Capitulum 12
Numérotation du verset
Ex. 12,1
Dixit quoque Dominus ad Moysen et Aaron1
1 Aaron] + in terra Egypti
Weber
Numérotation du verset
Ex. 12,2
mensis iste vobis principium mensium2 primus
2 mensium] mensuum
Weber
erit in mensibus anni
Numérotation du verset
Ex. 12,3
loquimini ad universum cetum filiorum Israel et dicite eis decima die mensis huius tollat
unusquisque agnum per familias et domos suas
Numérotation du verset
Ex. 12,4
sin autem minor est numerus ut sufficere possit ad vescendum agnum
assumet vicinum suum qui coniunctus3 est domui sue4
3 coniunctus] iunctus
Weber
|
4 sue] eius
Weber
|
iuxta numerum animarum
que sufficere possunt ad esum agni
Numérotation du verset
Ex. 12,5
erit autem agnus
absque macula
masculus
anniculus
iuxta quem ritum tolletis et hedum
Numérotation du verset
Ex. 12,6
et servabitis eum usque ad quartam decimam diem mensis huius
immolabitque eum universa multitudo filiorum Israel
ad vesperam
Numérotation du verset
Ex. 12,7
et sument de sanguine
ac ponent super utrumque postem
et in superliminaribus
domorum
in quibus comedent illum
Numérotation du verset
Ex. 12,8
et edent carnes
nocte illa
assas
igni
et azymos panes
cum lactucis agrestibus
Numérotation du verset
Ex. 12,9
non comedetis ex eo crudum quid
nec coctum aqua
sed assum tantum igni
caput
cum pedibus eius
et intestinis
vorabitis
Numérotation du verset
Ex. 12,10
nec remanebit ex eo quicquam
usque mane
si quid
residuum5
5 residuum] residui
Weber
fuerit igni6 comburetis
6 igni] igne
Weber
Numérotation du verset
Ex. 12,11
sic autem comedetis illum renes vestros
accingetis
et7 calciamenta
7 et] om. Weber
habebitis in pedibus
vestris8 tenentes
8 vestris]
om. Weber
baculum9
9 baculum] baculos
Weber
in manibus et comedetis
festinantes
est enim Phase id est transitus Domini
Numérotation du verset
Ex. 12,12
et transibo per terram Egypti nocte illa
percutiamque omne primogenitum in terra Egypti ab homine
usque ad pecus
et in cunctis diis Egypti faciam iudicia ego Dominus
Numérotation du verset
Ex. 12,13
erit autem sanguis
vobis in signum in edibus
in quibus eritis et videbo sanguinem ac transibo
vos nec erit10 vobis plaga
10 erit] + in
Weber
disperdens quando percussero terram Egypti
Numérotation du verset
Ex. 12,14
habebitis autem hanc diem in monumentum et celebrabitis eam sollemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno
Numérotation du verset
Ex. 12,15
septem diebus azyma comedetis in die primo
non erit fermentatum
in domibus vestris quicumque comederit fermentatum peribit anima illa de Israel
a die prima11 usque ad diem septimum.
11 a die prima] a primo die
Weber
Numérotation du verset
Ex. 12,16
dies prima
erit sancta atque sollemnis
et dies septima eadem festivitate venerabilis nihil operis
facietis in eo12 exceptis his
12 eo] eis
Weber
que ad vescendum
pertinent
Numérotation du verset
Ex. 12,17
et observabitis azyma
in eadem enim ipsa die educam
exercitum vestrum
de terra Egypti
et custodietis diem istum in generationibus
vestris13
13 generationibus vestris] generationes vestras
Weber
ritu perpetuo
Numérotation du verset
Ex. 12,18
primo mense quarta decima14 mensis
14 decima] + die
Weber
ad vesperam
comedetis azyma usque ad diem vicesimam primam eiusdem mensis ad vesperam
Numérotation du verset
Ex. 12,19
septem diebus
fermentatum15
15 fermentatum] fermentum
Weber
non inveniatur16 in domibus vestris qui comederit fermentatum
16 inveniatur] invenietur
Weber
peribit
anima eius de cetu Israel
tam de advenis
quam de indigenis
terre
Numérotation du verset
Ex. 12,20
omne fermentatum non comedetis in cunctis habitaculis vestris
edetis azyma
Numérotation du verset
Ex. 12,21
Vocavit autem Moyses omnes seniores filiorum Israel
et dixit ad eos: ite tollentes animal per familias
vestras immolate Phase
Numérotation du verset
Ex. 12,22
fasciculumque hyssopi
tingite sanguine qui est in limine
et aspergite ex eo superliminare et utrumque postem
nullus vestrum egrediatur
ostium domus sue
usque mane
Numérotation du verset
Ex. 12,23
transibit enim Dominus percutiens Egyptios cumque viderit sanguinem
in superliminari et in utroque poste
transcendet ostium domus17 et non sinet percussorem ingredi domos
17 domus]
om. Weber
vestras et ledere
Numérotation du verset
Ex. 12,24
custodi verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque in eternum
Numérotation du verset
Ex. 12,25
cumque introieritis terram quam Dominus daturus est vobis ut pollicitus est observabitis cerimonias istas
Numérotation du verset
Ex. 12,26
et cum dixerint vobis filii vestri que est ista religio
Numérotation du verset
Ex. 12,27
dicetis eis victima transitus Domini est quando transivit super domos filiorum Israel in Egypto
percutiens
Egyptios et domos nostras liberans
Incurvatusque
populus adoravit
Numérotation du verset
Ex. 12,28
et egressi
filii Israel fecerunt sicut Dominus preceperat18 Moysi et Aaron
18 Dominus preceperat]
inv. Weber
Numérotation du verset
Ex. 12,29
factum est autem in noctis medio percussit Dominus omne primogenitum in terra Egypti a primogenito pharaonis qui sedebat in solio eius usque ad primogenitum captive que erat in carcere
et omne primogenitum iumentorum
Numérotation du verset
Ex. 12,30
surrexitque pharao nocte et omnes servi eius cunctaque Egyptus ortusque19 est clamor magnus in Egypto neque enim erat domus in qua non iaceret mortuus
19 ortusque] et ortus
Weber
Numérotation du verset
Ex. 12,31
Vocatisque pharao20 Moysen21 et Aaron nocte ait: Surgite, egredimini a populo meo et vos et filii Israel. Ite immolate Domino sicut dicitis.
20 pharao]
om. Weber
|
21 Moysen] Moyse
Rusch
|
Numérotation du verset
Ex. 12,32
Oves vestras et armenta assumite ut petieratis et abeuntes benedicite mihi.
Numérotation du verset
Ex. 12,33
Urgebantque22 Egyptii populum de terra exire velociter dicentes: Omnes moriemur.
22 Urgebantque] Urguebantque
Weber
Numérotation du verset
Ex. 12,34
Tulit igitur populus conspersam farinam antequam fermentaretur
et ligans
in palleis23
23 palleis] palliis
Weber
posuit super humeros suos
Numérotation du verset
Ex. 12,35
feceruntque filii Israel sicut preceperat Moyses et petierunt ab Egyptiis vasa argentea et aurea vestemque plurimam.
