Glossa ordinaria

Capitulum 3

Numérotation du verset Ex. 3,1 

Moyses autem pascebat oves Iethro cognati sui
sacerdotis Madian cumque minasset gregem ad interiora deserti venit ad montem Dei Horeb.
Numérotation du verset Ex. 3,2 

Apparuitque ei Dominus in flamma ignis
de medio rubi
et videbat quod rubus arderet, et non combureretur.
Numérotation du verset Ex. 3,3 

Dixit ergo Moyses: Vadam,
et videbo visionem hanc magnam quare non comburatur rubus.
Numérotation du verset Ex. 3,4 

Cernens autem Dominus
quod pergeret ad videndum, vocavit eum de medio rubi,
et ait: Moyses, Moyses. Qui respondit: Assum.
Numérotation du verset Ex. 3,5 

at ille: ne
appropies, inquit, huc solve calciamentum
de pedibus
tuis
locus
enim in quo stas terra sancta est.
Numérotation du verset Ex. 3,6 

et ait: Ego sum Deus patris tui, Deus
Abraham, Deus Isaac, Deus Iacob. Abscondit Moyses faciem suam:
non enim audebat aspicere contra Deum.
Numérotation du verset Ex. 3,7 

Cui ait Dominus: Vidi afflictionem
populi mei in Egypto, et clamorem eius audivi propter duritiam eorum qui presunt operibus
Numérotation du verset Ex. 3,8 

et sciens dolorem eius descendi ut liberarem eum de manibus Egyptiorum,
et educam1 de terra illa
1 educam] educerem Weber
in terram bonam et spatiosam in terram que fluit lacte et melle,
ad loca Chananei2 Ethei et Amorrei Pherezei et Evei et Iebusei.
2Chananei] + et Weber
Numérotation du verset Ex. 3,9 

Clamor ergo filiorum Israel venit ad me vidique afflictionem
eorum, quia3 ab Egyptiis
3quia] qua Weber
opprimuntur
Numérotation du verset Ex. 3,10 

sed veni
et4 mittam te ad pharaonem,
4 et] om. Weber
ut educas populum meum,
filios Israel, de Egypto.
Numérotation du verset Ex. 3,11 

Dixit Moyses ad Deum: Quis ego sum ut vado5 ad pharaonem, et educam filios Israel de Egypto?
5 vado] vadam Weber
Numérotation du verset Ex. 3,12 

Qui dixit ei: Ero tecum
et hoc habebis signum quod miserim te: cum eduxeris populum de Egypto, immolabis
Deo super montem istum.
Numérotation du verset Ex. 3,13 

ait Moyses ad Deum ecce ego vadam ad filios Israel et dicam eis Deus patrum vestrorum misit me ad vos si dixerint mihi quod est nomen eius quid dicam eis
Numérotation du verset Ex. 3,14 

Dixit Deus
ad Moysen: Ego
sum qui sum;
ait sic: Dices ad filios6
6 ad filios] filiis Weber
Israel qui est misit me ad vos.
Numérotation du verset Ex. 3,15 

Dixitque iterum Deus ad Moysen: Hec dices filiis Israel: Dominus Deus
patrum vestrorum, Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Iacob,
misit me ad vos hoc nomen mihi est in eternum,
et hoc memoriale meum in generatione et generationem7
7 generatione - et – generationem Θ Ψ ΩSM Ed1530 ] generationem et generationem Amiatinus ΦRAZGVP* ΩJ Clementina , inv. Weber
Numérotation du verset Ex. 3,16 

Vade, congrega seniores Israel,
et dices ad eos: Dominus Deus patrum vestrorum apparuit
mihi, Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob, dicens: Visitans visitavi
vos
et vidi8 omnia que acciderunt vobis in Egypto.
8 vidi] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 3,17 

Et dixi ut educam vos de afflictione Egypti
in terram Chananei, et Ethei, et Amorrei, Pherezei, et Evei, et Iebusei
ad terram fluentem
lacte
et melle
Numérotation du verset Ex. 3,18 

