Capitulum 21
Numérotation du verset
Ex. 21,1
Hec sunt iudicia que propones eis.
Numérotation du verset
Ex. 21,2
Si emeris servum
Hebreum,
sex annis serviet tibi:
in septimo
egredietur liber
gratis.
Numérotation du verset
Ex. 21,3
Cum quali veste
intraverit, cum tali exeat;
si habens uxorem,
et uxor egredietur simul.
Numérotation du verset
Ex. 21,4
Sin autem dominus
dederit illi uxorem,
et peperit filios et filias:
mulier et filii1
1 filii] liberi
Weber
eius erunt domini sui,
ipse vero exibit
cum vestitu suo.
Numérotation du verset
Ex. 21,5
Quod si dixerit servus: Diligo dominum meum
et uxorem
ac liberos,
non egrediar liber:
Numérotation du verset
Ex. 21,6
offeret eum
dominus
diis, et applicabitur ad ostium et postes,
perforabitque aurem eius subula:
et erit ei servus
usque2 in seculum.
2 usque]
om. Weber
Numérotation du verset
Ex. 21,7
Si quis vendiderit filiam suam in famulam,
non egredietur sicut ancille
exire consueverunt3.
3 consueverunt] consuerunt
Weber
Numérotation du verset
Ex. 21,8
Si displicuerit
oculis domini sui cui tradita fuerit, dimittet eam:
populo autem alieno
vendendi non habebit4 licentiam5,
4 habebit Amiatinus Cava Λ B T M Θ (plur.) Φ (plur.) Ω
Clementina
] habet
Weber
|
5 licentiam
Rusch (hapax)
] potestatem
cett. Weber
|
si spreverit eam.
Numérotation du verset
Ex. 21,9
Sin autem filio suo desponderit
eam iuxta morem filiarum faciet illi.
Numérotation du verset
Ex. 21,10
Quod si alteram
acceperit ei6, providebit puelle
6 acceperit ei]
inv. Weber
nuptias, et vestimenta et pretium pudicitie
non negabit.
Numérotation du verset
Ex. 21,11
Si tria ista non fecerit,
egredietur gratis
absque pecunia.
Numérotation du verset
Ex. 21,12
Qui percusserit
hominem volens
occidere,
morte
moriatur.
Numérotation du verset
Ex. 21,13
Qui autem non est insidiatus, sed Deus illum tradiderit7 in manu eius:
7 tradiderit] tradidit
Weber
constituam tibi locum in8 quo fugere debeat.
8 in] om. Weber
Numérotation du verset
Ex. 21,14
Si quis per industriam9
9 per industriam] de industria Ω
R
Weber
occiderit proximum suum,
et per insidias:
ab altari meo evelles eum
ut moriatur.
Numérotation du verset
Ex. 21,15
Qui percusserit
patrem suum
aut10 matrem, morte moriatur.
10 aut
X B
ΦP ΨBDF ΩS
Rusch Clementina
] et Λ L* Ω
R
Weber
Numérotation du verset
Ex. 21,16
Qui maledixerit
patri suo
aut11 matri,
11 aut Ω
R
Rusch
] et
Weber
morte moriatur12.
12 vv. 16 et 17 ΩSM
Rusch
]
inv.
Ω
R
Weber
Numérotation du verset
Ex. 21,17
Qui furatus furatur13
13 furatur
Rusch (hapax)
] furatus fuerit Ω
R
Weber
hominem, et vendiderit eum,
convictus noxe, morte
moriatur.
Numérotation du verset
Ex. 21,18
Si rixati fuerint viri,
et percusserit
alter proximum suum lapide
vel pugno,
et ille mortuus non fuerit,
sed iacuerit in lecto14:
14 lecto] lectulo
Weber
Numérotation du verset
Ex. 21,19
si surrexerit et ambulaverit foris super baculum suum,
innocens
erit qui percusserit15, ita tamen ut operas eius et impensas in medicos restituat.
15 percusserit] percussit
Weber
Numérotation du verset
Ex. 21,20
Qui percusserit servum suum
vel ancillam
virga,
et mortui fuerint in manibus eius,
criminis reus erit.
Numérotation du verset
Ex. 21,21
Si16 autem uno die supervixerint17 vel duobus, non subiacebit poene, quia pecunia illius est.
16 si] sin
Weber
|
17 supervixerint] supervixerit
Weber
|
Numérotation du verset
Ex. 21,22
Si rixati fuerint viri,
et percusserit quis mulierem
pregnantem,
et abortivum quidem fecerit,
sed ipsa vixerit:
subiacebit damno
quantum expetierit maritus mulieris,
et arbitri
iudicaverint18.
18 iudicaverint] iudicarint
Weber
Numérotation du verset
Ex. 21,23
Sin autem mors eius fuerit subsecuta,
reddet animam pro anima,
Numérotation du verset
Ex. 21,24
oculum
pro oculo,
dentem pro dente,
manum
pro manu,
pedem pro pede,
Numérotation du verset
Ex. 21,25
adustionem
pro adustione,
vulnus
pro vulnere, livorem
pro livore.
Numérotation du verset
Ex. 21,26
Si percusserit quispiam oculum
servi sui aut ancille, et luscos eos fecerit, dimittet eos19 liberos
19 eos]
om. Weber
pro oculo quem eruit.
Numérotation du verset
Ex. 21,27
Dentem quoque si excusserit servo vel ancille sue,
similiter dimittet eos liberos.
Numérotation du verset
Ex. 21,28
Si bos
cornu
percusserit20 virum aut mulierem,
20 percusserit] petierit
Weber
et mortui fuerint, lapidibus obruetur:
et non comedentur carnes eius,
dominusque bovis innocens erit.
Numérotation du verset
Ex. 21,29
Quod si bos
cornupeta21 fuerit ab heri et nudius tertius,
21 cornupeta] cornipeta
Weber
et contestati sunt
dominum eius, nec reclusit dominus22 eum,
22 dominus]
om. Weber
occideritque
virum
aut mulierem
et bos lapidibus obruetur, et dominum
illius occident.
Numérotation du verset
Ex. 21,30
Quod si pretium fuerit ei23 impositum,
23 fuerit ei]
inv.Weber
dabit pro anima sua
quicquid fuerit postulatum24.
24 postulatum] postulatus
Weber
Numérotation du verset
Ex. 21,31
Filium
quoque et filiam
si cornu percusserit, simili sententie subiacebit.
