Capitulum 29
Numérotation du verset
Ex. 29,1
Sed et hoc facies ut mihi in sacerdotio consecrentur.
Tolle vitulum
de armento,
et duos arietes1 immaculatos,
1 duos arietes]
inv. Weber
Numérotation du verset
Ex. 29,2
panesque azymos,
et crustulam2 absque fermento que conspersa sint oleo, lagana quoque azyma oleo lita:
2 crustulam plerique codd., edd. Ω Rusch] crustula Weber
de simila triticea cuncta facies
Numérotation du verset
Ex. 29,3
et posita in canistro offeres vitulam3 autem
3 vitulam] vitulum
Weber
et duos arietes
Numérotation du verset
Ex. 29,4
et Aaron
ac filios eius
applicabis ad ostium
tabernaculi testimonii. Cumque laveris patrem cum filiis suis4 aqua,
4 suis Ω
Rusch
Ed1530
Clementina
]
om.
cett.
Weber
Numérotation du verset
Ex. 29,5
indues Aaron vestimentis suis, id est
linea
et tunica,
et superhumerali
et rationali
quod constringes balteo
Numérotation du verset
Ex. 29,6
et pones tiaram in capite eius,
et laminam sanctam
super tiaram
Numérotation du verset
Ex. 29,7
et oleum unctionis
fundes super caput eius
atque hoc ritu consecrabitur.
Numérotation du verset
Ex. 29,8
filios quoque illius
applicabis,
et indues tunicis lineis
cingesque balteo
Numérotation du verset
Ex. 29,9
Aaron scilicet et liberos eius, et impones
eis mitras
eruntque
sacerdotes mihi5 in religione perpetua
5 mihi] mei
Weber
postquam initiaveris
manus eorum,
Numérotation du verset
Ex. 29,10
applicabis et vitulum coram tabernaculo testimonii
imponentque Aaron et filii eius super caput illius manus6
6 super caput illius – manus]
inv. Weber
Numérotation du verset
Ex. 29,11
et mactabis eum in conspectu Domini iuxta ostium tabernaculi testimonii
Numérotation du verset
Ex. 29,12
sumptumque sanguinem7 vituli pones super quatuor8 cornua altaris
7 sanguinem] de sanguine
Weber
|
8 super
Weber etc.
] + quattuor
Rusch
(
hapax
)
|
digito tuo
reliquum autem sanguinem fundes iuxta basim
eius
Numérotation du verset
Ex. 29,13
sumes et adipem totum
qui operit intestina et reticulum iecoris
ac duos renes et adipem qui super eos est et offeres incensum super altare
Numérotation du verset
Ex. 29,14
carnes vero vituli et corium et fimum combures foris extra castra,
eo quod pro peccato sit
Numérotation du verset
Ex. 29,15
unum quoque arietum
Sumes, super caput cuius9 ponent Aaron et filii eius manus
9 caput cuius]
inv. Weber
Numérotation du verset
Ex. 29,16
quem cum mactaveris tolles de sanguine eius et fundes circa altare
Numérotation du verset
Ex. 29,17
ipsum autem arietem secabis in frusta lotaque intestina eius ac pedes pones super concisas carnes et super caput illius
Numérotation du verset
Ex. 29,18
et offeres totum arietem in incensum super altare oblatio est Domino10 suavissimus odor11 victime Domini12
10 Domino] Domini
Weber
|
11 suavissimus odor]
inv. Weber
|
12 Domini] Dei
Weber
|
Numérotation du verset
Ex. 29,19
tolles quoque arietem alterum super cuius caput Aaron et filii eius ponent manus
Numérotation du verset
Ex. 29,20
quem cum immolaveris sumes de sanguine illius13
13 illius] ipsius
Weber
et pones super extremum dextere auricule Aaron et filiorum eius et super pollices manus eorum
ac14 pedis dexteri
14 ac] et
Weber
fundesque sanguinem
super altare per circuitum
Numérotation du verset
Ex. 29,21
