Glossa ordinaria

Capitulum 24

Numérotation du verset Ex. 24,1 

Moysi quoque dixit:
Ascende ad Dominum tu, et Aaron, Nadab, et Abiu,
et septuaginta seniores1 ex Israel,
1 seniores] senes Weber
et adorabitis procul.
Numérotation du verset Ex. 24,2 

Solusque Moyses
ascendet ad Dominum,
et illi non appropinquabunt nec populus ascendet cum eo.
Numérotation du verset Ex. 24,3 

Venit ergo Moyses, et narravit plebi omnia verba Domini atque iudicia responditque cunctus2 populus una voce: Omnia verba Domini que locutus est faciemus.
2 cunctus Rusch cett.] omnis ΣO Clementina cum Aug. quaest. in Ex. 95
Numérotation du verset Ex. 24,4 

Scripsit autem Moyses universos sermones Domini,
et mane consurgens edificavit altare
Domino3 ad radices montis, et duodecim titulos per duodecim tribus Israel
3 Domino] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 24,5 

misitque iuvenes de filiis Israel,
et obtulerunt holocausta, immolaveruntque victimas pacificas
Domino vitulos duodecim4.
4 duodecim] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 24,6 

Tulit itaque Moyses dimidiam partem sanguinis, et misit in crateras:
partem autem residuam fudit
super altare.
Numérotation du verset Ex. 24,7 

Assumensque volumen
Federis,
legit audiente populo, qui dixerunt: Omnia que locutus est Dominus faciemus,
et erimus obedientes.
Numérotation du verset Ex. 24,8 

Ille vero sumptum sanguinem respersit in populum,
et ait: Hic est sanguis
federis
quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus istis5.
5 istis] his Weber
Numérotation du verset Ex. 24,9 

Ascenderuntque Moyses, et Aaron, Nadab, et Abiu,
et septuaginta de senioribus Israel
Numérotation du verset Ex. 24,10 

et viderunt Deum Israel. Sub pedibus eius quasi opus lapidis saphiri6
6 saphiri] sapphirini Weber
et quasi celum cum serenum est.
Numérotation du verset Ex. 24,11 

Necnon7 super eos qui procul recesserant de filiis Israel, misit manum suam,
7 Necnon] Nec Rusch
videruntque Deum, et comederunt, ac biberunt.
Numérotation du verset Ex. 24,12 

Dixit autem Dominus ad Moysen:
Ascende ad me
in montem,
et esto ibi:
daboque tibi tabulas lapideas,
et legem
ac mandata que scripsi, ut doceas filios Israel8.
8 filios Israel] eos Weber
Numérotation du verset Ex. 24,13 

Surrexerunt
Moyses et Iosue
minister
eius
ascendensque Moyses in montem Dei
Numérotation du verset Ex. 24,14 

senioribus ait: Exspectate hic
donec revertamur ad vos. Habetis Aaron
et Hur
vobiscum: si quid natum fuerit questionis,
referetis ad eos.
Numérotation du verset Ex. 24,15 

Cumque ascendisset Moyses, operuit nubes
montem,
Numérotation du verset Ex. 24,16 

et habitavit gloria
Dei9 super Sinai
9 Dei] Domini Weber
tegens
illum nube
sex diebus:
septimo autem die
vocavit eum Dominus10
10 Dominus] om. Weber
de medio caliginis.
Numérotation du verset Ex. 24,17 

Erat autem species glorie Domini quasi ignis ardens super verticem montis
in conspectu filiorum Israel.
Numérotation du verset Ex. 24,18 

Ingressusque Moyses
medium nebule,
ascendit
in montem,
et fuit
ibi quadraginta diebus et quadraginta noctibus.