Et audient vocem tuam
ingredierisque tu et seniores Israel
ad regem Egypti,
et dices ad eum: Dominus Deus Hebreorum
vocavit
nos ibimus viam
trium dierum in9 solitudinem,
9 in] per Weber
ut immolemus Domino Deo nostro.
Numérotation du verset Ex. 3,19 

sed ego scio
quod non dimittet vos
rex Egypti
ut eatis
nisi per manum validam.
Numérotation du verset Ex. 3,20 

Extendam enim manum meam,
et percutiam Egyptum
in cunctis mirabilibus
meis que facturus sum
in medio eorum
post hoc10 dimittet vos
10 hoc] hec Weber
Numérotation du verset Ex. 3,21 

daboque gratiam
populo
huic coram Egyptiis et cum egrediemini, non exibitis vacui
Numérotation du verset Ex. 3,22 

sed postulabit
mulier
a vicina sua
et ab hospita vasa argentea et aurea ac vestes
ponetisque
eas super filios
et filias
vestras, et spoliabitis Egyptum

Capitulum 3

Numérotation du verset Ex. 3,1 
Moyses autem pascebat oves Iethro cognati sui
interl.| alias: soceri sui
sacerdotis Madian cumque minasset gregem ad interiora deserti venit ad montem Dei Horeb.
Numérotation du verset Ex. 3,2 
Apparuitque ei Dominus in flamma ignis
interl.| verbo Domini
de medio rubi
interl.| Iudaici peccati
et videbat quod rubus arderet, {t. 1: Erfurt, f. 57vb; facsim., p. 116b} et non combureretur.
interl.| quia per legem non sunt consumpta peccata populi
marg.| APPARUITQUE  EI. ISIDORUS. Allegorice. Erat flamma in rubo et non cremabatur. Rubus spine peccatorum Iudeorum, flamma in rubo Verbum Dei, id est Lex data illi populo. Sed et flamma rubum non comburit, quia Lex data peccata eorum non consumit.
marg.| Alii in rubo flammante Ecclesiam intelligunt que persecutionibus inflammatur, que loquente in se Domino, non crematur. Quod Dominus Moysi in rubo apparuit, ostendit quia in Ecclesia apparet fidelibus, nec alibi.
marg.| Aiunt Hebrei ideo in rubo Deum apparuisse Moysi ne possent sibi inde idolum sculpere Iudei. Semper enim Deus idolatrie occasionem recidit.
marg.| GREGORIUS. Moraliter. Moyses admixtus Egyptiis quasi vigilabat mundo, ideo vocem Domini non audiebat. Sed extincto Egyptio, postquam in desertum fugit, dum illic quadraginta annis degit, a terrenis tumultibus obdormivit, et ideo divinam vocem percepit. Cum enim mens ab exterioribus sopitur, verbum Dei penetrat veracius. Aurem quippe cordis turba terrenarum cogitationum perstrepens claudit. Non enim perfecte homo sufficit ad utraque divisus, quia si exterius auditum aperit, interius obsurdescit.
Numérotation du verset Ex. 3,3 
Dixit ergo Moyses: Vadam,
interl.| vel transibo , secundum Septuaginta, quod competit: transitori enim talis congruit visio.
et videbo visionem hanc magnam quare non comburatur rubus.
Numérotation du verset Ex. 3,4 
Cernens autem Dominus
marg.| CERNENS  AUTEM  DOMINUS, etc. GREGORIUS. Angelus qui Moysi apparuisse describitur, modo Dominus, modo angelus memoratur. Angelus, quia exterius loquendo servit; Dominus, quia interius presidens, loquendi efficaciam tribuit. Cum enim loquens ab interiore regitur, et per obsequium angelus, et per inspirationem Dominus memoratur.
quod pergeret ad videndum, vocavit eum de medio rubi,
marg.| VOCAVIT  EUM  DE  MEDIO etc. GREGORIUS. Sepe simul terrenis et celestibus substantiis per angelos loquitur Deus, sicut hic cum ignem rubumque sociavit, atque aliud superius, aliud inferius iunxit. Quod tunc solum agitur, cum aliquod magnum ex coniunctione signatur. Nam per succensum rubum Moysen alloquens, ostendit quia doctor populi fieret, qui et legis flammam perciperet, et peccati spinam non vitaret, ut quod ex illo populo exiret, qui igne deitatis {t. 1: Erfurt, f. 57vb; facsim., p. 116b} carnis nostre peccata quasi rubi spinam acciperet, et inconsumptam humanitatis substantiam in ipsa divinitatis flamma servaret.