Numérotation du verset
Ex. 12,36
Dedit autem Dominus gratiam populo coram Egyptiis ut commodarent eis et spoliaverunt Egyptios
Numérotation du verset
Ex. 12,37
profectique24 filii Israel de Ramesse
24 profectique] + sunt
Weber
in Socoth
sexcenta ferme milia peditum virorum
absque parvulis et mulieribus25
25 et mulieribus]
om. Weber
Numérotation du verset
Ex. 12,38
sed et vulgus promiscuum innumerabile
ascendit cum eis oves
et armenta et animantia diversi generis multa nimis
Numérotation du verset
Ex. 12,39
coxeruntque
farinam quam dudum conspersam
de Egypto
tulerant et fecerunt subcinericios
panes azymos neque enim poterant fermentari cogentibus exire Egyptiis
et nullam facere sinentibus moram
nec pulmenti quicquam occurrerant preparare
Numérotation du verset
Ex. 12,40
habitatio autem filiorum Israel qua manserant in Egypto fuit quadringentorum triginta annorum
Numérotation du verset
Ex. 12,41
quibus expletis eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra Egypti
Numérotation du verset
Ex. 12,42
nox est ista observabilis Domini quando eduxit eos de terra Egypti hanc observare debent omnes filii Israel in generationibus suis
Numérotation du verset
Ex. 12,43
dixitque Dominus ad Moysen et Aaron hec est religio Phase omnis alienigena non comedet ex eo
Numérotation du verset
Ex. 12,44
omnis autem servus empticius
circumcidetur
et sic comedet
Numérotation du verset
Ex. 12,45
advena
et mercennarius
non edent ex eo.
Numérotation du verset
Ex. 12,46
In una domo
comedetis26
26 comedetis] comedetur
Weber
nec efferetis de
carnibus eius
foras
nec os eius27 confringetis
27 eius] illius
Weber
Numérotation du verset
Ex. 12,47
omnis cetus
filiorum Israel
faciet illud.
Numérotation du verset
Ex. 12,48
Quod si quis
peregrinorum
in vestram voluerit transire coloniam
et facere
Phase Domini circumcidetur prius
omne masculinum eius
et tunc
rite celebrabit
eritque sicut indigena terre
si quis autem non circumcisus28 fuerit
28 non circumcisus]
inv. Weber
non vescetur ex eo
Numérotation du verset
Ex. 12,49
eadem lex erit indigene et colono
qui peregrinatur apud vos
Numérotation du verset
Ex. 12,50
feceruntque29 omnes filii Israel sicut preceperat Dominus Moysi et Aaron.
29 feceruntque] fecerunt
Weber
Numérotation du verset
Ex. 12,51
et in eadem die eduxit Dominus filios Israel de terra Egypti per turmas suas
Capitulum 12
Numérotation du verset
Ex. 12,1
Dixit quoque {t. 1: Erfurt, f. 65vb; facsim., p. 132b} Dominus ad Moysen et Aaron1
1 Aaron] + in terra Egypti
Weber
Numérotation du verset
Ex. 12,2
mensis iste vobis principium mensium2 primus
2 mensium] mensuum
Weber
interl.|
maximus
erit in mensibus anni
marg.|
MENSIS
ISTE etc. RABANUS. Hic est Aprilis, qui apud Hebreos Nisan, apud Macedones Sanctios dicitur, et dicitur Aprilis quasi aperilis, quia tunc aperitur terra proferendis virgultis herbis ac floribus. Vel Aprilis a Venere, quasi Aphrodis. Venus enim grece Aphrodite dicitur. Hunc Hebrei primum habent. Quia quindecim Kalendarum eius prima dies seculi fuit; quarta decima vero die, secunda; tertia decima, tertia; duodecima, quarta: qua sol et luna condita sunt, et tunc primum equinoctium fuit. Sol enim in oriente, luna in occidente, speram mundi ex equo dividebant.
marg.|
STRABO. Hic est Nisan, secundum Hebreos, in quo factus est mundus, cuius plenilunium post equinoctium vernale semper est attendendum, in quo populus Israel a servitute Egypti liberatur, et genus humanum sanguine Christi a potestate diaboli eripitur.
marg.|
Decima die mensis tollitur agnus, quarto decimo immolatur, quia in lege passio Christi figuratur, Evangelii gratia coruscante impletur. Denarius enim, propter decalogum, legem significat. Quaternarius vero, quatuor evangelia.
Numérotation du verset
Ex. 12,3
loquimini ad universum cetum filiorum Israel et dicite eis decima die mensis huius tollat
interl.|
de grege
unusquisque agnum per familias et domos suas
interl.|
quia sola gens Iudea non sufficit
Numérotation du verset
Ex. 12,4
sin autem minor est numerus ut sufficere possit ad vescendum agnum
interl.|
singulariter, quia cum unusquisque tolleret, omnes tamen eum significabant, qui singularis hostia futurus erat
assumet vicinum suum qui coniunctus3 est domui sue4
3 coniunctus] iunctus
Weber
4 sue] eius
Weber
interl.|
vicinum scilicet, singulare pro plurali: non enim unum sed quot sufficiunt vult intelligi.
interl.|
gentilem
iuxta numerum animarum
interl.|
a parte totum intelligendum est
interl.|
predestinatarum
que sufficere possunt ad esum agni
interl.|
Christi, cuius corpus manducamus et sanguinem bibimus
Numérotation du verset
Ex. 12,5
erit autem agnus
interl.|
«qui tollit peccata mundi»5
a
a Io. 1, 29.
5 peccata]
sic Rusch
absque macula
interl.|
«Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius»b.
b 1Pt. 2, 22.
masculus
interl.|
fortis
anniculus
interl.|
unius anni, de quo diciturc: «Benedices corone anni benignitatis tue».
c Ps. 64, 12.
iuxta quem ritum tolletis et hedum
marg.|
Agnus perfectus
,
masculus
, anniculus erit vobis, alia littera.
AUGUSTINUS. Movere potest illa locutio, quasi
agnus
possit esse non
masculus
, nescientem qua necessitate ita sit translatum. Ovis enim transferri debuit, quia Grecus probaton habet, quod in Greco generis neutri est, et potuerunt omnia que sequuntur convenire. Ac si diceret: Pecus perfectum, masculum, anniculum erit vobis. Potuit enim dici latine masculum pecus, quomodo dicitur mascula thura, neutro genere. Ovis enim
masculus
dici non posset, quia feminum tantum est. Item ovis mascula si diceretur, esset absurdius. Pecus vero si poneretur, etiam aliud intelligeretur; nec servaretur sacramentum, quod cum de ove loquatur, post dicit: ab agnis et hedis accipietis illud, in quo Christus significatur. Quare enim moveremur ovem vel agnum ab agnis vel hedis accipiendum, nisi ille significaretur cuius caro ex iustis et peccatoribus assumpta est? Quamvis conentur Iudei intelligere etiam
hedum
accipiendum ad celebrandum Pascha, tamquam si diceretur: vel ab agnis agnum, vel ab hedis hedum, si illud desit, sumi oportere. Apparet tamen in Christo rebus completis, quid illo precepto figuratum sit.
marg.|
IUXTA
QUEM
RITUM etc. Quia de iustis et peccatoribus Christus carnem assumpsit, ut nemo de venia desperaret: vel quia Christus Iudeis hedus erat dicentibus: «Hic homo peccator est»d, nobis autem
agnus absque macula
. Vel quia «in similitudine carnis peccati»e apparuit, et pro peccato mortuus est, cum peccatum non haberet.
d Io. 9, 24.
e Rm. 8, 3.
marg.|
STRABO. Decima die Aprilis Hierosolimam venit, sequenti vero die exceptus est a turbis cum ramis palmarum et divinis laudibus. Tribus reliquis custoditus est a Iudeis usque ad quartam decimam diem, id est usque ad quintam feriam, qua cum apostolis cenavit, et post traditus est.
