Glossa ordinaria

Capitulum 32

Numérotation du verset Ex. 32,1 

Videns autem populus quod moram faceret Moyses descendere de monte1
1 Moyses descendere de monte] descendendi de monte Moses Weber
congregatus adversus Aaron ait: Surge et2 fac nobis deos qui nos precedant Moysi enim huic viro qui nos eduxit de terra Egypti ignoramus quid acciderit.
2 et] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 32,2 

Dixitque ad eos Aaron:
Tollite inaures aureas
de uxorum filiorumque et filiarum vestrarum auribus et afferte ad me.
Numérotation du verset Ex. 32,3 

Fecit populus que iusserat
deferens inaures aureas3 ad Aaron.
3 aureas] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 32,4 

quas cum ille accepisset formavit opere fusorio et fecit ex eis vitulum
conflatilem dixeruntque hii sunt dii tui Israel qui te eduxerunt de terra Egypti
Numérotation du verset Ex. 32,5 

quod cum vidisset Aaron edificavit altare coram eo et preconis voce clamavit dicens cras sollemnitas Domini est
Numérotation du verset Ex. 32,6 

surgentesque mane obtulerunt holocausta et victimas4 pacificas et sedit populus manducare5 ac bibere et surrexerunt ludere
4 victimas] hostia Weber |
5 manducare] comedere Weber |
Numérotation du verset Ex. 32,7 

locutus est autem Dominus ad Moysen vade descende peccavit populus tuus
quem eduxisti de terra Egypti
Numérotation du verset Ex. 32,8 

recesserunt cito
de via
quam ostendisti
eis feceruntque
sibi vitulum conflatilem et adoraverunt atque immolantes ei hostias dixerunt
isti sunt dii tui Israel qui te eduxerunt de terra Egypti
Numérotation du verset Ex. 32,9 

rursumque ait Dominus ad Moysen cerno quod populus iste dure cervicis
sit
Numérotation du verset Ex. 32,10 

dimitte me ut irascatur furor meus contra eos,
et deleam eos faciamque te in gentem magnam
Numérotation du verset Ex. 32,11 

Moyses autem orabat Dominum Deum suum dicens:
Cur Domine irascitur furor tuus
contra populum tuum quem eduxisti de terra Egypti
in fortitudine magna et in manu robusta
Numérotation du verset Ex. 32,12 

ne forte6 queso dicant Egyptii callide eduxit eos
6 forte] om. Weber
ut interficeret in montibus et deleret eos7 e8 terra quiescat ira tua et esto placabilis super nequitia populi tui
7 eos] om. Weber |
8 e] de Weber |
Numérotation du verset Ex. 32,13 

recordare Abraham, Isaac et Israel servorum tuorum quibus iurasti
per temet ipsum
dicens: multiplicabo semen vestrum sicut stellas celi, et universam terram hanc de qua locutus sum dabo semini vestro et possidebitis eam
semper
Numérotation du verset Ex. 32,14 

placatusque factus9 est Dominus ne faceret malum
9 factus] om. Weber
quod locutus fuerat adversus populum suum
Numérotation du verset Ex. 32,15 

et reversus est Moyses
de monte
portans duas tabulas testimonii manu
Dei10 scriptas ex utraque parte
10 Dei] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 32,16 

et factas opere Domini11 scriptura
11 Domini] Dei Weber
quoque Dei erat sculpta in tabulis
Numérotation du verset Ex. 32,17 

audiens autem Iosue tumultum populi vociferantis dixit ad Moysen ululatus pugne auditur in castris
Numérotation du verset Ex. 32,18 

qui respondit: Non est clamor adhortantium ad pugnam,
neque vociferatio
compellentium ad fugam sed vocem cantantium
ego audio
Numérotation du verset Ex. 32,19 

