Glossa ordinaria

Capitulum 13

Numérotation du verset Ex. 13,1 

Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
Numérotation du verset Ex. 13,2 

sanctifica
mihi omne primogenitum
quod aperit vulvam
in filiis Israel
tam de hominibus
quam de iumentis
mea sunt enim omnia
Numérotation du verset Ex. 13,3 

et ait Moyses ad populum: Mementote
diei huius
in qua egressi
estis de Egypto
et de domo
servitutis
quoniam in manu
forti
eduxit vos
Dominus
de loco isto
ut non comedatis fermentatum
panem.
Numérotation du verset Ex. 13,4 

Hodie egredimini
mense novarum frugum
Numérotation du verset Ex. 13,5 

cumque introduxerit te1 Dominus in terram Chananei
1 introduxerit te] inv. Weber
et Ethei et Amorrei et Evei et Iebusei quam iuravit
patribus tuis
ut daret tibi terram fluentem
lacte
et melle
celebrabitis2
2 celebrabitis] celebrabis Weber
hunc morem
sacrorum mense isto
Numérotation du verset Ex. 13,6 

septem diebus
vesceris azymis
et in die septima3
3 septima Rusch ] septimo Weber
erit sollemnitas Domini
Numérotation du verset Ex. 13,7 

azyma comedetis septem diebus non apparebit apud te
aliquid fermentatum
nec in cunctis finibus
tuis
Numérotation du verset Ex. 13,8 

narrabisque filio tuo
in die illo dicens hoc
est quod fecit mihi Dominus4 quando egressus sum de Egypto
4 mihi Dominus] inv. Weber
Numérotation du verset Ex. 13,9 

et erit quasi signum
in manu
tua et quasi monimentum5 ante oculos tuos
5 monimentum] monumentum Weber
et ut lex Domini
semper sit6 in ore tuo
6 sit] om. Weber
in manu enim forti eduxit te Dominus de Egypto
Numérotation du verset Ex. 13,10 

custodies
huiuscemodi cultum
statuto tempore
a diebus in dies
Numérotation du verset Ex. 13,11 

cumque introduxerit te Dominus7 in terram Chananei
7 Dominus] om. Weber
sicut iuravit tibi et patribus tuis
et dederit
eam tibi
Numérotation du verset Ex. 13,12 

separabis
omne quod aperit vulvam Domino et quod primitivum est in pecoribus tuis quicquid habueris masculini sexus
consecrabis Domino
Numérotation du verset Ex. 13,13 

primogenitum asini
mutabis ove
quod si8 redemeris interficies
8 si] + non Weber
omne autem primogenitum hominis de filiis tuis pretio redimes
Numérotation du verset Ex. 13,14 

cumque interrogaverit te filius tuus
cras
dicens quid est hoc respondebis ei in manu forti eduxit nos Dominus de terra Egypti9 de domo servitutis
9 terra Egypti] Egypto Weber
Numérotation du verset Ex. 13,15 

nam cum induratus esset pharao
et nollet nos dimittere occidit Dominus omne primogenitum in terra Egypti a primogenito
hominis
usque ad primogenitum iumentorum
idcirco immolo
Domino omne quod aperit vulvam masculini sexus
et omnia primogenita filiorum meorum
redimo
Numérotation du verset Ex. 13,16 

erit igitur
quasi signum
in manu
tua et quasi appensum quid ob recordationem
ante10 oculos tuos
10 ante] inter Weber
eo quod in manu forti eduxit vos11 Dominus de Egypto
11 eduxit vos] eduxerit nos Weber
Numérotation du verset Ex. 13,17 

igitur cum emisisset pharao populum, non eos
duxit Deus12
12 Deus] Dominus Weber
per viam terre Philistiim que vicina est reputans ne forte peniteret eum,
si vidisset adversum se bella
consurgere, et reverteretur in Egyptum.
Numérotation du verset Ex. 13,18 

Sed circumduxit
per viam deserti que est iuxta mare Rubrum
et armati
ascenderunt
filii Israel de terra Egypti.
Numérotation du verset Ex. 13,19 

tulit quoque Moyses ossa Ioseph
secum eo quod adiurasset filios Israel dicens: Visitabit vos Deus efferte ossa mea hinc vobiscum.
Numérotation du verset Ex. 13,20 

profectique de Socoth castrametati sunt in Ethan,
in extremis finibus solitudinis.
Numérotation du verset Ex. 13,21 