Numérotation du verset
Ex. 21,32
Si servum ancillamque invaserit,
triginta siclos argenti dabit domino,
bos vero lapidibus obruetur25.
25 obruetur] opprimetur
Weber
Numérotation du verset
Ex. 21,33
Si quis aperuerit cisternam,
et foderit,
et non operuerit eam,
cecideritque bos
vel asinus
in eam,
Numérotation du verset
Ex. 21,34
dominus
cisterne reddet pretium iumentorum:
quod autem mortuum est, ipsius erit.
Numérotation du verset
Ex. 21,35
Si bos
alienus bovem
alterius vulnerarit,
et ille mortuus fuerit:
vendent bovem vivum,
dividentque26 pretium:
26 dividentque] et divident
Weber
cadaver autem mortui inter se dispartient27.
27 dispartient] dispertient
Weber
Numérotation du verset
Ex. 21,36
Si28 autem sciebat quod bos cornipeta esset
28 Si] sin
Weber
ab heri et nudius tertius, et non custodivit
eum dominus suus:
reddet bovem pro bove,
et cadaver integrum accipiet.
Capitulum 21
Numérotation du verset
Ex. 21,1
Hec sunt iudicia que propones eis.
marg.|
HEC
SUNT
IUDICIA. Distinctius amodo explicantur ea que ad proximum pertinent. Notanda locutio cum dictum sit Moysi:
Hec sunt iudicia que propones eis
, cetera ad populum dicuntur:
Si emeris servum Hebreum
etc.
Numérotation du verset
Ex. 21,2
Si emeris servum
interl.|
servitio Dei mancipaveris
Hebreum,
interl.|
qui mente ab hoc seculo transit
sex annis serviet tibi:
interl.|
perfectione active vite
in septimo
interl.|
in contemplatione
egredietur liber
interl.|
a servitute mundi
gratis.
interl.|
quia et hoc gratie Dei tribuitur
Numérotation du verset
Ex. 21,3
Cum quali veste
interl.|
intentione bene operandi
interl.|
non in deterius mutata
intraverit, cum tali exeat;
interl.|
perdurans usque ad finem
si habens uxorem,
interl.|
bonam operationem
et uxor egredietur simul.
interl.|
In contemplativa non deseratur
Numérotation du verset
Ex. 21,4
Sin autem dominus
interl.|
predicator
dederit illi uxorem,
interl.|
bonam operationem
et peperit filios et filias:
interl.|
fortes et teneros fructus
mulier et {t. 1: Erfurt, f. 77ra; facsim., p. 155a} filii1
1 filii] liberi
Weber
interl.|
vel:
liberi
eius erunt domini sui,
interl.|
Bona operatio et fructus eius imputabuntur predicatori.
ipse vero exibit
interl.|
ad contemplationem
cum vestitu suo.
interl.|
cum intentione desiderii
Numérotation du verset
Ex. 21,5
Quod si dixerit servus: Diligo dominum meum
interl.|
verba predicatoris scilicet sollicita mente custodio
et uxorem
interl.|
actionem
ac liberos,
interl.|
fructus
non egrediar liber:
interl.|
id est: ad contemplationem non transibo
Numérotation du verset
Ex. 21,6
offeret eum
interl.|
antiquorum patrum, qui sacerdotes Dei fuerunt, dictis imbuat
dominus
interl.|
predicator
diis, et applicabitur ad ostium et postes,
perforabitque aurem eius subula:
interl.|
mentem scilicet subtilitate divini sermonis, ne in his que agit placere hominibus querat
et erit ei servus
interl.|
in activa serviendo hominibus
usque2 in seculum.
2 usque]
om. Weber
interl.|
ut post seculum liber sit
marg.|
SI
EMERIS
SERVUM
HEBREUM etc. AUGUSTINUS. Ne Christiani hoc flagitarent a dominis suis, Apostolus iubet dominis servos esse subditosa, ne nomen Domini et doctrina blasphemetur. Illud enim inde constat in mysterio esse preceptum, quia pertundi
subula eius aurem
ad postem precepit Deus, qui libertatem recusasset.
a Tit. 2, 9.
marg.|
GREGORIUS. Allegorice. Sciendum quia cum activa et contemplativa vita ex Dei gratia sint, una nobis in necessitate est, altera in voluntate. Nemo enim cognoscens {t. 1: Erfurt, f. 76vb; facsim., p. 154b} Deum ad eius regnum ingreditur, nisi prius bene operetur. Sine contemplativa vero ingredi possunt, qui bona que possunt operari non negligunt. Inde per Moysen dicitur:
Si emeris servum Hebreum
etc.
Hebreus
‘transiens’ interpretatur, et
servus Hebreus emitur
quando qui iam ab hoc seculo mente transit, servitio Dei subditur. Sic Moyses transivit ut videret visum, et David inquitb: «Transivi, et ecce non erat». Hic
servus emptus sex annis
servire precipitur, ita ut
in septimo liber
exeat
gratis
. Senarium enim perfectionem active vite significat. Septenarium, contemplationem.
Sex
ergo
annis servit
,
in septimo liber egreditur
, quia per activam quam perfecte exhibuit ad contemplative vite libertatem transit. Et notandum quod
gratis liberi egrediuntur
, quia postquam omnia fecerint dicunt se inutiles servosc, eis ergo sic activa fuit ex munere, ita erit ex gratia erit contemplativa.
Cum quali veste intraverit, cum tali exeat
: quia necesse est ut quisque in hoc quod inceperit perseveret usque ad finem operis, in ea intentione qua inchoavit. Ille enim ad contemplativam bene transit qui in activa intentionis sue vestem ad deteriora non mutavit; et sunt nonnulli qui postquam Dei servitio socientur, operari diligunt. Alii, postquam ad servitium Dei venerint, bene operari discunt. Qui prius bona opera studuit habere, Hebreus servus cum uxore emptus est, et plerumque potest ad contemplativam transire, activam tamen vitam non deserere. Unde subditur:
Si habens uxorem, et uxor egrediatur simul.
Cum eo enim ad libertatem
egreditur uxor
, quando actionem bonam qua prosit aliis non relinquit.
Sin autem dederit illi uxorem dominus, et peperit filios et filias
:
mulier et liberi eius erunt domini sui
; ipse vero
exeat cum veste
sua. Servo empto dominus dat uxorem, cum predicator eum quem Deo mancipavit, bone actioni coniungit. Predicatores autem domini vocantur. Sicut Heliseo de predicatore suo dicitur: Scis quod dominus tuus tollatur a te?