et ait: Moyses, Moyses. Qui respondit: Assum.
Numérotation du verset Ex. 3,5 
at ille: ne
interl.| vel non
appropies, inquit, huc solve calciamentum
interl.| opera mortua
de pedibus
interl.| affectibus
tuis
marg.| SOLVE  CALCIAMENTUM etc. ISIDORUS. Quia nullus scilicet digne consistere, vel Deum videre potest, nisi cuncta terrena et mortalia vitia deponat. Aliter, veterum consuetudo erat, ut si sponsus sponsam repudiaret, in signum repudii discalciaretur. Ideo Moyses discalciari iubetur, nec ad Ecclesiam que in rubo significatur quasi sponsus accedat calciatus: hoc enim Christo servandum, qui verus est sponsus. De quo Ioannes aita: Cuius non sum dignus solvere corrigiam calciamenti eius.
a Io. 1, 27.
locus
interl.| Ecclesia, ad quam nemo accedit calciatus
enim in quo stas terra sancta est.
Numérotation du verset Ex. 3,6 
et ait: Ego sum Deus patris tui, Deus
interl.| Merita parentum bonorum sepe filiis subveniunt.
Abraham, Deus Isaac, Deus Iacob. Abscondit Moyses faciem suam:
interl.| inclinando
non enim audebat aspicere contra Deum.
Numérotation du verset Ex. 3,7 
Cui ait Dominus: Vidi afflictionem
interl.| misertus ut liberem
populi mei in Egypto, et clamorem eius audivi propter duritiam eorum qui presunt operibus
marg.| VIDI  AFFLICTIONEM etc. GREGORIUS. Moraliter. Sparsis foris mentibus ad seipsum redire cuique difficile est. Quia prava itinera semel captos tanto delectabiliter tenent, quanto quod libuerit non licet. Quia cum discipline munus non obviat, nulla retributionis prospicitur pena que terreat. Sed clausis oculis cordis, precipitatur anima, et tanto securius mala temporalia penetrat, quanto durius bona eterna desperat. Sed ista reproborum nequitia electorum vitam, quasi grana a paleis, separat, et dum affligit, expedit: quia dum violenta ingerit, festinare ad superna compellit; quod in Israelitico populo, Moyse vocante et pharaone seviente, signatur. Moyses enim ad vocandum missus est, cum pharao duris operibus urget, ut alius vocando traheret, alius seviendo impelleret, ut plebs in servitio turpiter fixa, vel vocata vel impulsa moveretur; hoc quotidie agitur dum predicatis celestibus premiis sevire in electos reprobi permittuntur: ut quos Egyptus, id est vita presens, oppressit blandiens, adiuvet premens, ut dum Deus provocat, cruciatus impellat.
Numérotation du verset Ex. 3,8 
et sciens dolorem eius descendi ut liberarem eum de manibus Egyptiorum,
interl.| compatiendo presentialiter liberando
et educam1 de terra illa
1 educam] educerem Weber
marg.| ET  EDUCAM  DE  TERRA etc. GREGORIUS. Rudi populo de presenti vita aliquid promittendum fuit, ut posset in futuro robustius solidari. Si enim parva non acciperet, magna non crederet. Deus ergo largiendo terrena suadet et celestia, ut percipiens quod videbat, speraret quod non videbat.
in terram bonam et spatiosam in terram que fluit lacte et melle,
interl.| Terrena dat, ut suadeat ad celestia, et qui visibilia percipit discat sperare invisibilia.