Numérotation du verset
Ex. 12,6
et servabitis eum usque ad quartam decimam diem mensis huius
interl.|
quartam decimam lunam, quia Iudei secundum cursum lune computant dies et menses
immolabitque eum universa multitudo filiorum Israel
interl.|
quia a Iudeis in fine seculorum pro nobis immolatus est
ad vesperam
interl.|
quia in fine seculorum Christus immolatur
Numérotation du verset
Ex. 12,7
et sument de sanguine
interl.|
Christi
ac ponent super utrumque postem
interl.|
oris et cordis
et in superliminaribus
interl.|
intentionibus
domorum
interl.|
mentium
in quibus comedent illum
marg.|
ET
SUMENT
DE
SANGUINE
AC
PONENT
SUPER
UTRUMQUE. GREGORIUS. Sanguis ponitur, quando non solum ore corporis, sed etiam ore cordis hauritur, et ad imitationem intenta mente cogitatur. Nam qui sic Redemptoris sanguinem accipit, ut imitari passionem illius necdum velit, {t. 1: Erfurt, f. 66ra; facsim., p. 133a} in uno poste sanguinem posuit, qui etiam in superliminaribus domorum ponendus est. Domus enim mentes nostre sunt, in quibus per cogitationem habitamus. Superliminare vero intentio est, que preeminet actioni. Qui igitur intentionem cogitationis ad imitationem passionis Christi dirigit, in superliminaribus domus agni sanguinem ponit. Vel domus nostre corpora sunt, in quibus habitamus dum vivimus, et in superliminari domorum agni sanguinem ponimus, quia crucem passionis eius in fronte portamus.
Numérotation du verset
Ex. 12,8
{t. 1: Erfurt, f. 66ra; facsim., p. 133a} et edent carnes
interl.|
sacramentum Dominici corporis
nocte illa
interl.|
huius seculi, dum adhuc alterutrum conscientias non videmus
assas
interl.|
roboratas
igni
interl.|
passionis
et azymos panes
interl.|
bona opera
interl.|
sine corruptione vane glorie
cum lactucis agrestibus
interl.|
fletu et penitentia peccatorum
marg.|
EDENT
CARNES etc. GREGORIUS.
Nocte
agnum comedimus, quia modo in sacramento Dominicum corpus accipimus, quando adhuc invicem nostras conscientias non videmus; que tamen
carnes
assate sunt, quia scilicet qui carnes aqua coquit dissolvit. Ignis vero sine aqua excoquendo roborat. Carnes vero agni ignis coxit, quia eum vis passionis ad resurrectionem valentiorem reddidit, atque ad incorruptionem roboravit. Sed sola Redemptoris sacramenta percepta ad veram solennitatem mentis non sufficiunt, nisi bona opera iungantur. Unde subdit:
Et azymos panes cum lactucis agrestibus
.
Panes
sine fermento comedit, qui recta opera sine corruptione vane glorie facit, qui mandata misericordie exhibet sine admixtione peccati, ne perverse diripiat quod quasi recte dispensat. Unde increpando dicitur: Et sacrificate de fermento laudem. De fermento enim laudem immolat, qui Deo sacrificium de rapina parat.
marg.|
CUM
LACTUCIS etc. Lactuce agrestes valde amare sunt; carnes vero Agni
cum lactucis agrestibus
sunt edende, ut dum corpus Redemptoris accipimus, pro peccatis flendo affligamur, ut amaritudo penitentie abstergat a mentis stomacho humorem perverse vite. Unde subditur: «Non comedetis ex eo crudum quid, nec coctum aqua». Ipsa verba historie historicum sensum excludunt. Numquid in Egypto consueverunt comedere agnum crudum, ut lex dicat: «Non comedetis ex eo crudum quid»? Et additur: «Nec coctum aqua». Aqua humanam sapientiam signat. Undef: «Aque furtive dulciores sunt.» Carnes agni crude inconsiderata et sine reverentia cognitionis relicta illius divinitate humanitas. Omne quod subtiliter cogitamus, quasi mente coquimus. Sed agni caro nec cruda edenda est, nec cocta aqua, quia Redemptor noster nec purus homo existimandus6 est, nec per humanam sapientiam qualiter Deus incarnari potuit cogitandus. Omnis enim qui purum hominem credit, carnem agni crudam comedit, quas coquere per divinitatis intelligentiam noluit. Qui incarnationis mysteria humana sapientia discutit, carnem agni aqua coquit, et mysterium dispensationis per dissolutam scientiam penetrare appetit. Assas ergo agni carnes comedat, ut dispensari omnia per Spiritus sancti potentiam sciat.
f Prv. 9, 17.
6 existimandus]
coniec.
, extimnandus
cacogr. Rusch
Numérotation du verset
Ex. 12,9
non comedetis ex eo crudum quid
interl.|
purum hominem existimantes
nec coctum aqua
interl.|
humana sapientia
sed assum tantum igni
interl.|
Spiritus sancti
caput
interl.|
divinitatem
cum pedibus eius
interl.|
vestigiis humanitatis
et intestinis
interl.|
verborum et mandatorum mysteriis
vorabitis
interl.|
avide sumentes
Numérotation du verset
Ex. 12,10
nec remanebit ex eo quicquam
interl.|
indiscussum
usque mane
interl.|
resurrectionis
si quid
interl.|
Ossa scilicet, de quibus diciturg: «Os non comminuetis ex eo.»
g Io. 19, 36.
interl.|
Ossa agni prohibentur frangi, quia non sunt fracta in cruce ossa Domini.
residuum7
7 residuum] residui
Weber
interl.|
quod non possit intelligi
fuerit igni8 comburetis
8 igni] igne
Weber
interl.|
Spiritu sancto reservabitis
Numérotation du verset
Ex. 12,11
sic autem comedetis illum renes vestros
interl.|
carnis delectationem
accingetis
interl.|
prius
interl.|
cingulo continentie
et9 calciamenta
9 et] om. Weber
interl.|
exempla mortuorum patrum
habebitis in pedibus
interl.|
operibus
vestris10 tenentes
10 vestris]
om. Weber
interl.|
post
baculum11
11 baculum] baculos
Weber
interl.|
vel:
baculos
interl.|
mandata Dei et mysteria Christi
interl.|
pastoralem custodiam
in manibus et comedetis
interl.|
quia nescitis quam diu liceat
festinantes
interl.|
quia in itinere erant
est enim Phase id est transitus Domini
marg.|
CAPUT
CUM
PEDIBUS etc. GREGORIUS. Caput Christi Deush.