Uxor
servi empticii
filios et filias
parit, quando ei bona actio fortes et teneros fructus generat. Sed mulier cum filiis domino remanet, et servus exit cum vestitu suo, quia bona actio et fructus eius predicatori in mercedem reputatur. Ipse vero in desiderii intentione perdurans, per Dei gratiam ad contemplationem egreditur.
Quod si dixerit servus
:
Diligo dominum meum
etc.
Servus dominum suum diligit
, quando predicatoris verba solicita mente custodit. Uxorem quoque amans et liberos, liber egredi recusat, quando activam vitam eiusque fructus diligens, transire ad contemplativam non vult, quia bona sui ministerii opera se habere servitute considerans, ad libertatis quietem transire renuit, sed
offerat eum dominus diis, et applicet ad hostium et postes, et perforet aurem eius subula, ut sit servus in secula
. Qui enim in activa disposuit vita perdurare a Domino diis offertur quando a predicatore suo antiquorum patrum dictis imbuitur, qui nobis in via Dei sacerdotes fuerunt.
Ad ostium
quoque
et postes
tabernaculi ducitur, et ut de ingressu tabernaculi eterni aliquid audiat, et tremendi iudicii diem subtiliter agnoscat, ne per bona opera que facit placere hominibus appetat. Sicque
auris ejus subula perforatur
, id est mens timoris Dei subtilitate, ut verbi acumine transfixa, per omne quod agit noverit ingressum regni attendere, et quasi ab ostio et poste tabernaculi perforatam aurem portare.
Et erit servus in secula
, ut esse post seculum liber possit: «Quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem glorie filiorum Dei»d. Tunc enim nobis via libertas erit, cum ad gloriam filiorum Dei adoptio nostra pervenerit. Nunc vero non solum activa est in servitute, sed ipsa contemplatio, qua super nos rapimur, libertatem mentis perfecte non obtinet, sed imitatur, quia illa quies intima in enigmate videtur.
b Ps. 36, 36.
c Cf. Lc. 17, 10.
d Rm. 8, 21.
marg.|
SEX
ANNIS etc. ISIDORUS. Allegorice. In sex etatibus huius seculi servientes, septimo {t. 1: Erfurt, f. 77ra; facsim., p. 155a} die, id est eterno sabbato, liberabimur, si tamen voluerimus esse liberi dum in hoc seculo servimus peccato. Si autem noluerimus, perforabitur auricula in testimonium inobedientie, et cum uxore et filiis nostris quos pretulimus libertati, id est cum carne et operibus eius, peccato serviemus in eternum.
Numérotation du verset
Ex. 21,7
Si quis vendiderit filiam suam in famulam,
interl.|
Alia lex est ancille, alia filie, quia maiori necessitate venditur filia quam ancilla.
non egredietur sicut ancille
interl.|
Hebree post sex annos scilicet quia humiliata est
exire consueverunt3.
3 consueverunt] consuerunt
Weber
Numérotation du verset
Ex. 21,8
Si displicuerit
interl.|
humiliata
oculis domini sui cui tradita fuerit, dimittet eam:
interl.|
liberam
populo autem alieno
interl.|
gentilibus, vel hereticis
vendendi non habebit4 licentiam5,
4 habebit Amiatinus Cava Λ B T M Θ (plur.) Φ (plur.) Ω
Ed1455
Clementina
] habet
Weber
5 licentiam
Rusch (hapax)
] potestatem
cett. Weber
interl.|
vel:
potestatem
si spreverit eam.
Numérotation du verset
Ex. 21,9
Sin autem filio suo desponderit
interl.|
firmo matrimonio
eam iuxta morem filiarum faciet illi.
interl.|
dotando eam
Numérotation du verset
Ex. 21,10
Quod si alteram
interl.|
ista repudiata
acceperit ei6, providebit puelle
6 acceperit ei]
inv. Weber
interl.|
humiliate a filio
nuptias, et vestimenta et pretium pudicitie
interl.|
ablate
non negabit.
Numérotation du verset
Ex. 21,11
Si tria ista non fecerit,
interl.|
Nec ipse scilicet humiliaverit, nec filio uxorem affixerit, nec alia superducta a filio eam abicierit.
egredietur gratis
interl.|
sufficiet in servitute non teneri
absque pecunia.
interl.|
sicut servus Hebreus
marg.|
AUGUSTINUS.
[a]
Si quis vendiderit filiam suam in famulam, non abibit ita ut recedunt ancille
.
Quod si non placuerit domino, quia non agnominavit eam, remunerabit eam
.
Genti autem extere non est dominus vendere illam, quoniam sprevit in eam. Quod si filius cognominaverit eam, secundum iustificationem filiarum faciet illi. Quod si aliam accipiet ei, que opus sunt et vestem et conversationem eius non fraudabit. Si autem hec tria non fecerit ei, exibit gratis sine pretio
. Obscurissimum locum inusitate locutionis fecerunt. Sed aperiam ut potero.
Si quis vendiderit filiam suam in famulam
, id est ut sit famula (quam oiketen
7
* vocant Greci),
non abibit ita ut recedunt ancille. I
ntelligendum est: Non sic recedet quomodo recedunt ancille Hebree post sex annos. Eam enim oportet etiam in feminam Hebream legem datam intelligi, que servatur in maribus. Cur ergo ista non ita recedet, nisi quia in famulatu ita intelligitur humiliata, quia ei dominus se miscuit? Unde sequitur:
Quod si non placuerit domino suo, quia iam non agnominavit eam,
id est non eam fecit uxorem,
remunerabit eam,
hoc est quod supra dixit:
Non abibit ita ut recedunt ancille
. Iussa est enim aliquid accipere, quia humiliata est, quia non ei ita se miscuit ut faceret eam uxorem, id est ut agnominaret eam sibi. [b]
Genti autem extere non est dominus vendere eam quoniam sprevit in eam,
id est non quia
sprevit
ideo
dominus est vendere illam
, id est non tantum dominatur, ut
extere genti
licite vendat. Idem est ante
sprevit in eam
: et
sprevit eam
.
Sprevit
autem, id est humiliavit concumbendo, nec uxorem faciendo.
Quod si filius agnominaverit eam
,
secundum iustificationem filiarum faciet illi
, id est: si filio coniunxerit eam uxorem, sicut filie dotem apponet.
