Capitulum 1
Numérotation du verset
Iob. 1,1
¶ 1 Vir erat
1
Hic incip. cap. 1
,
Incipit liber Iob ΩF , Incipit liber Iob secundum ebraicam veritatem
Maih1285
in terra Hus nomine Iob.
Et erat vir ille simplex2 et rectus
2 simplex Δ ΩA ΩF ΩG ΩN
] magnus
praem. NAL3245
* (
expunc
.)
ac timens Deum3
3 et rectus – ac ... Deum]
inv.
Ω
R
et4 recedens a malo.
4 et Δ
Vi
ΩA ΩF ΩG
] ac
Av16 Aquin.
Numérotation du verset
Iob. 1,2
Natique sunt ei septem filii5*
5 septem filii ΩA ΩF ΩG ΩN ΩL
Weber
]
inv. Rusch
et tres filie
Numérotation du verset
Iob. 1,3
et fuit possessio eius6
6 eius
Av16
ΩA ΩF ΩN
Ω
R
Rusch Weber
] illius
Amiatinus
ΩL
septem millia7 ovium et tria millia8 camelorum quingenta9 quoque10 iuga boum et quingente11 asine ac12 familia multa nimis.
7 millia]
om. K
|
8 millia] capre ac tria
praem.
ΣT
|
9 quingenta
Cas259 Do17
ΩA ΩF (da) ΩG ΩN²
Ω
R Δ
Weber
] quinquaginta ΦG
Rusch
, quinnta ΩN*, quiquaginta ΦG, et
praem. Ed1530
|
10 quoque
Cas259
] -que ΩM
|
11 quingente
Cas259
ΩA ΩF ΩG
Ω
R Δ
Rusch
] quingenta
Do17
|
12 ac
Cas259
Δ ΩA ΩG] et
Av16
ΩF
Ed1530
|
Eratque13 vir ille magnus inter omnes Orientales.
13 Eratque
Cas259
ΩF] Erat ΩG
Numérotation du verset
Iob. 1,4
Et ibant filii eius
et faciebant convivia14
14 convivia
Cor4
V (sed .<Parisiensis>.
CONVIVIA
)
Greg. n. 9 (pars cod.) et 27 Av16 D Do17 Maih1285²
ΩF ΩG ΩJ ΩS ΩV
Aquin. Rusch
]
convivium
Maih1285*
Vi Cas259 Cor2
F (
CONVIVIUM
et ipse Gregorius!)
Cor2
(hebr. et antiq. et ipse grecus)
Cor4
F (b<iblie> paris<ienses> habent
CONVIVIUM?
) Δ ΩA ΩL
Weber
per domos15, unusquisque16 in die suo17.
15 domos
Av16 etc.
] domus ΦV
Q²
|
16 unusquisque
Av16
ΩA ΩF ΩG
] uni<us>quisque
NAL3245
|
17 die suo
Av16 Cas259
ΩA ΩF] die sua ΠF
G Iulian.,
in diem suum
Cava X,
domo sua ΩM
|
Et mittentes vocabant tres sorores suas ut comederent et biberent vinum18* cum eis.
18 vinum ΩF ΩG ΩJ* ΩS,
cf. v. 18
]
om. Av16 Cas259 Do17 Maih1285
ΩM ΩA ΩJ²
Ω
R Δ
Rusch Weber; Glossa ordinaria : def. Clf10
Numérotation du verset
Iob. 1,5
Cumque in orbem
transissent dies convivii19 mittebat ad20 eos21 Iob
19 transissent – dies convivii ΩA ]
inv. Do17
ΩF ΩG
Ω
R
|
20 ad eos ΩA ΩG Δ
etc.
] eos
,
om. C X Greg.
|
21 eos] illos Ω
R
|
et sanctificabat illos22.
22 illos] eos
Av16 Cas259
Ω
R
Consurgensque diluculo offerebat holocausta per singulos23.
23 per singulos
Av16 NAL3245 Cas259
ΩA ΩG ΩL
Rusch Weber
] per singulis
L
ΨD+ pro singulis
Clementina
Dicebat enim : Ne forte peccaverint filii mei
et benedixerint24 Deo in cordibus suis.
24 benedixerint
Cas259
ΩA ΩG
] benedixerit ΩM
Sic faciebat Iob cunctis diebus.
Numérotation du verset
Iob. 1,6
Quadam autem die25
25 autem die] die
Av16*,
die + autem
(interl.) Av16
cum venissent filii Dei
ut26 assisterent coram Domino
26 ut
NAL3245 Aquin.
ΩA ΩG Δ
Rusch Weber
] et ΛL ΦR ΩM
Vi Cas259
affuit inter eos
etiam27 Satan
27 inter eos - etiam ΩA ΩG²
Ω
R] in. eos et ΩF ΩG* ΩS, + et
NAL3245, inv. Cas259
Numérotation du verset
Iob. 1,7
Cui dixit Dominus :
Unde venis ?
Qui respondens ait28 : Circuivi terram et perambulavi eam.
28 qui respondens ait
Av16 Maih1285² (inv. pr. m.
qui ait res.)
NAL3245 Do17
ΩA ΩF ΩG Δ
Rusch Weber
] cui respondens ait ΩS, respondens sat(h)an ait
Cava X Greg.
, qui respondit ΣT
Cas259
Numérotation du verset
Iob. 1,8
Dixitque Dominus ad eum : Numquid considerasti servum meum Iob,
quod non sit similis ei29* in terra ? Homo simplex et rectus et30* timens Deum et31 recedens a malo ?
29 similis ei Φ
E
ΩF ΩG ΩJ ΩS ΩV, cf.
Sang. Ox. Tur. :
sim. illi]
inv. Av16 Cas259
ΩA Δ (sit ei ω1 :
iter.
ω²)
Rusch Edmaior. Weber
|
30 et ΩA ΩM ΩF ΩG ΩJ ΩS ΩV ΩL
Vi Ed1455 Ed1530 Weber
] ac ΠF ΣT
E H Q Av16 Aquin. Maih1285 NAL3245
Ω
R Δ
Rusch Ed1532 Clementina, om. Cava X
|
31 et
Cava X Π
F
Σ
T
E H Q Av16 Maih1285² NAL3245
ΩF ΩG ΩJ
Ω
R ΩS ΩV Δ
Ed1530 Ed1532 Rusch Clementina
] ac ΩA ΩM
Maih1285 Weber
|
Numérotation du verset
Iob. 1,9
Cui respondit
Satan32* : Numquid frustra timet Iob Deum33 ?
32 respondit Satan ΦV*
Cor2
VF (
A MALO CUI RESPONDIT SATHAN ET AIT :
utrumque est ibi sed quidam contra hebr. et anti. male resecant quod dicitur
ET AIT
)
Cor4
V (.<Parisiensis>. non habet
ET AIT
) ΩF ΩG ΩJ ΩS ΩV
]
respondit Satan ait ΦRGV²
E*
, respondit Satan et ait
Cas259 Cor2
(hebr. et anti.)
Maih1285
ΩA ΩM ΩL, respondens Satan ait
Av16 Maih1285²
(et
supra expunct.) NAL3245
Δ
Rusch Weber
¶Nota: Guillaume de Mara 1° retient la leçon
ET AIT
avec le grec et l’hébreu ; 2° constate que les bibles examinées ont les deux versions : « utrumque est ibi » ; 3° les apostilles marginales de
Cor2
FV signalent que la leçon est absente du texte parisien.
|
33 frustra timet Iob Deum
Av16 Cas259 Vi
ΩM ΩF ΩJ ΩS ΩV
]
frustra timet Deum Iob ΨD, frustra Iob timet Deum
Greg. Cava X
ΠF ΣT²
H Maih1285 Q
ΩG ΩL Δ
Aquin.