Capitulum 24

Numérotation du verset Ex. 24,1 
interl.| non Dominus, sed angelus qui in figura Dei cum Moyse loquebatur
Ascende ad Dominum tu, et Aaron, Nadab, et Abiu,
interl.| quatuor scilicet in quibus viri evangelici significantur
et septuaginta seniores1 ex Israel,
1 seniores] senes Weber
interl.| qui gratia Spiritus sancti adiuti implent denarium legis, et ascendunt ad contemplationem
et adorabitis procul.
marg.| ASCENDE  AD  DOMINUM  TU,  ET  AARON etc. AUGUSTINUS. Usque: Respondit populus voce una dicentes: Omnia verba Domini que locutus est Dominus, faciemus et audiemus. Usque ad hunc locum Scripture iustificationes intelliguntur, que date sunt populo ad observandum. Incipiunt autem quantum ipsa verba Scripture indicant, unde hoc nomen iustificationum exorsum est ab servo Hebreo, cui auris ad postem pertunditur. In quibus omnibus iustificationibus considerandum est quod non ad agendam vitam, et bonorum morum conversationem duci possint. Multa enim in eis sunt sacramenta significantia potius aliquid quam vitam nostram instruentia. Iustificationes vero latini eas esse dicunt, que greci diocemata dicunt.
marg.| TU,  ET  AARON etc. STRABO.   Moyses et Aaron et Nadab et Abiu : per hos quatuor viri evangelici significantur, qui scilicet evangelica precepta sequuntur. Per   septuaginta vero (qui constat ex septenario decies scilicet ducto, vel ex denario septies multiplicato) significantur illi qui Spiritus sancti gratia adiuti, adimplentes denarium legis, tendunt ad contemplationem Conditoris. Vel ad litteram de quibus dicitur: Assume tibi septuaginta viros etc., de quibus Eldad et Meldad fuerunt.
Numérotation du verset Ex. 24,2 
Solusque Moyses
interl.| quia sola Ecclesie unitas Deum videre meretur
ascendet ad Dominum,
interl.| Altitudinem contemplationis perscrutatur, et sententiam superne voluntatis.
et illi non appropinquabunt nec populus ascendet cum eo.
interl.| Infirmi auditores qui terrenis implicantur: tales enim scientiam divine legis non possunt attingere.
marg.| SOLUSQUE  MOYSES etc. RABANUS. Prius precipitur ut Moyses et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta seniores, ascendant ad Dominum. Et statim subiungitur quod solus Moyses ascendat ad Dominum, ceteri non appropinquent, sed adorent procul. Ubi moraliter instruimur vires nostras perpendere, nec ultra posse nostrum arcem contemplationis attingere, sed quantum divina clementia vocat, et regula Scripture provocat.
marg.| GREGORIUS. Moyses ut sublimia Dei precepta perciperet, alta conscendit; et ut interna penetret, ab externis tumultibus occultatur, quia viri sancti qui exterioribus deservire officiis necessitate coguntur, studiose semper ad cordis secreta confugiunt. Ibique cogitationis intime cacumen ascendunt, et legem quasi in monte percipiunt, dum postpositis tumultibus actionum temporalium, in contemplationis sue vertice superne voluntatis sententiam perscrutantur.
Numérotation du verset Ex. 24,3 
Venit ergo Moyses, et narravit plebi omnia verba Domini atque iudicia responditque cunctus2 populus una voce: Omnia verba Domini que locutus est faciemus.
2 cunctus Rusch cett.] omnis ΣO Ed1455 Clementina cum Aug. quaest. in Ex. 95
interl.| Septuginta: faciemus et audiemus.
marg.| FACIEMUS. AUGUSTINUS. Notandum quod iterum   populus respondit :   Omnia verba que locutus est Dominus faciemus et audiemus , cum videatur ordo postulare:   audiemus et faciemus . Sed mirum nisi aliquis sensus hic latet. Nam si   audiemus pro eo positum est quod est intelligemus, prius oportet verbis Dei reddere faciendi servitutem, ut ad intelligentiam eorum que ipso precipiente fiunt, merito devotionis, perducat. Sed videndum utrum iste populus {t. 1: Erfurt, f. 80rb; facsim., p. 161b} illi filio sit similis qui patri iubenti dixita: Ibo in vineam meam, et non ivit. «Gentes» enim que Deum penitus contempserunt, postea per unius obedientiam iustificate, «que non sectabantur iustitiam, apprehenderunt iustitiam»b.
a Cf. Mt. 21, 30.
b Rm. 9, 30.
Numérotation du verset Ex. 24,4 
Scripsit autem Moyses universos sermones Domini,