cumque appropinquasset ad castra, vidit vitulum et choros,
iratusque valde proiecit tabulas de manu12 sua13 et confregit eas
12 tabulas - de manu] inv. Weber |
13 sua] om. Weber |
ad radicem14 montis
14 radicem] radices Weber
Numérotation du verset Ex. 32,20 

et arripiens15 vitulum
15 et arripiens] arripiensque Weber
quem fecerant combussit
et contrivit
usque ad pulverem quem sparsit in aqua
et dedit ex eo potum
filiis Israel
Numérotation du verset Ex. 32,21 

dixitque Moyses16 ad Aaron quid tibi fecit hic populus ut induceres super eum peccatum maximum
16 Moyses] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 32,22 

cui ille respondit ne indignetur dominus meus tu enim nosti populum istum quod pronus sit ad malum
Numérotation du verset Ex. 32,23 

dixerunt mihi fac nobis deos qui precedant nos huic enim Moysi qui nos eduxit de terra Egypti nescimus quid acciderit
Numérotation du verset Ex. 32,24 

quibus ego dixi quis vestrum habet aurum tulerunt et dederunt mihi et proieci illud in ignem egressusque hic est17 vitulus
17 hic est] inv. Weber
Numérotation du verset Ex. 32,25 

videns ergo Moyses populum quod nudatus esset18 spoliaverat enim eum Aaron propter in19
18 nudatus esset] inv. Weber |
19 in] om. Weber |
ignominiam sordis et inter hostes nudum constituerat
Numérotation du verset Ex. 32,26 

et stans in porta castrorum ait:
Si quis est Domini iungatur mecum20 congregatique sunt ad eum omnes filii Levi
20 mecum] mihi Weber
Numérotation du verset Ex. 32,27 

quibus ait: hec dicit Dominus Deus Israel ponat vir
gladium
super femur suum.
Ite et redite
de porta usque ad portam
per medium
castrorum,
et occidat unusquisque fratrem et amicum et proximum suum
Numérotation du verset Ex. 32,28 

feceruntque21 filii Levi iuxta sermonem Moysi cecideruntque in die illo quasi viginti22 tria milia
21 feceruntque] fecerunt Weber |
22 viginti] om. Weber |
hominum
Numérotation du verset Ex. 32,29 

et ait Moyses: consecrastis manus vestras hodie Domino unusquisque in filio et fratre suo
ut detur vobis benedictio
Numérotation du verset Ex. 32,30 

facto autem die altero locutus est Moyses ad populum peccastis peccatum maximum ascendam ad Deum23 si quo modo quivero eum24 deprecari pro scelere isto25
23 Deum] Dominum Weber |
24 quivero eum] inv. Weber |
25 isto] vestro Weber |
Numérotation du verset Ex. 32,31 

reversusque ad Dominum ait: obsecro peccavit populus iste peccatum maximum26 feceruntque sibi deos aureos
26 maximum] magnum Weber
aut dimitte eis hanc noxam
Numérotation du verset Ex. 32,32 

aut si non facis dele me de libro tuo quem scripsisti
Numérotation du verset Ex. 32,33 

cui respondit Dominus: Qui peccaverit in me27
27 in me] mihi Weber
delebo eum de libro meo
Numérotation du verset Ex. 32,34 

tu autem vade et duc populum istum quo locutus sum tibi angelus meus precedet te ego autem in die ultionis
visitabo et hoc peccatum eorum
Numérotation du verset Ex. 32,35 

percussit ergo Dominus populum pro reatu vituli quem fecit Aaron.