cumque tuleris de sanguine qui est super altare et de oleo unctionis asperges Aaron et vestes eius filios et vestimenta eorum consecratisque et ipsis et vestibus
Numérotation du verset
Ex. 29,22
tolles adipem de ariete et caudam et arvinam
que operit vitalia ac reticulum iecoris et duos renes atque adipem qui super eos est armumque dexterum eo quod sit aries consecrationis15
15 consecrationis] consecrationum
Weber
Numérotation du verset
Ex. 29,23
tortamque16 panis unius crustulam conspersam17 oleo laganum de canistro azymorum quod positum est in conspectu Domini
16 tortamque] tortam
Weber
|
17 crustulam conspersam] crustulum conspersum
Weber
|
Numérotation du verset
Ex. 29,24
ponesque omnia super manus Aaron et filiorum eius et sanctificabis eos elevans coram Domino
Numérotation du verset
Ex. 29,25
suscipiesque universa de manibus eorum et incendes super altare in holocaustum odorem suavissimum in conspectu Domini quia eius oblatio18 est
18 eius oblatio]
inv. Weber
Numérotation du verset
Ex. 29,26
sumes quoque pectusculum de ariete
quo initiatus est Aaron
sanctificabisque illud elevatum19 coram Domino et cedet in partem suam20
19 elevatum] elatum
Weber
|
20 suam] tuam
Weber
|
Numérotation du verset
Ex. 29,27
sanctificabis et pectusculum consecratum
et armum quem de ariete separasti
Numérotation du verset
Ex. 29,28
quo initiatus est Aaron et filii eius cedentque in partem Aaron et filiorum eius iure perpetuo a filiis Israel quia primitiva sunt et initia de victimis eorum pacificis que offerunt Domino
Numérotation du verset
Ex. 29,29
Vestem autem sanctam qua utetur21 Aaron habebunt filii eius post eum,
21 utetur] utitur
Weber
ut ungantur22 in ea et consecrentur manus
22 ungantur] unguantur
Weber
eorum.
Numérotation du verset
Ex. 29,30
Septem diebus
utetur illa qui pontifex
pro eo fuerit constitutus de filiis eius, et qui ingredietur tabernaculum testimonii ut ministret in sanctuario.
Numérotation du verset
Ex. 29,31
arietem autem consecrationis23 tolles et coques carnes eius in loco sancto
23 consecrationis] consecrationum
Weber
Numérotation du verset
Ex. 29,32
quibus vescetur Aaron et filii eius panes quoque qui sunt in canistro in vestibulo tabernaculi testimonii comedent
Numérotation du verset
Ex. 29,33
ut placabile sit24 sacrificium et sanctificentur offerentium manus. Alienigena
24 placabile sit]
inv. Weber
non vescetur ex eis quia sancti sunt
Numérotation du verset
Ex. 29,34
quod si remanserit de carnibus consecratis sive de panibus usque mane combures reliquas25
25 reliquas
Rusch
] reliquias
Weber
igni
non comedentur quia sanctificata sunt
Numérotation du verset
Ex. 29,35
omnia que precepi tibi facies26 Aaron et filiis eius septem diebus consecrabis manus eorum
26 facies] + super
Weber
Numérotation du verset
Ex. 29,36
et vitulum pro peccato offeres per singulos dies ad expiandum mundabisque altare
cum immolaveris27 expiationis hostiam et ungues illud in sanctificationem
27 immolaveris] immolaris
Weber
Numérotation du verset
Ex. 29,37
septem diebus expiabis altare
et sanctificabis et erit sanctum sanctorum
omnis qui tetigerit illud sanctificabitur
Numérotation du verset
Ex. 29,38
hoc est quod facies in altari agnos anniculos duos per singulos dies iugiter
Numérotation du verset
Ex. 29,39
unum agnum mane et alterum vespere
