Glossa ordinaria

Capitulum 25

Numérotation du verset Ex. 25,1 

Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
Numérotation du verset Ex. 25,2 

loquere filiis Israel ut tollant mihi primitias:
ab omni homine qui offert
ultroneus,
accipietis eas.
Numérotation du verset Ex. 25,3 

Hec sunt autem que accipere debetis:
aurum
et argentum
et aes,
Numérotation du verset Ex. 25,4 

hyacinthum,
et purpuram,
coccumque bis tinctum,
et byssum,
pilos caprarum,
Numérotation du verset Ex. 25,5 

et pelles arietum rubricatas,
pellesque1 hyacinthinas2
1 pellesque] pelles Weber |
2 hyacinthinas Rusch ] ianthinas Weber |
et ligna
Sethim
Numérotation du verset Ex. 25,6 

oleum
ad luminaria concinnanda,
aromata3 unguentum
3 aromata] + in Weber
et thymiama boni odoris
Numérotation du verset Ex. 25,7 

lapides
onychinos et gemmas ad ornandum
ephod
ac rationale.
Numérotation du verset Ex. 25,8 

Facientque mihi
sanctuarium,
et habitabo in medio
eorum:
Numérotation du verset Ex. 25,9 

iuxta omnem similitudinem
tabernaculi quod ostendam tibi
et omnium vasorum
in cultum eius sicque facietis illud
Numérotation du verset Ex. 25,10 

arcam
de lignis Sethim
compingite,
cuius longitudo
habebit4 duos
4 habebit] habeat Weber
et semissem5 cubitos
5 et semissem] semis Weber
latitudo,
cubitum, et dimidium
altitudo, cubitum similiter ac semissem.
Numérotation du verset Ex. 25,11 

Et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris
faciesque supra coronam auream per circuitum.
Numérotation du verset Ex. 25,12 

et quatuor
circulos aureos
quos pones per quatuor arce angulos
duo circuli sint
in latere uno,
et duo
in altero.
Numérotation du verset Ex. 25,13 

Facies quoque vectes
de lignis Sethim,
et operies eos auro.
Numérotation du verset Ex. 25,14 

Inducesque
per circulos qui sunt
in arce
lateribus, ut portetur in eis
Numérotation du verset Ex. 25,15 

qui semper erunt in circulis nec umquam extrahentur ab eis.
Numérotation du verset Ex. 25,16 

Ponesque in arca6 testificationem quam dabo tibi.
6 arca] arcam Weber
Numérotation du verset Ex. 25,17 

Facies et propitiatorium
de auro purissimo7: duos cubitos et dimidium tenebit longitudo eius, et8 cubitum ac semissem latitudo.
7 purissimo] mundissimo Weber |
8 et] om. Weber |
Numérotation du verset Ex. 25,18 

Duos quoque cherubim aureos et productiles
facies ex utraque parte oraculi.
Numérotation du verset Ex. 25,19 

Cherub unus sit in latere uno, et alter in altero.
Numérotation du verset Ex. 25,20 

Utrumque latus propitiatorii tegant expandentes
alas,
et operientes
oraculum,
respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium
quo operienda est arca Domini9
9 Domini] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 25,21 

in qua pones testimonium quod dabo tibi.
Numérotation du verset Ex. 25,22 

Inde precipiam et loquar ad te super10 propitiatorio
10 super] supra Weber
scilicet ac de11 medio duorum cherubim
11 de] om. Weber
qui erunt super arcam testimonii,
cuncta que mandabo per te filiis Israel.
Numérotation du verset Ex. 25,23 

Facies et mensam
de lignis Sethim
habentem duos cubitos
longitudinis
et in latitudine cubitum,
et in altitudine
cubitum
ac semissem.
Numérotation du verset Ex. 25,24 

Et inaurabis eam auro purissimo,
faciesque illi labium aureum
per circuitum,
Numérotation du verset Ex. 25,25 

et ipsi labio coronam
interrasilem
altam
digitis quatuor12
12 digitis quatuor] inv. Weber
et super
illam alteram
coronam aureolam.
Numérotation du verset Ex. 25,26 

Quatuor quoque circulos aureos
preparabis, et pones13 in quatuor angulis
13 pones] + eos Weber
eiusdem mense
per singulos pedes.
Numérotation du verset Ex. 25,27 

Subter coronam erunt
circuli aurei,
ut mittantur vectes
per eos,
et possit mensa
portari.
Numérotation du verset Ex. 25,28 

Ipsos quoque14 vectes facies de lignis Sethim,
14 ipsos quoque] ipsosque Weber
et circumdabis auro
ad subvehendam mensam.
Numérotation du verset Ex. 25,29 

Parabis et acetabula,
ac phialas,
thuribula,
et cyatos,
in quibus offerenda
sunt libamina
ex auro purissimo.
Numérotation du verset Ex. 25,30 

Et pones super mensam panes
propositionis
in conspectu meo
semper.
Numérotation du verset Ex. 25,31 

Facies et candelabrum
ductile
de auro mundissimo,
hastile eius,
et calamos
scyphos,
et spherulas,
ac lilia
ex ipso procedentia.
Numérotation du verset Ex. 25,32 

Sex calami
egredientur ex15 lateribus, tres ex uno latere,
15 ex] de Weber
et tres ex altero.
Numérotation du verset Ex. 25,33 

Tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos, spherulaque simul, et lilia16: et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero, spherulaque simul17 et lilia18. Hoc erit opus sex calamorum, qui producendi sunt de hastili
16 lilia] lilium Weber |
17 simul] om. Weber |
18 lilia] lilium Weber |
Numérotation du verset Ex. 25,34 

in ipso autem
candelabro
erunt quatuor scyphi in nucis modum,
spheruleque per singulos, et lilia.
Numérotation du verset Ex. 25,35 

Spherule19 sub duobus calamis per tria loca,
19 spherule] spherula Weber
qui simul sex fiunt procedentes de hastili uno.
Numérotation du verset Ex. 25,36 

Et spherule20 igitur et calami ex ipso erunt
20 spherule] sphere Weber
universa
ductilia
de auro purissimo.
Numérotation du verset Ex. 25,37 

Facies
et lucernas
septem, et pones eas super candelabrum,
ut luceant
ex adverso.
Numérotation du verset Ex. 25,38 

Emunctoria
quoque, et ubi ea21 que emuncta sunt extinguantur,
21 ea] om. Weber
fiant ex22 auro purissimo.
22 fiant ex] fient de Weber
Numérotation du verset Ex. 25,39 

Omne pondus
candelabri
cum universis vasis
suis habebit talentum auri purissimi23.
23 purissimi] mundissimi Weber
Numérotation du verset Ex. 25,40 

Inspice, et fac secundum exemplar
quod tibi in monte monstratum est.