Dominus autem precedebat
eos ad ostendendam viam
per diem
in columna nubis
et per noctem
in columna ignis
ut dux esset itineris utroque tempore.
Numérotation du verset Ex. 13,22 

numquam defuit
columna nubis
per diem nec columna ignis
per noctem coram populo

Capitulum 13

Numérotation du verset Ex. 13,1 
Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
Numérotation du verset Ex. 13,2 
sanctifica
interl.| dedica.
marg.| SANCTIFICA. Quia occidi omnia primogenita Egyptiorum in liberatione vestra.
mihi omne primogenitum
interl.| operis boni principium
quod aperit vulvam
interl.| corporis vel mentis: Dat enim Deus velle et perficere pro bona voluntatea.
a Cf. Phil. 2, 13.
in filiis Israel
interl.| Deum videntibus
tam de hominibus
interl.| rationalibus et doctis
quam de iumentis
interl.| irrationalibus, indoctis
mea sunt enim omnia
interl.| quia initium boni omnis a Deo, cuius misericordia prevenit et sequitur
Numérotation du verset Ex. 13,3 
et ait Moyses ad populum: Mementote
interl.| memoriter tenete, quanta fecit vobis Dominus
diei huius
interl.| qua vera lux mundo effulsit
interl.| unice
in qua egressi
interl.| liberi
estis de Egypto
interl.| de tenebris huius mundi
et de domo
interl.| de familia diaboli
servitutis
interl.| diabolice
quoniam in manu
interl.| in Filio, qui est virtus et sapientia Patris
forti
interl.| invincibili
eduxit vos
interl.| servos
Dominus
interl.| qui potest
de loco isto
interl.| horrendo
ut non comedatis fermentatum
interl.| in malitia et nequitia
panem.
interl.| scilicet celi, et verbum Dei
Numérotation du verset Ex. 13,4 
Hodie egredimini
interl.| ut novos cibos edatis
Numérotation du verset Ex. 13,5 
cumque introduxerit te1 Dominus in terram Chananei
1 introduxerit te] inv. Weber
interl.| quam ante tenebant gentes vitiorum
et Ethei et Amorrei et Evei et Iebusei quam iuravit
interl.| firmiter promisit ne quis dubitaret
patribus tuis
interl.| carne vel fide
ut daret tibi terram fluentem
interl.| presentem Ecclesiam, vel futuram patriam
lacte
interl.| parvulorum doctrina
et melle
interl.| dulcedine celica; undeb: «Butirum et mel comedet».
b Is. 7, 15.
celebrabitis2
2 celebrabitis] celebrabis Weber
interl.| spiritualiter, quia non prodest extra celebrare, nisi vera celebritas agatur in mente
hunc morem
interl.| non alium
sacrorum mense isto
interl.| notabili mystico
Numérotation du verset Ex. 13,6 
septem diebus
interl.| toto tempore vite presentis
vesceris azymis
interl.| sinceritatis et veritatis
et in die septima3
3 septima Rusch ] septimo Weber
interl.| finito labore operandi
erit sollemnitas Domini
interl.| vera requies animarum
Numérotation du verset Ex. 13,7 
azyma comedetis septem diebus non apparebit apud te
interl.| et si fit: Non regnet peccatum in corpore mortalic.
c Cf. Rm. 6, 12.
aliquid fermentatum
interl.| modicum fermentum totam massam corrumpit
nec in cunctis finibus
interl.| terminis Ecclesie
tuis
Numérotation du verset Ex. 13,8 
narrabisque filio tuo
interl.| discipulo, cuilibet minori
in die illo dicens hoc
interl.| notabile insigne
est quod fecit mihi Dominus4 quando egressus sum de Egypto
4 mihi Dominus] inv. Weber
Numérotation du verset Ex. 13,9 
et erit quasi signum
interl.| fidei professionis
in manu
interl.| opere, magis fortasse sensus est quam locutio
tua et quasi monimentum5 ante oculos tuos
5 monimentum] monumentum Weber
interl.| cordis, ne obliviscaris
interl.| «Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua.»d
d Ps. 118, 18.
interl.| intentionis tue, quia: «Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit»e.
e Mt. 6, 22; Lc 11, 34.
et ut lex Domini
interl.| meditationes legis