, Iob frustra timet Deum
Ed1530 Clementina
, frustra timet Deum
NAL3245
|
Numérotation du verset
Iob. 1,10
Nonne tu vallasti eum
et34 domum
34 et ΩF
Ω
R ΩV
]
ac
Av16 Maih1285 NAL3245 Cas259
Δ ΩA ΩL
Weber
eius, universamque35 substantiam eius36 per circuitum ?
35 universamque
Cas259
ΩF
Ω
R Δ
Vi
] et universam
Aquin.
|
36 eius
Greg. n. 44
ΣT
Q
ΨD
NAL3245 Cas259 Maih1285²
Δ ΩF ΩJ ΩS
Ω
R ΩV ]
om. Av16 Maih1285
ΩA ΩG
Weber
|
Operibus manuum eius benedixisti,
et possessio eius37 crevit in terra38.
37 eius
Greg. Cava
X ΣT Φ
H D S W Av16 NAL3245 Aquin.
ΩM ΩF ΩG ΩJ
Ω
R ΩS ΩV² Δ
Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina
] illius ΩA
Cas259 Vi Weber
|
38 terra] terram Ω
R
|
Numérotation du verset
Iob. 1,11
Sed extende
paululum manum tuam39,
39 paululum – manum tuam]
inv. Av16
et tange cuncta40 que possidet,
40 cuncta] omnia
Cas259
nisi in facie41 benedixerit tibi.
41 facie
Cava X
ΣT ΘΗ²
H NAL3245
(.<Parisiensis>. a<lte>r ? non interponit
TUA
) ΩA ΩF ΩG ΩJ ΩS ΩL² (
eras. ?
) Δ
cum LXX et Hier. in Ez. 16, 27
]
faciem
Greg. Ambros. Hier.
ΛL
F G² K S* W Av16
ΩM
Ω
R
Do17 Ed1455 Ed1530 Rusch Clementina
, faciem tuam
L G* cum Aug.,
facie tua
Cor2
FV (hebr. et anti. interponunt
TUA)
ΩL*
Weber
Numérotation du verset
Iob. 1,12
Dixit ergo42 Dominus ad Satan : Ecce universa que habet43 in manu tua sunt,
42 ergo
Cas259
ΩA ΩM ΩF ΩJ
Ω
R ΩS
Rusch Weber
]
om.
Δ, autem ΩG
|
43 habet] + Iob Δ
|
tantum in eum ne extendas manum tuam.
Egressusque est
Satan
a facie Domini44.
44 Satan – a facie Domini]
inv. Cas259
Numérotation du verset
Iob. 1,13
Cum autem quadam die
filii et filie eius45 comederent et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti,
45 eius
Av16 Cas259
ΩA ΩF ΩG]
om.
Ω
R, + Iob
Do17
Numérotation du verset
Iob. 1,14
nuntius
venit ad Iob qui diceret : Boves arabant
et asine pascebantur iuxta eos
Numérotation du verset
Iob. 1,15
et irruerunt
Sabei,
tuleruntque omnia
et pueros46
46 et pueros
Av16 Cas259
ΩA ΩF ΩG ΩV
Weber
] necnon
praem.
ΨD, necnonque veros !
cacogr. NAL3245
percusserunt gladio et evasi ego solus ut nuntiarem47 tibi.
47 nuntiarem] nuntiaverunt
Maih1285*
Numérotation du verset
Iob. 1,16
Cumque adhuc ille48 loqueretur, venit alter49
48 Cumque... ille
Av16 Do17
ΩA ΩF ΩH
Weber
] Cumque adhuc ΩG, Sed ille adhuc
NAL3245
|
49 alter ΩA ΩF ΩG
Ω
R
Rusch Weber
] alius
Greg. n. 23 Cava X Cas259
ΩM
|
et dixit :
Ignis Dei50
50 Dei
Cas259
ω1
Maih1285
ΩA ΩG
Rusch Weber
]
om.
ΛL Φ
S²
ΩF
Cor2 (
quidam anti.
IGNIS DESCENDIT.
Sequitur :
E CELO ET TACTAS OVES
) ω²
descendit51
de52 celo53 et cunctas54* oves puerosque55 consumpsit et effugi ego solus56 ut nuntiarem tibi.
51 descendit
Cor2
VF (quidam anti.) Φ S²
W Aquin.
ΩM ΩF ΩH ΩS ΩV
]
cecidit
NAL3245 Maih1285 Cas259
Δ
Vi Do17 Cor1
(hebr.)
Cor2
(Greg. et hebr.)
Cor4
V (.<Parisiensis>. habet sic correctum
IGNIS DEI CECIDIT DE CELO ET TACTAS
etc.) ΩA ΩJ
Rusch Weber
|
52 de
Iulian. Greg. L Cava
ΛL X ΠF ΦV
E S W NAL3245 Cor4
V ΩM ΩF ΩG ΩJ ΩS ΩL
Rusch
] e
Cor2
F
Cor2
V (quidam anti. ?)
Clementina Weber; om. G*
ΨD
|
53 cecidit - de celo]
inv.
Λ
NAL3245
|
54 cunctas
Cor1
(postille= ΩH
Do17 [Glossa ordinaria])
ΩF ΩS ΩV ] tactas
Cor1
(hebr. et Greg. et Philippus auditor, ut dicunt, Ieronimi qui Iob exposuit habet
TACTAS
)
Cor2
F
Cor2
V(quidam anti.)
Cor4
V (habet sic correctio:
IGNIS DEI CECIDIT DE CELO ET TACTAS
etc.)
Av16 Cas259 NAL3245 Maih1285
ΩA ΩM ΩJ Δ
Rusch Weber
|
55 puerosque ΩF
Rusch Weber
] et pueros ΩG
|
56 effugi – ego solus]
inv. Av16
|
Numérotation du verset
Iob. 1,17
Sed et57 adhuc illo58 loquente, venit59 alius et dixit : Chaldei fecerunt tres turmas
57 Sed et
Vi Cas259
ΩM ΩG ΩS ΩV Δ
Rusch Weber
] Et
K*,
Sed ΠF ΣT
E* Do17
ΩF ΩJ
Aquin.
|
58 adhuc illo loq. ΣT Φ
E Do17
ΩA ΩF ΩG ΩJ ΩS ΩV
Aquin.
Δ
Ed1455 Rusch
] illo adhuc loq.
inv. Vi Av16 NAL3245 Weber,
illo loquente adhuc
Cas259 (inv.)
|
59 venit
Cas259
ΩA] + et ΩH
(hapax?)
|
et invaserunt camelos
et tulerunt eos, necnon et pueros percusserunt gladio, et effugi ego60* solus ut nuntiarem tibi.
60 effugi ego ΛL X²
S W Av16
Do17 NAL3245 Cas259
Ω ΩA ΩF ΩG ΩH Δ
Greg. cum hebr. et LXX
] effugii ego
Cava X*
ΣT, fugi ego ΩL, ego effugi
Rusch
, ego fui ΨD , ego fugi
Weber
Numérotation du verset
Iob. 1,18
Adhuc loquebatur61 ille et ecce alius intravit62 et dixit63 : Filiis tuis et filiabus tuis64
61 Adhuc
L
Φ
E² D G NAL3245 Cas259
ΩA ΩM ΩF ΩG ΩJ ΩS ΩV
Ed1455 Rusch Clementina
]
om. Vi Weber
|
62 intravit] venit
Cas259
|
63 et dixit
Cas259
ΩA ΩF ]
om.