Numérotation du verset
Ex. 29,40
decimam partem simile consperse oleo tuso28 quod habeat mensuram quartam partem hin et vinum ad libandum eiusdem mensure in agno uno
28 tuso] tunso
Weber
Numérotation du verset
Ex. 29,41
alterum vero agnum offeres ad vesperam iuxta ritum matutine oblationis et iuxta ea que diximus in odorem suavitatis
Numérotation du verset
Ex. 29,42
sacrificium est29 Domino Deo30 oblatione perpetua in generationes vestras ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino ubi constituam ut loquar ad te
29 est]
om. Weber
|
30 Deo]
om. Weber
|
Numérotation du verset
Ex. 29,43
ibique precipiam filiis Israel et sanctificabitur altare in gloria mea
Numérotation du verset
Ex. 29,44
sanctificabo
et tabernaculum testimonii cum altari et Aaron cum filiis eius ut sacerdotio fungantur mihi
Numérotation du verset
Ex. 29,45
et habitabo in medio filiorum Israel eroque eis Deus
Numérotation du verset
Ex. 29,46
et scient quia ego Dominus Deus eorum qui eduxi eos de terra Egypti ut manerem inter illos et essem31 Deus eorum32
31 et essem] ego Dominus
Weber
|
32 eorum] ipsorum
Weber
|
Capitulum 29
Numérotation du verset
Ex. 29,1
Sed et hoc facies ut mihi in sacerdotio consecrentur.
marg.|
SED
ET
HOC
FACIES etc. BEDA. Hactenus Aaron et filiorum eius habitus qualis esse debeat designatur. Sequitur modus consecrationis, quo ipsos vel tabernaculum cum omni suppellectili dedicari oporteat: oblatis scilicet Domino vitulo et duobus arietibus, panibus quoque triticeis non solum azimis, sed oleo conspersis, addito oleo unctionis, que cuncta bonorum operum devotionem, et fidei munditiam, vel divine illustrationis gratiam, quibus consecrari oportet sacerdotes, figurate demonstrant.
Tolle vitulum
interl.|
immolationem Christi et aspersionem sanguinis eius hec animalia immolata demonstrant, per quam a peccatis abluendi et in bonis operibus sumus vivificandi
de armento,
interl.|
patriarcharum
et duos arietes1 immaculatos,
1 duos arietes]
inv. Weber
interl.|
quia Christus immolatus pro utroque populo
Numérotation du verset
Ex. 29,2
panesque azymos,
interl.|
genus panis absque fermento in similitudine crustule duratus, oleo conspersus; oleum autem pinguedinem gratie, vel unctionem spiritus, vel misericordie significat. Unde Apostolusa: «Itaque epulemur non in fermento veteri, neque in fermento malitie et nequitie, sed in azimis sinceritatis et veritatis».
a 1Cor. 5, 8.
marg.|
TOLLE
VITULUM
.
STRABO. Quisque pontifex vel sacerdos thaurum debet offerre, id est passionem Christi firmiter credere et imitari. Et
duos arietes
, ut credat eundem Christum ex corpore et anima constare. Et
panes azimos
, id est munditiam vite, et oleo conspersos, ut inter omnes virtutes non negligat opera misericordie, vel non a se, sed a dono gratie se credat habere.
et crustulam2 absque fermento que conspersa sint oleo, lagana quoque azyma oleo lita:
2 crustulam plerique codd., edd. Ω Rusch] crustula Weber
interl.|
ut sacerdotii opera non solum a fermento malitie et nequitie castigata, sed etiam pinguedine caritatis divinis conspectibus sint digna
marg.|
ET
CRUSTULAM. BEDA.
Crustulam oleo conspersam
ad consecrationem nostram Domino offerimus, cum omnia que facimus per internam Spiritus gratiam in cordis devotione pinguescunt.