interl.| «Sed in lege Domini voluntas eius, et in lege eius meditabitur die ac nocte»f.
f Ps. 1, 2.
semper sit6 in ore tuo
6 sit] om. Weber
interl.| cordis vel corporis
in manu enim forti eduxit te Dominus de Egypto
marg.| ET  ERIT  QUASI etc. AUGUSTINUS. Quid est quod ait cum de Pascha preciperet: Erit tibi in signum super manum tuam? An intelligi voluit ‘super opera tua’, id est quod preferre debeas operibus tuis? Pertinet enim Pascha propter occisionem ovis ad fidem Christi et sanguinem quo redempti sumus. Hec autem fides operibus preponenda est, ut sit quodammodo super manum contra illos qui in operibus Legis gloriantur. Unde Apostolus sic fidem operibus anteponit, ut ex illa pendeant opera bona, et preveniantur, non ipsa meritis operum bonorum retribuatur. Illa enim ad gratiam pertinet: Si autem gratia, iam non ex operibus; alioquin gratia iam non est gratiag.
g Rm 11, 6.
Numérotation du verset Ex. 13,10 
custodies
interl.| diligenter
huiuscemodi cultum
interl.| prescriptum: ne te excuses cui religio prescripta est
statuto tempore
interl.| a Deo
a diebus in dies
interl.| donec corruptibile hoc induet incorruptionem et pervenias ad angelorum societatem
Numérotation du verset Ex. 13,11 
cumque introduxerit te Dominus7 in terram Chananei
7 Dominus] om. Weber
interl.| Exponit quomodo sacrificet primogenita.
sicut iuravit tibi et patribus tuis
interl.| quorum meritis introduceris
et dederit
interl.| gratis
eam tibi
Numérotation du verset Ex. 13,12 
separabis
interl.| ad hominem
omne quod aperit vulvam Domino et quod primitivum est in pecoribus tuis quicquid habueris masculini sexus
interl.| non feminini, quem diligit pharao et nutrit
interl.| virilis et perfecti operis
consecrabis Domino
interl.| Non tibi: feminea enim et mollia deputanda sunt nobis, non Deo.
Numérotation du verset Ex. 13,13 
primogenitum asini
interl.| primordia immunde vite
mutabis ove
interl.| innocentia sequentis vite
marg.| PRIMOGENITUM  ASINI etc. GREGORIUS. Asinus immunditiam, ovis innocentiam {t. 1: Erfurt, f. 68ra; facsim., p. 137a} significat.   Asini ergo   primogenitum ove mutare , est immunde vite primordia innocentie simplicitate convertere, ut postquam peccator illa egit, que ut immunda Dominus respuit, ea iam agendo proferat, que Dei sacrificio imponat. Omnes enim in peccato nati sumus, et ex carnis delectatione concepti, culpam originalem nobis contraximus. Unde etiam voluntate nostra peccatis implicamur. Sed et qui post malitiam carnis ad innocentiam convertitur cordis,   primogenitum asini mutat ove , malitiam scilicet prioris vite. Qui enim qualis prius fuit desinit esse, et apprehensa carnis munditia innocentiam custodit, in oblationem Dei   primogenitum asini ove mutavit .
quod si8 {t. 1: Erfurt, f. 68ra; facsim., p. 137a} redemeris interficies
8 si] + non Weber
interl.| id est: si ita infirmus es ut ad veram innocentiam non possis pervenire, confitere saltem et damna peccatum tuum.
interl.| pretio emendate vite.
omne autem primogenitum hominis de filiis tuis pretio redimes
Numérotation du verset Ex. 13,14 
cumque interrogaverit te filius tuus
interl.| Secundum illudh: Interroga patres tuos et dicent tibi etc. Et spiritualium et carnalium patrum est Legem scire et fidem docere.
h Cf. Dt. 32, 7.
cras
interl.| in futuro: consueta locutio
dicens quid est hoc respondebis ei in manu forti eduxit nos Dominus de terra Egypti9 de domo servitutis
9 terra Egypti] Egypto Weber
Numérotation du verset Ex. 13,15 
nam cum induratus esset pharao
interl.| sponte, vel a Domino
et nollet nos dimittere occidit Dominus omne primogenitum in terra Egypti a primogenito