Capitulum 25

Numérotation du verset Ex. 25,1 
Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
Numérotation du verset Ex. 25,2 
loquere filiis Israel ut tollant {t. 1: Erfurt, f. 81ra; facsim., p. 163a} mihi primitias:
interl.| initia
interl.| Pelagiani primitias bonorum Deo non offerunt, sed sibi imputantes aliquid boni se habere dicunt absque gratia Dei.
ab omni homine qui offert
interl.| «Hilarem enim datorem diliget Deus»a.
a 2Cor. 9, 7.
ultroneus,
interl.| non ex tristitia aut ex necessitate
accipietis eas.
interl.| «Voluntarie sacrificabo tibi, et confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est»b.
b Ps. 53, 8.
marg.| LOCUTUS  EST  DOMINUS  AD  MOYSEN etc. BEDA. Primitias bonorum Deo offerimus, cum bonum quod agimus, totum divine gratie tribuentes, et toto corde profitentes, quod nec initium bone actionis vel cogitationis nisi a Domino possumus habere. Mala vero semper a nobis diabolo instigante, et cepta et consummata, nec nisi Domino donante laxanda.
Numérotation du verset Ex. 25,3 
Hec sunt autem que accipere debetis:
interl.| pretiosa in argento et auro et serico, et ceteris rebus quibus vasa tabernaculi fiant
marg.| HEC  SUNT  AUTEM etc. BEDA. Cuncta que sibi Dominus ad faciendum sanctuarium materialiter offerri precepit, nos quoque qui spirituales filii Israel imitatores Deum videntis populi esse cupimus, spiritualiter offerre debemus, ut per has oblationes voluntarias ipsi sanctuarium in nobis faciamus, ut ipse habitare nostro corde, et sibi mansionem consecrare dignetur.
aurum
interl.| claritatem vere sapientie
et argentum
interl.| nitorem sacre eloquentie
et aes,
interl.| fidei publicam predicationem vel confessionis
interl.| oris confessionem ad salutem
Numérotation du verset Ex. 25,4 
hyacinthum,
interl.| corda sursum elevata
interl.| celestem conversationem
et purpuram,
interl.| corporis passionem ad quam pro Christo parati esse debemus
coccumque bis tinctum,
interl.| Dei et proximi dilectionem ardentem
et byssum,
interl.| carnis castitatem
pilos caprarum,
interl.| penitentie habitum et luctum
Numérotation du verset Ex. 25,5 
et pelles arietum rubricatas,
interl.| doctores Dominici gregis proprio sanguine baptizatos
interl.| Pelles arietum offerimus, cum corpora nostra incorruptibilia futura et glorificanda credimus.
pellesque1 hyacinthinas2
1 pellesque] pelles Weber
2 hyacinthinas Rusch ] ianthinas Weber
interl.| Has offerimus, cum nos post mortem spiritualia in celis habituros corpora speramus.
et ligna
interl.| cum expurgatis peccatorum spinis, munda scilicet carne et anima soli Deo servimus
Sethim
interl.| sanctorum firmitatem, qui nullo vitio corrumpuntur
Numérotation du verset Ex. 25,6 
oleum
interl.| fulgentes fructus caritatis et misericordie
ad luminaria concinnanda,
interl.| id est componenda: nam cinnus est genus compositionis ex diversis mixturis; inde concinno, id est compono dicitur
aromata3 unguentum
3 aromata] + in Weber
interl.| opinionem boni operis ad exemplum bene vivendi longe lateque spargendo
et thymiama boni odoris
Numérotation du verset Ex. 25,7 
lapides
interl.| miracula
onychinos et gemmas ad ornandum
interl.| Opera virtutum et miraculorum quibus ephot et rationale, id est opera et cogitationes sanctorum, exornantur.
ephod
interl.| opera
ac rationale.
interl.| cogitationes
marg.| LAPIDES  ONYCHINOS etc. BEDA. Hec offerimus cum miracula sanctorum quibus cogitationes Deo devotas et opera virtutum ornaverunt, digna laude predicamus, et in adiutorium fidei nostre, cum opus est, assumimus. Quia enim in humeris onera gestamus, per   ephod , id est superhumerale, opera iustorum et labores insinuant. Quia vero in pectore cogitationum est sedes, in   rationali , quod est habitus sacerdotalis pectoris, munde electorum cogitationes exprimuntur.   Lapides ergo   onychini et gemme ornant ephod et rationale , cum sanctorum Patrum actibus et cogitationibus, etiam miracula insigniuntur. Vel in   onychinis lapidibus , qui sanguinei coloris esse feruntur, addita bonis operibus martirii merita signantur.
Numérotation du verset Ex. 25,8 
Facientque mihi
interl.| de se ipsis
sanctuarium,
interl.| tabernaculum
et habitabo in medio
interl.| communis omnibus
Numérotation du verset Ex. 25,9 
iuxta omnem similitudinem
interl.| non ex parte: si angelorum consortia cupimus, debemus vitam eorum in terris quantum non noxia corpora tardant imitari.
tabernaculi quod ostendam tibi
interl.| patrie celestis ad cuius similitudinem Ecclesia iubetur construi
et omnium vasorum
interl.| singulorum angelorum
in cultum eius sicque facietis illud
marg.| FACIENTQUE  MIHI etc. BEDA. Ostendit Dominus Moysi tabernaculum in monte, et vasa in cultu eius consecrata, quia secum tamdiu moranti aperte monstravit quanta humilitate, pietate, munditia, virtutes angelice gaudeant obedire. Que sunt tabernaculum perfectum eius, qui in eis semper habitavit. Quorum etiam nobis in resurrectione similitudo vite, et communis ante Deum conversatio promittitur: quicumque modo eorum vitam imitari studemus, laudando scilicet et diligendo Deum et proximum, inimicos etiam provocando ad Deum, quibus dicitur: Vos autem fratres non estis in carne, sed in Spiritu. Tabernaculum ergo Moysi in monte monstratum celestis patria est, que tunc de solis angelis extitit, sed post ascensionem preclaram multitudinem sanctarum animarum recepit.
marg.| IUXTA  OMNEM  SIMILITUDINEM. BEDA. Imitari debemus angelos diligendo Deum et proximum. Subveniunt et illi miseris, etsi non angelis, qui omnes beati, certe hominibus. Humiles sunt, mites sunt, pacati, divinis obediunt preceptis. Imitare hos quantum vales, ut sanctuarium Domino, iuxta exemplum quod in monte monstratum est, in te edifices, ut et nunc in te Deus habitet, et post hanc vitam in illud tabernaculum, quod imitaris, introducat.
marg.| OMNIUM  VASORUM etc. BEDA. Vasa tabernaculi, singule persone angelorum, ex quibus Hierusalem, mater omnium nostrum, in vera pace et unitate consistit.
Numérotation du verset Ex. 25,10 
arcam
interl.| corpus Christi quod nulla contagione peccati corruptum, cuius longitudo fuit tolerantia passionis
de lignis Sethim
interl.| membris purissimis quamvis «in similitudine carnis peccati»c
c Rm. 8, 3.
compingite,
marg.| SICQUE  FACIETIS etc. BEDA.   Arca fieri precipitur in qua Christi incarnatio figuratur, in qua omnes thesauri sapientie et scientie absconditid. Hec   de lignis Sethim compingitur , que levia et imputribilia parum a qualitate albe spine distant, quia corpus Christi constat ex membris ab omni vitio mundis. Hec ligna sunt similia spinis, quia non in carne peccati, sed «in similitudine carnis peccati»e venit.
d Cf. Col. 2, 3.
e Rm. 8, 3.
cuius longitudo
interl.| longanimis patientia
habebit4 duos
4 habebit] habeat Weber
interl.| doctrinam et operationem Christi quorum alterum sine altero non fuit
et semissem5 cubitos
5 et semissem] semis Weber
interl.| Plenum cubitum non habemus, quia eius opera ad plenum imitari non valemus.
interl.| quia tarditatem discipulorum longanimiter ferebat
marg.| CUIUS  LONGITUDO. BEDA. Queritur cuius quantitatis sit iste cubitus quem Moyses in tabernaculo, Noe in arca posuerit. Secundum Iosephum, non est putandum hominem Iudeum ingenio preditum in Scripturis divinis et secularibus doctissimum {t. 1: Erfurt, f. 81rb; facsim., p. 163b} hoc potuisse latere. Ait ergo: Facta est arca longitudinis quinque palmarum, latitudinis trium. Unde patet quia illum designat cubitum quem duo palmi faciunt.
latitudo,
interl.| amplitudo caritatis que una sed in duo mandata divisa
interl.| caritatis qua suos adunare curavit
cubitum, et dimidium
interl.| quia in hac vita, nec Deum perfecte diligere, nec quantum diligat nos comprehendere sufficimus
marg.| LATITUDO  CUBITUM. BEDA. Unius cubiti latitudo pro dispensatione Dominice caritatis, qua electos in Deo adunare curavit. Undef: Ut ipsi in nobis unum sint. Et paulo postg: ut dilectio qua me dilexisti in ipsis sit, et ego in ipsis. Habet et semissem, quia in hac vita, nec perfecte Deum diligere, nec dilectionem quam erga nos habet Deus, comprehendere sufficimus, quia ex parte diligimus, sicut ex parte cognoscimus. Habet ergo arca cubitum unum et dimidium, quia Dominus unica nos pietate sibi ac Patri sociandos diligit, et dilectionis nostre capacitatem qualis in hac vita esse potest, eque pia benignitate complectitur, donec ad eius visionem, ubi eum toto corde diligamus, intremus.
