Capitulum 6

Numérotation du verset Ex. 6,1 

Dixit Dominus ad Moysen: Nunc videbis que facturus sum
pharaoni: per manum enim fortem
dimittet eos, et in manu robusta eiciet illos de terra sua.
Numérotation du verset Ex. 6,2 

Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: ego Dominus
Numérotation du verset Ex. 6,3 

qui apparui Abraham Isaac et Iacob in Deo omnipotente,
et nomen meum Adonai
non indicavi eis.
Numérotation du verset Ex. 6,4 

pepigique cum eis fedus ut darem illis terram Chanaan, terram peregrinationis eorum,
in qua fuerunt advene.
Numérotation du verset Ex. 6,5 

Ego audivi
gemitum filiorum Israel quo Egyptii
oppresserunt eos, et recordatus sum pacti
mei.
Numérotation du verset Ex. 6,6 

Ideo dic filiis Israel: ego Dominus qui educam
vos de ergastulo Egyptiorum
et eruam de servitute
ac redimam
in brachio
extento1
1 extento] excelso Weber
et iudiciis magnis.
Numérotation du verset Ex. 6,7 

et assumam
vos mihi in populum,
et ero vester Deus
scietisque
quod ego sum2 Dominus Deus vester qui eduxerim vos de ergastulo Egyptiorum
2 sum] sim Weber
Numérotation du verset Ex. 6,8 

et induxerim vos3 in terram
3 vos] om. Weber
super quam levavi
manum
meam ut darem eam
Abraham
Isaac
et Iacob
daboque
vobis illam4 possidendam,
4 vobis illam] inv. Weber
ego Dominus.
Numérotation du verset Ex. 6,9 

narravit ergo Moyses
omnia
filiis Israel qui non acquieverunt ei propter angustiam
spiritus et opus durissimum.
Numérotation du verset Ex. 6,10 

locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
Numérotation du verset Ex. 6,11 

ingredere et loquere ad pharaonem5 regem Egypti ut dimittat filios Israel
5 Pharaonem] Pharao Weber
de terra sua.
Numérotation du verset Ex. 6,12 

respondit Moyses coram Domino:
Ecce filii Israel
non audiunt me6
6 audiunt me] inv. Cas264 Weber
et quomodo audiet me pharao
presertim cum sim incircumcisus labiis ?
Numérotation du verset Ex. 6,13 

7 Locutusque8 est Dominus ad Moysen et Aaron
7 Ex. 7:13 Hic incipit cap. .XV. Cas264 |
8 locutusque] locutus Weber |
et dedit mandatum ad filios Israel et ad pharaonem9 regem Egypti,
9 Pharaonem] Pharao Weber
ut educerent filios Israel de terra Egypti.
Numérotation du verset Ex. 6,14 

Isti sunt principes domorum per familias suas filii Ruben primogeniti Israelis Enoch et Phallu Esrom et Charmi.
Numérotation du verset Ex. 6,15 

He cognationes Ruben filii Simeon Iamuel et Iamin et Ahod10
10 Ahod] scrips. , Aoch Rusch
et11 Iachin et Soer12*
11 et] om. Weber |
12 Soer G Λ B T M Φ O ΘAM* P Ψ Ω MSJ Weber ] Seor Amiatinus, Soher Cava Π ΘHM² Rusch Ed1530 , Soter Ω M², Soar Clementina , Saer X ΣOM, Aser ΣT,Saher Edmaior. |
et Saul filius Chananitidis
he progenies Simeon
Numérotation du verset Ex. 6,16 

et hec nomina filiorum Levi per cognationes suas Gerson et Caath et Merari anni autem vite Levi fuerunt centum triginta septem.
Numérotation du verset Ex. 6,17 

Filii Gerson Lobni13 et Semei per cognationes suas
13 Lobni Cas264 Rusch] Lobeni Weber
Numérotation du verset Ex. 6,18 

filii Caath Amram et Isuar et Hebron et Oziel annique vite Caath centum triginta tres
Numérotation du verset Ex. 6,19 

filii Merari Mooli et Musi he cognationes Levi per familias suas
Numérotation du verset Ex. 6,20 