Capitulum 32

Numérotation du verset Ex. 32,1 
Videns autem populus quod moram faceret Moyses descendere de monte1
1 Moyses descendere de monte] descendendi de monte Moses Weber
interl.| putavit eum interisse aut aliquid accidisse ut non possit redire
congregatus adversus Aaron ait: Surge et2 fac nobis deos qui nos precedant Moysi enim huic viro qui nos eduxit de terra Egypti ignoramus quid acciderit.
2 et] om. Weber
marg.| FAC  NOBIS  DEOS etc. Deos pluraliter, cum unus tantum vitulus factus sit, ad similitudinem scilicet bovis Apis quem in Egypto coluerunt, sed qui idololatriam colit, omnibus vitiis subiicit se, et quasi tot diis et demonibus quot vitiis servit.
Numérotation du verset Ex. 32,2 
Dixitque ad eos Aaron:
interl.| Non est ausus resistere, quia sciebat populum pronum ad occidendum
Tollite inaures aureas
interl.| quia hoc aurum purius et carius
de uxorum filiorumque et filiarum vestrarum auribus et afferte ad me.
interl.| Rem difficilem precepit ut ab intentione revocet
marg.| DIXITQUE  AD  EOS etc. AUGUSTINUS. Intelligitur Aaron difficilia precipere, ut hoc modo eos ab intentione revocaret. Factum est tamen illud ipsum difficile, ut esset aurum ad faciendum idolum quod propter eos notandum putavi, qui contristantur si quid tale propter vitam eternam divinitus fieri, vel equo animo tolerare iubeantur.
Numérotation du verset Ex. 32,3 
Fecit populus que iusserat
interl.| etiamsi difficile
deferens inaures aureas3 ad Aaron.
3 aureas] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 32,4 
quas cum ille accepisset formavit opere fusorio et fecit ex eis vitulum
interl.| Quia bovem adoraverunt in Egypto, aliud forsitan idolum non susciperent.
conflatilem dixeruntque hii sunt dii tui Israel qui te eduxerunt de terra Egypti
Numérotation du verset Ex. 32,5 
quod cum vidisset Aaron edificavit altare coram eo et preconis voce clamavit dicens cras sollemnitas Domini est
Numérotation du verset Ex. 32,6 
surgentesque mane obtulerunt holocausta et victimas4 pacificas et sedit populus manducare5 ac bibere et surrexerunt ludere
4 victimas] hostia Weber
5 manducare] comedere Weber
marg.| ET  SEDIT  POPULUS etc. Esus potusque ad lusum impulit, lusus ad idololatriam, quia si vanitatis culpa non caute compescitur, ab iniquitate mens incauta devoratur. Undea: Qui modica spernit, paulatim decidit. Si enim curare parva negligimus, insensibiliter seducti, etiam maiora audenter perpetramus.
a Sir. 19, 1.
Numérotation du verset Ex. 32,7 
locutus est autem Dominus ad Moysen vade {t. 1: Erfurt, f. 95va; facsim., p. 192a} descende peccavit populus tuus
interl.| iam non meus
interl.| cognatione carnis, vel affectu sollicitudinis
quem eduxisti de terra Egypti
Numérotation du verset Ex. 32,8 
recesserunt cito
interl.| quasi leves et instabiles
de via
interl.| qua itur ad Deum
quam ostendisti
interl.| ante
eis feceruntque
interl.| coegerunt fieri
sibi vitulum conflatilem et adoraverunt atque immolantes ei hostias dixerunt
interl.| in corde suo
isti sunt dii tui Israel qui te eduxerunt de terra Egypti
interl.| quasi beneficium meum idolo imputaverunt
marg.| ISTI  SUNT  DII  TUI. AUGUSTINUS. Dominus indicans Moysi quid fecerit populus de vitulo et de idolo quod ex auro suo fecerant, dicit eos dixisse: Hi sunt dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Egypti. Quod eos dixisse non legitur. Sed animum eorum hunc fuisse Deus ostendit, horum quippe gerebant verborum in corde sententiam, que Deum latere non poterat.