Lagana
oleo lita, cum foris spiritualia esse, que agimus, indubitanter in exemplum vivendi ostendimus, quibus oblationibus consecratio nostra perficitur, dum per bona opera et cogitationes puras meritum nobis sanctimonie, Deo donante, acquirimus.
de simila triticea cuncta facies
Numérotation du verset
Ex. 29,3
et posita in canistro offeres vitulam3 autem
3 vitulam] vitulum
Weber
interl.|
ut passionem Christi firmiter credat
et duos arietes
interl.|
quia in Christo verum corpus et vera anima
Numérotation du verset
Ex. 29,4
et Aaron
interl.|
pontifices
ac filios eius
interl.|
presbyteros imitatores pontificis
applicabis ad ostium
interl.|
vel:
aditum
tabernaculi testimonii. Cumque laveris patrem cum filiis suis4 aqua,
4 suis Ω
Ed1455
Rusch
Ed1530
Clementina
]
om.
cett.
Weber
interl.|
quia absolvendi sunt aqua lacrimarum qui consecrandi sunt
marg.|
CUMQUE
LAVERIS
PATREM
CUM
FILIIS etc. BEDA. Prius lavari iubentur, deinde ornari vestibus, quia quicumque sacerdotii officium assumit, unda lacrimarum se abluere debet, ut ad ministerium divinum dignus approximet.
marg.|
BEDA. Posset in hoc lavacro baptismus sacri fontis intelligi, si consequeretur ut quis in sacerdotium electus, tunc primum aqua baptismatis in remissionem peccatorum ablueretur, et non contradiceret Apostolus dicensb: «Non neophytum: ne in superbiam elatus, in iudicium incidat diaboli».
b 1Tim. 3, 6.
Numérotation du verset
Ex. 29,5
indues Aaron vestimentis suis, id est {t. 1: Erfurt, f. 92rb; facsim., p. 185b}
interl.|
hec supra exposita sunt
linea
interl.|
continentia corporali
et tunica,
interl.|
hyacinthina, scilicet spe celesti
et superhumerali
interl.|
pondere operis
et rationali
interl.|
sapientia mentis
quod constringes balteo
interl.|
domita omni concupiscentia
marg.|
INDUES
AARON etc. BEDA. Notandum quod cum in Exodo Aaron octo vestibus induendus asseveretur, in Levitico nonum addi videtur. Baltheus scilicet, quo linea tunica ante indutam hyacinthinam precincta erat: sic enim scriptum estc: Cumque lavisset eos, vestivit pontificem subucula linea, accingens eum baltheo, et induens tunica hyacinthina, desuper humerale imposuit, quod stringens cingulo aptavit rationali.
c Lv. 8, 6-8.
marg.|
BEDA. Notandum quod quatuor colores eximii, quibus factus est habitus {t. 1: Erfurt, f. 92rb; facsim., p. 185b} sacerdotis, totidem mundi elementis congrua comparatione aptantur. Bissus vel linum terre, quia ex ea nascitur; purpura aquis que de marinis tingitur cochleis. Hyacinthus et coccus aeri et igni ob similitudinem coloris. Coccus bis tinctus, quia ignis gemine sit virtutis: lucet enim et urit. Aiunt Hebrei quod pontifex figuram omnium elementorum in habitu gestavit, quia pro toto mundo immolans rogare debet, quibus nos forte addere possumus quod in omni homine figura omnium elementorum continetur. Ignis in calore, aeris in halitu, aquarum in humore, terre in membrorum soliditate. Unde homo grece microcosmos, id est ‘minor mundus’, vocatur. Aurum vero in eodem habitu rationabilem virtutem hominis interioris significat. Unde in eo proprie sanctum Domini scriptum est quia tantum per hanc ad cognitionem Conditoris ascendit. Unded: In interiori homine, habitare Christum per fidem in cordibus nostris. Ideoque Scriptura nobis pontificem Veteris Testamenti sic vestitum ostendit, ut sciat pontifex nostri temporis se pro toto humano genere, maxime autem pro his qui cognoverunt veritatem et signum fidei in frontibus portant, intercedere deberee: Obsecro primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro regibus, et qui in sublimitate sunt. Quod si in pontifice, quem consecrat Moyses, Christum intelligimus, iure in habitu totius mundi figuram simul et hominis habet: portat enim omnia verbo virtutis suef. Et est «Agnus Dei qui tollit peccata mundi»g, et sacerdos in eternum, omni sanctitatis ornatu preclarus, non quem natus in carne per exercitium laboris accepit, sed quem in utero Virginis incarnatus, preveniente gratia Spiritus sancti, simul habuit.De cuius sacerdotio dicit Apostolush: «Hic autem eo quod maneat in eternum, sempiternum habet sacerdotium» etc. Indumenta quoque et ornamenta virtutum commendans aiti: Talis decebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus etc. Hic vero habuit laminam in capite suo auream, et in ea sanctum Domini sculptum, quia venit in nomine Patris, dicensj: «Ego in Patre, et Pater in me est»; etk: «Qui videt me, videt et Patrem».