ΩG
|
64 tuis ΩF ΩG ΩJ* ΩS ΩV
cum hebr. LXX
]
om. Av16 Cas259
ΩA ΩM ΩH
Ω
R
NAL3245 Do17
Δ
Ed1455 Rusch Weber
|
vescentibus et bibentibus vinum in domo fratris sui65 primogeniti66,
65 sui] tui
Maih1285
|
66 primogeniti
Av16 Vi Do17
ΩA ΩF
codd. edd.
]
om. Aquin.
|
Numérotation du verset
Iob. 1,19
repente ventus
vehemens67 irruit a68 regione deserti
67 ventus vehem.
Maih1285²
] ventus veniens
Av16, inv. Cas259 Maih1285*
|
68 a
Av16 Cas259
ΩA ΩM ΩF ΩJ ΩV
Ed1455 Rusch Weber
] e ΘHG ΩS
|
et concussit69 quatuor angulos domus que corruens oppressit liberos tuos et mortui sunt et effugi ego solus ut70 nuntiarem tibi.
69 concussit
Av16² Cas259
ΩA ΩF ΩV
Ed1455 Rusch Weber
] conclussit
Av16*
consumit
D,
conclusit ΩH
|
70 ut] et
Maih1285*
|
Numérotation du verset
Iob. 1,20
Tunc surrexit71 Iob
71 surrexit
Cas259
ΩA ΩF ΩG
Rusch Weber
] con|surrexit ΩG
et scidit vestimenta sua72
72 vestimenta sua
Greg
.
L Cava X S Cas259 Do17
ΩM ΩF ΩG ΩL ΩS ΩV Δ
Rusch Ed1530 Clementina cum LXX
]
tunicam suam
ΩA ΩJ
Ed1455 Weber
;
Cor1
(hebr. habet
PALLIUM SUUM
videlicet vestem sericam),
Cor2
V (hebr. et antiq.
TUNICAM SUAM
sic in hebr.
TUNICA IACINCTINA
dicitur Ex. 29:31 et
TUNICA IONATHE
1Rg. 18:4 Greg. exponit iuxta litteram Septuaginta interpretum que est
VESTIMENTA SUA
)
; cf. Cor2
F
(cum minor. variationibus)
et, tonso capite corruit73
73 corruit] corruens
Maih1285
in terram et74 adoravit
74 corruit in terram et
Do17
ΩF ΩG ΩH
Ω
R ΩV
Rusch
] corruens in terram
Av16 Cas259 Maih1285
ΩA ΩM ΩS ΩJ (+ et
rubr. cancel. et exp.
) ΩL
Ed1455 Weber
,
om. Nal3245
Numérotation du verset
Iob. 1,21
et dixit :
Nudus egressus sum75
75 sum] ac
Maih1285
de utero matris mee
et76 nudus revertar illuc. Dominus dedit
76 et nudus
Av16 Vi Maih1285
ΩA ΩM ΩF ΩG ΩS ΩV
Rusch Weber
]
nudus et Θ D, nudus
Cava
ΛL Χ ΠF F G² K S* W ΨD² ΩJ²
Ω
R Δ
NAL3245 Do17 Iulian. Greg. Aquin.
Dominus abstulit,
sicut Domino placuit ita factum est77.
77 sicut Domino... factum est
Greg. Cava
ΛL X ΠF ΣT² Φ
E
Θ H²
Q F² G S W
ΨD²
Cas259
ΩA ΩM ΩF ΩG ΩJ ΩS ΩV
Ed1455 Rusch Clementina
; cf. responsorium “Si bona suscepimus”, Corpus antiphonalium officii officii (n° 7647)]
om. Philip. Iulian. Hier. (in Ps. 96) V L Amiatinus
ΣT* H D F K ΨD
Weber
Sit nomen Domini benedictum.
Numérotation du verset
Iob. 1,22
In omnibus his non peccavit Iob labiis suis78,
78 labiis suis
Philip. Iulian. L
ΠF
E
ΘΗ2G2
H² Q F² NAL3245 Cor1
(quidam) ΩM ΩF ΩG ΩJ ΩS ΩV
Ed1455 Rusch Clementina
]
om. ΘG (hebreus non habet
LABIIS SUIS
)
Cor1
(quidam hic male addunt
LABIIS SUIS
quia hebr. et Greg. et anti. non habent )
Cor2
FV (
IOB NEQUE STULTUM
)
Av16
ΩL Δ
Weber,
et non dedit insipientiam Deo
Cor2
F (Septuaginta)
neque stultum quid79 contra Deum locutus est.
79 quid
Cor2
F
Do17 Aquin.
ΩA ΩM ΩF ΩJ ΩM
Ω
R ΩV
Rusch Weber
] aliquid
Cava Greg. Vi
ΛL
X Q S
Capitulum 1
Numérotation du verset
Iob. 1,1
marg.|
{3.9}
Vir erat in.
etc. Sicut dictum est, intentio Sancti Iob in hoc libro est declarare quod ex divina providentia aliquando malis bona conceduntur, et iustis adversa inferuntur : quod potissime declarat per suam flagellationem absque culpa precedente, Deo pro meliori hoc faciente. Et ideo liber iste dividitur in tres partes, quia primo describitur ipsius Iob multiplex flagellatio : Secundo ex hoc oritur disputatio cap. 3. Tertio subditur Dei determinatio 38. cap. Prima in duas ; quia primo circa hoc Iob describitur prosperitatis status. secundo adversitatis pondus, ibi
: Quadam autem die. Prima
in tres ; quia primo describitur ipsius Iob prosperitas ex persone sue conditione. Secundo ex bonorum exteriorum multiplicatione, ibi
: Natique sunt. Terti
o ex filiorum mutua dilectione, ibi
: Et ibant. Prima
adhuc in duas ; quia primo describitur ipsius Iob patria, et genus : {3.10} secundo ipsius multiplex virtus, ibi
: Et erat. Circa
primum dicitur.
marg.|
.1.
Vir erat.
Gn. 22.d. habetur, quod Melcha peperit ipsi Nachor, Hus primogenitum, et Buz secundum, ubi dicit Rabbi Salomon quod ab isto Hus denominata est terra ista, de qua fuit Iob : et ex hoc consequenter dicunt alii Hebrei, quod Iob descendit de Nachor fratre Abraham. et hoc idem dicit Hieronymus in libro de Hebraicis questionibus super Genesim. De quo libro certum est, quod sit Hieron. ut ipsemet dicit in libro illustrium virorum : licet de Hebraicis questionibus super alios libros dubium sit a quo sint facte, sicut alias dixi. Huic etiam dicto concordat quod habetur infra 32. quod Heliu Buzites venit cum amicis Iob ad ipsum consolandum, qui dictus est Buzites, eo quod descendit de Buz secundo filio Nachor, ut dicit Hieronymuslibro de Hebraicis questionibus, et sic cum Heliu, et Iob fuerint de eadem cognatione, sequitur quod Iob descendit de Nachor.
marg.|
.2.
Nomine Iob.