interl.| ut supra
hominis
interl.| qui doctus putatur
usque ad primogenitum iumentorum
interl.| stultorum
idcirco immolo
interl.| vel: immolabo
interl.| memor benificii
Domino omne quod aperit vulvam masculini sexus
interl.| primordia boni operis et cogitationis
et omnia primogenita filiorum meorum
interl.| operum vel cogitationum
redimo
interl.| corrigendo, in melius mutando
Numérotation du verset Ex. 13,16 
erit igitur
interl.| vel: enim
quasi signum
interl.| memoria beneficii
in manu
interl.| operatione
tua et quasi appensum quid ob recordationem
interl.| memoriam eternam
ante10 oculos tuos
10 ante] inter Weber
interl.| cordis, quibus videntur miracula Legis
marg.| ET  QUASI  APPENSUM. Hoc male intelligentes Iudei, pictatia vel philacteria capitibus circumligabant in quibus decem verba scripta ante oculos habebant.
eo quod in manu forti eduxit vos11 Dominus de Egypto
11 eduxit vos] eduxerit nos Weber
Numérotation du verset Ex. 13,17 
igitur cum emisisset pharao populum, non eos
interl.| adhuc rudes inchoantes
duxit Deus12
12 Deus] Dominus Weber
interl.| ad terram promissionis
per viam terre Philistiim que vicina est reputans ne forte peniteret eum,
interl.| egressum de Egypto
si vidisset adversum se bella
interl.| vitiorum, demonum
consurgere, et reverteretur {t. 1: Erfurt, f. 68rb; facsim., p. 137b} in Egyptum.
interl.| seculum, quod adhuc vicinum et prope
marg.| CUM  EMISISSET etc. GREGORIUS. Moraliter. Sepe conversi in ipso aditu sue conversionis tranquillitatem carnis, dona prophetie, predicamenta doctrine, signorum miracula vel gratiam curationum accipiunt. Postea duris tentationum probationibus fatigantur, a quibus liberos se esse credebant, quia si in principio tentationum amaritudo pulsaret, facile ad vitia redirent, a quibus non longe recesserunt. De Egypto ergo exeuntibus e vicino bella subtrahuntur, quia relinquentibus seculum quedam prius tranquillitas ostenditur ne in ipsa teneritudine et inchoatione turbati, ad hoc quod reliquerant, redeant. Prius ergo suavitatem securitatis sentiunt, prius pacis quiete nutriuntur. Post cognitam vero dulcedinem tanto tolerabilius tentationum certamina sustinent, quanto in Deo altius cognoverunt que ament.
marg.| NON  EOS  DUXIT etc. AUGUSTINUS. Hic ostenditur omnia fieri debere que consilio recte fieri possunt, ad evitanda ea que adversa sunt, etiam cum Deus apertissime adiutor est
Numérotation du verset Ex. 13,18 
Sed circumduxit
interl.| quasi suavitate securitatis fovens
per viam deserti que est iuxta mare Rubrum
interl.| baptismum sanguine Christi consecratum, cui vicina est via deserti que est Christus
et armati
interl.| virtutibus
ascenderunt
interl.| de valle Egypti
filii Israel de terra Egypti.
marg.| ET  ARMATI  ASCENDERUNT etc. HIERONYMUS. Aquila, qui non contentiosus, ut putant, sed studiosus, verbum interpretatur ad verbum, ubi Septuaginta posuerunt: Quinta autem generatione   ascenderunt filii Israel de terra Egypti , transtulit:   et armati ascenderunt filii Israel de terra Egypti , licet pro eo quod nos   armati diximus: secundum Greci sermonis ambiguitatem ‘instructi’ vel ‘muniti’ propter supellectilem qua Egyptios expoliaverunt possit intelligi. Sed ubi Septuaginta ‘quinta generatione’ posuerunt, qui Hebreorum libros diligenter inspexerunt, non ‘quinta’, sed ‘quinque’ scriptum afferunt, ut sit sensus: quinque autem   ascenderunt filii Israel de terra Egypti ; quod quia minus videbatur intelligi, adiuncta generatio est. Aquila vero, et in ceteris et in hoc precipue loco, proprie transtulisse dicitur, sicut synagogarum consonant universa subsellia.