Caput
ergo agni vorare est divinitatem illius fide percipere. Pedes vorare, vestigia humanitatis amando et imitando perquirere. Intestina, verborum Christi occulta et mystica mandata, que voramus, cum avide sumimus. In vorationis verbo pigricia nostra reprehenditur, qui verba eius atque mysteria nec per nos ipsos requirimus, et dicta ab aliis inviti audimus.
Non remanebit ex eo quicquam usque mane
, quia eius dicta magna sunt discutienda sollicitudine, ut antequam dies resurrectionis appareat, in nocte presentis vite omnia mandata eius intelligendo penetrentur. Sed quia hoc valde difficile est, recte subditur:
Si quid residuum fuerit
etc. Quod ex agno remanet igni comburimus {t. 1: Erfurt, f. 66rb; facsim., p. 133b} quando hoc quod mysterio incarnationis eius intelligere et penetrare non possumus potestati sancti Spiritus humiliter reservamus, ut non superbe quis audeat vel contemnere vel denuntiare quod non intelligit, sed igni tradat, id est Spiritui sancto relinquat. Quia ergo qualiter edendum sit pascha agnovimus, a qualibus debeat edi prosequamur:
Sic autem comedetis illum. Renes vestros accingetis
etc. In renibus carnis delectatio accipitur. Undei: «Ure renes meos et cor meum». Et alibi de diabolo diciturj: Potestas eius in lumbis eius. Qui ergo pascha comedit, iure renes accingit, ut qui solennitatem resurrectionis et incorruptionis agit, corruptioni per vitia nulla subiaceat, voluptates domet, luxuriam refrenet. Hec quidem dura sunt, sed angusta est porta, que ducit ad vitamk, et habemus multa exempla precedentium. Unde subdit:
Calciamenta habebitis in pedibus
. Pedes opera sunt. Calciamenta sunt pelles mortuorum animalium. Calciamenta pedes muniunt. Animalia mortua, ex quorum pellibus nostri pedes muniuntur, antiqui patres sunt, qui nos ad eternam patriam precesserunt. Quorum dum exempla conspicimus, operis nostri pedes munimus. Calciamenta ergo in pedibus habere est mortuorum vitam conspicere, et nostra vestigia a peccati vulnere custodire.
h 1Cor. 11, 3.
i Ps. 25, 2.
j Cf. Iob. 40, 11.
k Mt. 7, 13-14.
marg.|
TENENTES
BACULUM etc. GREGORIUS.
Baculus
pastoralis custodia, et notandum quod prius precipiuntur renes accingere, post baculos tenere, quia illi debent pastoralem curam suscipere, qui iam in corpore suo sciunt fluxa luxurie domare, ut cum aliis fortia predicant, mollibus desideriis non succumbant.
Et comedetis festinanter
: mandata scilicet Dei, mysteria Redemptoris, gaudia patrie celestis, cum festinatione cognoscite, et precepta vite implete; quia hodie bene licet agere scimus, utrum cras liceat ignoramus.
Festinanter
ergo pascha comedite, id est ad solennitatem patrie celestis anhelate. Nemo in huius vite itinere torpeat, ne in patria locum perdat.
marg.|
PHASE. Hebreum; pascha grecum, id est transitus, quia a filiis Israel ex Egypto migrantibus primum celebratum est: nobis quoque migrandum est de transitoriis ad eterna, de terrenis ad celestia.
Numérotation du verset
Ex. 12,12
et transibo per terram Egypti nocte illa
interl.|
nota quia nocte percutiuntur primogenita Egyptiorum
percutiamque omne primogenitum in terra Egypti ab homine
interl.|
qui videtur rationalis
usque ad {t. 1: Erfurt, f. 66rb; facsim., p. 133b} pecus
interl.|
simplicem
et in cunctis diis Egypti faciam iudicia ego Dominus
marg.|
IN
CUNCTIS
DIIS etc. Ferunt Hebrei quia omnia idola Egypti confracta sunt nocte illa et templa, vel motu terre, vel fluminis Nili inundatione.
marg.|
Allegorice vero nobis egredientibus ex Egypto errorum idola corruunt, et omnis perversorum dogmatum cultura quatitur.
Numérotation du verset
Ex. 12,13
erit autem sanguis
interl.|
quia sanguinis Christi memoria Christianos ab exterminatore conservat
vobis in signum in edibus
interl.|
mentibus vel corporibus
in quibus eritis et videbo sanguinem ac transibo
interl.|
non percutiam
vos nec erit12 vobis plaga
12 erit] + in
Weber
interl.|
eterna
disperdens quando percussero terram Egypti
interl.|
cives huius seculi
Numérotation du verset
Ex. 12,14
habebitis autem hanc diem in monumentum et celebrabitis eam sollemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno
marg.|
HABEBITIS
AUTEM
DIEM
HANC. AUGUSTINUS. Et facietis diem hanc in progenies vestras legittimum eternum vel eternalem, quod grece dicitur eomon. Non sic accipiendum est, tamquam possit istorum presentium dies ullus esse eternus; sed illud eternum est, quod iste significat dies: velut cum dicimus Deum eternum, non istas duas syllabas eternas dicimus, sed quod significant. Quanquam diligenter scrutandum sit quomodo Scriptura soleat appellare eternum, ne forte ita dixerit solenniter eternum, quod nefas habeant pretermittere, aut sponte mutare. Aliud est enim quod precipitur quousque fiat, sicut preceptum est, ut septies muros Hiericho circumiret arca. Aliud, cum precipitur sic observari aliquid, ut nullus terminus prefiniatur. Aut ergo sic appellavit eternum, quod non sponte audeant pretermittere. Aut non signa rerum, sed res que significantur.
Numérotation du verset
Ex. 12,15
septem diebus azyma comedetis in die primo
interl.|
qui dicitur Pascha: reliqui enim dies dicuntur azimorum
non erit fermentatum
interl.|
vel:
fermentum
interl.|
malitie et nequitie
in domibus vestris quicumque comederit fermentatum peribit anima illa de Israel
interl.|
de cetu sanctorum Deum videntium
a die prima13 usque ad diem septimum.
13 a die prima] a primo die
Weber
interl.|
a principio scilicet vite usque ad finem
marg.|
SEPTEM
DIEBUS etc. Septenarius pro universitate ponitur, quia universum tempus per septem dies volvitur: septem diebus azima comedenda sunt {t. 1: Erfurt, f. 66va; facsim., p. 134a}, id est omni tempore presentis vite, simplicitas servanda, malitia cavenda.