Dicit autem Augustinus, et Ambrosius super epistolam{3.11} ad Romanos quod iste vocatur Iobab, Gn. 36. et per consequens secundum eos descendit de Abraham per Esau. Fuerunt autem moti ad hoc dicendum, ex similitudine nominum, scilicet Iob, et Iobab ; et huic dicto concordat quod in aliquibus Bibliis in fine libri Iob, et in aliquibus post primum Prologum Hieron. super istum librum additur. Fertur autem Iob in terra habitasse Ausitide in finibus Idumee, et Arabie, et erat ei ante nomen Iobab ; erat autem ipse filius quidem Zare de Esau filiis filius, etc. Sed in hoc videtur melius credendum Hieronymo, et Hebreis dicentibus eum descendisse de Nachor, ut dictum est, quia fuerunt magis triti in talibus historiis, et genealogiis. Nec motivum aliorum valet : quia frequenter contigit quod duo homines valde de dispari patria, et genere non solum simili nomine nominantur, sed etiam eodem penitus nomine. Supponitur etiam falsum, scilicet quod predicta nomina sint valde similia, cum tamen secundum veritatem sint multum dissimilia, scilicet in fine ; ut patet in principio ; quia hoc nomen Iob in Hebreo incipit per Aleph ; Iobab vero per Ioth. Similiter additio que allegata est non valet, quia sicut dicit Hieronymus libro de Hebraicis questionibus, non est in Hebreo : et ideo non est ei adherendum secundum ipsum ; dato quod inveniatur aliquando in fine libri Iob ; et ex hoc patet, quod si ponatur in fine Prologi Hieronymi non est hoc de intentione sua, sed hec additio, et consimiles ab aliquibus minus expertis {3.12} in historiis, et genealogiis Hebreorum apposite sunt ; propter quod de ipsis non est curandum. Ex dictis patet in parte quo tempore fuit Iob, quia secundum Hieronymuslibro de Hebraicis questionibus Heliu Buzites, de quo dictum est, quod fuit contemporaneus ipsi Iob, licet iunior ipso fuit Balaam. de quo habetur Numeri 23. et 34. quod fuit circa finem vite Moysi : et sic Iob, et Moyses fuerunt contemporanei.
marg.|
.1.
Et erat.
Hic consequenter describitur ipsius Iob multiplex virtus, cum dicitur.
marg.|
.2.
Simplex.
Id est, sine plica dolositatis, et falsitatis. Accipitur enim hic simplicitas, non prout opponitur intellectus perspicacitati, sed prout opponitur dolositati : secundum verbum Apostoli Romanorum 11. capit. Volo vos esse sapientes in bono, et simplices in malo.
marg.|
.3.
Et rectus.
Id est, per lineam iustitie procedens in suis actibus. Rectum enim dicitur cuius medium non exit ab extremis, extrema vero actuum humanorum sunt prima principia operabilium, scilicet ; Hoc facias alii quod tibi vis fieri. Et non facias alii quod tibi non vis fieri, et ultimus finis, scilicet beatitudo, que est finis virtutis. Dicitur ergo Iob rectus, quia in operibus suis processit a principiis operabilium absque declivitate recte tendens in finem ultimum ; qui est beatitudo, et retributio nostra, et premium ; et per hoc ostenditur quod Iob bene se habuit erga proximum.
marg.|
{3.13}
.1.
Ac timens,
scilicet timore filialis reverentie, et sic bene se habuit erga Deum.
marg.|
.2.
Et recedens.
non formidine pene, sicut aliquando faciunt mali, sed virtutis amore, quod est proprium bonorum, et sic patet quod bene se habuit erga seipsum.
Numérotation du verset
Iob. 1,1
moraliter
moraliter
marg.|
{3.9}
.1.
Vir erat in terra.
Philosophus Primo Ethicorum tetragono comparat hominem virtuosum : quia sicut corpus tetragonum optime sedet in quolibet latere, sic virtuosus bene se habet in omni eventu fortune : propter quod ibidem dicit Philosophus de virtuoso, quod fortunas optime feret, s. prosperam, ea utendo ad opera magnificentie, et liberalitatis : et adversam, ea utendo ad exercitium patientie et longanimitatis. Iob autem bene se habuit in prosperis, et adversis, sicut patet ex decursu huius libri : propter quod tenet typum cuiuslibet {3.10}perfecte virtuosi. In prosperis autem bene se habuit ante fortunam adversam, et etiam post ipsam, propter quod in principio libri, et eius fine agitur de temporibus prosperitatis, in medio vero de tempore adversitatis. Quantum ad primum dicitur ; Erat vir, id est virtuosus a virtute morali, et intellectuali dictus. ideo subditur.
marg.|
In terra.
Hus que consiliator interpretatur. talis enim est ad consulendum sibi, et aliis valde aptus.
marg.|
Nomine Iob.
Qui magnus interpretatur : Ille enim qui inter homines est virtuosus, ille inter eos est vere maior.
Numérotation du verset
Iob. 1,2
marg.|
.3.
Natique.
Hic consequenter describitur prosperitas Iob quantum ad bona exteriora, inter que, maiora sunt filii, et filie, in quibus manent parentes quodammodo, secundum illud Eccl. 30.a. Mortuus est pater eius, et quasi non est mortuus, reliquit enim similem post se, scilicet filium. Ponitur autem maior numerus filiorum, quam filiarum, cum dicitur.
marg.|
.4.
Septem filii, et.
Quod facit cumulum prosperitatis sue. Tum quia filii communiter magis diliguntur. Tum quia possunt magis in bonis paternis succedere. Tum quia possunt in regendis parentum domibus melius {3.14} adiuvare. Consequenter ponuntur alia bona exteriora, scilicet divitie, quibus sustentatur vita parentum, et filiorum. Divitie autem antiquorum fuerunt principaliter animalia, inter que primo ponuntur illa, que deserviunt homini ad victum, et vestitum, cum dicitur.
Numérotation du verset
Iob. 1,2
moraliter
moraliter
marg.|
{3.13}
.3.
Natique sunt.
Secundum quod dicit Greg. hom. 25. quia septem diebus omne tempus revolvitur, recte septenario numero universitas figuratur, discipulus autem perfectus, hominis perfecti in virtutibus moralibus et intellectualibus dicitur eius filius tamquam similis ei factus, per septem igitur filios universitas discipulorum eius, potentium bene operari, et docere significatur.
Numérotation du verset
Iob. 1,3
marg.|
.5.
Et fuit possessio.
De quarum lana homines vestiuntur, et carnibus nutriuntur. Secundo ponuntur animalia homini deservientia ad laborem relevandum, cum dicitur.
marg.|
.6.
Et tria milia.
Qui maxime deserviunt homini in oneribus portandis de loco ad locum. Tertio ponuntur ea que deserviunt homini in agricultura, cum dicitur.
marg.|
.7.
Quingenta quoque.
Quarto ea que deserviunt homini ad vecturam, cum dicitur.
marg.|
.8.
Et quingente.
Ex quibus generantur muli, servientes hominibus in equitatione.
marg.|
{3.15}
.1.
Ac familia.
que erat necessaria pro tot, et tantis administrandis.
marg.|
.2.
Eratque vir ille.
id est valde famosus propter bonitatem suam, et virtutem, in quo etiam apparet prosperitas eius, cum nomen bonum sit diligibilius, quam aurum, et argentum.
Numérotation du verset
Iob. 1,3
moraliter
moraliter
marg.|
.4.