f Io. 17, 22.
g Io. 17, 26.
altitudo, cubitum similiter ac semissem.
interl.| Propter unicam spem qua future resurrectionis glorie prestolamur adventum, vel quia nos inter adversa propter premia futura gaudere admonet.
marg.| BEDA. Mystice. Longitudo arce longanimitatem Christi, et patientiam qua inter homines conversatus est, insinuat.   Latitudo amplitudinem caritatis, qua ad nos venit, et nobiscum habitavit.   Altitudo spem future sublimitatis, qua se post passionem suam glorificandum, vel glorificaturum esse previdit. Unde longitudo duorum cubitorum, propter doctrinam scilicet et opera quibus in mundo fulgebat. Undeh: «Que cepit Iesus facere et docere». Et alibii: «Unde huic sapientia hec, et virtutes?» Quod vero arca semissem habebat in longitudine, humane fragilitatis tarditatem potest significare: que dicta vel opera Christi sublimia digne capere non valebat. Undej: «Hec non cognoverunt discipuli eius primum» etc., facta scilicet eius. Et alibik: «Erat verbum istud absconditum ab eis» etc. Habebat ergo arca duos cubitos longitudinis, quia verbo et facto clarus in carne apparebat. Dimidium vero cubiti, quia tarditatem discipulorum, longanimiter ferebat.
h Act. 1, 1.
i Mt. 13, 54.
j Io. 12, 16.
k Lc. 18, 34.
marg.| ALTITUDO,  CUBITUM etc. BEDA. Habet arca cubitum in altitudine, quia Christus plenissime noverat cum esset in corruptibili carne, quanta vel sibi, vel membris, gloria esset futura. Habet et dimidium, quia devotionem nostre carnis libenter in se suscepit, quia pia intentione patriam futuram diligimus, sed nondum perfecte que sit eius felicitas capimus, et hoc tantillum non nisi ab illo habemus.
Numérotation du verset Ex. 25,11 
Et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris
interl.| quia humanitas intus virtute plena erat, et foris Spiritus sancti opera premonstrabat
faciesque supra coronam auream per circuitum.
interl.| quia exspectavit quando nobis susceptam mortem cum mortis autore superaret, et ad patrem victor ascendere gloria et honore coronatus
Numérotation du verset Ex. 25,12 
et quatuor
interl.| quatuor Evangeliorum libros qui circulis comparantur, quia eterna Dei sapientia quam predicant nec incipiens nec desinens quam homo accepit
circulos aureos
interl.| claritate sapientie
quos pones per quatuor arce angulos
interl.| quia sacramenta incarnationis per omnes mundi plagas dilatantur, et Evangelium predicatur
duo circuli sint
interl.| quia duo evangeliste in carne predicanti adherebant, duo alii post resurrectionem et ascensionem Christo adheserunt
interl.| Ioannes et Mattheus qui Christo predicanti adheserunt
in latere uno,
interl.| dextro
interl.| Marcus scilicet et Lucas, qui postea credentes discipuli apostolorum facti sunt
in altero.
interl.| sinistro
Numérotation du verset Ex. 25,13 
Facies quoque vectes
interl.| doctores qui Deum predicando circumferunt
de lignis Sethim,
interl.| quia puri et fortes esse debent
et operies eos auro.
Numérotation du verset Ex. 25,14 
Inducesque
interl.| Evangelia
per circulos qui sunt
interl.| accingentes eam scilicet
in arce
interl.| Ecclesie
lateribus, ut portetur in eis
Numérotation du verset Ex. 25,15 
qui semper erunt in circulis nec umquam extrahentur ab eis.
interl.| quia necesse est ut qui aliis celestia predicant numquam mentem a memoria sacre Scripture, vel manus ab observatione mandatorum contineant
interl.| ut numquam a lectione cessent
marg.| ET  QUATUOR  CIRCULOS etc. GREGORIUS. Arca, Ecclesia. Quatuor circuli aurei   per quatuor angulos , quatuor Evangelii libri quibus per quatuor mundi partes predicantur,   vectes de lignis Sethim qui ad portandum inseruntur circulis, fortes et perseverantes doctores, qui sacris libris semper inherentes Ecclesie unitatem denuntiant. Vectibus vero arcam portare est bonis doctoribus Ecclesiam ad rudes infidelium mentes predicando deducere. Hi   auro iubentur   operiri , ut cum aliis predicant, scientie fulgore splendeant. Hi   semper erunt in circulis , nec   umquam extrahentur , ut qui ad officium predicationis excubant, a lectionis studio numquam recedant. Ad hoc enim vectes   in circulis arce semper esse iubentur, ut cum arca portanda fuerit, de intromittendis vectibus nulla tarditas generetur, quia cum spirituale aliquid a pastore queritur, ignominiosum est, si tunc querat discere, cum questionem debet enodare, sed circulis vectes inhereant, ut doctores semper eloquia Dominici meditantes, Testamenti arcam sine mora levent, et quicquid necesse est doceant. Unde Petrusl: Parati semper ad satisfactionem omni poscenti rationem, et de ea que in nobis est spe et fide.
l Cf. 1Pt. 3, 15.
marg.| DUO  CIRCULI etc. BEDA. Quia in figura quatuor animalium, duo qui per {t. 1: Erfurt, f. 81va; facsim., p. 164a} per hominem et vitulum signantur, passionem et mortem signaverunt, duo qui per leonem et aquilam victoriam, qua scilicet mortem destruxit. Homo enim Deus per incarnationem mortalis factus apparuit. Vitulus vero oblatus pro nobis in altari crucis extitit. Item leo mortem superando, aquila factus est ascendendo.   Duo ergo   circuli sunt in latere uno, et duo in altero , quia duo evangeliste assumptionem in Domino humane fragilitatis; et duo victoriam qua de assumpta fragilitate et morte triumphavit, insinuant. Quasi enim levum latus duos habuit circulos, cum duo evangeliste incarnationem Christi et passionem figurarent. Dextrum quoque duos, cum duo alii resurrectionem et ascensionem, que ad future gloriam vite pertinent expresserunt.
Numérotation du verset Ex. 25,16 
Ponesque in arca6 testificationem quam dabo tibi.
6 arca] arcam Weber
interl.| quia illa tantum de incarnatione loqui et credere debemus que nobis ipse Dominus per autores sacre Scripture revelare dignatur
marg.| TESTIFICATIONEM  QUAM etc. BEDA. De qua Apostolusm: «Post velamentum autem», inquit, «secundum, tabernaculum, quod dicitur Sancta sanctorum: aureum habens turribulum, et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro, in qua urna aurea habens manna, et virga Aaron, que fronduerat, et tabule testamenti». Urna ergo aurea in arca habens manna sancta anima est in Christo, habens in se omnem plenitudinem divinitatis. Virga Aaron que excisa fronduerat potestas sacerdotii invicta; de qua diciturn: «Virga equitatis, virga regni tui»; que ad tempus morte succisa, mane resurrectionis viva refloruit, et perpetuo inviolabilis et inmarcessibilis permansura innotuit: Christus enim surgens ex mortuis iam non morituro. Tabule testamenti in arca, omnem in Christo scientiam paternorum secretorum, et potentiam designant iudiciorum. In illis enim et fides erat inscripta divinitatis, que mundum crearet et regeret; et mandata quibus Deo serviri oportet, et discretio iudicii, qua se odientes damnaret, diligentes remuneraret. Hec est ergo testificatio quam Deus Moysi in arca ponendam dedit, cum nobis confitendam in Christo significavit veritatem carnis et anime et verbi: ipsamque carnem post passionem et resurrectionem glorificatam, et eterna regis ac pontificis dignitate sublimatam monstravit, et ipsum tantum paternorum conscium secretorum quasi eiusdem cum Patre maiestatis iudicem omnium docuit seculorum.
m Hbr. 9, 3-4.
n Hbr. 1, 18.
o Rm. 6, 9.
Numérotation du verset Ex. 25,17 
Facies et propitiatorium
interl.| propiciatorium Christus, de quo Apostolusp: Quem posuit propociationem per fidem sanguine ipsius.
p Cf. Rm. 3, 25.
interl.| «Superexaltat misericordia iudicium»q; under: «Suavis Dominus universis, et miserationes eius super» etc
q Iac. 2, 13.
r Ps. 144, 9.
interl.| tabulam scilicet que arcam tegere sufficiat
de auro purissimo7: duos cubitos et dimidium tenebit longitudo eius, et8 cubitum ac semissem latitudo.
7 purissimo] mundissimo Weber
8 et] om. Weber
interl.| FACIES ET PROPIcIATORIUM. BEDA. Propiciatorium tabula erat aurea eiusdem mensure cuius arca; sic dicta quia ibi Deus Moysi apparens, et cum eo loquens, propiciabatur populo, et misericordiam significat. Unde bene super arcam erat, quia misericordia eius super omnia opera eiuss.
s Ps. 144, 9.
Numérotation du verset Ex. 25,18 
Duos quoque cherubim aureos et productiles
interl.| duo testamenta, quorum unum futuram incanationem, aliud factam clamat
interl.| propter sapientiam
{t. 1: Erfurt, f. 81vb; facsim., p. 164b} facies ex utraque parte oraculi.
