Capitulum 31

Numérotation du verset Ex. 31,1 

Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
Numérotation du verset Ex. 31,2 

Ecce vocavi
ex nomine Beseleel
filium Huri1 filii Hur de tribu Iuda
1 Huri Rusch ] Uri Weber
Numérotation du verset Ex. 31,3 

et implevi eum spiritu Dei
et sapientia et intelligentia2 et scientia in omni opere
2 et... et] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 31,4 

ad excogitandum quicquid fabre3
3 q. f.] inv. Weber
fieri poterit4 ex auro
4 poterit] potest Weber
argento5
5 argento] et praem. Weber
et aere,
Numérotation du verset Ex. 31,5 

marmore,
et gemmis et diversitate lignorum.
Numérotation du verset Ex. 31,6 

dedique ei socium Ooliab6
6 Ooliab Rusch] Hooliab hic et ubique Weber
filium Achisamech de tribu Dan et in corde hominis7 eruditi posui sapientiam ut fiant8
7 hominis] omnis Weber |
8 fiant] faciant Weber |
cuncta que precepi tibi
Numérotation du verset Ex. 31,7 

tabernaculum federis et arcam testimonii et propitiatorium quod super eam est et cuncta vasa tabernaculi
Numérotation du verset Ex. 31,8 

mensamque et vasa eius candelabrum purissimum cum vasis suis et altaria thymiamatis
Numérotation du verset Ex. 31,9 

et holocausti et omnia vasa eorum labium cum basi sua
Numérotation du verset Ex. 31,10 

vestes sanctas in ministerio Aaron sacerdoti et filiis eius ut fungantur officio suo in sacris
Numérotation du verset Ex. 31,11 

oleum unctionis et thymiama aromatum in sanctuario omnia que precepi tibi facient
Numérotation du verset Ex. 31,12 

et locutus est Dominus ad Moysen dicens:
Numérotation du verset Ex. 31,13 

Loquere filiis Israel, et dices ad eos: videte ut sabbatum meum custodiatis quia signum est inter me et vos in generationibus vestris
ut sciatis quia ego Dominus qui sanctifico vos
Numérotation du verset Ex. 31,14 

custodite sabbatum meum9 sanctum enim est10 vobis qui polluerit illud,
9 meum] om. Weber |
10 enim est] inv. Weber |
morte
moriatur11 qui fecerit in eo opus,
11 moriatur] morietur Weber
peribit anima illius de medio populi sui
Numérotation du verset Ex. 31,15 

sex diebus
facietis opus in die septimo sabbatum est requies sancta Domino omnis qui fecerit opus in hac die morietur
Numérotation du verset Ex. 31,16 

custodiant filii Israel sabbatum et celebrent illud in generationibus suis pactum est sempiternum
Numérotation du verset Ex. 31,17 

inter me et filios Israel
signumque perpetuum sex enim diebus Dominus fecit12 celum et terram et in septimo ab omni13 opere cessavit.
12 Dominus fecit] inv. Weber |
13 omni] om. Weber |
Numérotation du verset Ex. 31,18 

Deditque14 Moysi completis huiuscemodi sermonibus in monte Sinai duas tabulas
14 deditque] dedit quoque Weber
testimonii lapideas
scriptas digito Dei.