Et tres filie.
per quas intelliguntur persone potentes bene operari, sed non docere, propter quod dicuntur filie quia non possunt gignere filios verbo predicationis, vel doctrine possunt tamen concipere conceptus devotionis per verbum predicatoris. Dicuntur autem tres, quia vivunt in fide sancte trinitatis.
marg.|
.5.
Et fuit possessio.
per oves, innocentes intelliguntur, unde dicitur{3.14} 2Rg. 24.c. isti qui oves sunt, quid fecerunt. Per septenarium numerum universitas designatur, sicut dictum est supra.
marg.|
.6.
Et tria milia.
per camelum, qui est animal gibbosum, et portandis oneribus aptum, significatur peccator penitens, qui peccat ex gibbo superbie, sed ad satisfaciendum se exponit ad portandum onus penitentie.
marg.|
.7.
Quingenta quoque.
per iuga boum intelliguntur persone matrimonio iuncte, quia iugum dicitur a iungendo. Bos autem est animal laboriosum, ideo per iuga boum significantur persone coniugate, viventes honeste, laborantes pro sui status honestate servanda, et pro prole ad Dei servitium educanda.
marg.|
.8.
Et quingente asine.
Asina est animal tardum, tamen subiicitur ad portandum onus, ideo per asinas significantur homines ad penitentiam tarde venientes, ipsam tamen humiliter sustinentes. Dicuntur autem{3.15} quingenta iuga boum, et quingente asine, quia dum utriusque conditionis persone per laborem penitentie ad eternam requiem gradiuntur, sub quingentesimo numero mystice reponuntur, nam quinquaginta per decem multiplicata faciunt quingenta, quinquaginta vero requiem significant eo quod annus quinquagesimus erat remissionis, et quietis tempus. Omnia vero predicta possessio Iob dicuntur, per quam bonus doctor, vel prelatus significatur, quia cedit ad eius meritum quidquid boni per eius doctrinam fit in statibus predictorum, in omnibus autem predictis ponitur numerus determinatus pro indeterminato, sicut Mt. 18.c. Non dico tibi usque{3.16} septies, sed usque septuagiessepties, id est toties quoties.
marg.|
.1.
Ac familia.
Exponatur sicut supra.
marg.|
.2.
Eratque vir.
virtute, et dignitate.
marg.|
.2.
Inter omnes.
id est Christianos. De Christo namque dicitur Zac. 6.c. Ecce vir oriens nomen eius. Sicut autem a nomine Christi dicuntur Christiani, ita a nomine orientis possunt dici orientales.
Numérotation du verset
Iob. 1,4
marg.|
.3.
Et ibant.
Hic consequenter describitur prosperitas Iob ex filiorum mutua dilectione, abundantia enim divitiarum solet esse causa discordiarum, propter quod dicitur Gn. 13.b. quod Loth, et Abraham non poterant simul habitare pacifice propter magnitudinem divitiarum, et familie, et ideo magna prosperitas {3.16} fuit ipsi Iob, quod filii eius quamvis essent plures, et valde divites, adhuc erant ad invicem valde concordes, et hoc est quod dicitur. Et ibant filii eius. se amicabiliter associando.
marg.|
.4.
Et faciebant convivium.
non ad gulam, seu carnalitatem, sed ad amicitiam nutriendam.
marg.|
.5.
Unusquisque in.
id est una die hebdomade, sicut erant septem filii, et sic in hebdomada secunda recipiebatur circulus.
marg.|
.6.
Et mittentes.
ne viderentur eas contemnere tamquam sexu fragiles, sed magis eas diligere, et honorare.
Numérotation du verset
Iob. 1,4
moraliter
moraliter
marg.|
.3.
Et ibant filii.
Filii boni doctoris, vel prelati sunt predicatores ab eis instructi, vel missi qui faciunt convivia unusquisque in die suo, quando quilibet eorum predicat tempore sibi apto.
marg.|
.6.
Et mittentes vocabant tres sorores.
Licet enim omnes fideles vocentur ad convivium verbi Dei, tamen magis ibi reficiuntur persone supradicte per filias Iob significate.
Numérotation du verset
Iob. 1,5
marg.|
Cumque
in orbem
transissent
dies
id est in fine hebdomade, ut dictum est.
marg.|
.7.
Mittebat ad eos Iob.
ex quo patet quod non erat cum eis in talibus{3.17} conviviis, sed stans in loco suo secundum maturitatem sue etatis, permittebat filiis suis talia, quia iuvenibus bene sunt aliqua permittenda ratione sue etatis, que tamen non decent maturitatem senectutis.
marg.|
.1.
Et sanctificabat illos.
quia in talibus conviviis solent homines relaxari ad aliquam ineptam letitiam, seu eloquii inordinationem.
marg.|
.2.
Consurgensque diluculo.
prima hebdomade sequentis antequam inciperent secundum circulum conviviorum.
marg.|
.3.
Offerebat holocausta per singulos.
id est sacrificia ad honorem divinum totaliter incensa.
marg.|
.4.
Dicebat enim.
id est cogitabat.
marg.|
{3.18
}
.5.
Ne forte peccaverint.
Ex quo patet quod si certitudinaliter scivisset eos talibus abuti conviviis non eis permisisset.
marg.|
.6.
Et benedixerint Deo .
id est maledixerint, tantus est horror blasphemie divini nominis, quod in sacra scriptura frequenter exponitur per verbum oppositum, scilicet benedictionis.
marg.|
.7.
In cordibus suis.
quamvis enim esset certus quod non prorupissent in verba ad inhonorationem Dei pertinentia, tamen timebat ne circa hoc habuissent aliquam cordis commotionem.
marg.|
.8.
Sic faciebat,
scilicet circulo predictorum conviviorum per hebdomadam completo, in quo apparet devotionis sue continuatio, quod est valde laudabile, quia multi ferventer incipiunt, et cito tepescunt.
Numérotation du verset
Iob. 1,5
moraliter
moraliter
marg.|
.7.
Mittebat ad eos.
Frequenter enim predicatores ex sua predicatione {3.17} appetunt commendari, cum tamen tota gloria debeat esse Dei, quos bonus prelatus sanctificat pro eis orando, et Eucharistiam offerendo, et hoc bonum continuando ideo sequitur.
marg.|
.8.
Sic faciebat Iob.
Cum autem filii Dei assisterent {3.18} coram domino, etc. Secundum sensum litteralem per filios Dei, hic intelliguntur angeli sancti, secundum vero sensum moralem intelliguntur sancti homines vitam angelicam ducentes, inter quos frequenter est Satan. id est homo perversus qui dicitur Satan, eo quod est membrum eius.
Numérotation du verset
Iob. 1,6
marg.|
{3.19}
.1.
Quadam autem.