d Cf. Eph. 3, 16-17.
e 1Tim. 2, 1-2.
f Cf. Hbr. 1, 3.
g Io. 1, 29.
h Hbr. 7, 24.
i Hbr. 7, 26.
j Io. 14, 10.11.
k Io. 14, 9.
Numérotation du verset
Ex. 29,6
et pones tiaram in capite eius,
interl.|
ut quatuor sensus discrete custodiantur, et ad Deum dirigantur
et laminam sanctam
interl.|
in qua nomen Domini ineffabile, quod omnia decorat et protegit
super tiaram
Numérotation du verset
Ex. 29,7
et oleum unctionis
interl.|
Spiritus sancti; undel: «Unxit te Deus, Deus tuus, oleo letitie, pre consortibus tuis».
l Ps. 44, 8.
fundes super caput eius
interl.|
caput viri Christus, caput Christi Deus
interl.|
mentem ut interior homo consecretur
atque hoc ritu consecrabitur.
interl.|
tunc
Numérotation du verset
Ex. 29,8
filios quoque illius
interl.|
presbyteros vel Christi vicarios
applicabis,
interl.|
ut remoti a populo Deo adherent
et indues tunicis lineis
interl.|
continentia castitatis
cingesque balteo
interl.|
ut sit iustitia cingulum lumborum eius, et fides cinctorum renum eiusm
m Cf. Is. 11, 5.
Numérotation du verset
Ex. 29,9
Aaron scilicet et liberos eius, et impones
interl.|
hec omnia facit Moyses, id est lex secundum cuius institutionem omnia fiunt
eis mitras
interl.|
custodiam omnium sensuum
eruntque
interl.|
sic consecrati
sacerdotes mihi5 in religione perpetua
5 mihi] mei
Weber
interl.|
quia perpetuam religionem, id est christianam, significat
postquam initiaveris
interl.|
consecraveris
manus eorum,
interl.|
quibus contrectent sancta
interl.|
omnia bona ut operantur et nulla mala
marg.|
POSTQUAM
INITIAVERIS
MANUS etc. AUGUSTINUS. Alia littera. Quid est: Et consummabis
manus
Aaron et filiorum eius? An per
manus
potestatem significaverunt, ut etiam aliquid ipsi sanctificare6 possent. Potestas autem ipsa significatione consummabatur qua precepti sunt scilicet sanctificari a Moyse.
6 sanctificare] sancificare
cacogr. Rusch
Numérotation du verset
Ex. 29,10
applicabis et vitulum coram tabernaculo testimonii
interl.|
quia sicut predixerat Lex, Christus immolatus est
imponentque Aaron et filii eius super caput illius manus7
7 super caput illius – manus]
inv. Weber
interl.|
quia peccata nostra portavit
marg.|
APPLICABIS
ET
VITULUM etc. AUGUSTINUS. Alia littera: Et adduces
vitulum
ad ostium tabernaculi, et super
ponet Aaron et filii eius manus
suas etc. Ecce unde dictum est consummandas esse
manus
eorum, id est perficiendam potestatem, ut {t. 1: Erfurt, f. 92va; facsim., p. 186a} etiam ipsi sanctificarent, quomodo fit, cum
ponunt manus
suas
super vitulum
immolandum.