Accepit autem Amram uxorem Iochabed14 patruelem suam que peperit ei Aaron et Moysen et Mariam15 fueruntque anni vite Amram centum triginta septem
14 Ioachabed Cava ΠD Φ ΘAMG* ΨFM Ω Ed1530 Clementina Edmaior. ] Iocabed ΩJ Amiatinus ΣT O P Edminor. , Iochabeth ΠC ΣO ΨBD Rusch |
15 et Mariam] om. Weber |
Numérotation du verset Ex. 6,21 

filii quoque Isuar: Chore, et Napheg, et Zechri16
16 Zechri Rusch ] Zecri Weber
Numérotation du verset Ex. 6,22 

filii quoque Oziel Misael et Elisaphan17 et Sethri
17 Elisaphan Cava ΘH ΨB ΩSM Rusch Clementina ] Elsaphan T M ΦRZGVP O ΩJ Ed1530 Weber
Numérotation du verset Ex. 6,23 

Accepit autem Aaron uxorem Elisabeth18 filiam Aminadab sororem Naasson que peperit ei Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar
18 (H)elisabet(h) Λ H ΠCD ΣM O P* Ω MSJ Rusch Clementina ] Elisabe Weber
Numérotation du verset Ex. 6,24 

filii quoque Chore: Aser19 et Helchana et Abiasaph20 he sunt cognationes Choritarum
19 Aser Φ ΨDFM Ω Rusch Clementina ] Asir Amiatinus ... Ed1530 Weber , Oser ΨB |
20 Abiasaph scrips. ] Abiasab Weber |
Numérotation du verset Ex. 6,25 

At vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem de filiabus Phutiel que peperit ei Phinees hii sunt principes familiarum leviticarum per generationes21
21 generationes] cognationes Weber
suas
Numérotation du verset Ex. 6,26 

iste est Aaron et Moyses quibus precepit Deus22 ut educerent filios Israel de terra Egypti per turmas suas
22Deus] Dominus Weber
Numérotation du verset Ex. 6,27 

hii sunt qui loquuntur ad pharaonem23
23 Pharaonem] Pharao Weber
regem Egypti
ut educant filios Israel
de Egypto
iste est24 Moyses
24 est] om. Weber
et Aaron
Numérotation du verset Ex. 6,28 

in die qua locutus est Dominus
ad Moysen in terra Egypti
Numérotation du verset Ex. 6,29 

et locutus est Dominus ad Moysen dicens: Ego Dominus
loquere ad pharaonem25 regem Egypti omnia que ego loquor tibi.
25 Pharaonem] Pharao Weber
Numérotation du verset Ex. 6,30 

Et ait Moyses coram Domino en incircumcisus labiis
sum quomodo audiet me pharao.