Quod si aliam accipiet ei,
id est non istam deputavit uxorem filio,
que opus sunt et vestem et conversationem eius non fraudabit,
quoniam non mansit uxor filio eius, quemadmodum daret, si eam sibi non agnominasset. Quod autem nos diximus:
conversationem non fraudabit
, grecus habet: homiliam, id est locutionem. Sic honestius concubitum appellans, hoc est pro concubitu mercedem dabit. Sic et Daniel concubitum significans aite:"Sub qua arbore vidistis eos loquentes?" Et alibif: «Ille timentes loquebantur vobis».
Si autem tria hec non fecerit ei, exibit gratis,
id est: Si eam ipse concubitu non humiliaverit, neque filio suo coniunxerit, neque alia a filio ducta, istam eiecerit. A
bibit gratis
, id est non sufficiet ei non teneri in servitute.
Abibit
nihil accipiens, ut servus Hebreus. Non enim licebit domino copulare illam viro non Hebreo, quam non licet
extere genti
{t. 1: Erfurt, f. 77rb; facsim., p. 155b} tradi. Si autem servo Hebreo eam copulaverit, intelligitur quod cum eo
gratis exibit
, non a marito separata.g
e Cf. Dn. 13, 54.58
f Dn. 13, 57.
g
¶Fons : [a]
Augustinus Hipponensis,
Quaestionum in Heptateuchum libri, lib. 2 (Ex.), qu. 78, CCSL 33, lin. 1322-1334 (quasi ad litteram): « Si quis autem uendiderit filiam suam famulam non abibit ita ut recedunt ancillae. quodsi non placuerit domino suo quam non adnominauit eam, remunerabit eam. genti autem exterae non est dominus uendere illam, quoniam spreuit in ea. quodsi filio
adnominauerit
eam, secundum iustificationem filiarum faciet
ei.
quodsi aliam accipiet ei, quae opus sunt et uestem et conuersationem eius non fraudabit. si autem tria haec non fecerit ei, exibit gratis sine pretio. obscurissimum istum locum inusitata uerba locutiones que fecerunt, ita ut interpretes nostri quemadmodum eum explicarent paene non inuenirent. in ipso quoque graeco eloquio multum obscurum est quod hic dicitur. tamen quid uideatur, ut potero, aperiam. si quis autem, inquit uendiderit filiam suam famulam id est, ut sit famula, quam οἰκέτην graeci uocant non abibit ita ut recedunt ancillae, intellegendum est: non sic recedet quomodo recedunt ancillae hebraeae post sex annos. eam quippe oportet etiam in
femina hebraea
legem datam intellegi quae seruatur in maribus. cur ergo ista non ita recedet, nisi quia in illo famulatu intellegitur humiliata,
quod
ei se dominus
miscuerit
? hoc quippe in consequentibus utcumque clarescit. sequitur enim et dicit: quodsi non placuerit domino suo quam non adnominauit eam id est non eam fecit uxorem remunerabit eam, hoc est quod supra dixit: non abibit ita ut recedunt ancillae. iussa est quippe aliquid accipere pro eo, quod
humiliata est, quia non ei se ita miscuit, ut faceret uxorem, id est ut adnominaret eam sibi ». [b]
Augustinus Hipponensis,
Quaestionum in Heptateuchum libri, lib. 2 (Ex.), qu. 78, CCSL 33, lin. 1342-1372 (sententialiter): « genti autem exterae non est dominus uendere illam, quia spreuit in ea, id est: non quia spreuit in ea, ideo dominus est uendere illam, id est in tantum ei dominabitur, ut etiam exterae genti eam licite uendat. hoc est autem spreuit in ea, quod est spreuit eam; spreuit eam autem hoc est humiliauit eam, id est concumbendo nec uxorem faciendo. dixit autem graece ἠθέτησεν, quod nos diximus spreuit: quo uerbo scriptura utitur apud hieremiam: sicut spernit mulier eum cui commiscetur. deinde sequitur et dicit: quodsi filio adnominauerit eam, secundum iustificationem filiarum faciet ei. hic iam adparere incipit quemadmodum supra dixerit: quam non adnominauit. nam quid est aliud si filio adnominauerit eam nisi filio coniunxerit eam uxorem? quando quidem dicit: secundum iustificationem filiarum faciet ei, id est, ut sic tradat tamquam filiam, dotem scilicet adponens ei. deinde adiungit: quodsi aliam accipiet ei id est non istam deputabit uxorem filio suo, sed ei aliam accipiet quae opus sunt et uestem et conuersationem eius non fraudabit, <dabit> ei simili lege quae conpetunt, quoniam non mansit uxor filio eius, quemadmodum ei daret, si eam sibi non adnominasset et tamen concumbendo humiliasset. quod autem nos diximus: conuersationem non fraudabit, graecus habet ὁμιλίαν, id est locutionem, quo nomine intellegitur scriptura honestius appellare concubitum. quid est autem concubitum non fraudabit nisi pro concubitu mercedem dabit? namque apud danielem contra susannam falsum testimonium dicentes seniores, uenit, inquiunt, ad eam adulescens, qui erat in latenti absconditus, et concubuit cum ea. daniel autem de hoc ipso interrogans ait: sub qua arbore uidistis eos
conloquentes? quod illi dixerant: concubuit cum ea. deinde alterum arguens atque conuincens dixit: semen chanaan et non iuda, species delectauit te et illa concupiscentia euertit cor tuum; sic enim faciebatis filiabus israhel, sed illae timentes adquiescebant uobis. graecus autem habet ὡμίλουσαν ὑμῖν, quod posset latine uerbum e uerbo dici loquebantur uobis, quo significaretur concubitus. iam ubi dicitur: sub qua arbore conprehendistis eos? graecus habet: conprehendistis eos conloquentes inuicem? et illic significatur concubitus. quod ergo de hac de qua agitur adiungit scriptura et dicit: si autem tria haec non fecerit ei, exibit gratis, hoc intellegitur: si eam ipse concubitu non humiliauerit neque filio suo coniunxerit neque alia a filio suo ducta istam eiecerit, abibit gratis, id est sufficiet ei non teneri in seruitute; abibit enim nihil accipiens ut seruus hebraeus. non enim
licet
domino eius copulare illam uiro non hebraeo, quam non licet exterae genti tradi. si autem seruo hebraeo eam copulauerit, hoc utique intellegitur, quod cum eo gratis exibit
nequaquam
a marito separata ». <Non hab.>
Rabanus Maurus,
Commentaria in Ex., lib. 3, cap. 1, PL 108, 109-110.
