Capitulum 38

Numérotation du verset Ex. 38,1 

fecit et altare holocausti de lignis Sethim quinque cubitorum per quadrum et trium in altitudine
Numérotation du verset Ex. 38,2 

cuius cornua de angulis procedebant operuitque illud laminis eneis1
1 laminis eneis] inv. Weber
Numérotation du verset Ex. 38,3 

et in usus eius paravit ex aere vasa diversa lebetes2 forcipes fuscinulas uncinos et ignium receptacula
2 lebetes] lebetas Weber
Numérotation du verset Ex. 38,4 

craticulamque eius in modum retis fecit eneam et subter eam in altaris medio arulam
Numérotation du verset Ex. 38,5 

fusis quatuor annulis per totidem retiaculi summitates ad immittendos vectes ad portandum
Numérotation du verset Ex. 38,6 

quos et ipsos fecit de lignis Sethim et operuit laminis eneis
Numérotation du verset Ex. 38,7 

induxitque in circulos qui in altaris lateribus eminebant ipsum autem altare non erat solidum sed cavum ex tabulis et intus vacuum
Numérotation du verset Ex. 38,8 

Fecit et labrum eneum
cum basi3 sua
3 basi] base Weber
de speculis
mulierum,
que excubabant
in atrio4
4 atrio] ostio Weber
tabernaculi.
Numérotation du verset Ex. 38,9 

fecit5 et atrium in cuius australi plaga erant tentoria de bysso retorta cubitorum centum
5 fecit] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 38,10 

columne enee viginti cum basibus suis capita columnarum et tota operis celatura argentea
Numérotation du verset Ex. 38,11 

eque ad septentrionalem6 plagam tentoria columne basesque et capita columnarum eiusdem et mensure et operis ac metalli erant
6 septentrionalem] septentrionalis Weber
Numérotation du verset Ex. 38,12 

in ea vero plaga que occidentem respicit fuere tentoria cubitorum quinquaginta columne decem cum basibus suis enee et capita columnarum celata argentea
Numérotation du verset Ex. 38,13 

porro contra orientem quinquaginta cubitorum paravit tentoria
Numérotation du verset Ex. 38,14 

e quibus quindecim cubitos columnarum trium cum basibus suis unum tenebat latus
Numérotation du verset Ex. 38,15 

et in parte altera quia utraque introitum tabernaculi
fecit7 quindecim eque cubitorum erant tentoria columneque8 tres et bases totidem
7 fecit] facit Weber |
8 columneque] columne Weber |
Numérotation du verset Ex. 38,16 

cuncta atrii tentoria byssus torta texuerat
Numérotation du verset Ex. 38,17 

bases columnarum fuere enee capita autem earum cum cunctis9 celaturis suis argentea sed et ipsas columnas atrii vestivit argento
9 cunctis] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 38,18 

et in introitu eius opere plumario fecit tentorium ex hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta quod habebat viginti cubitos in longitudine altitudo vero quinque cubitorum erat iuxta mensuram quam cuncta atrii tentoria habebant10
10 tentoria habebant] inv. Weber
Numérotation du verset Ex. 38,19 

Columne autem in ingressu11 fuere quatuor
11 in ingressu Rusch ] ingressus Weber
cum basibus eneis, capitaque earum et celature argentee.
Numérotation du verset Ex. 38,20 

Paxillos quoque
tabernaculi et atrii per gyrum fecit eneos.
Numérotation du verset Ex. 38,21 

hec sunt instrumenta tabernaculi testimonii que numerata sunt iuxta preceptum Moysi in cerimoniis12 levitarum per manum Ithamar filii Aaron sacerdotis
12 cerimoniis] cerimonias Weber
Numérotation du verset Ex. 38,22 

quas Beseleel filius Huri filii Hur de tribu Iuda Domino per Moysen iubente compleverat
Numérotation du verset Ex. 38,23 

iuncto sibi socio Ooliab filio Achisamech de tribu Dan qui et ipse artifex lignorum egregius fuit et polymitarius atque plumarius ex hyacintho et13 purpura vermiculo ac14 bysso
13 et] om. Weber |
14 ac] et Weber |
Numérotation du verset Ex. 38,24 

omne aurum quod expensum est in opere sanctuarii et quod oblatum in donariis viginti novem talentorum fuit et septingentorum triginta siclorum ad mensuram sanctuarii.
Numérotation du verset Ex. 38,25 

Oblatum est autem ab his qui transierunt15 ad numerum a viginti annis et supra de sexcentis tribus milibus et quingentis quinquaginta armatorum.
15 transierunt] transierant Weber
Numérotation du verset Ex. 38,26 