marg.| DUOS  QUOQUE  CHERUBIM etc. Propter societatem angelice pacis que minus quam inter duos haberi non potest. Cherubim autem angelicam militiam significat. Angeli vero summa concordia et quiete Christum contemplantur. Unde versis ad invicem vultibus propiciatorium respiciunt, quia illam beatitudinem se habere Dei gratia intelligunt.
Numérotation du verset Ex. 25,19 
Cherub unus sit in latere uno, et alter in altero.
interl.| velut intuentes propiciatorium obumbrant, quia felicitatem suam gratie Dei deputant, a quo ut nihil mali velle possunt acceperunt
Numérotation du verset Ex. 25,20 
Utrumque latus propitiatorii tegant expandentes
interl.| quia omnem nature sue potentiam, qua in altis habitare, et illius patrie loco levi et leto itinere penetrare mereuntur, in obsequium Conditoris offerunt
alas,
interl.| eruditonis et protectionis
et operientes
interl.| sanctos
oraculum,
interl.| quia concorditer predicant
respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium
marg.| GREGORIUS. Duo cherubim, qui plenitudo scientie dicuntur, duo Testamenta sunt, quorum unus a summitate una propiciatorii, alter ab altera stat: quia quod Vetus de incarnatione Christi cepit prophetando promittere, Novum perfecte narrat completum. Ex auro mundissimo fiunt, quia utraque Testamenta pura et simplici veritate describuntur. Expandunt alas ,   et oracula operiunt , quia nos qui Dei oraculum sumus, a culpis imminentibus Scripture sacre eruditione protegimur; quam dum sollicite aspicimus, ab errore ignorantie eius alis velamur.   Mutuo se respiciunt versis vultibus in propiciatorium , quia Testamenta in nullo discrepant, et invicem se aspiciunt, quia quod unus promittit, aliud exhibet. Et propiciatorium, id est mediatorem Dei et hominum, inter se positum vident. Facies enim a semetipsis averterent, si aliud promitteret quod aliud negaret.
marg.| BEDA. Numero singulari cherub , plurali autem ‘cherubim’ dicitur. Sed greca consuetudo neutri generis cherubim posuit ‘m’ littera in ‘n’ mutata. Hieronymus autem et masculino genere posuit: duos Cherubim aureos etc., non: duo Cherubim aurea. Interpretatur autem scientie multitudo, vel scientie intellectus: quod recte angelus convenit, qui ab omni impulsu impure cogitationis alieni inherent Conditoris visioni. Alas autem in figura Cherubim Moyses facere iubetur, quod etiam pictorum licentia imitatur, ut in alto angeli sedem habere, et levi volatu quolibet discurrere signentur. Quod nobis quoque post resurrectionem spirituali corpore vestitis indubitanter promittitur. Duo Cherubim mutuo se respiciunt, quia duo Testamenta in attestatione veritatis quam predicant, in nullo discrepant. Vertunt vultus in propiciatorium, quia misericordiam Dei, qua unica est spes mundi, valde commendant. Et ideo sunt ex utraque parte oraculi, quia precedentia ante incarnationem tempora et sequentia predicatione spiritualis scientie replent. Quibus etiam nomen scientie multiplicate convenit, quia Scriptura spirituali scientia plena est, que ex quo fieri cepit, augetur et multiplicatur. Undet: Pertransibunt plurimi, et multiplex erit scientia. Moyses namque ampliorem patriarchis habuit scientiam. Undeu: Ego qui apparui Abrae, Isaac et Iacob, et nomen Adonai non indicavi eis, subaudis sicut tibi. David quoque aitv: «Super omnes docentes me intellexi». Et alibiw: «Incerta et occulta sapientie tue manifestasti mihi». Apostolos quoque maiora prophetis nosse declarat Dominus, dicensx: Multi prophete et iusti voluerunt videre que vos videtis etc. Et eis post ascensionem, maiorem scientiam promittity: «Adhuc multa habeo vobis dicere» etc In futurum quoque maius se revelaturum promittit, dicensz: «Et manifestabo ei meipsum». Recte ergo Cherubim multiplicata scientia dicitur, quia in utroque Testamento et magis et magis ex tempore cognitio veritatis fidelibus innotescit. Recte Cherubim obumbrare propiciatorium dicuntur, quia Testamenta, crescente et multiplicata scientia, propiciationem Salvatoris predicant; et gratis semper vocibus quasi expansis ad volandum alis honorare non cessant. Quia enim verba colloquentium, quasi volando per aerem, ab ore dicentium ad cor perveniunt audientium, bene expansis alis ad volandum aptatis designantur.
t Dn. 12, 4.
u Ex. 6, 2-3.
v Ps. 118, 99.
w Ps. 50, 8.
x Mt. 13, 17.
y Io. 16, 12.
z Io. 14, 21.
interl.| cui totam felicitatem suam attribuunt
quo operienda est arca Domini9
9 Domini] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 25,21 
in qua pones testimonium quod dabo tibi.
Numérotation du verset Ex. 25,22 
Inde precipiam et loquar ad te super10 propitiatorio
10 super] supra Weber
interl.| vel: propitiatorium
interl.| vel: supra
interl.| quia per gratiam propiciationis hominibus post prevaricationis errorem apparet et viam docet
scilicet ac de11 medio duorum cherubim
11 de] om. Weber
interl.| in visione scilicet angelica, non in propria substantia
interl.| testamentorum
qui erunt super arcam testimonii,
interl.| Ecclesiam cui testatur Deus voluntatem suam
cuncta que mandabo per te filiis Israel.
marg.| INDE  PRECIPIAM  ET  LOQUAR etc. BEDA. Supra propiciatorium, quia per gratiam propiciationis Dei factum est quod hominibus per prevaricationem apparere, et viam veritatis post errorem monstrare dignatus est. Et   de medio Cherubim loquitur, quia per angelicam visionem, et non in sua substantia apparuit, et locutus est Moysi. Undeaa: Lex post trangressionem posita est, ordinata per angelos etc. Item   de medio Cherubim loquitur, quia per verba utriusque Testamenti consona voce erudit, vel quia per Filium, qui in medio duorum Testamentorum in carne apparuit, paternam voluntatem ostendit. Unde Abacuc ait: In medio duorum animalium innotesces.
aa Gal. 3, 19.
marg.| BEDA. Potest in arca etiam Ecclesia figurari, que de lignis imputribilibus, id est sanctis animabus, edificatur, et in fide Evangelii per quatuor mundi partes distenta, coronam vite a Deo exspectat, habens in se tabulas Testamenti in continua meditatione Legis Dei, et urnam auream cum manna in fide incarnationis Domini, et virgam Aaron que fronduit in participatione regni et sacerdotii Dominici. Undeab: «Vos autem genus electum, regale sacerdotium». Habet propiciatorium desuper, ut cuncta bona a divina gratia se accepisse cognoscat. Et Cherubim glorie in propiciatorio, angelica scilicet presidia, quibus adiuvatur Deo propicio. Vel Testamenta quibus qualiter vivat, et vivendi auxilium a Deo querat instruitur. Sic autem sunt Cherubim supra propiciatorium, quomodo civitas, id est Ecclesia supra montem, id est Christum, dicitur constituta: non illo altior, sed quod proficit eius sustentata presidio. Cherubim {t. 1: Erfurt, f. 82ra; facsim., p. 165a} supra propiciatorium habet arca, quia angelica mysteria vel eloquia divina eo veracius Ecclesiam iuvant, quo ipsa in fundamento summe veritatis stabilia consistant.
ab 1Pt. 2, 9.
Numérotation du verset Ex. 25,23 
interl.| Scripturam que nullam fallacie corruptionem recipit
de lignis Sethim
interl.| fortibus verbis et factis patrum
habentem duos cubitos
interl.| munditiam et innocentiam que Scriptura docet habenda
longitudinis
interl.| perseverantie
et in latitudine cubitum,
interl.| amplitudine caritatis
interl.| quia una caritas et simplex
et in altitudine
interl.| spe future retributionis scilicet
cubitum
interl.| unitatem spei celestis
ac semissem.
interl.| initium contemplationis
marg.| FACIES  ET  MENSAM etc. BEDA.   Mensa de lignis Sethim , Scriptura est de fortibus verbis Patrum factisque compacta, que dum eterna gaudia, et quomodo ad ipsa perveniatur ostendit, cibum vite suggerit.   Longitudinem habet, cum perseverantiam cepte religionis insinuat,   latitudinem , cum amplitudinem caritatis,   altitudinem , cum spem resurrectionis.   Longitudo duorum cubitorum , quia activa conversatio duabus maxime virtutibus consistit, munditia scilicet et innocentia. Undeac: «Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem, hec est: visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum» etc. In eo enim quod ait «visitare pupillos et viduas» etc., cuncta que indigentibus proximis misericorditer debemus, ostendit. In eo vero quod addit «et immaculatum se custodire ab hoc seculo»ad, omnia quibus caste vivere oportet exprimit. Unde: Sint lumbi vestri precincti, et lucerne vestre ardentes etc. Quod vero sequitur: Et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum etc., altitudinem mense, id est spem future retributionis significat. Quod   mensa unum cubitum in latitudine habet, unitatem caritatis quam totum Vetus et Novum Testamentum predicat, ostendit. Una enim est caritas et simplex qua Deum, et proximum, et inimicos amare iubemur, quamvis recta distantia Deum primo loco, inimicos ultimo, pro differentia quorum meritorum proximis dispar est modus impendendus amoris. Iacob namque omnes filios, sed Ioseph merito innocentie pre ceteris diligebat. Undeae: «Introduxit me rex in cellam vinariam», et «ordinavit in me caritatem».