7 oiketen]
scrips.
, moyketen
Rusch,
οἰκέτην
Augustinus,
οἰκετίαν
Raban
(
PL108
)
marg.|
VENDIDERIT
FILIAM. STRABO. Filia est subiectio devota a bona voluntate genita, que se committit alicuius doctoris magisterio, quam doctor debet aut per se docere aut caro discipulo, multis preceptis ornatam, quasi dotatam tradere docendam. Si neutrum facere voluerit, dimittat eam liberam, ne vendat genti aliene, id est hereticis.
Numérotation du verset
Ex. 21,12
Qui percusserit
interl.|
materiali gladio vel spirituali
hominem volens
interl.|
iniqua voluntate
occidere,
interl.|
in anima vel in corpore
morte
interl.|
corporali vel spirituali
moriatur.
Numérotation du verset
Ex. 21,13
{t. 1: Erfurt, f. 77rb; facsim., p. 155b} Qui autem non est insidiatus, sed Deus illum tradiderit8 in manu eius:
8 tradiderit] tradidit
Weber
interl.|
occulta equitate
constituam tibi locum in9 quo fugere debeat.
9 in] om. Weber
Numérotation du verset
Ex. 21,14
Si quis per industriam10
10 per industriam] de industria Ω
R
Weber
interl.|
volens scilicet
occiderit proximum suum,
interl.|
sandalisando, vel in heresim inducendo
et per insidias:
interl.|
sicut de Ioab legitur
ab altari meo evelles eum
interl.|
a communione corporis Christi separabis
ut moriatur.
marg.|
QUI
AUTEM
NON etc. RABANUS. Homicidis non spontaneis sex civitates refugii decernuntur: Chades in Galilea, montis Neptalim, et Sichem in monte Ephraim, et Cariatharbe: ipsa est Hebron in monte Iuda; et trans Iordanem contra orientalem plagam Hiericho; Bosor, que est in campestri solitudine de tribu Ruben, et Ramoth in Galaad de tribu Gad, et Gaulon in Basan de tribu Manasse. He constitute sunt filiis Israel, et advenis ne moriantur et in manu proximi effusum sanguinem vindicare cupientis, donec ante populum exponat causam suam. Mystice: si quis
per insidias
aut odium mucrone malitie aliquem
percusserit
, et in mortem anime seduxerit, eterne morti ipse obnoxius erit. Undeh: Qui scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt, expedit ei ut etc. Eti: Qui odit fratrem suum, homicida est. Et scimus quoniam omnis homicida non habet vitam eternam. Hic
ab altari
Domini avelli iubetur, quia indignus sacramentis Dominicis, a communione merito removetur. Qui autem per incuriam aut ignorantiam aliquem leserit, habet urbem refugii, Ecclesiam videlicet catholicam, ubi penitens per omne tempus presentis vite bonis studeat operibus; et si spem suam in morte summi pontificis, id est Christi, posuerit, salvus erit.
h Mt. 18, 6.
i 1Io. 3, 15.
marg.|
AUGUSTINUS. Si autem nolens,
sed Deus tradidit in manus eius
etc. Ita hoc dicitur, quasi etsi nolens occidere, posset occidere, ubi
Deus traderet in manus eius
. Intelligitur ergo tantummodo Deum fecisse, et pro hoc tantummodo quia Deus id fecit, dictum est:
sed Deus illum tradidit in manus eius
. Cum vero
volens
occidit, et ipse occidit, et
Deus tradidit in manus eius
. Hoc ergo interest, quod illic tantummodo Deus fecit; hic autem et Deus et homo, propter voluntatem facientis. Sed non sicut Deus, sic homo. Deus enim iuste, homo autem pena dignus: non quia illum occidit quem Deus nollet occidi, sed quia per iniquitatem. Non enim ministerium prebuit Deo iubenti, sed sue malitie cupiditate servivit. In eodem facto igitur Deus de occulta equitate laudatur, et homo de propria iniquitate punitur. Non enim quia Deus «proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum»j: Iudas ideo iuste tradidit.
j Rm. 8, 32.
Numérotation du verset
Ex. 21,15
Qui percusserit
interl.|
corporaliter vel spiritualiter affligendo
patrem suum
interl.|
carnalem vel spiritualem
aut11 matrem, morte moriatur.
11 aut
X B
ΦP ΨBDF ΩS
Ed1455
Rusch Clementina
] et Λ L* Ω
R
Weber
interl.|
eterna, vel penitens tali peccato
moriatur
Numérotation du verset
Ex. 21,16
Qui maledixerit
interl.|
contradicendo verbo vel facto, vel malum imprecando
interl.|
blasphemando
patri suo
interl.|
Deo
aut12 matri,
12 aut Ω
R
Rusch
] et
Weber
interl.|
Ecclesie unitatem scindendo
morte moriatur13.
13 vv. 16 et 17 ΩSM
Ed1455
Rusch
]
inv.
Ω
R
Weber
Numérotation du verset
Ex. 21,17
Qui furatus furatur14
14 furatur
Rusch (hapax)
] furatus fuerit Ω
R
Weber
interl.|
vel
furatus fuerit
interl.|
seducendo a veritate
hominem, et vendiderit eum,
interl.|
diabolo obnoxium fecerit
convictus noxe, morte
interl.|
eterna
moriatur.
Numérotation du verset
Ex. 21,18
Si rixati fuerint viri,
interl.|
id est: si contenderint duo sapientes
et percusserit
interl.|
exasperaverit
interl.|
ut a fide exorbitet commoverit
alter proximum suum lapide
interl.|
duritia mentis, vel non misericorditer consulendo
vel pugno,
interl.|
scrupulosis questionibus
et ille mortuus non fuerit,
interl.|
a fide penitus non devians
sed iacuerit in lecto15:
15 lecto] lectulo
Weber
interl.|
lesa caritate in eo
Numérotation du verset
Ex. 21,19
si surrexerit et ambulaverit foris super baculum suum,
interl.|
caritatem que non penitus extincta
innocens
interl.|
mundus a crimine
erit qui percusserit16, ita tamen ut operas eius et impensas in medicos restituat.