interl.| non decem precepta que in tabulis et scripta tradita sunt, sed alios
et mane consurgens edificavit altare
interl.| Intelligitur ex duodecim lapidibus altare edificatum significasse ipsum populum esse altare Dei, sicut est templum Dei.
Domino3 ad radices montis, et duodecim titulos per duodecim tribus Israel
3 Domino] om. Weber
interl.| Forte duodecim altaria. In alia vero translatione legitur quod ex duodecim lapidibus unum altare constructum sit.
Numérotation du verset Ex. 24,5 
misitque iuvenes de filiis Israel,
interl.| qui vicerunt malignum
interl.| non pueros, non senes, quorum alios levitas, alios prepedit debilitas
interl.| forte Nadab et Abiu, quia nondum electi erant sacerdotes de Levitica tribu
et obtulerunt holocausta, immolaveruntque victimas pacificas
interl.| se ex toto immolantes, ideo omnino seculo renuciantes
Domino vitulos duodecim4.
4 duodecim] om. Weber
interl.| Significant duodecim apostolos qui orbem mugitibus predicationis impleverunt, vel unum Christum qui fide Trinitatis quatuor mundi partes implevit.
Numérotation du verset Ex. 24,6 
Tulit itaque Moyses dimidiam partem sanguinis, et {t. 1: Erfurt, f. 80rb; facsim., p. 161b} misit in crateras:
interl.| quia sanguine Christi vasa Ecclesie, id est apostoli et sequaces redempti et consecrati sunt
marg.| CRATERAS . Cratera a connexione dicitur, quia antiqui connexione virgarum sibi calices faciebant: cratin enim grece connecti dicitur. Crateres autem sunt calices ansas habentes.
partem autem residuam fudit
interl.| ut significaret nullum sacrificium Deo placere nisi in fide passionis Christi offeratur, et per ipsam consecretur
super altare.
interl.| Ecclesiam que est altare Dei et templum
marg.| TULIT etc. AUGUSTINUS. Notandum est nunc primum sacrificasse Moysen evidenter Scripturam dicere, ex quo de Egypto eductus est populus. Primo enim de Iethro dictum est, quamvis ambigue. Et advertendum librum Testamenti cum sanguine hostie recitari, in quo iustificationes scripte erant. Nam decalogum in tabulis lapideis fuisse scriptum postea patet.
Numérotation du verset Ex. 24,7 
Assumensque volumen
interl.| Quia legis ius in eo scriptum quod populo expositum est ut observet continetur.
Federis,
interl.| legis qua federamur Deo
legit audiente populo, qui dixerunt: Omnia que locutus est Dominus faciemus,
interl.| Septuginta: faciemus et audiemus non aliter in tertio respondent
et erimus obedientes.
Numérotation du verset Ex. 24,8 
Ille vero sumptum sanguinem respersit in populum,
interl.| significans sanguine Christi populum esse abluendum
et ait: Hic est sanguis
interl.| Omne testamentum in morte testatoris confirmatur: Evangelium quoque in Christi sanguine est confirmatum.
federis
interl.| quasi morte Christi que in hoc sanguine significatur testamentum confirmabitur
quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus istis5.
5 istis] his Weber
Numérotation du verset Ex. 24,9 
Ascenderuntque Moyses, et Aaron, Nadab, et Abiu,
interl.| In quaternario, quatuor evangelia significantur, et quatuor partes orbis per evangelia crediture.
et septuaginta de senioribus Israel
interl.| qui ad Spiritum sanctum pertinent
Numérotation du verset Ex. 24,10 
et viderunt Deum Israel. Sub pedibus eius quasi opus lapidis saphiri6
6 saphiri] sapphirini Weber
interl.| in quo vita celestis significatur
et quasi celum cum serenum est.
marg.| SUB  PEDIBUS. Deus non loco continetur, nec situ corporis membra ponit, sicut est nostri corporis sedere, iacere, stare, et huiusmodi, que tantum corporis sunt. Deus autem spiritus est. Quod ergo se ostendit spiritualiter, vel signis corporaliter expressit, non substantia eius apparet, que est quod ipse est, sed assumptio formarum visibilium eius omnipotentie subiacet.
Numérotation du verset Ex. 24,11 
Necnon7 super eos qui procul recesserant de filiis Israel, misit manum suam,
7 Necnon] Nec Rusch
interl.| id est non se abscondit eis: ponere enim maum est Deo se ne videatur abscondere; unde Moysi dicit: Ponam manum meam donces pertranseam etc.
videruntque Deum, et comederunt, ac biberunt.