Hic consequenter post statum prosperitatis ipsius Iob describitur tempus adversitatis, que duplex fuit, una ex bonorum amissione, alia ex proprii corporis percussione, que ponitur c. 2. utraque vero fuit per demonem procurata. Et ideo circa primam primo ponitur huius adversitatis procuratio, secundo eiusdem exequutio, ibi. Egressusque est. Prima in duas, quia primo ponitur procurationis occasio, secundo ipsa procuratio, ibi, Cui respondit Satan. occasio autem ista fuit, quia diabolus sanctitati Iob invidens, audiens a domino eius, commendationem, invidia motus, querere voluit eius subversionem, verumtamen quia in hac parte magna sententia sub brevibus verbis ponitur, ideo aliqua de sanctis angelis, et malis ad intellectum huius partis premittuntur. Sciendum igitur quod omnes angeli creati sunt boni, sed aliqui in sua conditione persistentes, ad laudem sui conditoris, conversi, facti sunt gloriosi, et vocantur filii Dei. Alii vero a sua conditione cadentes per superbiam depravati, vocati sunt demones, sive Satan. Ulterius sciendum, quod assistere angelorum coram domino dicitur uno modo proprie, et sic angeli superiores, qui non mittuntur ad exteriora ministeria dicuntur Deo assistere alii vero qui mittuntur, dicuntur Deo ministrare, secundum quod dicitur Dan. 7.c. Milia milium ministrabant ei, et decies milies centena milia assistebant ei. Aliomodo large, et sic omnes angeli sancti etiam ministrantes dicuntur {3.20} Deo adsistentes, inquantum vident Deum clare. Tertio modo largissime, et sic etiam demones dicuntur. Deo assistere inquantum ipsi, et actus eorum patent divino conspectui, sicut et sanctorum angelorum. Ulterius considerandum, quod sicut sancti angeli in ministerium missi salutem hominum promovent, et procurant, ita et demones salutem eorum impediunt, et perturbant. His igitur premissis descendamus ad litteram.
marg.|
Quadam autem.
non est intelligendum quod aliqua successio temporis sui in Deo, vel actibus eius intrinsecis, qui mensurantur eternitate : sed tantum in subiectis creaturis. .2.
Cum venissent filii.
id est sancti angeli ministri ad presentandum coram Deo merita hominum, secundum quod dixit Raphael angelus Tobie 12.c. Quando orabas cum lachrymis, et sepeliebas mortuos, et derelinquebas prandium et mortuos per diem abscondebas in domo tua, et nocte sepeliebas, ego obtuli orationem tuam domino.
marg.|
.3.
Ut assisterent coram domino.
Assistentia proprie dicta, quantum ad angelos superiores, et assistentia large dicta, quantum ad inferiores, et assistentia largissime dicta, quantum ad omnes angelos sanctos, et etiam demones, et in hoc sensu ultimo subditur.
marg.|
.4.
Affuit inter cos etiam Satan.
quia actus demonis malum humani generis procurantis patent divino conspectu, et adducuntur eius examini.
Numérotation du verset
Iob. 1,7
marg.|
{3.21}
.1.
Cui dixit Dominus.
Hoc dicere non est per vocem sensibilem, sicut aliquando fiebat prophetis, ut patet 1Rg., de Samuele, cum demon sit nature pure spiritualis, sed per manifestationem alicuius intelligibilis.
marg.|
.2.
Unde venis ?
Non petit ex ignorantia, sed ut ex eius responsione convenientius procedat ad commendandum sancti Iob merita.
marg.|
.3.
Qui respondens.
Per hoc non est intelligendum, quod aliquid Deo ignotum manifestaverit, sed quod eius malignitas Deo nota, aliis sic manifestetur.
marg.|
.4.
Circumivi terram.
id est homines terrenos, quia hominum discutit {3.22} curas, et consuetudines, ut inveniat vias, et modos nocendi, propter quod dicit beatus Petrus. Adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circumit querens quem devoret.
Numérotation du verset
Iob. 1,7
moraliter
moraliter
marg.|
{3.21}
.1.
Cui dixit dominus. Unde venis ?
Requirit enim Deus ad puniendum opera perversorum.
marg.|
.3.
Qui respondens ait. Circumivi terram, et perambulavi eam,
etc. {3.22} Homines enim perversi sunt instabiles, et vagabundi.
Numérotation du verset
Iob. 1,8
marg.|
.5.
Numquid considerasti servum meum Iob,
etc. quasi dicat satis investigasti, sed non invenisti in eo occasionem mali, ideo subditur.
marg.|
.6.
Quod non sit ei similis,
etc. per hoc non est intelligendum, quod Iob esset sanctior Moyse, vel Abraham, et forte aliquibus aliis eiusdem temporis, sed secundum quod in quolibet sancto est aliqua prerogativa specialis, propter quod de quolibet dicitur. Non est inventus similis illi, etc.
marg.|
.7. Homo simplex, et rectus, ac timens Deum. ista sunt supra exposita.
Numérotation du verset
Iob. 1,8
moraliter
moraliter
marg.|
.5.
Numquid considerasti servum meum Iob quod non sit ei similis,
etc. quasi dicat tu perverse debuisti viros sanctos considerare, et te eis conformare, sed quia perversi magis querunt bonos impedire, ideo subditur.
Numérotation du verset
Iob. 1,9
marg.|
{3.23}
.1.
Cui respondens Satan,
etc. Data occasione de Sancti Iob commendatione, quam demon invidus non poterat sustinere, mittitur ea diminuere dicens.
marg.|
.2.
Numquid frustra Iob timet Deum ?
q. diceret. Non, quia servit tibi intuitu temporalium, que tu abundanter ministrasti ei, et ideo habet causam serviendi tibi, propter quod subditur.
Numérotation du verset
Iob. 1,9
moraliter
moraliter
marg.|
{3.23}
| .2.
Numquid frustra Iob timet Deum,
etc. quasi dicat bonitas quam in eo laudas, non est vera sed ficta.
Numérotation du verset
Iob. 1,10
marg.|
.3.
Nonne tu vallasti eum,
etc. id est se, et sua ita vallasti tua protectione, quod non possum cum tentare, ideo consequenter procedit ad eius flagellationem impetrandum dicens.
Numérotation du verset
Iob. 1,11
marg.|
.4.
Sed extende paululum
{3.24}
manum tuam,
etc. quia demon nihil potest nocere hominibus, nisi secundum divinam permissionem.
marg.|
.5.
Et tange cuncta que possidet.
id est omnia bona eius exteriora superius enumerata, dando mihi licentiam exterminandi ea.
marg.|
.6.
Nisi in faciem benedixerit tibi,
etc. id est maledixerit tibi manifeste, supple accidat mihi male. Credebat enim Satan subtractis omnibus bonis exterioribus ipsi Iob, ipsum impellere ad impatientiam, prorumpendo ulterius in blasphemiam, aliter enim non petivisset eum tentationibus aggredi, quia cum sit superbissimus, horrescit a viris sanctis sibi resistentibus superari.
Numérotation du verset
Iob. 1,11
moraliter
moraliter
marg.|
.4.
Sed extende paululum.
id est proba {3.24} eum per subtractionem temporalium bonorum.
marg.|
.6.
Nisi in facie.
id est tunc manifeste maledicet tibi.
Numérotation du verset
Iob. 1,12
marg.|
.7.
Dixit ergo.
concedendo ei suam petitionem.
marg.|
{3.25}
.1.
Tantum in eum,
etc. ipsum in propria persona flagellando.
marg.|
.2.
Egressusque est.
Hic consequenter ponitur impetrate flagellationis exequutio. Et primo Iob multipliciter flagellatur, secundo eius victoria per patientiam declaratur, ibi. Tunc surrexit Iob. Circa primum dicitur. Egressusque est. ad exercendum licentiam sibi datam.
marg.|
.3.
A facie domini.
quia alia intentione Iob flagellavit, et alia deus hoc permisit, quia deus permisit Iob flagellari, ut per hoc virtus sue patientie monstraretur. Satan autem hoc exequutus est, ut per impatientiam Iob ad dei blasphemiam impelleretur.