ac Iac. 1, 27.
ad Iac. 1, 27.
ae Ct. 2, 4.
marg.| IN  ALTITUDINE  CUBITUM etc. BEDA. Quod altitudo cubitum et semissem habet, cubitus sicut in latitudine unitatem spei celestis significat, qua exspectamus Deum de celis remuneraturum. Nam etsi pro diversitate meritorum multe mansiones in domo Patris sintaf, unum tamen est regnum celi in quo omnes recipiuntur electi. Semis vero initium contemplationis, quo quidam sanctorum etiam in carne positi meruerunt frui, quibus non solum sperare celestia, sed etiam videndo partim pregustare donatum est, in quibus mensa tabernaculi, id est divina Scriptura, qua Ecclesia semper reficitur, super cubitum communis spei semissem in altitudine adiungit, quia gaudia illis premonstrata antequam reddita presignat, quia quod raptim et in transitu sit, per dimidium, non per plenum cubitum figuratur.
af Cf. Io. 14, 2: « In domo Patris mei mansiones multe sunt. »
Numérotation du verset Ex. 25,24 
Et inaurabis eam auro purissimo,
interl.| quia Scriptura sensu celestis sapientie refulget, et qui eam condidere, preclari fuerunt vita et sermone
faciesque illi labium aureum
interl.| quia doctrina verbi per munda predicatorum ora datur nobis
per circuitum,
interl.| quia omnia nociva et otiosa redarguunt
Numérotation du verset Ex. 25,25 
et ipsi labio coronam
interl.| quia lingua predicatorum ipsis auditoribus promittit gloriam eterne vite
interl.| quia predicatores corona vite remunerabuntur
interrasilem
interl.| pro diversitate meritorum, quia «stella a stella differt in claritate»ag.
ag 1Cor. 15, 41.
altam
interl.| quia altitudo eterne corone per quatuor Evangelii libros ostenditur
digitis quatuor12
12 digitis quatuor] inv. Weber
interl.| quatuor digiti totidem Evangelia significant, quia digitis scribimus, et digitus dicitur spiritus quo Evangelium scriptum est
et super
interl.| super communem omnium resurrectionem
illam alteram
interl.| In hac figuratur remuneratio eorum qui in doctoribus excellunt.
coronam aureolam.
interl.| pefectionis vite scilicet, et oblationis voluntarie
marg.| FACIESQUE  ILLI  LABIUM etc. BEDA.   Labium aureum fit in mensa   per circumitum , quia doctrina sacri eloquii per munda predicatorum ora ministratur, neque illorum locutio, qui divina arcana tradiderunt, humane confabulationis sermonibus contaminari consentiebant, sed otiosa verba graviter ferebant et redarguebant. Vel   labium aureum fit mense   per circumitum , quia sancta Scriptura ex omni parte sue locutionis, cum recte intelligitur, claritatem celestis sapientie sonat.   Labio corona additur, quia lingua predicantium auditoribus gloriam vite eterne promittit.   Corona quatuor digitis alta fieri precipitur, quia altitudo perennis corone, per quatuor Evangelia ostenditur. Vel quia per custodiam evangelice fidei et operationis ad coronam vite oportet pervenire. Bene autem per digitos libri signantur, quia tabule Legis digito Dei scripte, et in Evangelio Dominus districtionem Legis temperaturus, digito scribebat in terra, dicensah: Qui sine peccato est, primus in illam lapidem mittat. Digitus Dei, Spiritus Domini. Unde quod Mattheus «in digito Dei», Lucas quasi exponendo dixit «in Spiritu Dei». Igitur   labio mense aureo   corona aurea quatuor digitis alta superponitur, quia purissima predicatorum eloquia spem superne beatitudinis exspectant, que in mysterio sancti Spiritus in quatuor Evangelii libris continetur. Nec solum ipsi premium in celis accipiunt, {t. 1: Erfurt, f. 82rb; facsim., p. 165b} sed obtemperantibus sibi eandem vite   coronam certa evangelice veritatis autoritate promittunt.   Corona vero   interrasilis , quia eternum regnum omnibus indifferenter datur, sed pro qualitate accipientium singulis distribuitur. Non esset autem   interrasilis , si claritas future retributionis equalis omnibus panderetur, sed stella differt a stella in claritate: sic et resurrectio mortuorumai; corona distincta variis sculpturis, sed competenter ordinatis apposita est. Una enim vita omnibus iustis promittitur, vel multiformis pro diversitate meritorum gloria singulorum.
ah Io. 8, 7.
ai 1Cor. 15, 41.
marg.| CORONAM etc.,  ET  SUPER  ILLAM  ALTERAM  CORONAM. BEDA. Corona aurea additur, cum per Evangelium his qui mandata custodiunt vita eterna promittituraj: Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Non homicidium facies. Non adulterabis etc. Huic corona aureola superponitur, cum diciturak: Si vis perfectus esse, vade et vende que habes etc. Ad hanc coronam pertinet canticum novum quod virgines tantum coram Agno concinunt, et qui sequuntur quocumque ierital. Vel corona aurea labio mense apponitur, cum in Scriptura discimus, egredientes de corpore animas in celis eterna recipere premia. Huic aureola superponitur, cum in Scriptura dicitur, quod ei sublimior gloria in receptione corporum servetur.
aj Mt. 19, 17-18.
ak Mt. 19, 21.
al Apc. 14, 4.
Numérotation du verset Ex. 25,26 
{t. 1: Erfurt, f. 82rb; facsim., p. 165b} Quatuor quoque circulos aureos
interl.| Evangelii libros, per quorum fidem omnis Scriptura sancta per totum mundum legitur et intelligitur
preparabis, et pones13 in quatuor angulis
13 pones] + eos Weber
interl.| mundi
eiusdem mense
interl.| Scripture
per singulos pedes.
interl.| quia quadriformiter divinam Scripturam distinguimus
marg.| PER  SINGULOS etc. BEDA. Mensa tabernaculi quatuor pedes habet, quia verba celestis oraculi vel historice, vel allegorice, vel tropologice, id est moraliter, vel anagogice accipiuntur. Historia est cum res quando secundum litteram vel dicta vel facta sit, plano sermone refertur. Sicut populus ex Egypto salvatus, vel tabernaculum in deserto factum. Allegoria, cum verbis vel rebus mysticis presentia Christi et Ecclesie sacramenta signantur. Ubi itaam: «Egredietur virga de radice Iesse, et flos de radice eius ascendet», quod est aperte dicere: Nascetur virgo Maria de stirpe David, et Christus de stirpe eius. Rebus, ut populus de Egypto per sanguinem agni salvatus, Ecclesiam significat, passionem Christi a diaboli dominatione liberatam. Tropologia, id est moralis locutio, ad institutionem et correctionem morum, apertis vel figuratis verbis respicit. Apertis itaan: «Filioli mei, non diligamus verbo nec lingua, sed opere et veritate». Figuratis itaao: «Omni tempore sint vestimenta tua candida, et oleum de capite tuo non deficiet». Anagogia, id est ad superiora ducens locutio est, que de premiis futuris, et de vita futura in celis, mysticis vel apertis verbis disputat. Apertis sicap: «Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt». Mystice sicaq: Beati qui lavant stolas suas, ut sit potestas illis in ligno vite, et per portas intrent in civitatem, ac si patenter dicat: Beati mundant cogitationes et opera, ut possint Deum videre, qui aitar: Ego sum via, veritas et vita, et per doctrinam et exempla precedentium intrent14 in regnum celorum.
am Is. 11, 1.
an 1Io. 3, 18.
ao Qo. (Eccl.) 9, 8: ... deficiat.
ap Mt. 5, 8.
aq Apc. 22, 14.
ar Io. 14, 6.
14 intrent] ntrent cacogr. Rusch
Numérotation du verset Ex. 25,27 
Subter coronam erunt
interl.| quia qui libris Evangelii in hac vita utimur, corona vite in celis superamus.
circuli aurei,
interl.| libri Evangelii
ut mittantur vectes
interl.| fixam scilicet teneant mentem in lectione
per eos,
interl.| predicatores
et possit mensa
interl.| Scriptura
portari.
interl.| ad corda auditorum
marg.| UT  MITTANTUR  VECTES etc. BEDA. Per circulos mittuntur vectes ad subvehendam mensam, quia doctores ut verbis sacre Scipture auditores reficiant: necesse est ut mentem in evangelica lectione figant, ut ad fidem et sensum illius omnem interpretationis et doctrine sue intentionem dirigant, ne aliquid aliud agendum et sperandum amandumve in Scripturis doceant quam in quatuor libris Evangelii invenitur, qui dum omnia Scriptura verba ad fidem et dilectionem Evangelii referunt, quasi totam Dei mensam cum panibus et vasis in quatuor circulis portant.