Numérotation du verset
Ex. 12,16
dies prima
interl.|
initium fidei
erit sancta atque sollemnis
interl.|
honore passionis et resurrectionis Christi
et dies septima eadem festivitate venerabilis nihil operis
interl.|
servilis
facietis in eo14 exceptis {t. 1: Erfurt, f. 66va; facsim., p. 134a} his
14 eo] eis
Weber
interl.|
scilicet studiis sanctarum Scripturarum et bonorum operum que parant refectionem eternam
que ad vescendum
interl.|
Pascha
pertinent
Numérotation du verset
Ex. 12,17
et observabitis azyma
interl.|
sinceritatis et veritatis
in eadem enim ipsa die educam
interl.|
ad terram viventium
exercitum vestrum
interl.|
exercitatos bonis operibus
de terra Egypti
interl.|
de mundo
et custodietis diem istum in generationibus
interl.|
vel:
generationes
vestris15
15 generationibus vestris] generationes vestras
Weber
interl.|
vestras
ritu perpetuo
interl.|
quia eternam requiem significat
Numérotation du verset
Ex. 12,18
primo mense quarta decima16 mensis
16 decima] + die
Weber
interl.|
Quando Christus cum discipulis cenavit, corpus et sanguinem dedit.
ad vesperam
interl.|
vel:
vesperum
comedetis azyma usque ad diem vicesimam primam eiusdem mensis ad vesperam
marg.|
PRIMO
MENSE etc. RABANUS. Vespera quarti decimi diei primi mensis, in quo Pascha celebratur, et agni immolatio perficitur, depositionem veteris hominis significat, et initium novi, quod in baptismo Christi mortem figurante inchoatur. Undel: «Quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus» etc. A vespera ergo quartidecimi diei primi mensis usque ad vesperam vicesimi primi integram, scilicet septimanam, azima iubemur comedere, quia a perceptione baptismi usque ad finem vite simpliciter et sine dolo debemus vivere. Unde Petrusm: Deponentes omnem malitiam et omnem dolum et simulationem, sicut modo geniti infantes etc.
l Rm. 6, 3.
m 1Pt. 2, 1-2.
Numérotation du verset
Ex. 12,19
septem diebus
interl.|
tota presenti vita
fermentatum17
17 fermentatum] fermentum
Weber
interl.|
corruptio peccati
non inveniatur18 in domibus vestris qui comederit fermentatum
18 inveniatur] invenietur
Weber
interl.|
dolo, errore doctrine
peribit
interl.|
in eternum
anima eius de cetu Israel
interl.|
sanctorum
tam de advenis
interl.|
qui extra Ecclesiam nutriti et in ipsa postea sunt recepti
quam de indigenis
interl.|
qui intra Ecclesiam nutriti
terre
interl.|
Ecclesie que a Deo compluitur et colitur, ut fructifiet
Numérotation du verset
Ex. 12,20
omne fermentatum non comedetis in cunctis habitaculis vestris
interl.|
Ecclesiis, vel diversibus ordinibus
edetis azyma
Numérotation du verset
Ex. 12,21
Vocavit autem Moyses omnes seniores filiorum Israel
marg.|
SENIORES
. Nota quod non pueris, non iuvenibus, mandata Dei primo communicat, sed senioribus, quia in senibus est sapientia et in multo tempore prudentia.
et dixit ad eos: ite tollentes animal per familias
interl.|
Ecclesias, vel diversos gradus
vestras immolate Phase
Numérotation du verset
Ex. 12,22
fasciculumque hyssopi
interl.|
fidei scilicet, que comparatur grano sinapis, que humili devotione suscepta omnes anime affectus purgat
tingite sanguine qui est in limine
interl.|
intentionem mentis, vel frontem corporis
interl.|
quia sanguis iste est nobis ianua vite
et aspergite ex eo superliminare et utrumque postem
interl.|
ut supra
marg.|
FASCICULUMQUE
HYSOPI etc. STRABO. Hysopus herba est humilis, nascens in petris, purgans pectus et pulmonem. Et significat veram humilitatem, cuius exemplum Christus nobis in semetipso prebuit.
Fasciculum
ergo
hysopi sanguine tingi
mus, quando memores humilitatis Christi, eum imitari studemus.
marg.|
TINGITE
SANGUINE etc. AUGUSTINUS. Queritur quem sanguinem dicat iuxta hostium, cum illius sanguinem velit intelligi, cuius immolatione Pascha fit. An precipit eo modo consequenter fieri, quamvis hoc tacuerit, ut idem agnus iuxta hostium occidatur? An, quod est credibilius, ideo dixit ex sanguine qui est iuxta hostium,quia ille qui liniturus est, vas ipsum in quo sanguinem excipit, iuxta hostium positurus est, ut ad manum habeat dum tingit.
nullus vestrum egrediatur
interl.|
Hoc postea observatum est: tunc enim non poterant, quia in transitu erant.
ostium domus sue
interl.|
Iuxta vel intra claustra mentis debemus conversari dum Pascha celebramus, ne foras sicut Dina vagemur, et cum diabolo fornicemur.
usque mane
interl.|
diem iudicii
Numérotation du verset
Ex. 12,23
transibit enim Dominus percutiens Egyptios cumque viderit sanguinem
interl.|
fidem passionis Christi et munitionem
in superliminari et in utroque poste
interl.|
mentis et corporis. Unden: «Signatum et super nos lumen vultus tui, Domine».
n Ps. 4, 7.
transcendet ostium domus19 et non sinet percussorem ingredi domos
19 domus]
om. Weber
interl.|
mentes vel corpora
vestras et ledere
marg.|
ET
NON
SINET etc. STRABO. Utrum percussor bonus angelus an malus fuerit, non necesse est inquiri: quicumque enim fuit, precepto Domini obedivit. Sciendum tamen quod tales pestes mali angeli facere solent, permissione Dei.
Numérotation du verset
Ex. 12,24
custodi verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque in eternum
Numérotation du verset
Ex. 12,25
{t. 1: Erfurt, f. 66vb; facsim., p. 134b} cumque introieritis terram quam Dominus daturus est vobis ut pollicitus est observabitis cerimonias istas
Numérotation du verset
Ex. 12,26
et cum dixerint vobis filii vestri que est ista religio
Numérotation du verset
Ex. 12,27
dicetis eis victima transitus Domini est quando transivit super domos filiorum Israel in Egypto
interl.|
mundo
percutiens
interl.|
corporaliter vel spiritualiter
Egyptios et domos nostras liberans
interl.|
ab exterminatore, vel a servitute Egypti
Incurvatusque
interl.|
humiliatus
populus adoravit
interl.|
gratias agens
Numérotation du verset
Ex. 12,28
et egressi
interl.|
a servitute
filii Israel fecerunt sicut Dominus preceperat20 Moysi et Aaron
20 Dominus preceperat]
inv. Weber
Numérotation du verset
Ex. 12,29
factum est autem in noctis medio percussit Dominus omne primogenitum in terra Egypti a primogenito pharaonis qui sedebat in solio eius usque ad primogenitum captive que erat in carcere
interl.|
ergastulo
et omne primogenitum iumentorum
marg.|
Decimum preceptum est: Non concupisces rem proximi tui etc. Huic contraria est decima plaga, mors primogenitorum. Alio precepto furtum prohibetur, quo et rapina damnatur. Peius enim est eripere violenter quam latenter. Auferre ergo volens aperte vel occulte preceptum suum habet: concupiscere autem rem proximi, etiamsi iusta successione queras, non licet. Qui enim volunt res alienas tamquam iuste possidere, heredes querunt morientibus esse. Cum laudas rem relictam quasi iure possidentem, Deus damnat iniuste cupientem. Qui enim queris ab aliquo heres fieri, non vis ut habeat heredes: in quibus nihil carius primogenitis est. Iure ergo in primogenitis tuis puniris, qui cupiendo res alienas, quasi iuris umbram perquiris, et que meliora sunt cordis primogenita perdis. Primogenita quidem fides est. Nemo enim bona facit, in quo fides non precessit. Omnia opera bona sunt filii spirituales, sed inter hos primogenita fides. Quisquis ergo rem occulte cupis alienam, interius fidem perdis. Servis enim non caritate, sed fraude, velut amans eum quem mori desideras, ut succedas.