16 percusserit] percussit
Weber
marg.|
SI
RIXATI
FUERINT etc. RABANUS. Id est: si quis cum proximo contendens duritia mentis, vel parcitate spernendo scilicet, vel non consulendo, exasperavit, {t. 1: Erfurt, f. 77va; facsim., p. 156a} et ille infirmatus tristitia, a fervore dilectionis languerit, reus per confessionem, opera penitentie et impensam promisse emendationis in medicos, id est doctores, impendat, qui infirmum baculo consolationis erigant, et fomentis predicationum in pristinum dilectionis statum restituant.
marg.|
In correctione necessaria est discretio, ne qui corrigere debet, occidat, vel in desperationem vel odium mittat.
Numérotation du verset
Ex. 21,20
Qui percusserit servum suum
interl.|
discipulum sibi commissum
vel ancillam
interl.|
plebem subiectam
virga,
interl.|
correctione nimia
et mortui fuerint in manibus eius,
interl.|
in custodia
criminis reus erit.
Numérotation du verset
Ex. 21,21
Si17 autem uno die supervixerint18 vel duobus, non subiacebit poene, quia pecunia {t. 1: Erfurt, f. 77va; facsim., p. 156a} illius est.
17 si] sin
Weber
18 supervixerint] supervixerit
Weber
Numérotation du verset
Ex. 21,22
Si rixati fuerint viri,
interl.|
disputantes «ad subversionem audientium»k
k 2Tim. 2, 14.
et percusserit quis mulierem
interl.|
animam infirmam verbum Dei concipientem
pregnantem,
interl.|
verbo Dei
et abortivum quidem fecerit,
interl.|
verbum conceptum perdidit
sed ipsa vixerit:
interl.|
non in fide omnino mortua
subiacebit damno
interl.|
quia quos potuit Deo lucrari neglexit
quantum expetierit maritus mulieris,
interl.|
Christus, vel doctor Ecclesie
et arbitri
interl.|
Ecclesie prelati
iudicaverint19.
19 iudicaverint] iudicarint
Weber
Numérotation du verset
Ex. 21,23
Sin autem mors eius fuerit subsecuta,
interl.|
ut post Satanam abierit
reddet animam pro anima,
interl.|
in die Iudicii puniendam, vel laboravit usque ad mortem, ut repparet eam ad fidem
Numérotation du verset
Ex. 21,24
oculum
interl.|
intellectum
pro oculo,
interl.|
intellectu turbato
dentem pro dente,
interl.|
quo comminuitur et subtiliatur verbum Deri, quia male comminuit et dividit
manum
interl.|
qua male operatur
interl.|
virtute et actu
pedem pro pede,
interl.|
quia offendiculum prebuit
Numérotation du verset
Ex. 21,25
adustionem
interl.|
in igne inferni
pro adustione,
interl.|
quia animam gehenne tradidit
vulnus
interl.|
lesionem anime quamlibet
pro vulnere, livorem
interl.|
minorem lesionem
pro livore.
marg.|
SI
RIXATI
FUERINT etc. RABANUS. Si quis alicuius animam, post conceptum verbi, per incuriam vel fraudem leserit, ut vitale germen boni operis sanum proferre non possit, etiam si ipsa adhuc in fide vivens perstiterit, ut damnum illatum per penitentiam restituat, secundum Evangelii ministerium necesse habebit. Si autem ipsa anima per errorem necata, post prolatum abortivum, hoc est opus mortiferum, in infidelitate perseveraverit, sine dubio seductor illius, quasi verus homicida, eterna morte reus erit.
marg.|
AUGUSTINUS. Quod non formatum puerperium noluit ad homicidium pertinere, profecto nec hominem deputavit. Hic de anima questio est, utrum quod formatum non est, ne animatum quidem possit intelligi, et ideo non sit homicidium, quia nec examinatum dici potest, si adhuc animam non habet. Sequitur enim et dicit: Si autem formatum fuerit, dabit animam pro anima, id est morietur. Secundum illud: «Oculum pro oculo», et «dentem pro dente», et similia, talionis scilicet equitate, que Lex ideo constituit, ut monstraret que vindicta debeatur. Aliter enim nesciretur quid venia relaxaret, ut dici possit: «Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris»l. Debitores igitur Lege monstrantur, ut quando ignoscitur, appareat quid dimittatur: aliter enim non dimitteremus. Si ergo illud informe puerperium iam quidem fuerit, sed adhuc quodammodo informiter animatum, quoniam magna de anima questio non est precipitanda, ideo Lex noluit ad homicidium pertinere, quia nondum dici potest anima viva in corpore, quod sensu caret, si talis est in carne nondum formata, et ideo nondum sensibus predita.
l Mt. 6, 12.
marg.|
ORIGENES.