Fuerunt preterea centum talenta argenti e quibus conflate sunt bases sanctuarii et introitus ubi velum pendet
Numérotation du verset Ex. 38,27 

centum bases facte sunt de talentis centum singulis talentis per bases singulas supputatis
Numérotation du verset Ex. 38,28 

de mille autem septingentis et septuaginta quinque siclis16 fecit capita columnarum quas et ipsas vestivit argento
16 siclis] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 38,29 

aeris quoque oblata sunt talenta septuaginta duo milia et quadringenti supra sicli
Numérotation du verset Ex. 38,30 

ex quibus fuse sunt bases in introitu tabernaculi testimonii et altare eneum cum craticula sua omniaque vasa que ad usum eius pertinent
Numérotation du verset Ex. 38,31 

et bases atrii tam in circuitu quam in ingressu eius et paxilli tabernaculi atque atrii per gyrum

Capitulum 38

Numérotation du verset Ex. 38,1 
fecit et altare holocausti de lignis Sethim quinque cubitorum per quadrum et trium in altitudine
Numérotation du verset Ex. 38,2 
cuius cornua de angulis procedebant operuitque illud laminis eneis1
1 laminis eneis] inv. Weber
Numérotation du verset Ex. 38,3 
et in usus eius paravit ex aere vasa diversa lebetes2 forcipes fuscinulas uncinos et ignium receptacula
2 lebetes] lebetas Weber
Numérotation du verset Ex. 38,4 
craticulamque eius in modum retis fecit eneam et subter eam in altaris medio arulam
Numérotation du verset Ex. 38,5 
fusis quatuor annulis per totidem retiaculi summitates ad immittendos vectes ad portandum
Numérotation du verset Ex. 38,6 
quos et ipsos fecit de lignis Sethim et operuit laminis eneis
Numérotation du verset Ex. 38,7 
induxitque in circulos qui in altaris lateribus eminebant ipsum autem altare non erat solidum sed cavum ex tabulis et intus vacuum
Numérotation du verset Ex. 38,8 
Fecit et labrum eneum
interl.| compunctionem vehementem
cum basi3 sua
3 basi] base Weber
interl.| timore Dei
de speculis
interl.| preceptis divinis
mulierum,
interl.| sanctarum animarum
que excubabant
interl.| continuo amore ingressum regni eterni observantes
in atrio4
4 atrio] ostio Weber
interl.| introitu
tabernaculi.
interl.| non manufacti
marg.| FECIT  ET  LABRUM  ENEUM etc. GREGORIUS.   Labrum eneum Moyses ponit, in quo sacerdotes laventur, sancta sanctorum ingressuri, quia lex Dei prius lavari nos per compunctionem precipit, ut nostra immunditia ad penetrandam secretorum Dei munditiam non obsistat. Fit autem   labrum de speculis mulierum que ad hostium   tabernaculi indesinenter   excubant .   Specula enim   mulierum sunt precepta Dei, in quibus sancte anime semper aspiciunt, et si que in eis sunt feditatis macule, deprehendunt; cogitationum vitia corrigunt, et quasi renitentes vultus ex reddita imagine componunt. Quia dum preceptis Dominicis solerter intendunt, in eis quid in se {t. 1: Erfurt, f. 102rb; facsim., p. 205b} celesti viro placeat vel displiceat, agnoscunt. Que quamdiu in hac vita sunt, eternum tabernaculum ingredi non possunt. Sed tamen ad hostium   tabernaculi mulieres excubant , quia sancte anime etiam cum infirmitate carnis gravantur, amore tamen continuo ingressum interni introitus observant. Moyses ergo sacerdotibus   labrum de speculis mulierum posuit, quia lex Dei lavacrum compunctionis peccatorum nostrorum maculis exhibet, per que sancte anime superno sponso displicuerunt. Intuenda nobis celestia precepta prebent, quibus si diligenter intendimus, interne nostre imaginis maculas videmus. Videntes autem maculas, in penitentie dolore compungimur. Compuncti vero quasi in   labro de speculis mulierum lavamur. Tunc ergo de nobis vere compungimur, si studiose precedentium patrum facta pensamus, ut conspecta illa gloria, in oculis nostris vita nostra sordescat. Tunc vere compungimur, cum precepta Dei studiose perscrutamur, ut per hec proficere contendamus, per que proficisse cognovimus quos veneramur.
Numérotation du verset Ex. 38,9 
fecit5 et atrium in cuius australi plaga erant tentoria de bysso retorta cubitorum centum
5 fecit] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 38,10 
columne enee viginti cum basibus suis capita columnarum et tota operis celatura argentea
Numérotation du verset Ex. 38,11 
eque ad septentrionalem6 plagam tentoria columne basesque et capita columnarum eiusdem et mensure et operis ac metalli {t. 1: Erfurt, f. 102rb; facsim., p. 205b} erant
6 septentrionalem] septentrionalis Weber
Numérotation du verset Ex. 38,12 