Numérotation du verset Ex. 32,9 
rursumque ait Dominus ad Moysen cerno quod populus iste dure cervicis
interl.| indomabilis superbie
sit
Numérotation du verset Ex. 32,10 
dimitte me ut irascatur furor meus contra eos,
interl.| Sancti ire Dei obviant, cum ab ipso accipiunt ut se opponant, alioquin ire Dei nihil resistitb.
b Cf. Iob. 9, 13.
et deleam eos faciamque te in gentem magnam
interl.| generationem sanctorum
marg.| DIMITTE  ME  UT etc. GREGORIUS. Quid est servo dicere: Dimitte me, nisi precandi ausum prebere, quasi: Pensa quantum apud me valeas, et cognosce quia obtinere poteris quicquid pro populo exoras? In Iob tamen diciturc: «Deus, cuius ire nemo resistere potest», cum ire Dei restiterit Moyses, qui superne percussionis impetum mortis sue oblatione restrinxit dicens: Dimitte hanc noxam, alioquin dele me de libro tuo quem scripsisti. Aaron quoque ignem divine animadversionis incensi fumo temperavit, et Phinees luxuriantes cum alienigenis trucidans zelum suum divine indignationi obtulit, et furorem gladio placavit David angelo ferienti se offerens placationis gratiam ante tempus propositum exegit. Sed resistere ire Dei non potest, cum sese (ut ita dixerim) medullitus movet, nec se utiliter alicuius deprecatio obiicit, cum semel Deus aliquid ab intimis irascendo disponit. Hinc est enim quod Moyses, qui reatum totius plebis precibus suis tersit, et divine iracundie vim placavit, ad petram Horeb veniens pro aque exhibitione diffidens, terram promissionis ingredi, Domino irascente, non potuit; et se hac de re affligit, et desiderio turbatur, et disposite ultionis iracundiam repellere a se non valuit, qui volente Deo, a populo amovit. Hinc David, prostrata plebe, angeli gladium prece compescuit, cum prius plorans et eiulans, nudis pedibus filium lugeret, et quousque perpetrati facinoris ultionem ad plenum reciperet, iram Dei non valuit pro seipso temperare.
c Iob. 9, 13.
marg.| GREGORIUS. Edificare lectorem iuxta historiam potest, si perpendat quomodo bonis rectoribus mixta sit regendi autoritas et consolandi benignitas. Disciplina enim vel misericordia multum destituitur, si una sine altera teneatur. Sed circa subditos debet inesse doctoribus vel rectoribus et iuste consolans misericordia, et pie seviens disciplina. Vide enim Moysen pie amantem, et districte sevientem. Cum enim dicereturd: «Descende: peccavit populus tuus», quasi: Qui in tali peccato lapsus est, iam meus non est; et adderetur: Dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos etc. Sepe se ire Dei opponens aite: Aut dimitte eis hanc noxam, aut dele me de libro tuo. Pensemus quibus visceribus populum amavit, pro cuius vita se delere petivit, et quanto zelo rectitudinis, cum veniam obtinuisset, ad populum veniens, aitf: «Ponat vir gladium super femur suum» etc. Ecce qui vitam omnium cum sua morte petivit, paucorum vitam gladio extinxit, intus ignibus amoris, foris accensus est zelo severitatis. Sic amavit quibus prefuit, ut pro eis non parceret sibi, delinquentes sic {t. 1: Erfurt, f. 95vb; facsim., p. 192b} persecutus est, ut etiam Domino parcente prosterneret; utrobique legatus fortis, causam populi apud Deum precibus, causam Dei apud populum gladiis allegavit. Intus amans, divine ire supplicando obstitit, foris seviens, culpam feriendo consumpsit. Succurrit citius omnibus in offensa paucorum. Sed idcirco Deus eum citius audivit agentem pro populo, quia vidit quid super populum acturus esset pro Deo. In regimine ergo populi utrumque Moyses miscuit, ut nec disciplina deesset misericordie, nec misericordia discipline.