interl.| in loco Dei manducant et bibunt: suavitatem saturitatemque significantes in regno eternitatis: «Beati enim qui esuriunt et sitiunt iustitiam, etc»c.
c Mt. 5, 6.
Numérotation du verset Ex. 24,12 
Dixit autem Dominus ad Moysen:
interl.| qui lex tantum a perfectioribus capitur, et uni genti predicatur
Ascende ad me
interl.| quia excelsa lex ab humanis doctrinis secreta
in montem,
interl.| altitudinis legis
interl.| commorare
interl.| ut mecum moratus liberius audias quod inferius doceas
marg.| ASCENDE  AD  ME  IN  MONTEM etc. BEDA. Locuturi de figura tabernaculi, vasorum et utensilium, primum loci situm, et circumstantias rerum, attente inspiciamus: Omnia enim in figura contingebant illis etc.: scripta sunt enim propter nos, etcd. Daturus ergo Dominus legem Moysi, primum illum invitat in verticem montis ut in alto secum moratus liberius audiat que ad inferiora rediens doceat, et ex altitudine loci colligat quam excelsa, quamve ab humanis doctrinis secreta sit lex quam accipit, et ab illis tantum intelligi vel custodiri possit, qui se a terrenis contagiis sublimius vivendo separaverunt. Unde populum in inferiori exspectare iubet, donec redeat, ut insinuet quia celestia sunt arcana legis, et tantum capienda perfectis, nec tamen infirmi desperent, si maioribus auscultaverint, secundum illude: «Iustitia tua sicut montes Dei». In Evangelio quoque precones gratie Dominus in montem convocavit et instruxit, post resurrectionem eisdem in monte apparens, et ad predicandum toti mundo mittens: «Euntes», inquitf, «docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti» etc. Sed quia lex tantum uni populo committenda, Evangelii gratia omnibus predicanda, ad accipiendam legem solus Moyses ascendit, doctrinam vero Evangelii apostoli simul omnes apostoli in monte cum Domino positi, auscultantibus etiam turbis, audierunt. Adventum quoque Spiritus sancti, quo nunc veritas Evangelii manifestius est data, non solum apostoli, sed plurima turba fidelium in cenaculo montis Sion suscepit variarum divisione linguarum, ut Ecclesia per orbem cunctarum gentium linguis locutura Deum signaretur.
d Cf. 1Cor. 10, 11.
e Ps. 35, 7.
f Mt. 28, 19.
daboque tibi tabulas lapideas,
interl.| quia fortibus fixa intentione custodienda, quorum exempla cum nobis imitanda proponunutur, quasi scripta in lapide lex ostenditur. Hinc est quod Daniel vidit lapidem excisum sine manibus, et Petrus aitg: Vos tamquam lapides vivi superedificamini, domus spiritualis etc.
g 1Pt. 2, 5.
et legem
interl.| in eis
ac mandata que scripsi, ut doceas filios Israel8.
8 filios Israel] eos Weber
marg.| DABOQUE  TIBI etc. BEDA. Huic simile est illudh: «Docentes eos servare omnia quecumque mandavi vobis». Non ergo Moyses, non apostoli, vel quilibet, alia debet docere quam que Dominus docuit, et consilii decreto observanda prescripsit, in quibus vitam eternam nos habere voluit, sicut de his pretermitti quicquam non oportet, sed omnia que mandavit, auditoribus committere necesse est.
h Mt. 28, 20.
Numérotation du verset Ex. 24,13 
Surrexerunt
interl.| Per hoc certum est Iosue interfuisse illis qui montem ascenderunt.
Moyses et Iosue
interl.| Christus
minister
interl.| qui non venit solvere legem sed adimplerei
i Cf. Mt. 5, 17.
eius
interl.| legis
ascendensque Moyses in montem Dei
Numérotation du verset Ex. 24,14 
senioribus ait: Exspectate hic
interl.| in campestribus, qui scilicet non potestis in montem ascendere
donec revertamur ad vos. Habetis Aaron
interl.| montem fortitudinis Christi
interl.| fidem incarnationis Christi
et Hur
interl.| consolationem Spiritus sancti
interl.| ignem vel lumen, id est Spiritum sanctum
vobiscum: si quid natum fuerit questionis,
interl.| si qua scilicet adversitas vel tentatio pulsaverit
referetis ad eos.