Numérotation du verset
Ex. 12,30
surrexitque pharao nocte et omnes servi eius cunctaque Egyptus ortusque21 est clamor magnus in Egypto neque enim erat domus in qua non iaceret mortuus
21 ortusque] et ortus
Weber
marg.|
NEQUE
ENIM
ERAT
DOMUS etc. AUGUSTINUS. Cum primogeniti tantum morerentur, quomodo nulla erat domus, in qua non esset mortuus? An et hoc divinitus fuerat procuratum, ut in omnibus domibus essent primogeniti, in quibus percuterentur Egyptii, etiam qui habitabant in terra Iessen? Hominum quippe erant hic, vel animalium, non terre, id est homines et animalia primogenita moriebantur, occulto et angelico percussu: non aliquid in terra vel in celo factum erat, sicut rana, vel locusta, vel tenebre. A talibus enim plagis cum terra Iessen fuisset aliena, perveniebat beneficium ad Egyptios, qui in ea cum Hebreis morabantur: hac vero omnes percussi sunt.
Numérotation du verset
Ex. 12,31
Vocatisque pharao22 Moysen23 et Aaron nocte ait: Surgite, egredimini a populo meo et vos et filii Israel. Ite immolate Domino sicut dicitis.
22 pharao]
om. Weber
23 Moysen] Moyse
Rusch
Numérotation du verset
Ex. 12,32
Oves vestras et armenta assumite ut petieratis et abeuntes benedicite mihi.
interl.|
gratias agite
Numérotation du verset
Ex. 12,33
Urgebantque24 Egyptii populum de terra exire velociter dicentes: Omnes moriemur.
24 Urgebantque] Urguebantque
Weber
Numérotation du verset
Ex. 12,34
Tulit igitur populus conspersam farinam antequam fermentaretur
interl.|
«Expurgate vetus fermentum ut sitis nova conspersio» etc.o
o 1Cor. 5, 7-8: « Expurgate vetus fermentum ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi. Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus. 8 Itaque epulemur non in fermento veteri neque in fermento malitie et nequitie sed in azymis sinceritatis et veritatis ».
marg.|
CONSPERSAM
FARINAM etc. AUGUSTINUS. Sine fermento proficiscuntur filii Israel de Egypto ut, exeuntes de hoc seculo, abiiciamus fermentum «malitie et {t. 1: Erfurt, f. 67ra; facsim., p. 135a} nequitie» et"epulemur in azymis sinceritatis et veritatis"p.
p Cf. 1Cor. 5, 7-8.
et ligans
interl.|
ne difflueret
in palleis25
25 palleis] palliis
Weber
interl.|
operum ornamentis vel fidei munimentis
posuit super humeros suos
interl.|
in exercitatione operum
Numérotation du verset
Ex. 12,35
feceruntque filii Israel {t. 1: Erfurt, f. 67ra; facsim., p. 135a} sicut preceperat Moyses et petierunt ab Egyptiis vasa argentea et aurea vestemque plurimam.
interl.|
In auro et argento et vestibus Egyptiorum significantur quedam doctrine que, ex ipsa consuetudine gentium, utiliter inquiruntur, vel anime pretiose cum corporibus suis que de gentibus populo Dei adiunguntur.
marg.|
ET
PETIERUNT etc. AUGUSTINUS. Hoc iam factum fuerat ante mortes primogenitorum. Sed nunc per recapitulationem repetitur, nam narratum est quando factum est. Modo enim quomodo posset fieri ut in tanto luctu ista accommodarentur, nisi forte quis dicat etiam ista plaga non fuisse percussos Egyptios qui cum Hebreis habitabant.
marg.|
VASA
AUREA etc. Hec doctrinas significant, que ex ipsa consuetudine gentium non inutili studio discuntur, vel animas pretiosas ex gentibus, tamquam
vasa aurea et argentea
cum
vestibus
, id est corporibus: que se adiungunt populo Dei, ut semel de hoc seculo tamquam de Egypto liberentur.
Numérotation du verset
Ex. 12,36
Dedit autem Dominus gratiam populo coram Egyptiis ut commodarent eis et spoliaverunt Egyptios
Numérotation du verset
Ex. 12,37
profectique26 filii Israel de Ramesse
26 profectique] + sunt
Weber
interl.|
de Boida, ut aiunt
interl.|
commotio tinee
in Socoth
interl.|
tabernacula
sexcenta ferme milia peditum virorum
interl.|
perfecti in operibus bonis
interl.|
quia gloria perfectorum est principium
interl.|
PEDITUM. pugnatorum
absque parvulis et mulieribus27
27 et mulieribus]
om. Weber
interl.|
Infirma non sunt digna numero, quia nec apta bello
marg.|
PROFECTIQUE
SUNT etc. ORIGENES. Qui de Egypto parat proficisci, qui cupit obscuros mundi actus et errorum tenebras relinquere: primo ei ex Ramasse proficiscendum est, que interpretatur ‘commotio tinee’. Si vis venire in hoc, ut Deus sit tibi dux, et precedat in columna nubis, et sequatur petra, que escam spiritualem et potum tribuat, exi de Ramasse, ne thesaurizes ubi tinea exterminat et fures effodiunt, et furanturq. Quasi: Si vis perfectus esse, vade et vende omnia que habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in celo, et veni, sequere mer
, hoc est proficisci de Ramasse, et sequi Christum.
q Mt. 6, 19.
r Mt. 19, 21.
marg.|
DE
RAMASSE
IN
SOCOTH etc. ORIGENES. Videamus quis sit castrorum locus ad quem venitur.