in ea vero plaga que occidentem respicit fuere tentoria cubitorum quinquaginta columne decem cum basibus suis enee et capita columnarum celata argentea
Numérotation du verset Ex. 38,13 
porro contra orientem quinquaginta cubitorum paravit tentoria
Numérotation du verset Ex. 38,14 
e quibus quindecim cubitos columnarum trium cum basibus suis unum tenebat latus
Numérotation du verset Ex. 38,15 
et in parte altera quia utraque introitum tabernaculi
interl.| Ecclesie que in eremo huius vite constituitur
fecit7 quindecim eque cubitorum erant tentoria columneque8 tres et bases totidem
7 fecit] facit Weber
8 columneque] columne Weber
Numérotation du verset Ex. 38,16 
cuncta atrii tentoria byssus torta texuerat
Numérotation du verset Ex. 38,17 
bases columnarum fuere enee capita autem earum cum cunctis9 celaturis suis argentea sed et ipsas columnas atrii vestivit argento
9 cunctis] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 38,18 
et in introitu eius opere plumario fecit tentorium ex hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta quod habebat viginti cubitos in longitudine altitudo vero quinque cubitorum erat iuxta mensuram quam cuncta atrii tentoria habebant10
10 tentoria habebant] inv. Weber
Numérotation du verset Ex. 38,19 
Columne autem in ingressu11 fuere quatuor
11 in ingressu Rusch ] ingressus Weber
interl.| quatuor sunt evangeliste firmitate fidei solidati
cum basibus eneis, capitaque earum et celature argentee.
interl.| claritate divini eloquii
Numérotation du verset Ex. 38,20 
Paxillos quoque
marg.| PAXILLOS  QUOQUE. STRABO.   Paxilli secundum litteram erant in summitate columnarum fixi, quibus funes religabantur, qui cortinas a terra sublevabant, firmati superioribus quibusdam ansulis, inferius vero religati ad predictos paxillos cortinas extendebant, ne rugam contraherent. Mystice vero funes significant sanctam Scripturam de qua Salomon aita: «Funiculus triplex difficile rumpitur», quia sancta Scriptura, historia, moralitate et allegoria constans, nullis hereticorum dogmatibus potest dirumpi.   Paxilli in modum lingue facti linguas doctorum significant, qui Scripturam populis exponunt. Cortinas etiam a terra sublevant et extendunt, quia subiectos docent sequi, et imitari celestia, nullamque mali vel fraudis rugam contrahere.
a Ecl. 4, 12.
tabernaculi et atrii per gyrum fecit eneos.
Numérotation du verset Ex. 38,21 
hec sunt instrumenta tabernaculi testimonii que numerata sunt iuxta preceptum Moysi in cerimoniis12 levitarum per manum Ithamar filii Aaron sacerdotis
12 cerimoniis] cerimonias Weber
Numérotation du verset Ex. 38,22 
quas Beseleel filius Huri filii Hur de tribu Iuda Domino per Moysen iubente compleverat
Numérotation du verset Ex. 38,23 
iuncto sibi socio Ooliab filio Achisamech de tribu Dan qui et ipse artifex lignorum egregius fuit et polymitarius atque plumarius ex hyacintho et13 purpura vermiculo ac14 {t. 1: Erfurt, f. 102va; facsim., p. 206a} bysso
13 et] om. Weber
14 ac] et Weber
Numérotation du verset Ex. 38,24 
omne aurum quod expensum est in opere sanctuarii et quod oblatum in donariis viginti novem talentorum fuit et septingentorum triginta siclorum ad mensuram sanctuarii.
Numérotation du verset Ex. 38,25 
Oblatum est autem ab his qui transierunt15 ad numerum a viginti annis et supra de sexcentis tribus milibus et quingentis quinquaginta armatorum.
15 transierunt] transierant Weber
Numérotation du verset Ex. 38,26 
Fuerunt preterea centum talenta argenti e quibus conflate sunt bases sanctuarii et introitus ubi velum pendet
Numérotation du verset Ex. 38,27 
centum bases facte sunt de talentis centum singulis talentis per bases singulas supputatis
Numérotation du verset Ex. 38,28 
de mille autem septingentis et septuaginta quinque siclis16 fecit capita columnarum quas et ipsas vestivit argento
16 siclis] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 38,29 
aeris quoque oblata sunt talenta septuaginta duo milia et quadringenti supra sicli
Numérotation du verset Ex. 38,30 
ex quibus fuse sunt bases in introitu tabernaculi testimonii et altare eneum cum craticula sua omniaque vasa que ad usum eius pertinent
Numérotation du verset Ex. 38,31 
et bases atrii tam in circuitu quam in ingressu eius et paxilli tabernaculi atque atrii per gyrum



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ex. Capitulum 38), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 18/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=04&chapitre=04_38)

Notes :