marg.| AUGUSTINUS. Quinta autem progenie ascenderunt filii Israel de terra etc. Utrum progeniem in centum annis vult computari, et ideo quinta progenie, quia post quadringentos triginta {t. 1: Erfurt, f. 68rb; facsim., p. 137b} annos egressus? An per hominum generationes hoc potius intelligendum est, ab ipso Iacob qui intravit in Egyptum usque ad Moysen qui cum populo egressus est? Iacob enim primus, secundus Levi, tertius Caath, quartus Amram, quintus Moyses invenitur. Has autem dicit progenies latinus interpres, quas vocant Greci, que in Evangelio ‘generationes’ appellantur, nec numerantur per successiones hominum, non per numerum annorum. Alii autem non a Iacob per Levi usque ad Moysen, sed per tribum Iude numerant, que regalis fuit, ita ut a Phares filio Iude qui cum Iuda patre suo ingressus est in Egyptum usque ad Salmon qui in ipsa tribu Iuda dux, in terram promissionis intravit, sint quinque generationes. Phares enim genuit Esrom, Esrom autem genuit Aram, Aram genuit Aminadab, Aminadab genuit Naason, Naason genuit Salmon.
Numérotation du verset Ex. 13,19 
tulit quoque Moyses ossa Ioseph
interl.| De quibus dicit Iesus filius Sirach quod post mortem prophetaverunt, quia scilicet Ioseph, quod post mortem suam futurum erat filiis Israel, prophetavit.
secum eo quod adiurasset filios Israel dicens: Visitabit vos Deus efferte ossa mea hinc vobiscum.
Numérotation du verset Ex. 13,20 
profectique de Socoth castrametati sunt in Ethan,
interl.| signa eis
in extremis finibus solitudinis.
interl.| in confino Egypti et deserti, ubi solitudo post finitam Egyptum incipit
Numérotation du verset Ex. 13,21 
Dominus autem precedebat
interl.| Deus et protector
eos ad ostendendam viam
interl.| celestis patrie
per diem
interl.| vitam iustorum
in columna nubis
interl.| lenis blandimenti
et per noctem
interl.| vitam peccatorum
in columna ignis
interl.| quia terribilis iniustis
ut dux esset itineris utroque tempore.
Numérotation du verset Ex. 13,22 
numquam defuit
interl.| tradunt Hebrei quod per quadraginta annos columna nubis in die protecti sunt, ne calore solis urerentur.
columna nubis
interl.| obscuritas Veteris Testamenti
per diem nec columna ignis
interl.| lux Evangelii
per noctem coram populo
marg.| DOMINUS  AUTEM. ORIGENES. Cum a te tertie diei mysterium fuerit receptum, incipiet te deducere Deus et viam salutis ostendere.
marg.| GREGORIUS. In igne, terror. In nube13, visionis lene blandimentum. Dies, vita iusti. Nox, peccatoris. Undei: Fuistis aliquando tenebre, nunc autem lux in Domino. In die per nubem columna monstrata est, et in nocte per ignem, quia omnipotens Deus et blandus iustis, et terribilis apparebit impiis. Hos ad iudicium veniens, per lenitatis mansuetudinem mulcet, illos per iustitie districtionem terret. Aliter columna nubis in eremo populum preibat et splendore ignis non in die, sed in nocte radiabat, quia Christus conversationis sue exemplo ducatum sequentibus prestans, de iustitia sua confidentibus nulla14 luce claruit; peccatorum vero tenebras agnoscentibus, igne sui amoris infulsit.
i Eph. 5, 8.
13 nube] uube cacogr. Rusch
14 nulla] uulla cacogr. Rusch
marg.| Christus nubes et columna, quia rectus et firmus, et fulciens infirmitatem nostram, quia nocte lucens, per diem non lucens, ut qui non vident videant, et qui vident ceci fiant. Christi quoque sacramentum tamquam in die manifestum est in carne velut in nube. In iudicio vero tamquam in terrore nocturno, quia tunc erit magna tribulatio, tamquam ignis lucebit iustis et ardebit iniustis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ex. Capitulum 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=04&chapitre=04_13)

Notes :