De Ramasse
venerunt
in Sochot
, quod interpretatur tabernacula. Cum ergo relinquens Egyptum, discusseris tineas totius corruptele et vitiorum incitamenta reieceris, habitabis in tabernaculis, quibus scilicet nolumus expoliari, sed supervestiri. Habitatio autem tabernaculorum expeditum indicat esse eum qui festinat ad Deum. Sed nec in hoc standum est: movenda sunt etiam castra de Sochot, et festinandum est in Othon, quod interpretatur signa eis, quia hic scilicet audies quod Deus antecedebat eos per diem in columna nubis, et per noctem in columna ignis; non hoc in Ramasse, nec in Sochot, que secunda sunt castra. Tertia sunt in quibus fiunt signa divina: hoc erat triduum ad quod festinabat Moyses et Aaron, et contradicebat pharao, dicens: Non eatis longius. Nolebat ad locum signorum pervenire filios Israel, ut possent tertii diei frui mysteriis. Undes: Resuscitabit nos Deus post biduum, et in die tertia resurgemus, et vivemus in conspectu eius. Prima dies nobis Christi passio. Secunda, qua in infernum descendit. Tertia, qua resurrexit. Ideo in tertia die antecedebat eos per diem in columna nubis, per noctem vero in columna ignis. Necessarium est ergo ut qui baptizantur in Christo, in morte ipsius baptizentur, et cum ipso sepeliantur, et die tertia resurgant, quos scilicet secum suscitavit, et fecit consedere in celestibus.
s Cf. Os. 6, 3.
marg.|
SEXCENTA
FERE
MILIA etc. AUGUSTINUS. Queritur utrum ad tantum numerum pervenerunt Hebrei per eos annos in Egypto, quos ostendere consideratus in Scripturis numerus potest: qui quot fuerint non parva questio est. Dicit enim Deus Abrae antequam non solum Isaac, sed et Hysmael natus essett: Peregrinum erit semen tuum in terra non sua, et in servitutem redigent eos, et nocebunt illis quadringentis annis. Si ergo quadringentos annos intelligimus eos fuisse cum Egyptiis, non parvum spacium fuit, quo ita populus multiplicaretur; sed tot annos non fuisse, Scriptura aperte testatur. Quidam enim putant quadringentos triginta annos {t. 1: Erfurt, f. 67rb; facsim., p. 135b} accipi debere, ex quo Iacob intravit in Egyptum, uque quo Moyses populum liberavit, quia in Exodo scriptum est: Incolatus filiorum Israel, quem incoluerunt in terra Egypti et in terra Chanaan, ipsi et patres eorum, anni quadringenti triginta. Servitutis autem eorum esse annos quadringentos, quia in Genesi scriptum est: In servitutem redigent eos, et nocebunt illis quadringentos annos. Sed quia servitutis anni computantur post mortem Ioseph - Illo enim vivo, non servierunt -, non possunt quadringenti triginta in Egypto computari. Ingressus est enim Iacob anno filii sui trigesimo nono, quia triginta annorum erat Ioseph, cum apparuit in conspectu pharaonis et regnare cepit sub illo. Transactis autem septem annis ubertatis, secundo anno famis venit Iacob in Egyptum cum filiis suis, tricesimum nonum agente Ioseph, qui impletis vite sue centum et decem annis, mortuus est. Vixit autem post adventum patris, septuaginta et unum, quos si retraxeris a quadringentis triginta, remanebunt servitutis anni non quadringenti, sed tricenti quinquaginta novem. Si autem computaverimus ex quo Ioseph sub pharaone regnare cepit, ut quodammodo dicatur Israel intrasse in Egyptum, cum ibi filius suus sublimatus est, sic etiam trecenti quinquaginta erunt, quos Tyconius vult accipi quadringentos, ut a toto pars intelligatur, id est a centenario quinquagenarius. Et probat hac loquendi regula solere uti Scripturam. Si vero, quod probabilius est, dicamus Israel intrasse in Egyptum, quando illic Ioseph venditus esse cepit, detrahimus adhuc annos tredecim, ut trecentos triginta septem annos pro quadringentis accipiamus. Sed cum Scriptura dicat Caath filium Levi avum Moysi, cum avo suo Iacob, intrasse in Egyptum, et dicat eum vixisse annis centum triginta, filium vero eius patrem Moysi Amram centum triginta septem; Moysen vero octoginta annorum fuisse, dum de Egypto populum liberavit: etiam si genuisset Caath patrem Moysi, quo anno mortuus est, ille quoque ultimo vite sue anno genuisset Moysen; computati anni centum triginta et centum triginta septem et octoginta, trecentos quadraginta septem annos faciunt, non quadringentos triginta. Quod si quis dicat extremo anno vite Ioseph natum fuisse Caath filium Levi, septuaginta ferme anni possunt accedere illi summe, quia septuaginta unum annum vixit Ioseph in Egypto post ingressum patris sui. Sunt etiam sic septuaginta anni vite Ioseph ab ingressu Iacob in Egyptum usque ad nativitatem Caath, si tunc natus asseratur, et centum triginta anni ipsius Caath, et centum triginta septem filii eius Amram patris Moysi, et octoginta ipsius Moysi, quadringentos decem et septem annos faciunt, non quadringentos triginta. Vera ergo videtur computatio Eusebii in Cronica historia: ab illa enim promissione computat quadringentos et triginta annos, qua vocavit Deus Abraham, ut exiret de terra sua in terram Chanaan, quia et Apostolus cum fidem Abrae commendaret, in ea promissione qua promisit ei Deus quod benedicerentur in eo omnes tribus terre: Hoc autem dico, inquitu, quia testamentum confirmatum a Deo, que post quadringentos et triginta annos facta lex non irritum facit. In Exodo quoque satis hoc significatur. Non enim dixit: Incolatus filiorum Israel, quem incoluerunt in terra Egypti, anni quadringenti triginta; sed aperte dixit: quem incoluerunt in terra Egypti, et in terra Chanaan, ipsi et patres {t. 1: Erfurt, f. 67va; facsim., p. 136a} eorum. Patet ergo etiam computandum esse tempus Patriarcharum Abraham, Isaac, et Iacob, ex quo peregrinari cepit Abraham in terra Chanaan: id est ab illa promissione in qua fidem eius laudat Apostolus, usque quo ingressus est Israel in Egyptum. Toto enim illo tempore peregrinati sunt patres in terra Chanaan, et postea semen Israel in Egypto: et sic completi sunt quadringenti triginta anni a promissione usque ad exitum Israel de Egypto, quando facta est Lex in monte Sina, que non facit irritum testamentum Deiv. Septuagesimo quinto anno vite sue Abraham, secundum Scripturam, ingressus est in terram Chanaan et genuit Isaac cum esset annorum centum. Fiunt ergo anni viginti quinque a promissione usque ad natum Isaac. His adduntur omnes anni vite eius, id est centum octoginta, et fiunt ducenti quinque. Tunc erat Iacob annorum centum viginti. Nati sunt enim sexagenario patre gemini, ipse et Esau. Post decem vero annos intravit Iacob in Egyptum, cum esset annorum centum triginta. Ioseph autem esset triginta novem. Fiunt ergo anni a promissione usque ad ingressum Iacob in Egyptum, ducenti quindecim. Ioseph autem postea vixit septuaginta et unum. Omnes autem eius anni centum decem. Cum ergo ad ducentos et quindecim annos accesserit septuaginta unus, fiunt anni ducenti octoginta sex. Restant ergo centum quadraginta quatuor vel quinque, quibus servivit Israel in Egypto post mortem Ioseph. His annis quantum multiplicari potuerint, si fecunditas hominum consideretur, adiuvante Deo, qui eos multiplicari voluit, reperitur non esse mirum quod in
sexcentis milibus peditum
de Egypto egressi sunt. Quod ergo dixit Deus Abrae: In servitutem redigent eos, et nocebunt quadringentis annis, non intelligendum est quod in illa servitute dura quadringentos annos servierunt, sed quia scriptum estw: «In Isaac vocabitur tibi semen», ab anno nativitatis Isaac usque ad annum egressionis, computantur anni quadringenti quinque. Cum ergo de quadringentis triginta detraxeris viginti quinque qui sunt a promissione usque ad natum Isaac, {t. 1: Erfurt, f. 67vb; facsim., p. 136a} non mirum est si quadringentos et quinque annos summa solida quadringentos dixit Scriptura, que tempora ita solet computare, ut quod de summa perfectionis numerum paululum excrescit aut infra est, non computetur. Non ergo quod ait: In servitutem redigent eos, et nocebunt illis, ad quadringentos annos referendum est, tamquam per tot annos eos servierint. Sed referendi sunt quadringenti anni ad id quod dictum est: Peregrinum erit semen tuum in terra non propria, quia vel in terra Chanaan, vel in Egypto, peregrinum fuit semen, antequam promissam hereditatem susciperent egressi de Egypto: ut hyperbaton hic intelligatur, et sit ordo verborum: Sciens quia peregrinum erit semen tuum in terra non propria quadringentis annis. Illud autem interpositum: In servitutem redigent eos et nocebunt illis, ad quadringentos annos non pertineat. In extrema enim parte annorum summe huius, id est post mortem Ioseph, dura servitute oppressi sunt.