d Ex. 32, 7.
e Ex. 32, 31-32.
f Ex. 32, 27.
Numérotation du verset Ex. 32,11 
Moyses autem orabat Dominum Deum suum dicens:
interl.| ex misericordia suppliciter orat pro populo, post ex disciplina severe vindicat pro Deo
Cur Domine irascitur furor tuus
interl.| non meum
contra populum tuum quem eduxisti de terra Egypti
interl.| quem creasti, fovisti multis beneficiis
in fortitudine magna et in manu robusta
Numérotation du verset Ex. 32,12 
ne forte6 queso dicant Egyptii callide eduxit eos
6 forte] om. Weber
interl.| quia aliter delere non poterat
ut interficeret in montibus et deleret eos7 e8 terra quiescat ira tua et esto placabilis super nequitia populi tui
7 eos] om. Weber
8 e] de Weber
Numérotation du verset Ex. 32,13 
recordare Abraham, Isaac et Israel servorum tuorum quibus iurasti
interl.| firmiter promisisti, non licet mutari
marg.| RECORDARE  ABRAHAM,  ISAAC etc. Patres qui diliguntur inducit pro filiis qui offendunt nec merentur audiri, quia bona sanctorum patrum sepe subveniunt filiis.
per temet ipsum
interl.| quia maiorem non habuisti
interl.| quem homines non audent peierare
dicens: {t. 1: Erfurt, f. 95vb; facsim., p. 192b} multiplicabo semen vestrum sicut stellas celi, et universam terram hanc de qua locutus sum dabo semini vestro et possidebitis eam
interl.| significatum eius
semper
Numérotation du verset Ex. 32,14 
placatusque factus9 est Dominus ne faceret malum
9 factus] om. Weber
interl.| afflictionem
marg.| PLACATUSQUE  FACTUS  DOMINUS,  NE  MALUM  FACERET . AUGUSTINUS. Malitiam hic penam intelligi voluit, sicut est illudg: Existimata est malitia exitus illorum. Secundum hoc dicitur et bonum et malum esse a Deo, non secundum malitiam qua homines mali sunt. Malus enim Deus non est, sed malis ingerit mala, quia iustus est.
g Cf. Sap. 3, 2.
quod locutus fuerat adversus populum suum
Numérotation du verset Ex. 32,15 
et reversus est Moyses
interl.| ad regendum populum et corrigendum
de monte
interl.| contemplationis
portans duas tabulas testimonii manu
interl.| opere
interl.| alias: in manu sua
Dei10 scriptas ex utraque parte
10 Dei] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 32,16 
et factas opere Domini11 scriptura
11 Domini] Dei Weber
interl.| precepta divina
quoque Dei erat sculpta in tabulis
Numérotation du verset Ex. 32,17 
audiens autem Iosue tumultum populi vociferantis dixit ad Moysen ululatus pugne auditur in castris
Numérotation du verset Ex. 32,18 
qui respondit: Non est clamor adhortantium ad pugnam,
interl.| contra diabolum vel peccatum
neque vociferatio
interl.| que moneat vitia fugere secundum illudh: «Fugite fornicationem».
h 1Cor. 6, 18.
compellentium ad fugam sed vocem cantantium
interl.| ante idola
ego audio
Numérotation du verset Ex. 32,19 
cumque appropinquasset ad castra, vidit vitulum et choros,
interl.| ludentium et canentium
iratusque valde proiecit tabulas de manu12 sua13 et confregit eas
12 tabulas - de manu] inv. Weber
13 sua] om. Weber
interl.| quia iudicavit indignos quibus legerentur precepta Dei
marg.| IRATUSQUE  VALDE . AUGUSTINUS. Iratus Moyses, tabulas testimonii digito Dei scriptas fregisse videtur. Magno tamen mysterio figurata est iteratio Testamenti, quia Vetus fuerat abolendum, et Novum constituendum. Notandum sane quanta pro populo ad Deum supplicatione laboraverit, qui tam severus in vindicando fuit.