Numérotation du verset
Iob. 1,12
moraliter
moraliter
marg.|
.7.
Ecce universa que habet.
frequenter enim Deus permittit perverso. {3.25} sanctis hominibus dominari ad eorum iustam damnationem, et sanctorum premiationem.
marg.|
{3.26}
| .2.
Egressusque est Satan a facie domini.
Nam isti qui perverse operantur, a Deo semper elongantur. unde Luc. 15.c. dicitur de filio prodigo, quod recedens a patre abiit in regionem longinquam.
Numérotation du verset
Iob. 1,13
marg.|
.4.
Cum autem quadam.
Hic advertendum, quod adversa Iob {3.26} ordine contrario nuntiantur ordini quo eius prospera superius enumerantur, quia ibi proceditur a maioribus bonis procedendo ad minora. hic autem econverso ad maiorem Iob afflictionem. Minus enim tristitia non sentitur immediate post maius, et ideo si Iob principio mortem sue prolis audivisset, alia minora adversa de bonorum amissione non sensisset, sed post minus tristabile bene sentitur superveniens maius, et ideo ex procuratione demonis factum est, quod primo nuntiarentur Iob minora adversa, ad maiora procedendo, ut sic in qualibet nuntiatione in ipso efficeretur maior afflictio, et hoc est quod dicitur. Cum autem, etc. biberent. quod est mentium letificativum.
marg.|
.5.
In domo fratris sui.
ubi ratione primogeniture fiebat solennius et iucundius convivium.
Numérotation du verset
Iob. 1,14
marg.|
{3.27}
.1.
Nuntius venit ad.
ut rumores tristitie aggravarentur ratione letitie, que exercebatur a filiis Iob ipsa die.
marg.|
.2.
Boves arabant.
Recolitur labor boum, ad quem sequitur multiplicatio fructuum, ut ex eorum amissione appareat maius damnum.
marg.|
.3.
Et asine pascebantur iuxta.
quasi dicat, ex tuo infortunio contigit, quod asine erant iuxta boves, et ut simul cum eis a predonibus raperentur.
Numérotation du verset
Iob. 1,14
moraliter
moraliter
marg.|
{3.27}
.2.
Boves arabant et asine pascebantur.
Per boves arantes significantur homines pro bono communi laborantes. Per asinas pastas iuxta eos homines pigri et tardi ad bonum, et viventes de laboribus eorum.
Numérotation du verset
Iob. 1,15
marg.|
.4.
Et pueros percusserunt gladio.
Quod gravius fuit viro iusto quam animalium amissio.
marg.|
.5.
Et evasi ego solus ut nuntiarem.
quasi dicat alia de causa non evasi ut videtur, {3.28} nisi quia ut Deus voluit quod hoc malum tibi nuntiarem ad tuam afflictionem, et sic exponatur in sequentibus.
Numérotation du verset
Iob. 1,15
moraliter
moraliter
marg.|
†
Et irruerunt Sabei.
Qui captivantes interpretantur, ideo significant demones, per quos bene operantes captivantur quando de bonis operibus in superbiam elevantur, et tardi ad bonum, quando in suis fecibus moriuntur.
marg.|
.4.
Et pueros percusserunt.
Per pueros, custodes predictorum, intelliguntur rectores eorum qui simul cum eis pereunt, quando eorum mala per eorum negligentiam contingunt.
Numérotation du verset
Iob. 1,16
marg.|
.6.
Cumque adhuc ille loqueretur.
Ex procuratione demonis factum est, ut inter istos nuntios non esset intervallum temporis, in quo Iob posset ad cor recurrere, et contra adversa futura per patientiam se armare.
marg.|
.7.
Ignis Dei,
etc. a Deo missus. quasi dicat ex divina iustitia factum est, quod tu es sicut in ovibus tuis et pueris punitus, iste tamen ignis descenderat operatione demonis, ut infra magis videbitur.
Numérotation du verset
Iob. 1,16
moraliter
moraliter
marg.|
.7.
Ignis Dei cecidit.
Secundum sensum litteralem ignis iste fuit accensus Dei permissione et demonis operatione, propter quod significat ignem concupiscentie, qui Deo permittente et diabolo insufflante succenditur, propter quod de ipso {3.28} dicitur infra 46. cuius halitus prunas ardere facit.
marg.|
†
Et cunctas oves puerosque.
Quod moraliter contigit quando simplices per ignorantiam, et rectorum negligentiam, isti et illi flamma concupiscentie consumuntur.
Numérotation du verset
Iob. 1,17
marg.|
.8.
Sed et adhuc illo,
etc. Exponatur sicut supra.
marg.|
.9.
Chaldei fecerunt,
etc. quasi dicat tantum habent exercitum quod nullo modo posses recuperare damnum tuum de camelis perditis et pueris occisis.
Numérotation du verset
Iob. 1,17
moraliter
moraliter
marg.|
.9.
Chaldei fecerunt tres.
Per Chaldeos qui feroces interpretantur, demones significantur. 1. Pet. 5.c. Adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circumit querens quem devoret. Et isti Chaldei faciunt tres turmas, nam aliqui demones specialiter excitant concupiscentiam carnis, aliqui concupiscentiam mundi, aliqui superbiam vite.
marg.|
†
Et invaserunt camelos.
Per quos significantur homines apti ad portandum onus populi, sed a demonibus auferuntur, quando precipitantur in aliquod vitium per quod inepti redduntur.
marg.|
†
Necnon et pueros.
Quod moraliter fit quando per superiorum negligentiam hoc contingit.
Numérotation du verset
Iob. 1,18
marg.|
{3.29}
.1.
Adhuc loquebatur ille.
Hic ultimo ponitur prolis amissio, que gravior erat precedentibus, cum dicitur.
marg.|
.2.
Filiis tuis,
etc. In hoc ostendebatur, quod tota proles sua erat ibi congregata.
marg.|
.3.
Vescentibus et bibentibus vinum
etc. id est occupatis in potationibus et ineptis letitiis secundum intentionem istius nuntiantis, licet aliter esset in re.
Numérotation du verset
Iob. 1,18
moraliter
moraliter
marg.|
{3.29}
.2.
Filiis tuis,
etc. Sicut dictum est, per filios intelliguntur discipuli iam docere potentes, per filias discipuli ad docendum adhuc insufficientes.
Numérotation du verset
Iob. 1,19
marg.|
.4.
Repente ventus vehemens irruit.
quasi dicat ex divina vindicta videtur esse factum, quia ventus tante vehementie non consuevit surgere virtute nature.
marg.|
.5.
Que corruens oppressit.
quasi dicat non remanet tibi amplius spes de futura {3.30} posteritate ; quod est occasio desolationis magne : quia homines qui non possunt semper vivere, naturaliter desiderant in suis posteris remanere, ut habetur 2. de anima. Cum autem flagellatio Iob a demone fuerit executive facta ; patet quod potest ignem de celo aereo inferius mittere, et ventos turbinis commovere : Tum quia materia corporalis substantiis spiritualibus obedit, quantum ad motum localem : et ideo demones proprie virtuti dimissi, possunt facere ea que causari possunt ex motu locali. Ignis autem aliquando generatur ex forti collisione corporum, et similiter ventus vehemens ex forti motione multarum exhalationum, quas demon congregare potest, et movere : Tum etiam, quia potest propria activa propriis passivis applicare : et sic ignem, et multa alia causare : ad que tamen alias sua virtus naturalis non se extendit.