t Gn. 15, 13.
u Gal. 3, 17.
v Cf. Gal. 3, 17.
w Gn. 21, 12; Rm. 9, 7; Hbr. 11, 18.
Numérotation du verset
Ex. 12,38
sed et vulgus promiscuum innumerabile
interl.|
mutiplicati sunt super numerum, quiax: Multi vocati, pauci vero electi.
x Mt. 20, 16; 22, 14.
ascendit cum eis oves
interl.|
innocentes
et armenta et animantia diversi generis multa nimis
interl.|
quia si pugnare non possunt, pugnantibus tamen auxilio sunt
Numérotation du verset
Ex. 12,39
coxeruntque
interl.|
igne Spiritus sancti astringentes
farinam quam dudum conspersam
interl.|
ut essent nova conspersio et azimiy
y Cf. 1Cor. 5, 7.
de Egypto
interl.|
mundo
tulerant et fecerunt subcinericios
interl.|
in humilitate
panes azymos neque enim poterant fermentari cogentibus exire Egyptiis
interl.|
Ipse mundus compellit ad Deum, et Satanas Satanam expellit, ne corrumpamur fermento peccati.
et nullam facere sinentibus moram
interl.|
Urgent Egyptii ne Evangelii sapore austeritatem legis, vel mundani dogmatis condiamus.
{t. 1: Erfurt, f. 67rb; facsim., p. 135b} nec pulmenti quicquam occurrerant preparare
Numérotation du verset
Ex. 12,40
habitatio autem filiorum Israel qua manserant in Egypto fuit quadringentorum triginta annorum
interl.|
ex quo Abraham exivit de terra sua ut habitaret in terra Chanaan usque ad exitum de Egypto, quando facta est Lex in monte Sina.
Numérotation du verset
Ex. 12,41
quibus expletis eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra Egypti
Numérotation du verset
Ex. 12,42
nox est ista observabilis Domini quando eduxit eos de terra Egypti hanc observare debent omnes filii Israel in generationibus suis
Numérotation du verset
Ex. 12,43
dixitque Dominus ad Moysen et Aaron hec est religio Phase omnis alienigena non comedet ex eo
interl.|
Gentilis Iudeus, vel ab Eccleia excommunicatus, non debet communicare sacramentis Dominici corporis.
Numérotation du verset
Ex. 12,44
omnis autem servus empticius
interl.|
qui ante servivit idolis, sed redemptus est sanguine Christi
circumcidetur
interl.|
ab originalibus peccatis in baptismo
et sic comedet
interl.|
exutus veterem hominnem et indutus novumz
z Cf. Eph. 4, 22-24, Col. 3, 9-10.
interl.|
Corpus Christi
Numérotation du verset
Ex. 12,45
advena
interl.|
qui nuper venit ad fidem, nec adhuc firmus est
et mercennarius
interl.|
qui pro lucris temporalibus Christo servit
non edent ex eo.
Numérotation du verset
Ex. 12,46
In una domo
interl.|
Ecclesia catholica, non in conventiculis hereticorum
comedetis28
28 comedetis] comedetur
Weber
interl.|
vel:
comedetur
nec efferetis de {t. 1: Erfurt, f. 67va; facsim., p. 136a}
carnibus eius
interl.|
quia nec Iudei nec pagani nec heretici nec omnino qui extra Ecclesiam sunt, ad hanc communionem admittuntur.
foras
interl.|
id est extra catholicam Ecclesiam, ne impiis et peccatoribus communicent, quia catholica Ecclesia privantur.
nec os eius29 confringetis
29 eius] illius
Weber
interl.|
divinitatem scilicet propter humanitatem non minuetis
marg.|
NEC
OS
EIUS etc. Os Christi in cruce non est confractum, quia videntes eum iam mortuum, non fregerunt eius crura: vel robur divinitatis in carne per blasphemiam non corrumpitur, quia non est purus homo, sed verus Deus.
Numérotation du verset
Ex. 12,47
omnis cetus
interl.|
catholica Ecclesia
filiorum Israel
interl.|
non aliorum
faciet illud.
Numérotation du verset
Ex. 12,48
Quod si quis
interl.|
infidelis et peregrinus a cultu Christianorum
peregrinorum
interl.|
gentilium vel Iudeorum
in vestram voluerit transire coloniam
interl.|
cultum religionis
et facere
interl.|
celeberrimum transitum de mundo a Deum
Phase Domini circumcidetur prius
interl.|
ut deponat veterem hominem cum actibus suisaa
aa Col. 3, 9.
omne masculinum eius
interl.|
Fortis enim est et vir qui potest circumcidi superfluitate originalis et actualis corruptionis.
et tunc
interl.|
Non ante: «Qui enim manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit».ab
ab 1Cor. 11, 29.
rite celebrabit
interl.|
sociatus conviviis celestibus
eritque sicut indigena terre
interl.|
nutritus in Ecclesia
interl.|
nobilitate catholica
si quis autem non circumcisus30 fuerit
30 non circumcisus]
inv. Weber
interl.|
quia nulla pars immunditie cum munditia, que omnia mundat
non vescetur ex eo
interl.|
quia"non acceptor personarum Deus"ac, nec est"distinctio Iudei et Greci"ad
ac Cf. Act. 10, 34.
ad Rm. 10, 12.
Numérotation du verset
Ex. 12,49
eadem lex erit indigene et colono
interl.|
qui receptus est in Ecclesie colonia
qui peregrinatur apud vos
Numérotation du verset
Ex. 12,50
feceruntque31 omnes filii Israel sicut preceperat Dominus Moysi et Aaron.
31 feceruntque] fecerunt
Weber
Numérotation du verset
Ex. 12,51
et in eadem die eduxit Dominus filios Israel de terra Egypti per turmas suas
interl.|
diversos ordines, sexus, professiones
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ex. Capitulum 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 16/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=04&chapitre=04_12)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ex. Capitulum 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 16/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=04&chapitre=04_12)
Notes :