marg.| AUGUSTINUS. Queritur cur tabule quas Dominus scripsit et fecit confracte fuerint. Que vero manu hominis dolate fuerunt perduraverunt. Sed in hoc significatur quod Deus primum hominem ratione et ingenio decoravit. Cor sapiens et intelligens dedit, ut sine difficultate et errore scire et implere posset. Hoc ergo faciendo quasi tabulas quasdam scripsit et dolavit, sed eas homo confregit, cum diabolo acquievit, et se illa gratia indignum reddidit. Iubetur ergo iterum tabulas dolare, id est latitudinem cordis preparare ad suscipienda mandata Dei, et quia liberum arbitrium ita violavit, ut iam sine Dei gratia bonum per se agere non possit, enitatur laborare ad virtutes: Adam enim deliciis victus fuit. Iob in sterquilinio diabolum vicit.
ad radicem14 montis
14 radicem] radices Weber
Numérotation du verset Ex. 32,20 
et arripiens15 vitulum
15 et arripiens] arripiensque Weber
interl.| corpus diaboli id est idolatras
quem fecerant combussit
interl.| igne zeli et Spiritus sancti
et contrivit
interl.| acie verbi Dei, vel malleo
marg.| ET  ARRIPIENS  VITULUM etc. ISIDORUS. Diaboli corpus significatur in vitulo, id est homines in omnibus gentibus, quibus ad hec sacrilegia caput, id est auctor est diabolus. Aureus vitulus, quia videntur idolatrie ritus instructi a sapientibus, de quibus dicituri: Dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt; et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis etc.; et hac sapientia iste vitulus aureus quasi solebant etiam Egyptiorum sapientes adorare figmenta. In vitulo ergo significatum est omne diaboli corpus, id est omnis societas gentilium idolatrie deditorum; hanc sacrilegam societatem Christus combussit igne de quo aitj: «Ignem veni mittere in terram» etc. Et alibik: Non est qui se abscondat a calore eius, dum {t. 1: Erfurt, f. 96ra; facsim., p. 193a} in eum credunt gentes, igne virtutis eius diabolica forma solvitur. Deinde corpus comminuitur, id est ab illa male conspirationis collatione discussum verbo veritatis humiliatur, et comminutum in aquam mittitur, ut eos Israelite, id est Evangelii predicatores, ex baptismo in sua membra, id est in dominicum corpus, transferant. Unde Petro diciturl: Macta et manduca, cum similiter dici potuit ‘concide et bibe’, ita vitulus per ignem zeli et aciem verbi, et aquam baptismi, ab eis potius quos absorbere conabatur, absorptus est.
i Rm. 1, 22-23.
j Lc. 12, 49.
k Ps. 18, 7.
l Act. 10, 13.
usque ad pulverem {t. 1: Erfurt, f. 96ra; facsim., p. 193a} quem sparsit in aqua
interl.| baptismi
et dedit ex eo potum
interl.| ut colere erubescerent quem in secessum mitti viderent
filiis Israel
interl.| Evangelii predicatoribus
marg.| ET  DEDIT  EX  EO. Tradunt Hebrei quod filii Israel bibentes aquam vituli pulvere infectam, qui commiserant idololatriam in barbis pulverem auri preferebant, quo signo rei vel immunes sceleris apparebant, et rei interficiebantur.
Numérotation du verset Ex. 32,21 
dixitque Moyses16 ad Aaron quid tibi fecit hic populus ut induceres super eum peccatum maximum
16 Moyses] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 32,22 
cui ille respondit ne indignetur dominus meus tu enim nosti populum istum quod pronus sit ad malum
Numérotation du verset Ex. 32,23 
dixerunt mihi fac nobis deos qui precedant nos huic enim Moysi qui nos eduxit de terra Egypti nescimus quid acciderit