Numérotation du verset Ex. 25,28 
Ipsos quoque15 vectes facies de lignis Sethim,
15 ipsos quoque] ipsosque Weber
interl.| quia predicatores fortes nulla putredine corruptibiles
et circumdabis auro
interl.| fulgore sapientie
ad subvehendam mensam.
Numérotation du verset Ex. 25,29 
Parabis et acetabula,
interl.| varia vasa: varie distinctiones verbi pro capacitate auditorum
interl.| quibus acetum ferebatur
interl.| mordacem predicationem que scilicet mordet vitia
ac phialas,
interl.| phialas quasi hialas, quia hialim vitrum dicitur
interl.| uberem doctrinam
thuribula,
interl.| qui scilicet ad orandum predicando excitent: thus enim orationem significat.
et cyatos,
interl.| angustam scientiam
in quibus offerenda
interl.| Deo
interl.| bonorum operum vota
ex auro purissimo.
interl.| sapientia
marg.| PARABIS  ET  ACETABULA. BEDA. Varia vasa que fiunt ad offerenda libamina, varie verbi distinctiones sunt pro capacitate auditorum, quia non omnibus omnia conveniunt: aliter sapientes, aliter insipientes; aliter pauperes, aliter divites; aliter sani, aliter infirmi; aliter senes, aliter iuvenes; aliter viri, aliter femine; aliter celibes, aliter coniugati; aliter prelati, aliter subditi docendi sunt. Que tamen vasa omnia ad mensam Domini, scilicet tabernaculi, et ad {t. 1: Erfurt, f. 82va; facsim., p. 166a} offerenda libamina pertinent. Quecumque enim diversa pro diversitate audientium dicuntur, in regula sacre Scripture inveniuntur, et ad offerenda Domino vota bonorum operum excitant corda auditorum. Undeas: Quis putas est fidelis dispensator, et prudens?
as Lc. 12, 42.
marg.| GREGORIUS. PARABIS  ACETABULA etc. Quid per   phialas et   ciathos , nisi mensura predicationis accipitur, ut singulis scilicet iuxta capacitatem ingenii conferatur? Debet enim subtiliter qui docet prospicere, ne plus studeat quam ab auditore capitur predicare. Debet et infirmitati audientium sese contrahere, ne dum parvis sublimia, et ideo non profutura loquitur, se magis curet ostendere quam auditoribus prodesse. Iubente autem Domino non solum phiale ad mensam tabernaculi, sed etiam ciathi preparantur. In phialis larga predicatio, in ciathis minima et tenuis significatur. In mensa ergo Domini phiale et ciathi, quia in doctrina sacri eloquii, non solum exhibenda sunt magna et arcana que delectent, sed etiam parva et subtilia que quasi per gustum notitiam prestent.
marg.| IDEM GREGORIUS. Alius doctrina veritatis plenus auditores inebriat, et quasi phialam porrigit, alius explere quod sentit non valet, sed etiam quia utcumque denuntiat, per ciathum gustum prebet. Qui ergo per doctrinam sapientie ministrare phialas non possunt, quantum pro divina largitate sufficiunt, propinent proximis ciathos verbi.
Numérotation du verset Ex. 25,30 
Et pones super mensam panes
interl.| apostolos, vel omnes doctores succedentes
interl.| doctores spirituales, qui in Lege meditantur die ac nocte, et cunctis Ecclesia intrantibus refectionem verbi offerunt
propositionis
interl.| qui semper in propatulo debet esse cunctis sermo salutis
in conspectu meo
interl.| beneplacito
semper.
marg.| ET  PONES  SUPER etc. Iosephus dicit duodecim   panes ex simila fieri, singulos ex duabus decimis, qui Sabbato   super mensam sex hinc, et sex inde   pone bantur: super quemque patena aurea cum pugillo thuris, et sic servabantur usque ad aliud Sabbatum in quo thus cremabatur;   panes vero sacerdotes comedebant callidos cum thure reponentes.
marg.| BEDA. ET  PONES  SUPER  MENSAM  PANES etc. Bene   panes propositionis vocantur, quia semper debet patere sermo salutis cunctis fidelibus, nec umquam deesse oportet in Ecclesia verbum solacii: quod Dominus per precones veritatis mundo proponens   in conspectu suo apparere, et usque in finem his qui esuriunt et sitiunt iustitiam incessanter abundare voluit.
Numérotation du verset Ex. 25,31 
Facies et candelabrum
interl.| Ecclesiam que lucem verbi predicando et faciendo ostendit
interl.| Christum
ductile
interl.| malleis passionis
de auro mundissimo,
interl.| quia naturam nostram sine culpa suscepit
hastile eius,
interl.| Ecclesia que inter adversa libera stat
et calamos
interl.| qui cantant canticum novum
interl.| Hic est Christus Ecclesie caput, «mediator Dei et hominum»at, ex quo totum corpus constructum crescit in augmentum Deiau.
at 1Tm. 2, 5.
au Col. 2, 19.
scyphos,
interl.| quia auditores vino scientie inebriant
et spherulas,
interl.| qui semper volvuntur, nec prosperitate nec adversitate tardantur
interl.| quia post omnia sequitur patria que floribus animarum vernat
interl.| eternam retributionem
ex ipso procedentia.
interl.| quia omnis virtus et gloria sanctorum ex Deo est
marg.| FACIES  ET  CANDELABRUM etc. GREGORIUS.   Candelabrum Christus est, in quo natura humanitatis fulsit lumine deitatis, ut mundi   candelabrum fieret, cuius lumine peccator tenebras suas agnosceret. Ex   auro purissimo, quia nostram naturam sine culpa suscepit.   Ductile autem feriendo producitur, qui Christus ex conceptione et nativitate perfectus Deus et homo extitit, sed tamen passionum dolorem pertulit et sic ad resurrectionis gloriam pervenit, et secundum corpus per passionis contumelias ad immortalitatem profecit. Nam iuxta anime meritum quo potuisset proficere, omnino non habuit. In membris autem, que nos sumus, quotidie passionibus proficit, quia dum tundimur et proficimur, eius corpus esse meremur. Ipse proficit, de cuius corpore dicitur:   hastile eius et calamos etc.   Hastile enim Ecclesia est que est corpus eius, quia inter tot adversa libera stat.   Calami qui   de hastili procedunt , predicatores sunt, qui dulcem sonum mundo ediderunt, id est canticum novum.   Sciphi ora doctorum, qui nos vino scientie debriant, ut oblectamenta mundi que amavimus obliviscamur.   Spherula , predicationis volubilitas: sphera enim omni tempore volvitur, et predicatio nec adversitate tardatur, nec prosperitate elevatur: inter adversa fortis, inter prospera humilis, nec timoris habet angulum, nec elationis supercilium. Bene autem post   ciphos et spheras   lilia describuntur, quia post predicationis ebrietatem et volubilitatem, illa virens patria sequitur, que animabus sanctis, id est floribus vernat eternis.   Sciphi ergo   et spherule ad laborem pertinent,   lilia ad retributionem.
marg.| BEDA. FACIES  ET  CANDELABRUM etc.   Candelabrum tabernaculi, sicut mensa, universalem presentis temporis Ecclesiam significat. Ideo namque sunt ante velum, intra quod arca posita, quia nondum ad visionem Redemptoris meruit intromitti. Mensa est, quia his «qui esuriunt et sitiunt iustitiam»av, victum quotidie celestem, ne deficiant, impendit.   Candelabrum est, quia iter lucis errantibus ostendit, id est lucernam verbi: cui lucerne dum se humiliter subiicit, ad agenda scilicet que sermo Dei precipit, a voluptatibus abstinens, ad speranda et diligenda que promittit, a visibilibus gaudiis sustollens, quasi   candelabrum efficitur, quia suis per omnia voluptatibus imperium celeste preponit, et claritatem verbi Dei omnibus {t. 1: Erfurt, f. 82vb; facsim., p. 166b} predicando et faciendo ostendit.
av Mt. 5, 6.
marg.| ET  CALAMOS etc. BEDA. Scilicet predicatores de hastili procedentes, qui a Domino instituti, dulcem sonum, id est canticum novum, mundo ediderunt.   Calami sunt etiam omnes Ecclesie filii, qui dicenti Propheteaw: «Cantate Domino canticum novum» etc obtemperantes, resonant in laudibus Dominiax: «Direxit gressus meos, et immisit in os meum canticum novum» etc. Per   ciphos vero qui vino replentur, auditores signantur, qui ad vocem predicantium vino scientie replentur, et quia vino interne dilectionis corda inebriata infatigabili desiderio ad Deum tendunt. Post   ciphos spherule fiunt. Sphera enim omni parte volvitur, et mentes electorum nec adversitate nec prosperitate corrumpuntur, sed per sancta desideria proficiant in omnibus. Bene autem post   calamos , et   ciphos ,   et spherulas in calamo   lilia deformantur: quia post gratiam predicationis, post debriationem potus spiritualis, post inrevocabilem cursum sancte operationis, virens patria sequitur, que animabus sanctis, id est floribus vernat eternis.
aw Is. 42, 10.
ax Ps. 39, 3-4.
Numérotation du verset Ex. 25,32 
Sex calami