Capitulum 6

Numérotation du verset Ex. 6,1 
Dixit Dominus ad Moysen: Nunc videbis que facturus sum
interl.| mirabilia
pharaoni: per manum enim fortem
interl.| potentiam divinam, scilicet Filium qui est virtus et sapientia Patris
dimittet eos, et in manu robusta eiciet illos de terra sua.
interl.| persequendo de civitate in civitatem
interl.| quia nulla conventio iustitie cum iniquitate
Numérotation du verset Ex. 6,2 
Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: ego Dominus
Numérotation du verset Ex. 6,3 
qui apparui Abraham Isaac et Iacob in Deo omnipotente,
interl.| Antique promissionis facit mentionem, tamquam in proximo completurus.
et nomen meum Adonai
interl.| quod interpretatur generaliter ‘dominus’, et est septimum in decem Dei nominibus
non indicavi eis.
interl.| sicut tibi
marg.| NON  INDICAVI  EIS . Sicut tibi. Per successiones enim etatum crevit divine cognitionis augmentum. Apparuit Dominus Abrae, locutus est facie ad faciem cum Moyse. David vero aita: «Super senes intellexi». Apostoli Dei Filium presentem cernebant, et quicquid volebant, interrogabant, quibus etiam diciturb: «Multi reges et prophete voluerunt videre que vos videtis» etc.
a Ps. 118, 100.
b Lc. 10, 24.
Numérotation du verset Ex. 6,4 
pepigique cum eis fedus ut darem illis terram Chanaan, terram peregrinationis eorum,
interl.| terram viventium scilicet quam significat terra Chanaan
in qua fuerunt advene.
Numérotation du verset Ex. 6,5 
Ego audivi
interl.| exaudivi
gemitum filiorum Israel quo Egyptii
interl.| id est: demones
interl.| rectores tenebrarum harum, vel iniqui homines
oppresserunt eos, et recordatus sum pacti
interl.| promissionis
mei.
Numérotation du verset Ex. 6,6 
Ideo dic filiis Israel: ego Dominus qui educam
interl.| spiritualiter vel ad litteram
vos de ergastulo Egyptiorum
interl.| tentationibus mundi in quibus tribulantur sancti
interl.| mundo vel corpore humano quod cuiusque anime ergastulum est
marg.| DE  ERGASTULO . Ergastulum et ergasterium, id est operatorium, scilicet ubi rei ad {t. 1: Erfurt, f. 60va; facsim., p. 122a} opera facienda religabantur.
et eruam de servitute
interl.| corporali vel spirituali
ac redimam
interl.| pretioso sanguine Filii
in brachio
interl.| potentia manifesta incarnato Filio
extento1
1 extento] excelso Weber
interl.| alias excelso
Numérotation du verset Ex. 6,7 
et assumam
interl.| dato pretio
vos mihi in populum,
interl.| fidelem obedientem
et ero vester Deus
interl.| iustus et misericors
scietisque
interl.| experimento cognoscetis
quod ego sum2 Dominus Deus vester qui eduxerim vos de ergastulo Egyptiorum
2 sum] sim Weber
Numérotation du verset Ex. 6,8 
et induxerim vos3 in terram
3 vos] om. Weber
interl.| viventium
super quam levavi
interl.| exaltavi in cruce Filium
interl.| levatam ostendi
manum
interl.| potentiam
meam ut darem eam
interl.| iurando patribus
Abraham
interl.| fidelibus Abrae imitatoribus
Isaac
interl.| rectam spem tenentibus, quam significat Isaac
et Iacob
interl.| caritatem amplectentibus, que in Iacob significatur
daboque
interl.| gratis
vobis illam4 possidendam,
4 vobis illam] inv. Weber
interl.| in eternum
ego Dominus.
interl.| quasi: facere possum quod promitto
Numérotation du verset Ex. 6,9 
narravit ergo Moyses
interl.| medius inter Deum et populum
omnia
interl.| Nihil de mandatis Dei pretermittendum est.
filiis Israel qui non acquieverunt ei propter angustiam
interl.| bellum vitiorum significat
spiritus et opus durissimum.
interl.| Nihil durius quam demonibus in operibus carnis servire.
Numérotation du verset Ex. 6,10 
locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
Numérotation du verset Ex. 6,11 
ingredere et loquere ad pharaonem5 regem Egypti ut dimittat filios Israel
5 Pharaonem] Pharao Weber
interl.| Deum videntes
de terra sua.
interl.| carne vitiis dedita, vel conversatione mundana
marg.| NON  ACQUIEVERUNT etc. Nota Dei clementiam: non creditur a filiis Israel, et tamen monere non cessat. Contemnitur a pharaone, et longanimiter exspectat.
Numérotation du verset Ex. 6,12 
respondit Moyses coram Domino:
interl.| Sancti coram domino loquuntur, alii retro, quia non audiuntur.
Ecce filii Israel
interl.| qui debent tamquam filii Dei
non audiunt me6
6 audiunt me] inv. Cas264 Weber
interl.| auribus cordis
et quomodo audiet me pharao
interl.| qui semper adversatur
presertim cum sim incircumcisus labiis ?
interl.| Circumcisio spiritualis omnium membrorum vitia abscindit.
marg.| ECCE  FILII  ISRAEL. AUGUSTINUS. Septuaginta. Ecce ego gracili voce sum, et quomodo exaudiet me pharao? Non videtur tantum propter multitudinem populi excusare se de vocis gracilitate, sed etiam propter unum hominem. Mirum si tam gracilis vocis fuit, ut nec ab imo posset audiri. An forte regius fastus non permittebat eos de proximo loqui.
Numérotation du verset Ex. 6,13 
7 Locutusque8 est Dominus ad Moysen et Aaron
7 Ex. 7:13 Hic incipit cap. .XV. Cas264
8 locutusque] locutus Weber
interl.| Per eos, lex enim et prophete docent populum que facienda vel fugienda sunt, et increpant diabolum.
et dedit mandatum ad filios Israel et ad pharaonem9 regem Egypti,
9 Pharaonem] Pharao Weber
interl.| mundi
ut educerent filios Israel de terra Egypti.
Numérotation du verset Ex. 6,14 
Isti sunt principes domorum per familias suas filii Ruben primogeniti Israelis Enoch et Phallu Esrom et Charmi.
Numérotation du verset Ex. 6,15 
He cognationes Ruben filii Simeon Iamuel et Iamin et Ahod10
10 Ahod] scrips. , Aoch Rusch
interl.| alias: Aod
et11 Iachin et Soer12*
11 et] om. Weber
12 Soer G Λ B T M Φ O ΘAM* P Ψ Ω MSJ Ed1455 Weber ] Seor Amiatinus, Soher Cava Π ΘHM² Rusch Ed1530 , Soter Ω M², Soar Clementina , Saer X ΣOM, Aser ΣT,Saher Edmaior.
interl.| alias: Saber 13
13 Saber Rusch ] forte pro Saher; cf. Gn. 46, 10.
et Saul filius Chananitidis
interl.| id est Chananee
he progenies Simeon
Numérotation du verset Ex. 6,16 
et hec nomina filiorum Levi per cognationes suas Gerson et Caath et Merari anni autem vite Levi fuerunt centum triginta septem.
Numérotation du verset Ex. 6,17 
{t. 1: Erfurt, f. 60vb; facsim., p. 122b} Filii Gerson Lobni14 et Semei per cognationes suas
14 Lobni Cas264 Rusch] Lobeni Weber
Numérotation du verset Ex. 6,18 
filii Caath Amram et Isuar et Hebron et Oziel annique vite Caath centum triginta tres
Numérotation du verset Ex. 6,19 
filii Merari Mooli et Musi he cognationes Levi per familias suas
marg.| ISTI  SUNT  PRINCIPES. AUGUSTINUS. Volens Scriptura originem Moysi demonstrare, quod eius actio expetebat, a primogenito Iacob, id est Ruben, cepit; inde ad Symeon, inde ad Levi: ultra progressa non est, quia ex Levi Moyses. Hi autem commemorantur qui iam memorati fuerant in illis septuaginta quinque in quibus Israel intraverat in Egyptum. Non enim primam vel secundam, sed tertiam tribum, id est Leviticam, voluit Deus esse sacerdotalem.
marg.| GILIBERTUS. Non primam tribum vel secundam sed tertiam elegit Deus in sacerdotium, quia in nomine sancte Trinitatis consecrati sunt sacerdotes, ut fidem Trinitatis in se servare, et alios studeant docere, et quia numero Deus impare gaudet.
Numérotation du verset Ex. 6,20 