marg.| IN  TERRAM  BONAM  ET  SPACIOSAM. GREGORIUS. Presens prosperitas aliquando datur, ut ad meliorem vitam provocet, aliquando ut in eternum plenius damnet. Hinc Israeliticis terra Chanaan promittitur, ut quandoque ad eterna speranda provocentur. Quia rudis populus promissionibus non crederet, nisi a promissore aliquid in vicino perciperet. Non ergo solum spe ad res, sed rebus quandoque ad spem trahitur. Undeb: Dedit eis regiones gentium, et labores populorum possederunt, ut custodiant iustificationes eius, et legem eius requirant.
b Ps. 104, 44-45.
ad loca Chananei2 Ethei et Amorrei Pherezei et Evei et Iebusei.
2Chananei] + et Weber
Numérotation du verset Ex. 3,9 
Clamor ergo filiorum Israel {t. 1: Erfurt, f. 58ra; facsim., p. 117a} venit ad me vidique afflictionem
interl.| corporalem et spiritualem
eorum, quia3 ab Egyptiis
3quia] qua Weber
interl.| demonibus, vel iniquis hominibus
opprimuntur
Numérotation du verset Ex. 3,10 
sed veni
interl.| incarnatus propria voluntate
et4 mittam te ad pharaonem,
4 et] om. Weber
interl.| diabolum reprimendum
ut educas populum meum,
interl.| predestinatione
filios Israel, de Egypto.
interl.| de tenebris peccati
Numérotation du verset Ex. 3,11 
Dixit Moyses ad Deum: Quis ego sum ut vado5 ad pharaonem, et educam filios Israel de Egypto?
5 vado] vadam Weber
interl.| quasi Dei est, non hominis, hoc facere. Undec: Gloria mea non est mea, sed qui misit me Patris.
c Cf. Io. 8, 54.
Numérotation du verset Ex. 3,12 
Qui dixit ei: Ero tecum
interl.| divinitas cum humanitate
et hoc habebis signum quod miserim te: cum eduxeris populum de Egypto, immolabis
interl.| immolari facies
Deo super montem istum.
interl.| in eminentia virtutum debet esse qui vult Deo immolare.
Numérotation du verset Ex. 3,13 
ait Moyses ad Deum ecce ego vadam ad filios Israel et dicam eis Deus patrum vestrorum misit me ad vos si dixerint mihi quod est nomen eius quid dicam eis
Numérotation du verset Ex. 3,14 
Dixit Deus
interl.| vel: Dominus
ad Moysen: Ego
interl.| nemo alius
sum qui sum;
interl.| proprie immutabiliter
ait sic: Dices ad filios6
6 ad filios] filiis Weber
interl.| vel filiis
Israel qui est misit me ad vos.
interl.| Sine omni mutatione stabilisque manens dat cuncta moveri.
marg.| QUI  EST  MISIT. Mittitur Moyses ad pharaonem puniendum et tandem occidendum. Missa est Lex ad diabolum destruendum.
marg.| HIERONYMUS. Scribens ad Marcellam de decem nominibus Dei, sexto loco ponit nomen ieye, quod in Exodo legitur: Qui est, misit me ad vos . Deus enim solus, qui exordium non habet, vere essentie nomen tenet: quod per angelum dictum est Moysi nomen eius querenti, quia in eius comparatione qui vere est, quia incommutabilis est, quasi non sunt que mutabilia sunt; quod enim dicitur fuit, non est, et quod dicitur, erit, nondum est. Deus autem tantum est qui non novit fuisse vel futurum esse. Solus autem Pater cum Filio et Spiritu sancto vere est. Cuius essentie comparatum nostrum esse, non est. Unde et dicimus: «Vivit Deus», quia essentia divina vita vivit, quam mors non habet.
Numérotation du verset Ex. 3,15 
Dixitque iterum Deus ad Moysen: Hec dices filiis Israel: Dominus Deus
interl.| non recens
patrum vestrorum, Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Iacob,
interl.| Cui attestantur tres probati et examinati testes, quorum testimonium verum est.
misit me ad vos hoc nomen mihi est in eternum,
interl.| quia hi testes vivunt in eternum
et hoc memoriale meum in generatione et generationem7
7 generatione - et – generationem Θ Ψ ΩSM Ed1455 Ed1530 ] generationem et generationem Amiatinus ΦRAZGVP* ΩJ Clementina , inv. Weber
Numérotation du verset Ex. 3,16 
Vade, congrega seniores Israel,
interl.| apostolos, primitivam Ecclesiam