Numérotation du verset
Ex. 29,11
et mactabis eum in conspectu Domini iuxta ostium tabernaculi testimonii
interl.|
quia oblatus est Deo in odorem suavitatem
Numérotation du verset
Ex. 29,12
sumptumque sanguinem8 vituli pones super quatuor9 cornua altaris
8 sanguinem] de sanguine
Weber
9 super
Weber etc.
] + quattuor
Rusch
(
hapax
)
interl.|
quatuor
principales virtutes
interl.|
super quatuor iustos nitentes virtitubus
digito tuo
interl.|
id est Spiritu sancto qui omnes replet charismatibus suis
interl.|
quia virtus est Dei
reliquum autem sanguinem fundes iuxta basim
interl.|
inferiores in Ecclesia
Numérotation du verset
Ex. 29,13
sumes et adipem totum
interl.|
carnalia desideria
qui operit intestina et reticulum iecoris
interl.|
Hec in Levitico exposita plene invenies que pretermittimus, ad aliam festinantes.
ac duos renes et adipem qui super eos est et offeres incensum super altare
Numérotation du verset
Ex. 29,14
carnes vero vituli et corium et fimum combures foris extra castra,
interl.|
extra civitatem passus est Christus
eo quod pro peccato sit
Numérotation du verset
Ex. 29,15
unum quoque arietum
interl.|
Christum ducem et pastorem ovium
Sumes, super caput cuius10 ponent Aaron et filii eius manus
10 caput cuius]
inv. Weber
interl.|
quia Christum morti sacerdotes tradiderunt
Numérotation du verset
Ex. 29,16
quem cum mactaveris tolles de sanguine eius et fundes circa altare
Numérotation du verset
Ex. 29,17
ipsum autem arietem secabis in frusta lotaque intestina eius ac pedes pones super concisas carnes et super caput illius
Numérotation du verset
Ex. 29,18
et offeres totum arietem in incensum super altare oblatio est Domino11 suavissimus odor12 victime Domini13
11 Domino] Domini
Weber
12 suavissimus odor]
inv. Weber
13 Domini] Dei
Weber
marg.|
OBLATIO
EST
DOMINO
SUAVIS
ODOR. AUGUSTINUS.
Odor suav
itatis
Domino
sepe dicitur sacrificium de victimis pecorum, non quod Deus delectetur fumi
odore
, sed quod his significatur spiritualiter Deum delectat, cum spiritualiter exhibetur, sicut
odor
Dei spiritualiter intelligitur. Non enim sicut nos
odorem
corporeis naribus ducit.