marg.| SURREXERUNT  MOYSES  ET  IOSUE etc. AUGUSTINUS. Iosue non commemoratus in illis quatuor, subito cum Moyse apparet, et cum illo ascendit ad accipiendas tabulas Legis; et subito rursus absconditur, id est tacetur, et Moyses accepit Legem, et cum eo iterum apparet. Forte significat Novum Testamentum absconditum esse in Lege, et aliquando intelligentibus apparere? Quod vero Iesus iam vocatur. Cum in libro Numeri quando hoc nomen acceperit, Scriptura dicit quod iam prope esset ut terram promissionis intrarent, per prolepsim, id est preoccupationem, anticipat Scriptura quod postea factum est. Omnia enim ista postquam facta sunt, scripta sunt; et ideo quando factum est quod modo memoratur, nondum vocabatur Iesus, sed quando scriptum est.
marg.| BEDA. Iosue Christum nomine et actione significat, qui minister Moysi dicitur, quia Christus non venit legem solvere, sed adimplerej. Moysi vestigia in omnibus sequitur, quia in cunctis que scripsit Moyses typice designatur, quasi comes individuus, si bene queritur, invenitur. Undek: «Si crederetis Moysi, forsitan crederetis et mihi».
j Mt. 5, 17.
k Io. 5, 46.
marg.| BEDA. Aaron mons fortitudinis, Hur interpretatur ignis vel lumen. Aaron ergo Christum, Hur Spiritum sanctum significat; de hoc dicit Isaiasl: Erit in novissimis diebus preparatus mons domus Domini in vertice montium. Et ille super apostolos in lumine ignis apparuit. Ascendens ergo Moyses ad Dominum, montem fortitudinis et lumen ignis in campestribus ad regendum populum reliquit. Nos ergo si doctores ad contemplationem sequi non possumus, curemus ne aliqua tentatione a vicinitate montis Dei retrahamur, sed pro posse virtutum operibus insistamus, inherentes stabiliter sacramentis Christi, quibus imbuti sumus; et gratiam Spiritus quo signamur, intemeratam conservemus. Et si qua questio pulsaverit, invocemus adiutorium Redemptoris, qui per donum Spiritus sancti protegere ab omnibus malis ac liberare consuevit. Nec dubitandum quia si persistimus, per montem fortitudinis humilitas et infirmitas nostra exaltetur, et cunctis hostibus fortior efficiatur. Per lumen quoque sancti Spiritus illustratur ignorantia nostra, et ad dilectionem Conditoris animus inardescit.
l Is. 2, 2.
Numérotation du verset Ex. 24,15 
Cumque ascendisset Moyses, operuit nubes
interl.| divina protectio
montem,
marg.| CUMQUE  ASCENDISSET  MOYSES etc. BEDA. Sicut mons altitudinem perfectionis que in lege scribenda erat designat, ita   nubes qua mons tegitur gratiam divine protectionis insinuat: qua tanto quisque fruitur, quanto ad scrutanda mirabilia Legis revelatis oculis cordis ascendit. Nam nec   montem solum quo Moyses ascendit,   nubes operuit , sed et populum per deserta gradientem, qui ad altiora non potuit ascendere, obumbravit. Undem: «Expandit nubem in protectionem eorum» etc. Quia Dominus omnes timentes se, pusillos cum maioribus celesti benedictione protegit.
m Ps. 104, 39.
Numérotation du verset Ex. 24,16 
et habitavit gloria
interl.| illustratio
Dei9 super Sinai
9 Dei] Domini Weber
interl.| ‘amphoram meam’ vel ‘mensuram meam’, quia Lex Dei est perfecta regula vivendi, et unicuique secundum opera reddit
tegens
interl.| a tentatione diaboli
illum nube
interl.| divina protectione
interl.| quia in lege Dei sex diebus operari iubetur
septimo autem die
interl.| quia in septimo die iubemur requiescere
interl.| quia post perfectionem operum, lex eternam requiem promittit
vocavit eum Dominus10
10 Dominus] om. Weber
interl.| quia Moyse et ceteris mundo corde divina referante gratia obscuritas celestium sacramentorum est accessibilis. Unden: «Accedite ad eum, et illuminamini».
n Ps. 33, 6.
de medio caliginis.
interl.| obscuritatis scilicet sacramentorum
interl.| In Deo nulle sunt tenebre, sed lucem habitat inacessibilem, quam nullus videre potesto.
o Cf. 1Tim. 6, 16.
ET HABITAVIT GLORIA etc. BEDA. Non modo sublimitas, sed et nomen montis in quo data, legis perfectionem significat. Sina enim interpretatur ‘mensura mea’, vel ‘amphora mea’. Divinitus ergo procuratum est, ut sic vocaretur, ut ipso vocabulo significaret Deus, quod Lex sua perfectam vivendi regulam promulgaret, et unicuique secundum opera sua redderet. Iuxta illudp: «In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis». Bene autem dicitur quod Moyse ascendente, nubes et gloria Domini sex diebus montem operuit, et septimo illum ad altiora montis vocaverit. {t. 1: Erfurt, f. 80vb; facsim., p. 162b} Sex enim diebus in lege operari, in septimo quiescere iubemur.