Quod si litigabunt duo viri, et percusserint mulierem pregnantem, et exierit infans eius nondum formatus, detrimentum patietur, quantum indixerit vir mulieris, et dabit pro anima sua. Quod si formatus fuerit, dabit animam pro anima, oculum pro oculo
etc. Primum videamus de eo qui nondum formatus exierit, quomodo iubetur damno pecunie percuti unus ex litigantibus, cum duo dicantur. Quid etiam hoc quod vir mulieris imponit ‘ei’, et non ‘eis’; et ‘dabit’, et non potius ‘dabunt’? Quod si infans iam formatus exierit,
animam dare pro anima
facile intelligimus: morte scilicet vindicetur peccatum. Que autem sequuntur, opere pretium est explicare. Nec enim videtur etiam infans formatus calce litigantis percussus, oculum in ventre perdidisse, dentes vero omnino non habuit. Si enim hoc ad matrem referamus, quomodo abortiens mulier oculum perdit, aut dentes dolet? Sed esto aut in oculo aut in dente percussa abortivit, livorem vel vulnus accepit, quid etiam combusturam dicimus pro combustura? Numquid litigantibus viris assistens mulier comburi potuit, ut combustura pro combustura solvatur? In Deuteronomio quoque hec facile explicari non queunt. In Scripturis tamen hisdem vocabulis et officiis membra anime nominantur, quibus utuntur vel appellantur membra corporis. Undem: Vides vestucam in oculo fratris tui, et trabem que in oculo tuo est non vides. Et alibi: «Qui habet aures audiendi, audiat». Etn: «Quam speciosi pedes evangelizantium pacem». Ne nos ergo vocabulorum similitudo conturbet. Sunt ergo duo litigantes, duo disputantes de dogmatibus vel questionibus legis, et rixantes circa verborum pugnas. Unde Apostoluso: Nolite contendere verbis etc. Et alibi: Questiones legis devita, sciens quod generant lites. Quia ergo isti in questione litigant «ad subversionem audientium»p, percutiunt mulierem pregnantem, et eiciunt infantem formatum, vel adhuc informem. Mulier pregnans dicitur anima que nuper concepit verbum Dei. Unde: A timore tuo, Domine, in utero concepimus et peperimus. Qui ergo concipiunt, et statim pariunt, non mulieres existimande sunt, sed viri et perfecti. Undeq: {t. 1: Erfurt, f. 77vb; facsim., p. 156b} Si peperit terra in una die, et nata est gens die una simul. Ista est ergo generatio perfectorum que in die eadem concipitur et nascitur. Pariunt autem viri secundum illudr: «Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur in vobis Christus». Perfecti ergo et viri statim pariunt, id est conceptum fidei verbum in opera perducunt. Anima autem que concipit et in ventre retinet et non parit, mulier dicitur. Undes: Dolores partus advenerunt ei, et virtus pariendi non est in ea. Hec ergo inter se duobus litigantibus, et scandala proferentibus percutitur et scandalizatur, ut verbum fidei quod tenuiter conceperat, nondum formatum, abiiciat. Est enim in aliquibus formatum verbum, in aliquibus non formatum. Undet: «Donec formetur in vobis Christus». Christus enim est Verbum Dei. Damnum ergo patietur, qui excussit. De damnis ergo doctorum dicit Apostolusu: Si cuius opus arserit, damnum patietur etc. Et ipse Dominus in Evangeliov: Quid prodest homini, si universum mundum lucretur, animam autem suam perdat? Unde videtur ostendi quod quedam peccata ad damnum pertinent, non tamen ad interitum, quia qui damnum passus fuerit, salvari dicitur, licet per ignem. Unde Ioannes dicit quedam peccata esse ad mortem. Que autem sint ad mortem, que non ad mortem, non facile discerni potest: «Delicta» enim «quis intelligit?»w Sed cum referuntur super quinque mnas acquisite alie quinque, et super duas due, qui mercedem huius acquisitionis perdit, damno dicitur percuti, sicut qui causam scandali infirmiori et muliebri anime prebuit. Dabit autem secundum quod indixerit vir eius, et dabit cum honore anime discentis. Vir magister est Christus, vel qui pro Christo animarum doctor est. Patietur ergo damnum qui contendit «ad subversionem audientium»x, pro anima que nondum habuit infantem formatum, quod potest de scandalo catecumini accipi. Potest etiam fieri ut qui lesit, instruat et reparet anime que perdidit, et cum honore et modestia, scilicet cum mansuetudine, non cum lite, sicut cum scandalum intulit. Sed cum formatus fuerit, dabit
animam pro anima
. Formatus infans potest videri sermo Dei in corde anime, que suscepit gratiam baptismatis, vel que evidentius et clarius verbum Dei suscepit. Reddet ergo qui percussit,
animam pro anima
in die iudicii, scilicet apud eum iudicem, qui potest
animam
et corpus perdere in gehennam. Velut qui sibi conscius fuerit tanti scandali, ponat
animam
suam
pro anima
scandalizati, et usque ad mortem det operam quomodo ad fidem restituatur. Ponat
oculum pro oculo
: si
oculum
anime lesit, id est intellectum eius turbavit, auferatur
oculus
eius ab eo qui preest Ecclesie, id est intellectus. Si
dentem
lesit, qui suscipiens cibum verbi Dei comminuere, vel molaribus terere solebat, ut subtilem ad ventrem anime transmitteret sensum. Si hunc
dentem
ille vexaverit et evulserit, ut contritione eius non possit anima subtiliter et spiritualiter suscipere verbum Dei, auferetur
dens
eius, qui non bene cibos verbi comminuit et dividit. Propter hoc enim fortasse de Domino dicitury: «Dentes peccatorum contrivisti». Et alibiz: «Molas leonum confringet Dominus». Sic ergo per membra dicitur ledi anima et percuti.
Manum
quoque
pro manu
, et
pedem pro pede
deposcit.
Manus
est anime virtus qua tenere aliquid et stringere potest, ut actus eius et fortitudo; et
pes
quo incedit ad bona vel ad mala. Quia ergo scandalizata anima non solum in fide, sed etiam in actibus deicitur, que per
manus
significantur,
manus
auferuntur illius quibus non bene operatur, et
pedes
quibus non bene incedit. Recipiet etiam combusturam, quia combussit et gehenne tradidit animam. Per singula hec ostenditur, ut percussor, truncatis omnibus membris, a corpore Ecclesie excidatur, ut ceteri videntes timorem habeant et non similiter faciant. Ideo Apostolus cum doctorem describit Ecclesie, inter cetera precipitaa «non percussorem», ne percutiens pregnantes mulieres, id est animas incipientes, ponat
animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente
etc. De qualibus diciturab: «Ve pregnantibus et nutrientibus in illis diebus», in quibus scandalizantur, si fieri potest, etiam electi. Sciendum tamen quod non est perfectorum scandalizari, sed mulierum aut parvulorum. Undeac: Si quis scandalisaverit unum de pusillis istis etc.
m Mt. 7, 3; Lc. 6, 41.
n Rm. 10, 15.
o 2Tim. 2, 14.
p 2Tim. 2, 14.
q Cf. Is. 66, 8.
r Gal. 4, 19.
s Cf. Is. 37, 3.
t Gal. 4, 19.
u 1Cor. 3, 15.
v Cf. Mt. 16, 26.
w Ps. 18, 13.
x 2Tim. 2, 14.
y Ps. 3, 8.
z Ps. 57, 7.
aa 1Tm. 3, 3; Tit. 1, 7.
ab Mt. 24, 19; Mc. 13, 17; Lc. 21, 23.
ac Mt. 18, 6.
Numérotation du verset
Ex. 21,26
Si percusserit quispiam oculum
interl.|
intuitum recti intellectus auditoris
servi sui aut ancille, et luscos eos fecerit, dimittet eos20 liberos
20 eos]
om. Weber
interl.|
tamquam indignus regere quos lesit
pro oculo quem eruit.
