quod post factum est, cum esse cepit tabernaculum testimonii.
Numérotation du verset
Ex. 16,35
Filii autem Israel
interl.|
visionis divine
manducaverunt22
22 manducaverunt] comederunt
Weber
interl.|
vel:
comederunt
man quadraginta annis
interl.|
Toto tempore presentis vite, quo secundum Novum et Vetum Testamentum vivimus: quater enim decem quadraginta fiunt.
donec venirent in terram habitabilem
interl.|
viventium, ubi in quiete habitant sancti, transmisso deserto huius seculi
hoc cibo
interl.|
predicto
{t. 1: Erfurt, f. 72va; facsim., p. 146a} aliti sunt usquequo tangerent fines terre Chanaan.
interl.|
Exponit quam terram dixerit.
interl.|
Septuaginta: quoad usque in partem Phenicis venirent.
marg.|
FILII
AUTEM
ISRAEL etc. AUGUSTINUS. Alia littera: Filii autem Israel ederunt manna quadraginta annis, quoad usque venirent ad terram que habitabatur. Significat autem Scriptura in hoc loco per prolepsim memorando quod postea factum est, non edisse filios Israel manna nisi in eremo. Hoc est enim quod ait: usque ad terram que habitabatur, id est que iam non est eremus, non quia continuo ut venerunt ad terram habitabilem destiterint vesci manna, sed quia non ante. Traiecto enim Iordane significatur manna cessasse, ubi manducaverunt panes terre. Ingressi vero in terram habitabilem antequam transirent Iordanem, vel tantum manna vesci, vel utroque cibo potuerunt: hoc enim intelligi potest, quia cessasse manna non dicitur nisi Iordane traiecto. Cur autem in eremo etiam carnes desideraverint, cum de Egypto cum multis pecoribus exierint, magna questio est. Nisi forte dicatur, quia in eremo non erant pascua, et ideo minor pecorum fecunditas pepercisse pecoribus, ne omnibus deficientibus, etiam sacrificiis necessaria deessent, vel si quid aliud dici potest unde questio solvatur. Congruentius tamen creditur non eos carnes desiderasse quas de pecoribus habere poterant, sed que deerant, ex aquis videlicet quas in eremo non inveniebant. Unde illis ortogometra data est, id est aves quas coturnices multi Latini interpretantur, cum sit aliud genus avium ortogometra, quamvis coturnicibus non usquequaque dissimile. Noverat enim Deus quid desiderarent, et ex quo genere carnis satiaret eos.
marg.|
MANNA. Corpus Christi, scilicet Verbum Dei quod percipimus nunc in enigmate, tunc autem facie ad faciemah.
ah 1Cor. 13, 12.
Numérotation du verset
Ex. 16,36
Gomor autem decima pars est ephi.
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ex. Capitulum 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 16/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=04&chapitre=04_16)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ex. Capitulum 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 16/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=04&chapitre=04_16)
Notes :