Capitulum 31

Numérotation du verset Ex. 31,1 
{t. 1: Erfurt, f. 95ra; facsim., p. 191a} Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
Numérotation du verset Ex. 31,2 
Ecce vocavi
interl.| tamquam mihi carum et notum
ex nomine Beseleel
marg.| BESELEEL . Qui interpretatur in umbra Dei, quasi dicata: «Dominus illuminatio mea et salus mea: quem timebo?» Ab hoc dicitur David duxisse originem, et polimitarii nomen, quia Beseleel opere polimito tabernaculum construxit.
a Ps. 26, 1.
filium Huri1 filii Hur de tribu Iuda
1 Huri Rusch ] Uri Weber
Numérotation du verset Ex. 31,3 
et implevi eum spiritu Dei
interl.| donis spiritualibus
et sapientia et intelligentia2 et scientia in omni opere
2 et... et] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 31,4 
ad excogitandum quicquid fabre3
3 q. f.] inv. Weber
interl.| artificiose
fieri poterit4 ex auro
4 poterit] potest Weber
interl.| sapientia
argento5
5 argento] et praem. Weber
interl.| eloquentia
et aere,
interl.| stabilitate et sonoritate predicationis
marg.| ET  IMPLEVI  EUM etc. AUGUSTINUS. Utrum Spiritus sancti dono opera ista tribuenda sunt que pertinere videntur ad opificium, an hoc etiam significative dictum est, ut ea pertineant ad divinum Spiritum   sapientie et intellectus et scientie , que his rebus significantur? Tamen etiam hic cum Spiritu repletus dicatur, iste divino   sapientie et scientie , nondum legitur Spiritus sanctus.
Numérotation du verset Ex. 31,5 
marmore,
interl.| fortitudine indefessa
et gemmis et diversitate lignorum.
interl.| sanctorum quibus construitur tabernaculum
Numérotation du verset Ex. 31,6 
dedique ei socium Ooliab6
6 Ooliab Rusch] Hooliab hic et ubique Weber
interl.| protectio mea, pater
marg.| OLIAB. Qui interpretatur ‘protectio mea’, tamquam nomine dicatb: «Dominus protector vite mee, a quo trepidabo?» Bene autem tabernaculum construunt qui tam constanter in Domino confidunt.
b Ps. 26, 1.
marg.| STRABO. Notandum quod in constructione tabernaculi mysterium Trinitatis ostenditur, sicut in baptismo et in transfiguratione. In baptismo enim in voce sonuit Pater, et Filius baptizatus est. In specie columbe Spiritus apparuit. Ooliab quoque, qui interpretatur ‘protectio mea pater’, Patris personam;   Beseleel quoque qui ‘in umbra Dei’ significat, personam Spiritus sancti; de quo diciturc: «Et virtus Altissimi obumbrabit tibi». Virtus enim Altissimi Spiritus sanctus intelligitur. Unde Dominus dicitd: «Ego novi virtutem de me exisse». Iussio autem, id est verbum, quo tabernaculum fieri iussum est, Filius est per quem Pater in virtute Spiritus sancti omnia operatur.
c Lc. 1, 35.
d Lc. 8, 46.
filium Achisamech de tribu Dan et in corde hominis7 eruditi posui sapientiam ut fiant8
7 hominis] omnis Weber
8 fiant] faciant Weber
interl.| vel: faciant
cuncta que precepi tibi
Numérotation du verset Ex. 31,7 
tabernaculum federis et arcam testimonii et propitiatorium quod super eam est et cuncta vasa tabernaculi
Numérotation du verset Ex. 31,8 
mensamque et vasa eius candelabrum purissimum cum vasis suis et altaria thymiamatis
Numérotation du verset Ex. 31,9 
et holocausti et omnia vasa eorum labium cum basi sua
Numérotation du verset Ex. 31,10 
vestes sanctas in ministerio Aaron sacerdoti et filiis eius ut fungantur officio suo in sacris
Numérotation du verset Ex. 31,11 
oleum unctionis et thymiama aromatum in sanctuario omnia que precepi tibi facient
Numérotation du verset Ex. 31,12 
et locutus est Dominus ad Moysen dicens:
Numérotation du verset Ex. 31,13 
Loquere filiis Israel, et dices ad eos: videte ut sabbatum meum custodiatis quia signum est inter me et vos in generationibus vestris
interl.| per omnes generationes
marg.| VIDETE  UT  SABBATUM etc. Frustra gloriantur Iudei de legali observatione. Aperte enim dicitur quia signum est future quietis scilicet et beatitudinis. Vel quietis sanctorum in presenti, qua quiescunt a tumultu mundialium operum et vitiorum.
ut sciatis quia ego Dominus qui sanctifico vos
interl.| in observatione sabbati
Numérotation du verset Ex. 31,14 
custodite sabbatum meum9 sanctum enim est10 vobis qui polluerit illud,
9 meum] om. Weber
10 enim est] inv. Weber
interl.| turbando anime quietem
morte
interl.| anime et corporis
moriatur11 qui fecerit in eo opus,
11 moriatur] morietur Weber
interl.| servile, scilicet peccatum
peribit anima illius de medio populi sui
interl.| sanctorum
Numérotation du verset Ex. 31,15 
sex diebus
interl.| in presenti vita
facietis opus in die septimo sabbatum est requies sancta Domino omnis qui fecerit {t. 1: Erfurt, f. 95rb; facsim., p. 191b} opus in hac die morietur
Numérotation du verset Ex. 31,16 
custodiant filii Israel sabbatum et celebrent illud in generationibus suis pactum est sempiternum
Numérotation du verset Ex. 31,17 
inter me et filios Israel
interl.| filios promissionis scilicet et visuros Deum faciem ad faciem sicuti est
signumque perpetuum sex enim diebus Dominus fecit12 celum et terram et in septimo ab omni13 opere cessavit.
12 Dominus fecit] inv. Weber
13 omni] om. Weber
interl.| significans prius bona opera consummare debere, et post ea in eternum quiescere
Numérotation du verset Ex. 31,18 
Deditque14 Moysi completis huiuscemodi sermonibus in monte Sinai duas tabulas
14 deditque] dedit quoque Weber
interl.| pro dilectione Dei et proximi, dabantur populo
marg.| DUAS  TABULAS. Cum multa locutus sit Deus, due tantum tabule dantur Moysi lapidee, que dicuntur tabule testimonii, quia cetera omnia que precepit Deus ex illis decem preceptis, que in duabus scripta sunt tabulis, pendere intelliguntur, si diligenter querantur, et bene intelligantur, sicut ipsa decem ex duobus, dilectione scilicet Dei et proximi, in quibus tota lex pendet et prophetee.
e Mt. 22, 40.
testimonii lapideas
interl.| quia lapideo
scriptas digito Dei.
interl.| Spiritu sancto



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ex. Capitulum 31), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 20/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=04&chapitre=04_31)

Notes :