Numérotation du verset
Iob. 1,19
moraliter
moraliter
marg.|
{3.30}
.4.
Repente ventus vehemens irruit.
Quod moraliter fit quando perversa doctrina diabolo procurante in domum discipline se ingerit, et tunc filii, et filie opprimuntur, quia maiores discipuli, et minores doctrina pestifera corrumpuntur.
Numérotation du verset
Iob. 1,20
marg.|
{3.31}
.1.
Tunc surrexit Iob.
Hic consequenter patientia ipsius Iob declaratur. Circa quod sciendum, quod Stoici dixerunt bona exteriora non esse aliqua bona ipsius hominis, cum non sint in ipso : et ideo consequenter dixerunt, quod pro amissione talium in sapiente non poterat tristitia inesse. Peripatetici vero dixerunt quod sunt bona hominis : non tamen principalia, sed, quasi instrumentaliter ad principale bonum hominis, quod est bonum mentis ordinata. et propter hoc sapientem de amissione talium moderate tristari concedebant, ita tamen quod per hoc ratio a sua rectitudine non declinaret. Et hec sententia verior est et catholice doctrine magis consona, secundum quod dicit Aug. de civi. dei, lib. 9.c. 4. Hanc igitur sententiam Iob secutus, tristitiam de amissione dictorum demonstravit, sic tamen moderate ut esset subiecta rationi : et hoc est quod dicitur : Tunc surrexit Iob et scidit vestimenta sua, in signum tristitie. Et notabiliter dicitur : Tunc, s. post mortem filiorum auditam, ut de eis magis quam de rerum amissione videretur doluisse. De amicis enim mortuis non dolere, duri et insensibilis cordis videtur esse : sed virtuosi, maxime spem resurrectionis habentes, hunc dolorem non habent immoderatum, sicut Gentiles spem huiusmodi non habentes, propter quod dicit Apostolus 1. ad Thessalonicen. 4.c. Nolumus vos ignorare de dormientibus, id est, de amicis morientibus, {3.32} ut non contristemini, s. immoderate, sicut et ceteri qui spem non habent, s. Gentiles, statum vite presentis tantummodo attendentes. Sanctus autem Iob fidem et spem resurrectionis habuit, ut patet ex verbis suis infra. Scio quod redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum etc. Et ideo de morte prolis sue tristitiam habuit moderatam cum ratione : et hoc ostendit per signa exteriora, cum dicitur : Tunc surrexit Iob. Surgere enim est signum animi erecti, sicut econtrario, prosterni vel cadere signum est animi a suo statu deiecti.
marg.|
.2.
Et scidit vestimenta sua.
amovens ornamentum extrinsecum pro morte filiorum suorum, et etiam intrinsecum. ideo subditur.
marg.|
.3.
Et tonso capite.
Capilli enim ad decorem sunt dati.
marg.|
.4.
Corruens in terram adoravit.
scilicet deum. Ex quo patet, quod ista prostratio post erectionem precedentem non fuit ex tristitia animum deiiciente, sed magis ex devotione.
Numérotation du verset
Iob. 1,20
moraliter
moraliter
marg.|
{3.31}
.6.
Tunc surrexit Iob
etc. quia bonus doctor vel prelatus ex casu suorum {3.32}
Numérotation du verset
Iob. 1,21
marg.|
[LYR25.1.21.1]
Et dixit.
Iob, ostendens duplici ratione quod ex multiplicatione bonorum temporalium non debet homo nimis elevari, neque ex eorum amissione immoderate turbari. Et accipitur prima ratio ex hominis conditione cum dicitur.
marg.|
[LYR25.1.21.2]
Nudus egressus sum.
id est carens omnibus bonis temporalibus.
marg.|
[LYR25.1.21.3]
Nudus revertar illuc.
Non est intelligendum per hoc, quod homo debeat {3.33} iterato matris uterum introire, sed est sensus, quod sicut homo egrediens de utero matris, ingreditur mundum istum nudus, omnibus, sic inde egreditur. Ex quo patet, quod bona temporalia non sunt homini connaturalia, sed magis extrinsecus advenientia, et ideo de eorum adeptione non est immoderate gaudendum, nec de amissione tristandum. Secunda ratio accipitur ex divina liberalitate, per quam homo consequitur bona temporalia, quod notatur cum dicitur.
marg.|
[LYR25.1.21.4]
Dominus dedit.
qui potest ea concedere ad tempus longum, vel breve, et per consequens absque iniuria quando sibi placet auferre, ideo {3.34} subditur. Dominus abstulit, et subditur.
marg.|
[LYR25.1.21.5]
Sit nomen domini benedictum.
regratiando domino de concessione bonorum ad tempus preteritum, et quia tenebat Iob, quod ista sub tractio ordinabatur a Deo ad suum meritum, et sic concluditur innocentia Iob cum dicitur.
Numérotation du verset
Iob. 1,21
additio
additio
marg.|
{3.33} In primo capitulo ubi dicitur in Postila a Et tenebat Iob quod ista subtractio ordinabatur a Deo ad suum meritum. Si Iob teneret antequam per deum fuisset declaratum, quod flagellatio sua ordinabatur ad suum meritum, {3.34} multa que inf. sequuntur non haberent locum, ut pote cum a Deo desiderabat querere causam sue flagellationis. unde dicitur. Indica mihi cur me ita iudices ? et in aliis. unde magis videtur consonum littere, quod Iob ignorabat causam sue flagellationis licet eam crederet a Deo esse, {3.35} donec de hoc fuit a Deo eruditus, ut patebit in locis suis.
a Cf. LYR25.1.21.5
Numérotation du verset
Iob. 1,21
$replica
$replica
prol.|
In primo capite ubi Postillator exponit illud verbum Iob : Sit nomen Domini benedictum, dicit, quia Iob tenebat quod subtractio bonorum temporalium a Deo ordinabatur ad suum meritum. Burgensis se opponit dicens Iob illud ignorasse quousque a Deo fuisset sibi declaratum. Sed illud videtur leviter dictum. cum enim tante virtutis fuerit ut a Deo commendaretur quasi non fuerit ei similis in terra : iustus, quo ad effectum : rectus, quo ad intellectum : quomodo putandus {3.36} est illam disiunctivam ignorasse ? Omnis flagellatus flagellatur aut quia reus, aut quia innocens. primum de se negavit : Non peccavi. igitur secundum concessit. hoc autem verum non potest esse nisi ad bonum, scilicet probationem et meritum. Confirmatur : quia in hoc luctamen assumpsit contra amicos suos illud ignorantes. Frustra enim disputando intenderet bonis mala evenire, nisi scivisset illud ad eorum meritum tendere posse. incepit autem hanc disputationem antequam fuisset instructus in loco per Burgensem allegato.
Numérotation du verset
Iob. 1,22
marg.|
.3.
In omnibus his.
idest flagellationibus predictis.
marg.|
.4.
Non peccavit Iob labiis suis.
Et per consequens magis cavit sibi a peccato in factis, quia facilius est continere a peccato in opere, quam in ore.
marg.|
.5.
Neque stultum quid contra deum loquutus est.
blasphemando, aut etiam murmurando.
prol.|
discipulorum a virtute non deiicitur, sed ipsorum casum lamentans, deum adorat et veneratur.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Iob. 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 16/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=25&chapitre=25_1)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Iob. 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 16/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=25&chapitre=25_1)
Notes :