Accepit autem Amram uxorem Iochabed15 patruelem suam que peperit ei Aaron et Moysen et Mariam16 fueruntque anni vite Amram centum triginta septem
15 Ioachabed Cava ΠD Φ ΘAMG* ΨFM Ω Ed1530 Clementina Edmaior. ] Iocabed ΩJ Amiatinus ΣT O P Edminor. , Iochabeth ΠC ΣO ΨBD Ed1455 Rusch
16 et Mariam] om. Weber
marg.| AMRAM. STRABO.   Amram interpretatur pater excelsus, qui significat Christum; Iochabed, Dei gratia, que significat Ecclesiam. Ex Christo et Ecclesia nascitur Moyses, id est lex spiritualis, et Aaron, scilicet verum sacerdotium.
marg.| ACCEPIT  AUTEM  AMRAM. STRABO. Hec de tribu Iuda fuit, soror Naason, qui fuit princeps tribus Iude in deserto: nondum enim preceptum erat ut quisque de tribu sua uxorem acciperet. Ideo autem he tribus, id est Levitica et regalis, iam tunc coniungebantur, ut intelligeretur Christus rex et sacerdos futurus ex eis.
Numérotation du verset Ex. 6,21 
filii quoque Isuar: Chore, et Napheg, et Zechri17
17 Zechri Rusch ] Zecri Weber
Numérotation du verset Ex. 6,22 
filii quoque Oziel Misael et Elisaphan18 et Sethri
18 Elisaphan Cava ΘH ΨB ΩSM Ed1455 Rusch Clementina ] Elsaphan T M ΦRZGVP O ΩJ Ed1530 Weber
Numérotation du verset Ex. 6,23 
Accepit autem Aaron uxorem Elisabeth19 filiam Aminadab sororem Naasson que peperit ei Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar
19 (H)elisabet(h) Λ H ΠCD ΣM O P* Ω MSJ Ed1455 Rusch Clementina ] Elisabe Weber
Numérotation du verset Ex. 6,24 
filii quoque Chore: Aser20 et Helchana et Abiasaph21 he sunt cognationes Choritarum
20 Aser Φ ΨDFM Ω Ed1455 Rusch Clementina ] Asir Amiatinus ... Ed1530 Weber , Oser ΨB
21 Abiasaph scrips. ] Abiasab Weber
interl.| a Chore
marg.| FILII  QUOQUE  CHORE etc. STRABO. Queritur cur Chore, quem pro iniquitate terra vivum absorbuit, in genealogia iustorum scriptus sit? Sed hereticos cum catholicis in Ecclesia significat futuros.
Numérotation du verset Ex. 6,25 
At vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem de filiabus Phutiel que peperit ei Phinees hii sunt principes familiarum leviticarum per generationes22
22 generationes] cognationes Weber
interl.| vel: cognationes
suas
Numérotation du verset Ex. 6,26 
iste est Aaron et Moyses quibus precepit Deus23 ut educerent filios Israel de terra Egypti per turmas suas
23Deus] Dominus Weber
Numérotation du verset Ex. 6,27 
hii sunt qui loquuntur ad pharaonem24
24 Pharaonem] Pharao Weber
interl.| diabolum
regem Egypti
interl.| principem tenebrarum harum
ut educant filios Israel
interl.| Deum videntes
de Egypto
interl.| tenebris mundi
iste est25 Moyses
25 est] om. Weber
interl.| sermo propheticus
et Aaron
interl.| sermo sacerdotalis
marg.| ISTE  EST  MOYSES . STRABO. Hoc ex suo addit Esdras, qui omnem bibliothecam post captivitatem Babylonicam, cunctis libris a Nabuchodonosor succensis, reparavit; vel ipse Moyses de se tamquam de alio loquitur.
Numérotation du verset Ex. 6,28 
in die qua locutus est Dominus
interl.| In die loquitur Deus ad suos, non in nocte, quia in eo tenebre non sunt ulle.
ad Moysen in terra Egypti
Numérotation du verset Ex. 6,29 
et locutus est Dominus ad Moysen dicens: Ego Dominus
interl.| cuius dicere est facere, cui nemo resistere potest
loquere ad pharaonem26 regem Egypti omnia que ego loquor tibi.
26 Pharaonem] Pharao Weber
Numérotation du verset Ex. 6,30 
Et ait Moyses coram Domino en incircumcisus labiis
interl.| alii: gracili voce
sum quomodo audiet me pharao.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ex. Capitulum 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 18/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=04&chapitre=04_6)

Notes :