Numérotation du verset
Ex. 29,19
tolles quoque arietem alterum super cuius caput Aaron et filii eius ponent manus
Numérotation du verset
Ex. 29,20
quem cum immolaveris sumes de sanguine illius14
14 illius] ipsius
Weber
interl.|
quia immolatione Christi purgatus est et innovatus auditus Iudaici populi
et pones super extremum dextere auricule Aaron et filiorum eius et super pollices manus eorum
interl.|
in quo significantur opera purgata
ac15 pedis dexteri
15 ac] et
Weber
interl.|
ut incessus sint dextri et puri
fundesque sanguinem
interl.|
animalium
super altare per circuitum
Numérotation du verset
Ex. 29,21
cumque tuleris de sanguine qui est super altare et de oleo unctionis asperges Aaron et vestes eius filios et vestimenta eorum consecratisque et ipsis et vestibus
Numérotation du verset
Ex. 29,22
tolles adipem de ariete et caudam et arvinam
interl.|
ut consummatur et perficiatur sacrificium
que operit vitalia ac reticulum iecoris et duos renes atque adipem qui super eos est armumque dexterum eo quod sit aries consecrationis16
16 consecrationis] consecrationum
Weber
Numérotation du verset
Ex. 29,23
tortamque17 panis unius crustulam conspersam18 oleo laganum de canistro azymorum quod positum est in conspectu Domini
17 tortamque] tortam
Weber
18 crustulam conspersam] crustulum conspersum
Weber
Numérotation du verset
Ex. 29,24
{t. 1: Erfurt, f. 92vb; facsim., p. 186b} ponesque omnia super manus Aaron et filiorum eius et sanctificabis eos elevans coram Domino
Numérotation du verset
Ex. 29,25
suscipiesque universa de manibus eorum et incendes super altare in holocaustum odorem suavissimum in conspectu Domini quia eius oblatio19 est
19 eius oblatio]
inv. Weber
Numérotation du verset
Ex. 29,26
sumes quoque pectusculum de ariete
interl.|
ut omnis eius sensus et cogitatio consecretur Domino
quo initiatus est Aaron
interl.|
hoc enim pertinet ad summum sacerdotem
sanctificabisque illud elevatum20 coram Domino et cedet in partem suam21
20 elevatum] elatum
Weber
21 suam] tuam
Weber
Numérotation du verset
Ex. 29,27
sanctificabis et pectusculum consecratum
interl.|
vel:
consecrationis
et armum quem de ariete separasti
Numérotation du verset
Ex. 29,28
quo initiatus est Aaron et filii eius cedentque in partem Aaron et filiorum eius iure perpetuo a filiis Israel quia primitiva sunt et initia de victimis eorum pacificis que offerunt Domino
Numérotation du verset
Ex. 29,29
Vestem autem sanctam qua utetur22 Aaron habebunt filii eius post eum,
22 utetur] utitur
Weber
interl.|
ut religionem et sanctitatem eius successores imitentur
ut ungantur23 in ea et consecrentur manus
23 ungantur] unguantur
Weber
interl.|
opera
eorum.
Numérotation du verset
Ex. 29,30
Septem diebus
interl.|
continuis scilicet quibus sacerdotium dedicatur
utetur illa qui pontifex
interl.|
summus scilicet, qui non poterat esse nisi unus
pro eo fuerit constitutus de filiis eius, et qui ingredietur tabernaculum testimonii ut ministret in sanctuario.
marg.|
ET
QUI
INGREDIETUR. AUGUSTINUS. Quomodo proprium dicit huius unius esse intrare in
tabernaculum testimonii
, deservire in sanctis, cum et illa que sunt extra velum quo velantur sancta sanctorum sancta appellentur, et
tabernaculum testimonii
etiam illud vocatur, ubi sancta sunt, id est mensa et candelabrum, ubi cum deserviant sequentes sacerdotes ad mensam et candelabrum et ipsum altare, quomodo dicit unum successorem Aaron, qui intret in
tabernaculum testimonii
deservire in sanctis? Si enim dixisset ‘deservire in sanctis sanctorum’, nulla questio esset. Ad hoc enim, ubi est arca testimonii, solus intrabat summus sacerdos, nisi forte eo ipso quod unum dicit intrare
tabernaculum testimonii
, deservire in sanctis, non vult intelligi in sanctis sanctorum, quia et ipsa sancta dicuntur. Non enim omnia que sancta sunt et sancta sanctorum dici possunt, sed que sancta sanctorum utique sancta sunt. Hic autem unus qui semel in anno introibat in sancta sanctorum, Christum significat. Quod autem prefiguratum est in sancta sanctorum, ut super arcam que Legem habebat, esse propiciatorium, ubi Dei misericordia significata intelligitur, qua propicius fit peccatis eorum qui Legem non implent. Hoc enim videtur etiam in ipsa veste sacerdotis significari, que et ipsa sacramenta Ecclesie significat, qui in logio, id est rationali, in pectore sacerdotis posito iudicia constituit. In lamina vero sanctificationem et abolitionem peccatorum, tamquam rationale sit in pectore simile arce, in qua Lex erat, et lamina in fronte, similis propiciatoria, quod super arcam erat, et ut utrobique servaretur quod scriptum estn: «Superexaltat misericordia iudicium».
n Iac. 2, 13.