Numérotation du verset Ex. 32,24 
quibus ego dixi quis vestrum habet aurum tulerunt et dederunt mihi et proieci illud in ignem egressusque hic est17 vitulus
17 hic est] inv. Weber
interl.| compendiose locutus est
marg.| ET  DEDERUNT  MIHI etc. AUGUSTINUS. Compendiose locutus est, non dicens quod ipse formaverit ut exiret vitulus fusilis, an excusationis causa timendo mentitus est, tamquam in ignem periturum aurum proiecerit, at ipso non id agente forma vituli exierit? Quod ideo non est credendum, quia nec latere Moysen posset verum cum quo Deus loquebatur, et fratrem de mendacio non redarguit.
Numérotation du verset Ex. 32,25 
videns ergo Moyses populum quod nudatus esset18 spoliaverat enim eum Aaron propter in19
18 nudatus esset] inv. Weber
19 in] om. Weber
interl.| id est: propter
ignominiam sordis et inter hostes nudum constituerat
marg.| SPOLIAVERAT  ENIM etc. Notandum quod illud totum malum quod populus fecit, ipsi Aaron tribuitur, quia consensit ad faciendum quod male petiverat. Magis enim dictum est, nudavit eos Aaron, quia cessit eis, quam nudaverunt se ipsi qui tantum malum flagitaverunt.
marg.| Ornamentis quibus fabricatum fuerat idolum, vel malam voluntatem prius latentem ostenderat, vel auxilium et protectionem Dei prodiderat.
Numérotation du verset Ex. 32,26 
et stans in porta castrorum ait:
interl.| severitate iustitie
Si quis est Domini iungatur mecum20 congregatique sunt ad eum omnes filii Levi
20 mecum] mihi Weber
Numérotation du verset Ex. 32,27 
quibus ait: hec dicit Dominus Deus Israel ponat vir
interl.| fortis, strenuus
gladium
interl.| predicationis
super femur suum.
interl.| voluptates carnis
Ite et redite
interl.| increpando discurrite
de porta usque ad portam
interl.| de vitio usque ad vitium, per quod culpa intrat ad mentem
per medium
interl.| equaliter ut nulli parcant
castrorum,
interl.| Ecclesie
et occidat unusquisque fratrem et amicum et proximum suum
interl.| increpationis gladio, nec eis quos per cognationem diligit parcat
marg.| PONAT  VIR  GLADIUM  SUUM etc. GREGORIUS.   Gladium super femur ponere est predicationis studium voluptatibus carnis anteferre, ut cum sancta quis studet dicere, curet necesse est suggestiones edomare.   De porta usque ad portam ire est a vitio usque ad vitium per quod ad mentem culpa ingreditur increpando discurrere.   Per medium vero   castrorum transire est tanta equalitate intra Ecclesiam vivere, ut qui delinquentium culpas redarguit, in nullius resideat favore. Unde subditur: Occidat vir fratrem suum et amicum et proximum. Hos interfecit, qui cum punienda invenit, ab increpationis gladio, nec eis quos per cognationem carnis diligit, parcit. Si ergo ille Dei dicitur, qui ad ferienda vitia zelo divini amoris excitatur, profecto esse se Dei negat, qui quantum sufficit, vitam carnalium increpare recusat.
Numérotation du verset Ex. 32,28 
feceruntque21 filii {t. 1: Erfurt, f. 96rb; facsim., p. 193b} Levi iuxta sermonem Moysi cecideruntque in die illo quasi viginti22 tria milia
21 feceruntque] fecerunt Weber
22 viginti] om. Weber
interl.| Hoc numero triplicem formam indicat peccatorum. Omne enim peccatum aut facto aut verbo aut cogitatione committitur.
hominum
Numérotation du verset Ex. 32,29 
et ait Moyses: consecrastis manus vestras hodie Domino unusquisque in filio et fratre suo
interl.| nec proximis scilicet parcendo
ut detur vobis benedictio
Numérotation du verset Ex. 32,30 