marg.| TEGENS  ILLUM etc. BEDA.   Sex diebus nube et gloria Domini tegitur: quia qui mandata Domini iustis operibus exequitur, divina protectione dignus habetur. Dominus enim qui ascendere iussit, nube sua et claritate circumdedit, quia qui donum bene operandi tribuit, ipse bene operantes, ne deficiant, illustrat, et ne tentamentis diaboli, quasi fervoribus solis exurantur, protegit.   Septimo die vocavit ad altiora, quia post operum perfectionem, Lex promittit eternam requiem, ut qui in altitudine recte actionis Domino assistimus, ad eius visionem et colloquium ascendamus, secundum illudq: «Etenim benedictionem dabit legislator; ibunt de virtute in virtutem: videbitur Deus deorum in Sion». In hac etiam vita, post active vite perfectionem, ad divine speculationis gratiam ascendunt, qualis et quantula adhuc mortlibus dari potest. Unde de Moyse dictum est quia locutus sit cum Domino facie ad faciem, sicut homo cum amico suor. De illo ergo specialiter intelligitur quod sex diebus in monte nube et gloria Domini sit protectus; septimo altiora conscendit ad colloquium Domini vocatus, quia per opera que a Deo acceperat, magis illustrari et ab omnibus malis meruit obumbrari, ut ad sublimiora divine visionis et collocutionis dona perveniret.
q Ps. 83, 8.
r Cf. Ex. 33, 11.
Numérotation du verset Ex. 24,17 
Erat autem species glorie Domini quasi ignis ardens super verticem montis
marg.| quia mentes fidelium supernorum cognitione irradiat, dilectione accendits
s ¶Fons : cf. infra, glossa marg. Quasi ignis ardens.
in conspectu filiorum Israel.
interl.| qui Deum videre desiderantes, in memoria claritatis eius mentis oculos figunt
marg.| ERAT  AUTEM  SPECIES etc. BEDA.   Quasi ignis ardens species glorie Domini apparuit, quia corda electorum et dona scientie celestis illustrat, et ardore sue caritatis inflammat. In nube ergo apparet gloria Domini, quia nos ab estu tentationum protegit. In caligine, quia potentia maiestatis eius a nullo potest integre comprehendi: Pax enim Dei exsuperat omnem sensumt. In igne ardente, quia mentes fidelium supernorum cognitione irradiat, et spe ac dilectione incendit. Hanc gloriam filii Israel de longe et ab inferioribus aspiciunt; Moyses ascendendo penetrat, quia mysteria divina perfecti subtiliter vident. Nos vero nostre memores fragilitatis et inertie, si intrare comprehendendo nequimus, credendo, sperando et diligendo, in proximo aspectare curemus. Filii enim Israel a longe oculos ad montem Domini et ad conspectum glorie habent, cum infirmi Deum videre desiderantes, oculos mentis figunt in memoria eterne claritatis; quibus in vicinio montis Dei in quem Moysen ascendisse noverunt commorantes, cum eo moderamine vivendi se coercent, ut numquam gressum operis ab imitatione summorum vivorum abstrahant, tametsi plene illos sequi non valeant.
t Cf. Phil. 4, 7.
Numérotation du verset Ex. 24,18 
Ingressusque Moyses
interl.| predicatores
medium nebule,
interl.| occulta divine potentie, vel sapientie
ascendit
interl.| subimi intellectu
in montem,
interl.| sapientie altitudinem
et fuit
interl.| etiam Moyses
ibi quadraginta diebus et quadraginta noctibus.
interl.| quia illi soli decalogum implent quos evangelii gratia iuvat.
marg.| INGRESSUSQUE  MOYSES  MEDIUM etc. BEDA.   Moyses medium nebule ingressus ascendit in montem , cum predicatores divine Legis in quibus ipse eximius est, ad intuenda sublimiter occulta sapientie divine, Domino ducente, penetrant.   Fuit autem cum Domino   quadraginta diebus et noctibus , ut hoc numero disceret quod illi soli decalogum Legis, quem cum populo suo acceperat, possent implere quos Evangelii gratia quatuor libris conscribenda iuvaret. Quater enim deni quadraginta faciunt, vel quod quandoque eadem precepta decalogi in notitiam cunctarum gentium, que in quatuor partibus orbis continentur, divina gratia panderentur, ut per eorum observantiam ad salutem veniant eternam.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ex. Capitulum 24), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=04&chapitre=04_24)

Notes :