Numérotation du verset
Ex. 29,31
arietem autem consecrationis24 tolles et coques carnes eius in loco sancto
24 consecrationis] consecrationum
Weber
Numérotation du verset
Ex. 29,32
quibus vescetur Aaron et filii eius panes quoque qui sunt in canistro in vestibulo tabernaculi testimonii comedent
Numérotation du verset
Ex. 29,33
ut placabile sit25 sacrificium et sanctificentur offerentium manus. Alienigena
25 placabile sit]
inv. Weber
interl.|
gentilis vel hereticus, vel cuius vita ab Ecclesia alienatur
non vescetur ex eis quia sancti sunt
Numérotation du verset
Ex. 29,34
quod si remanserit de carnibus consecratis sive de panibus usque mane combures reliquas26
26 reliquas
Rusch
] reliquias
Weber
interl.|
si quid residuum fuerit, igni comburetur
igni
interl.|
Spiritus sancti
non comedentur quia sanctificata sunt
Numérotation du verset
Ex. 29,35
omnia que {t. 1: Erfurt, f. 93ra; facsim., p. 187a} precepi tibi facies27 Aaron et filiis eius septem diebus consecrabis manus eorum
27 facies] + super
Weber
interl.|
ut omni tempore sint opera eorum munda
Numérotation du verset
Ex. 29,36
et vitulum pro peccato offeres per singulos dies ad expiandum mundabisque altare
interl.|
quod est extra velum
cum immolaveris28 expiationis hostiam et ungues illud in sanctificationem
28 immolaveris] immolaris
Weber
Numérotation du verset
Ex. 29,37
septem diebus expiabis altare
interl.|
quod est extra velum
et sanctificabis et erit sanctum sanctorum
interl.|
per unctionem
omnis qui tetigerit illud sanctificabitur
Numérotation du verset
Ex. 29,38
hoc est quod facies in altari agnos anniculos duos per singulos dies iugiter
Numérotation du verset
Ex. 29,39
unum agnum mane et alterum vespere
Numérotation du verset
Ex. 29,40
decimam partem simile consperse oleo tuso29 quod habeat mensuram quartam partem hin et vinum ad libandum eiusdem mensure in agno uno
29 tuso] tunso
Weber
Numérotation du verset
Ex. 29,41
alterum vero agnum offeres ad vesperam iuxta ritum matutine oblationis et iuxta ea que diximus in odorem suavitatis
Numérotation du verset
Ex. 29,42
sacrificium est30 Domino Deo31 oblatione perpetua in generationes vestras ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino ubi constituam ut loquar ad te
30 est]
om. Weber
31 Deo]
om. Weber
Numérotation du verset
Ex. 29,43
ibique precipiam filiis Israel et sanctificabitur altare {t. 1: Erfurt, f. 93rb; facsim., p. 187b} in gloria mea
Numérotation du verset
Ex. 29,44
sanctificabo
interl.|
solus scilicet ego, et non alius
et tabernaculum testimonii cum altari et Aaron cum filiis eius ut sacerdotio fungantur mihi
Numérotation du verset
Ex. 29,45
et habitabo in medio filiorum Israel eroque eis Deus
Numérotation du verset
Ex. 29,46
et scient quia ego Dominus Deus eorum qui eduxi eos de terra Egypti ut manerem inter illos et essem32 Deus eorum33
32 et essem] ego Dominus
Weber
33 eorum] ipsorum
Weber
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ex. Capitulum 29), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=04&chapitre=04_29)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ex. Capitulum 29), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=04&chapitre=04_29)
Notes :