interl.| senarius perfectionem significat
egredientur ex16 lateribus, tres ex uno latere,
16 ex] de Weber
interl.| Noe, Daniel et Iob
interl.| qui fidem sancte Trinitatis predicarent
interl.| propter tria tempora seculi: ante Legem, post Legem, sub gratia
et tres ex altero.
interl.| qui post incarnationem eandem fidem aperte predicant
interl.| qui in lecto, qui in agro, vel in mola in die iudicii reperientur
marg.| SEX  CALAMI etc. BEDA. Senarius in quo factus mundus perfectionem designat.   Tres calami de uno latere egredientur, et tres de altero , quia fuerunt doctores ante adventum Domini, qui fidem Trinitatis mystice designarent, et quantum rudes capere poterant, predicarent. Undeay: «Verbo Domini celi firmati sunt, et spiritu oris eius omnis virtus eorum». Sunt et modo qui aperte predicant, ita ut omnes qui ad Christum pertinent eandem fidem consequantur, secundum illudaz: «Baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti». Unde Paulusba: «Gratia Domini nostri Iesu Christi, et caritas Dei, et communicatio Spiritus sancti sit semper cum omnibus vobis».
ay Ps. 32, 6.
az Mt. 28, 19.
ba 2Cor. 13, 13.
marg.| TRES  EX  UNO . GREGORIUS. Item tres calami ex uno latere, et tres prodeunt ex altero, quia ante et post incanationem trini fuerunt in Ecclesia gradus fidelium: coniugatorum et continentium et rectorum. Unde Ezechiel tres tantum viros, Noe scilicet, et Daniel et Iob, liberandos predixit. In Noe enim, qui arcam rexit in undis, prepositos Ecclesie; in Daniele, qui continenter vixit, continentes vel virgines; in Iob vero, qui in coniugali vita exemplar patientie prebuit, bonorum vitam ostendit. Hi sunt qui secundum Evangelium, in lecto, in agro, et in mola reperientur in die iudicii, quorum singuli assumuntur, singuli relinquentur. In lecto enim, quies continentium; in agricultura, industria predicantium; in giro mole, labor coniugatorum. Et quia in omnibus quidam eligendi sunt, quidam reprobandi, de singulis dicitur: Unus assumetur, et alter relinquetur. Sed quia sublimius est meritum predicantium quam continentium, et continentium quam coniugatorum, summi calami qui hinc inde exeunt, doctores significant. Inferiores vero continentes, infimi coniugatos. Diversis ergo locis de hastili procedunt, omnes tamen suo loco et ordine reflexi in altum, ad unam perveniunt summitatem, ut conservent lucernarum equalem super se positionem, quamvis meritorum gradibus discreti, una tamen fide veritatis imbuti, ad unam in celis veritatis lucem perventuri, et quanto quis in hac vita Christo adhesit curaverit, tanto vicinior visione eius fruetur.
marg.| BEDA. Qui vino sapientie desiderantes repleri, et ad exemplar precedentium se informant, quos invisibilium bonorum dulcedine et dilectione plenos esse noverunt. Tres ciphi, et spherule, et lilia, per singulos calamos tria tempora significant, quibus electi ante incarnationem et post, Deo devote vixerunt: ante legem, sub lege, et prophetarum tempore. Post ascensionem quoque congregata est primitiva Ecclesia de Israel, non de gentibus, in fine de reliquiis Israel. Calamus primus in uno latere habet tres ciphos, spherulas et lilia, quia pars doctorum ante incarnationem habuit tres ordines eorum qui haustum gratie quasi ciphi sitirent, vel in via Dei quasi spherule currerent, vel superne donum retributionis quasi candorem et odorem liliorum exspectarent: id est ante legem, sub lege, et sub prophetis. Secundus calamus quoque eadem habet, quia continentes illius temporis tres ordines sanctorum eadem distinctione temporum habuerunt.
Numérotation du verset Ex. 25,33 
Tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos, spherulaque simul, et lilia17: et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero, spherulaque simul18 et lilia19. Hoc erit opus {t. 1: Erfurt, f. 83ra; facsim., p. 167a} sex calamorum, qui producendi sunt de hastili
17 lilia] lilium Weber
18 simul] om. Weber
19 lilia] lilium Weber
marg.| IN  NUCIS etc. Nux Ecclesiam significat. Unde: Descendit in hortum nucum. Nux enim dulcem fructum habet intus, que nisi fracta testa non ostenditur intus: sic sanctorum vita suavitatem gratie in corde conservat, que non cognoscitur exterius, nisi soluto carnis domicilio anime in celesti luce sese conspiciant.
marg.| BEDA. Tertius similiter calamus tres ciphos et spherulas, et tria habet {t. 1: Erfurt, f. 83ra; facsim., p. 167a} lilia, quia multi coniugati ante legem, sub lege et sub prophetis erant, qui verbum Domini audire, viam eius currere, bonorum operum premia exspectare gauderent.
marg.| BEDA. Item. Ex alio latere, primus calamus, secundus et tertius, ciphos et spherulas; tria quoque habebat lilia, quia in utroque Testamento in doctoribus, in continentibus, et in coniugatis Deo devotis tres fuerunt ordines temporum distantia. In primitiva scilicet Ecclesia de Israel, in nostra electione de gentibus. In ultima collectione reliquiarum Israel, qui omnes suo tempore verbo vite debriari, in via pacis properare, candorem perpetue lucis videre desiderant.
Numérotation du verset Ex. 25,34 
in ipso autem
interl.| quia Dominus poculum sapientie propinavit, cursum bone operationis ostendit et dedit, et celestis patrie aditum patefecit
candelabro
interl.| medio scilicet stipite
interl.| Christo, de cuius gratia omnes accipiunt
erunt quatuor scyphi in nucis modum,
interl.| Evangelici libri, qui nobis vinum sapientie propinant, ad cursum boni operis nos instruunt, ut lilia, id est remunerationem eternam, consequamur.
marg.| IN  IPSO  AUTEM etc. BEDA. Diximus ipsum candelabrum, id est stipitem candelabri medium, de quo calami procedunt, significare Christum, de cuius gratia iusti, quicquid habent boni, acceperunt. Undebb: «Ego sum vitis, vos palmites» etc. Quasi: Ego sum candelabrum, vos calami. Sicut calamus non potest se erigere ad supportandum lucernam, nisi fixus in candelabri stipite, sic et vos, nisi in me manseritis, lucem veritatis et fidei ferre non valetis. In candelabro quatuor scyphi, quia in quatuor libris Evangelii de Domino scriptis, gustum vini novi, id est doctrine, invenimus, quod non utres veteres, id est terrene adhuc mentes, sed innovata per Spiritum corda capiunt.
bb Io. 15, 5.
spheruleque per singulos, et lilia.
Numérotation du verset Ex. 25,35 
Spherule20 sub duobus calamis per tria loca,
20 spherule] spherula Weber
interl.| quia corda sanctorum donis, mandatis et promissionibus Dominicis sustentantur
qui simul sex fiunt procedentes de hastili uno.
marg.| SPHERULEQUE  PER  SINGULOS etc. BEDA. Sunt   per singulos scyphos spherule simul   et lilia , quia idem Dominus, qui poculum sapientie spiritualis propinavit, cursum quoque operationis inoffensum ostendit, et ut habere possimus, donavit, et ne in vacuum curramus, claritatem patrie celestis promisit, et aditum eius gratia sua nobis patefecit, vel quia   sub duobus calamis per tria loca scyphi, spherule et lilia fieri mandantur. Possumus dicere quia tribus fidelium gradibus, coniugatorum, continentium, virginum, doctrinam veritatis aperuit, cursum operationis impetravit, et hereditatis immarcescibilis benedictionem promisit et donavit. Apte quoque scyphi, spherule et lilia non super calamos, sed   sub calamis esse iubentur: quia corda predicantium, immo electorum omnium, ne ad infima labantur, donis, mandatis et promissionibus Dominicis sustentantur, et ad amanda celestia sublevantur. Undebc: «Leva eius sub capite meo, et dextera eius amplexabitur me».
bc Ct. 2, 6; 8, 3.
marg.| BEDA. Scyphi, spherule et lilia sub duobus calamis sunt, quia in utroque Testamento fidelibus, quamvis ceremoniis distantibus, eadem Domino serviendi mandata, eadem regni celestis est conservata gloria. Quartus autem scyphus, sphera et lilium, que supra omnes calamos iuxta sublimitatem fuere candelabri, proprie ad Christum pertinent, qui non solum electis virtutum scientiam et operationem et remunerationem tribuit, sed etiam in seipso figuram scyphi ostendit, cum se plenum Spiritu sancto esse ostendit. Et spherule, cum «exultavit ut gigas ad currendam viam»bd. Lilii quoque, cum ascendens ad celos, apud Patrem clarificatus est. Bene hic scyphus, sphera et lilium altior calamus eminet, quia dona, que Christo Deus contulit, omnem transcendunt modum humane capacitatis: Unicuique enim data est gratia secundum mensuram donationis Christibe. In ipso autem habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliterbf.