Numérotation du verset
Ex. 21,27
Dentem quoque si excusserit servo vel ancille sue,
interl.|
discretionis qua Scriptura in pastum anime comminuitur
similiter dimittet eos liberos.
interl.|
alteri magistro
Numérotation du verset
Ex. 21,28
Si bos
interl.|
quodlibet animal quod vulnerare potest, a parte totum
cornu
interl.|
effrenato sermone vel actione
percusserit21 virum aut mulierem,
21 percusserit] petierit
Weber
interl.|
cuiuslibet doctoris discipulum
et {t. 1: Erfurt, f. 78ra; facsim., p. 157a} mortui fuerint, lapidibus obruetur:
interl.|
duris comminationibus corrigetur
et non comedentur carnes eius,
interl.|
id est: nemo imitabitur eum ; ille enim carnes mortui animalis comedit, qui mortua opera imitatur.
dominusque bovis innocens erit.
Numérotation du verset
Ex. 21,29
Quod si bos
interl.|
cuiuslibet doctoris discipulus
cornupeta22 fuerit ab heri et nudius tertius,
22 cornupeta] cornipeta
Weber
interl.|
hoc pro tempore preterito ponit partem pro toto, more Scripture
et contestati sunt
interl.|
qui vident, vel leduntur
dominum eius, nec reclusit dominus23 eum,
23 dominus]
om. Weber
interl.|
corrigendo, refrenando
occideritque
interl.|
verbo vel exemplo
virum
interl.|
fortiorem
aut mulierem
interl.|
infirmiorem
et bos lapidibus obruetur, et dominum
interl.|
magistrum
illius occident.
interl.|
ab Ecclesia eiciendo
interl.|
occisum monstrabunt
Numérotation du verset
Ex. 21,30
Quod si pretium fuerit ei24 impositum,
24 fuerit ei]
inv.Weber
interl.|
penitentia satisfactionis
dabit pro anima sua
interl.|
redimenda
quicquid fuerit postulatum25.
25 postulatum] postulatus
Weber
interl.|
a Deo, vel a prelatis Ecclesie
Numérotation du verset
Ex. 21,31
Filium
interl.|
discipulum
quoque et filiam
interl.|
discipulam
si cornu percusserit, simili sententie subiacebit.
marg.|
SI
BOS
CORNUPETA etc. RABANUS. Hoc est, si superbum motum animi dominus, id est spiritus, non constringit, et animabus interitum, vel corporibus ingerit incommodum, reatus redundat in custodem. Undead: Cor hominis erudiet os eius, et labiis illius addet gratiam.
ad Prv. 16, 23.
Numérotation du verset
Ex. 21,32
Si servum ancillamque invaserit,
interl.|
quemlibet Deo vel prelato suo tamquam servum obedientem, vel adhuc timore pene servientem
interl.|
qui pro temporalibus Deo servit tantum, et hereditatem celestis patrie negligit
triginta siclos argenti dabit domino,
marg.|
TRIGINTA
SICLOS. Hoc est secundum legis mandata, per fidem et spem et caritatem emendabit.
marg.|
ARGENTI. Nitorem divini verbi, quo in fide Trinitatis, et scientia decalogi instructi erant, compensabit.
bos vero lapidibus obruetur26.
26 obruetur] opprimetur
Weber
interl.|
duris correctionibus compensabit, vel arguetur
Numérotation du verset
Ex. 21,33
Si quis aperuerit cisternam,
interl.|
profunditatem scientie
et foderit,
interl.|
alta scientie penetrando
et non operuerit eam,
interl.|
tegendo coram parvulis
cecideritque bos
interl.|
scandalizata mens munda
vel asinus
interl.|
immunda
interl.|
a parte totum: locutio usitata
in eam,
Numérotation du verset
Ex. 21,34
dominus
interl.|
scrutator profundorum
cisterne reddet pretium iumentorum:
interl.|
per condignam penitentiam
quod autem mortuum est, ipsius erit.
interl.|
id est: imputabitur ei
marg.|
SI
QUIS
APPERUERIT etc.
Cisternam aperire
est valido intellectu Scripture sacre arcana penetrare. Per
bovem
vero et
asinum,
mundum animal et immundum, fidelis vel infidelis accipitur. Qui ergo
cisternas fodit, operiat
ne illic bos vel asinus ruat, id est qui Scripture alta intelligit, sublimes sensus non capientibus per silentium tegat, ne per scandalum mentis aut fidelem parvulum, aut infidelem qui credere potuisset, interimat. Ex morte enim
iumentorum
debet
pretium
, quia illud amisisse convincitur. Unde ad agendam penitentiam reus tenetur. Quisquis enim ad alta sapientie fluenta perveniens, cum hoc apud bruta audientium corda non contegit, pene reus addicitur, si per verba eius scandalum munda vel immunda mens capiat. Operienda est ergo cisterna coram parvulis, id est tegenda est alta scientia.
Numérotation du verset
Ex. 21,35
Si bos
interl.|
discipulus
alienus bovem
interl.|
socium suum in agro Domini secum laborantem
alterius vulnerarit,
interl.|
seduxerit
et ille mortuus fuerit:
interl.|
in errore vel delicto lapsus
vendent bovem vivum,
interl.|
penitentie scilicet et pene subiicient
dividentque27 pretium:
27 dividentque] et divident
Weber
interl.|
id est: compatientur sibi invicem et dignam penitentiam agent
cadaver autem mortui inter se dispartient28.
28 dispartient] dispertient
Weber
interl.|
penitenti condolendo. Undeae: «Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror?»
ae 2Cor. 11, 29.
marg.|
SI
BOS
ALIENUS
BOVEM
ALTERIUS
VULNERAVIT. Non hoc in solo bove servandum est, sed in omni pecore: a parte enim totum intelligitur. Sed hoc de carnibus occisi pecoris fieri non potest que non vescuntur.
Numérotation du verset
Ex. 21,36
Si29 autem sciebat quod bos cornipeta esset
29 Si] sin
Weber
interl.|
corruptor fratrum
ab heri et nudius tertius, et non custodivit
interl.|
correxit
eum dominus suus:
interl.|
magister
reddet bovem pro bove,
interl.|
id est: eum qui deceptus fuit sano intellectu reformare studeat
et cadaver integrum accipiet.
interl.|
id est: omnem penitentiam in se transferat quia error discipuli est magistri
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ex. Capitulum 21), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 09/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=04&chapitre=04_21)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ex. Capitulum 21), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 09/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=04&chapitre=04_21)
Notes :