facto autem die altero locutus est Moyses ad populum peccastis peccatum maximum ascendam ad Deum23 si quo modo quivero eum24 deprecari pro scelere isto25
23 Deum] Dominum Weber
24 quivero eum] inv. Weber
25 isto] vestro Weber
Numérotation du verset Ex. 32,31 
reversusque ad Dominum ait: obsecro peccavit populus iste peccatum maximum26 feceruntque sibi deos aureos
26 maximum] magnum Weber
marg.| FECERUNTQUE  SIBI  DEOS etc. AUGUSTINUS. Plurale pro singulari posuit, sicut {t. 1: Erfurt, f. 96rb; facsim., p. 193b} ibim: «Hi sunt dii tui Israel, qui te eduxerunt de terra Egypti». Sed hec locutio non reperitur nisi ubi etiam de pluribus dici vel intelligi potest. Non enim quia vitulus unus erat, ideo plures fieri non poterant, aut ideo cum multis idolis similis fuerat. Hac locutione dictum est latrones insultasse Domino, cum unum hoc fecisse Scriptura testetur, sed non solus fuerat latro. Quin etiam cum ista locutio fit per propria nomina (qualiter eam in divinis Scripturis nondum factam comperimus), plures illic intelliguntur, sicut Phedras et Medeas quidam dixerunt, cum fuerit una Phedra et una Medea, sed Phedras et Medeas appellaverunt omnes similes Phedre et Medee. Ita non sine causa, nec passim sicut ab imperitis vitiose fit, sed certo modo certisque regulis iste locutiones interponuntur.
m Ex. 32, 4.
aut dimitte eis hanc noxam
interl.| securus quidem hoc dixit quia non delebitur
Numérotation du verset Ex. 32,32 
aut si non facis dele me de libro tuo quem scripsisti
marg.| AUT  DIMITTE  EIS etc. AUGUSTINUS. Securus quidem hoc dixit, ut a consequentibus ratiocinatio concludatur, id est ut quia Deus Moysen non deleret de libro suo, populo peccatum illud remitteret. Advertendum vero quantum malum in peccato perspexit Moyses, quod tanta cede credidit expiandum, qui eos sic diligebat, ut pro eis illa verba Deo funderet.
Numérotation du verset Ex. 32,33 
cui respondit Dominus: Qui peccaverit in me27
27 in me] mihi Weber
interl.| vel: mihi
delebo eum de libro meo
interl.| quasi: Te non delebo quia non peccasti.
Numérotation du verset Ex. 32,34 
tu autem vade et duc populum istum quo locutus sum tibi angelus meus precedet te ego autem in die ultionis
interl.| romane captivitatis vel generalis iudicii
visitabo et hoc peccatum eorum
Numérotation du verset Ex. 32,35 
percussit ergo Dominus populum pro reatu vituli quem fecit Aaron.
interl.| Non tamen Aaron percussus est: parcitur ei ut in melius commutetur.
marg.| QUEM  FECIT  AARON . AUGUSTINUS. Queritur cum superius populum nudasse dictus sit Aaron, cur in ipso non est vindicatum, neque cum Moyses interfici omne quod occurrisset armatis a porta usque ad portam, neque postea cum   percussit Dominus populum propter facturam vituli, quem fecit Aaron ; nec dictum est ‘quem fecerunt’, sed   quem fecit Aaron ; et tamen non est percussus Aaron. Quid etiam illud quod de sacerdotio eius ante peccatum precipiebat Deus, impletum est, sed iussit illum et filios ablui: et sic ordinati sunt in sacerdotio. Ita novit ille cui parcat usque ad commutationem in melius; et cui parcat ad tempus, quamvis eum prescierit in melius non mutari, et cui non parcat ut mutetur in melius, et cui non parcat ut nec mutationem eius exspectet. Inscrutabilia enim «sunt iudicia eius et investigabiles vie illius»n.
n Rm. 11, 33.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ex. Capitulum 32), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=04&chapitre=04_32)

Notes :