bd Ps. 18, 6.
be Eph. 4, 7.
bf Col. 2, 9.
Numérotation du verset Ex. 25,36 
Et spherule21 igitur et calami ex ipso erunt
21 spherule] sphere Weber
interl.| quia omnes spirituales gratie net donationes Ecclesie de Christo sunt
universa
interl.| Christus et imitatores eius
ductilia
interl.| malleis tribulationum extensa
de auro purissimo.
interl.| quia ispe Christus immunis a peccato et iustitie operibus clarus, quem imitantur pro suo modo membra
marg.| ET  SPHERULE  IGITUR etc. BEDA. Omne opus candelabri, id est stipes et calami ex ipso procedentes, cum omni suo ornatu   de auro fiunt, quia ipse Christus immunis a peccato, et iustitie operibus clarus apparuit in mundo, cuius innocentiam et iustitiam membra eius in hac vita, pro posse, imitantur. In futuro ipsi adherendo veraciter perficient. Ipse aurum ductile fuit: ductile enim feriendo producitur et Redemptor noster, ex conceptione et nativitate perfectus Deus et homo, passionum ictus pertulit, et sic ad resurrectionis gloriam pervenit. Et omnes qui volunt pie vivere in illo, persecutionem patiunturbg, ictibus passionum ad immortalitatis gloriam dilatandi. Undebh: «In tribulatione dilatasti mihi».
bg 2Tim. 3, 12.
bh Ps. 4, 2.
Numérotation du verset Ex. 25,37 
Facies
interl.| dona Spiritus sancti que in nocte huius seculi tenebra cecitatis illustrant
et lucernas
interl.| lampades scilicet, ubi oleum accendebatur
septem, et pones {t. 1: Erfurt, f. 83rb; facsim., p. 167b} eas super candelabrum,
interl.| unde: «Spiritus Domini super me»bi
bi Is. 61, 1.
marg.| FACIES  ET  LUCERNAS etc. BEDA. Lucerne septem, septem sunt dona Spiritus sancti, qui in Christo semper manserunt, et fidelibus secundum voluntatem eius {t. 1: Erfurt, f. 83rb; facsim., p. 167b} distributa sunt: he super candelabrum ponuntur, quia requievit super eum Spiritus sapientie et intellectusbj.
bj Is. 11, 2.
ut luceant
interl.| unde: «ut mederer contritis corde, et predicarem captivis indulgentiam».bk
bk Is. 61, 1.
ex adverso.
interl.| Mensa in septentrionali parte, vel plaga erat posita; candelabrum autem e regione in australi parte, non recte sed oblique.
interl.| ad illustrandum tabernaculum
marg.| UT  LUCEANT  EX  ADVERSO etc. BEDA. Unde: «Ut mederer contritis corde, et predicarem captivitatem indulgentiambl,» etc.   Lucerne candelabri   ex adverso tabernaculum illustrabant, cum Christus plenus gratia et veritate omnibus tribuebat de sua plenitudine: mansuetis et pauperibus verbum Evangelii committens, penitentibus medelam indulgentie conferens; nunc tempus esse parcendi in futuro universalis iudicii tempus affirmans.
bl Is. 61, 1.
Numérotation du verset Ex. 25,38 
Emunctoria
interl.| forcipes scilicet quibus licinia emungebantur ut melius lucerent
interl.| verba divina
quoque, et ubi ea22 que emuncta sunt extinguantur,
22 ea] om. Weber
interl.| vasa scilicet que sunt corpora sanctorum et corda
interl.| legalis observantia
fiant ex23 auro purissimo.
23 fiant ex] fient de Weber
interl.| quia verba divina et Dei gratia illustrant corda sanctorum
interl.| quia tunc carnaliter agebuntur que nunc spiritu aliter divinam claritatem habent
marg.| EMUNCTORIA etc. BEDA. Verba quibus manifeste signatur in plurimis non Legis litteram, sed spiritualem sensum esse servandum. Undebm: Si circumcidimini, Christus nihil vobis proderit.
bm Gal. 5, 2.
marg.| BEDA. Emunctoria, et vasa   ubi que emuncta sunt extinguuntur, fiunt de auro purissimo , quia divina sunt verba quibus cessio cerimoniarum predicatur, et gratia Dei sunt illustrata corda, in quibus Legis umbra finem accepit, ut succedens Evangelii veritas clarius luceat. Constat enim apostolos ante passionem solvisse sabbatum, et post ascensionem Domini, et adventum Spiritus sancti, finem penitus imposuisse legalibus hostiis. In his ergo lucinia   que emuncta sunt extinguebantur . In quibus litteralis observantia completa exordium gratie mundo clarius exhibuit. Item finita mortali vita et succedenti immortali, cessabunt ex parte maxima opera vel dona lucis, quibus nunc utimur ut sequantur premia eterne lucis in presentia divine visionis, scilicet Scriptura que hec futura esse testatur.   Emunctoria sunt aurea spe future clariatis eximia vasa, in quibus   que emuncta sunt extinguuntur corpora et corda sanctorum immortalia. Et ideo   auro similata, in quibus hec mutatio fiet, ut post temporalia Dei beneficia perveniant ad eterna, quasi   emunctoria et vasa aurea prebet Apostolus differentiis presentium et futurorum bonorum, dicensbn: «Sive prophetie evacuabuntur, sive lingue cessabunt» etc.
bn 1Cor. 13, 8.
marg.| BEDA. EMUNCTORIA  QUOQUE etc. Sunt quedam in Scripturis precepta, et in hac vita et in futura perpetuo observanda. (Verbi gratia:) «Non habebis deos alienos coram me»bo etbp: «Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo» etc. Sunt alia que toto tempore huius vite observari iubentur, ut in futuro merces retribuatur. Sicut illudbq: «Facite vobis amicos de mammona iniquitatis» etc. Sunt alia que in Veteri Testamento, iubente Domino, servata, iam coruscante Evangelio, non iuxta litteram, sed mysticum sensum observantur, sicut sabbatum, ritus hostiarum, et huiusmodi, que suo tempore custodita a populo Dei quasi lucinia in lucernis candelabri ardebant, infusa oleo devotionis, incensa igne verbi celestis. Cum vero ab apostolis predicabatur hec omnia esse finita, et spiritualiter temen esse servanda, emungebantur lucinia candelabri, ut reparata melius lucerent, quia sublimius intellecta lucem doctrine salutaris prebent. De reparatione lucernarum, id est Scripture intelligentia sublimiore diciturbr: Comedetis vetustissima veterum, et vetera novis supervenientibus abiicietis. Et alibibs: «Ecce facio omnia nova».
bo Ex. 20, 3.
bp Dt. 6, 5.
bq Lc. 16, 9.
br Lc. 26, 10.
bs Apc. 21, 5.
Numérotation du verset Ex. 25,39 
Omne pondus
interl.| vel: opus
candelabri
interl.| Christi
cum universis vasis
interl.| electis
suis habebit talentum auri purissimi24.
24 purissimi] mundissimi Weber
interl.| quod est maximum in ponderibus et significat perfectionem Christi et Ecclesie.
marg.| OMNE  PONDUS etc. BEDA. Hoc est omne corpus Christi cum ipso, scilicet omnes electi, a summo usque ad infimum, quia omnes, quamvis in diversis gradibus, etatibus, sexibus, uni eidemque autori perpetue lucis, tempore suo et loco, quasi candelabro aureo fixa mente inherent, ut eiusdem lucis participes fiant. Talentum pondus plenum et perfectum est, quia: «Iustus Dominus in omnibus viis suis»bt; et qui gratiam fidelibus suis, ut bene operentur, tribuit, et coronam iustitie reddit. Reprobis quoque, iuxta opera restituit. Qui vero instar auri bonis operibus fulgent, in candelabrum Domini proficiunt, quia glorie Conditoris participes fiunt. Qui autem peccatis graves tamquam plumbum in iudicio apparent, merguntur tamquam plumbum in aquis vehementibus, qui merito scelerum in abyssum gravantis pene decidunt.
bt Ps. 144, 17.
Numérotation du verset Ex. 25,40 
Inspice, et fac secundum exemplar
interl.| multifaria Christi et Ecclesia sacramenta
interl.| angelicam conversationem et spontanee servitutis humilitatem
quod tibi in monte monstratum est.
marg.| INSPICE  ET  FAC etc. Ostensum est Moysi   in monte exemplar candelabri quod faceret, quia in altitudine contemplationis didicit multifaria Christi et Ecclesie sacramenta: que non aperte rudi populo proferre volebat, sed in opere candelabri et vasorum eius signabat, donec Christus veniret, qui sensum figurarum {t. 1: Erfurt, f. 83va; facsim., p. 168a} revelaret. Unde moriendo velum templi scidit, et arcana sanctorum que tecta fuerant patefecit; discipulis quoque sensum aperuit, ut intelligerent Scripturas. Omnis enim scriba doctus in regnum celorum, cum ea que in litteris sanctis de fide catholica et actione pia didicerit, ipse facere et alios docere precipitur,   inspicere et   facere secundum exemplar quod sibi   in monte monstratum iubetur.   Inspicit enim diligenter   exemplar scilicet   monstratum , et   secundum hoc ad inferiora rediens facit, cum que per sublimitatem divini sermonis intus credenda et agenda intelligit, sedulo corde scrutatur, et horum exemplar auditoribus executione operis et verbo doctrine ostendit.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ex. Capitulum 25), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=04&chapitre=04_25)

Notes :