et dices ad eos: Dominus Deus patrum vestrorum apparuit
interl.| absconditus a seculis et generationibus
mihi, Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob, dicens: Visitans visitavi
interl.| geminatio confirmatio est
vos
interl.| peccato infirmos
et vidi8 omnia que acciderunt vobis in Egypto.
8 vidi] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 3,17 
Et dixi ut educam vos de afflictione Egypti
interl.| mundi
in terram Chananei, et Ethei, et Amorrei, Pherezei, et Evei, et Iebusei
interl.| quam scilicet possidebant vitia per has gentes figurata
ad terram fluentem
interl.| Ecclesiam
lacte
interl.| doctrina infantium
et melle
interl.| dulcedine suavitatis divine
marg.| AD  TERRAM  FLUENTEM  LACTE etc. AUGUSTINUS. Utrum hoc spiritualiter accipere debemus, quia secundum proprietatem non hec erat terra que data est Hebreis? An modus locutionis est, qua ubertas et suavitas terre laudatur?
Numérotation du verset Ex. 3,18 
interl.| obedientes
ingredierisque tu et seniores Israel
interl.| principes Ecclesie
ad regem Egypti,
interl.| principem mundi
et dices ad eum: Dominus Deus Hebreorum
interl.| transitorum, qui non habent hic manentem civitatemd, qui cupiunt exire de Egypto
d Cf. Hbr. 13, 14.
vocavit
interl.| tam interius quam exterius
nos ibimus viam
interl.| Christum qui die tertia resurrexit
trium dierum in9 solitudinem,
9 in] per Weber
interl.| remoti a strepitu mundi
ut immolemus Domino Deo nostro.
interl.| sacrificium laudis
interl.| qui non ingreditur civitatem
Numérotation du verset Ex. 3,19 
sed ego scio
interl.| meum tamen est monere ut inexcusabilis sit
quod non dimittet vos
interl.| filios lucis
rex Egypti
interl.| tenebrosorum
ut eatis
interl.| recedentes a tenebris
nisi per manum validam.
interl.| potentiam apertam
Numérotation du verset Ex. 3,20 
Extendam enim manum meam,
interl.| ad feriendum
et percutiam Egyptum
interl.| mundum et principem eius
in cunctis mirabilibus
interl.| plagis
meis que facturus sum
interl.| que nemo alius facit
in medio eorum
interl.| ut omnes videant ne possint excusari
post hoc10 dimittet vos
10 hoc] hec Weber
interl.| victus plagis
Numérotation du verset Ex. 3,21 
daboque gratiam
interl.| gratis
populo
interl.| novo scilicet
huic coram Egyptiis et cum egrediemini, non exibitis vacui
Numérotation du verset Ex. 3,22 
sed postulabit
interl.| non est inhonestum quod Deo precipiente est factum
mulier
interl.| solicita anima, ut Ecclesia
a vicina sua
interl.| a concellanea sua
interl.| poete et philosophi quodammodo sunt nobis vicini
et ab hospita vasa argentea et aurea ac vestes
interl.| morum et operum honestates
marg.| NON  EXIBITIS etc. AUGUSTINUS. Quod mandavit Dominus Hebreis ut acciperent ab Egyptiis vasa argentea et aurea, et vestem, atque addidit: Et predabimini eos, mandati huius non potest esse iniustum iudicium. Mandatum enim Dei est de quo non iudicandum, sed obtemperandum fuit. Ipse enim novit quam iuste mandaverit, ad servum pertinet obedienter facere quod mandavit.
marg.| VASA  ARGENTEA etc. Argentum et aurum ab Egyptiis petimus, unde tabernaculum Deo fabricemus, cum poetas et philosophos legimus, ut divinam Scripturam sapientius et facundius legamus.
ponetisque
interl.| ornando, erudiendo
eas super filios
interl.| maiores
et filias
interl.| minores
vestras, et spoliabitis Egyptum
interl.| auferendo que tabernaculo Dei utilia sunt



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ex. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=04&chapitre=04_3)

Notes :