Capitulum 40
Numérotation du verset
Iob. 40,1
1 Respondens autem Dominus Iob de turbine ait2 :
1
Hic incip. cap. [40]
|
2 Respondens... ait] Respondens... dixit
CorS1
|
Numérotation du verset
Iob. 40,2
Accinge sicut vir lumbos tuos. Interrogabo te et indica mihi.
Numérotation du verset
Iob. 40,3
Numquid irritum facies iudicium meum,
et condemnabis me ut tu iustificeris ?
Numérotation du verset
Iob. 40,4
Et si habes brachium sicut Deus ?
Et si voce simili tonas ?
Numérotation du verset
Iob. 40,5
Circumda tibi decorem et in sublime erigere, et esto gloriosus et speciosis induere vestibus.
Numérotation du verset
Iob. 40,6
Disperge superbos furore tuo, et confunde eos3, et respiciens omnem arrogantem humilia.
3 et…eos]
om. Weber
Numérotation du verset
Iob. 40,7
Respice cunctos superbos et confunde eos et contere impios in loco suo.
Numérotation du verset
Iob. 40,8
Absconde eos in pulvere simul,
et facies eorum
demerge in foveam.
Numérotation du verset
Iob. 40,9
Et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua.
Numérotation du verset
Iob. 40,10
Ecce Behemoth
quem feci tecum, fenum quasi bos comedet.
Numérotation du verset
Iob. 40,11
Fortitudo eius
in lumbis eius
et virtus illius in umbilicis ventris eius.
Numérotation du verset
Iob. 40,12
Stringit4 caudam suam quasi cedrum,
4 stringit] constringit
Weber
nervi testiculorum eius perplexi sunt.
Numérotation du verset
Iob. 40,13
Ossa eius velut fistule aeris cartilago illius
quasi lamine
ferree.
Numérotation du verset
Iob. 40,14
Ipse principium est viarum Dei,
qui fecit eum
applicabit gladium eius.
Numérotation du verset
Iob. 40,15
Huic montes herbas ferunt,
omnes bestie agri
ludunt5
5 ludunt] ludent
Weber
ibi.
Numérotation du verset
Iob. 40,16
Sub umbra dormit
in secreto calami,
et locis humentibus.
Numérotation du verset
Iob. 40,17
Protegunt umbre umbram eius,
circumdabunt eum salices torrentis.
Numérotation du verset
Iob. 40,18
Ecce absorbebit fluvium, et non mirabitur,
et6 habet fiduciam quod influat Iordanis in os eius.
6 et] om.
Weber
Numérotation du verset
Iob. 40,19
In oculis eius quasi hamo capiet eum,
et in sudibus perforabit nares eius.
Numérotation du verset
Iob. 40,20
An extrahere poteris Leviathan hamo,
et fune ligabis linguam eius ?
Numérotation du verset
Iob. 40,21
Numquid pones circulum in naribus eius,
et
armilla perforabis maxillam eius ?
Numérotation du verset
Iob. 40,22
Numquid multiplicabit ad te preces, aut loquetur tibi mollia ?
Numérotation du verset
Iob. 40,23
Numquid feriet tecum
pactum,
et accipies eum servum sempiternum ?
Numérotation du verset
Iob. 40,24
Numquid illudes ei quasi avi,
aut ligabis illum ancillis tuis ?
Numérotation du verset
Iob. 40,25
Concident eum amici ? Divident illum negotiatores ?
Numérotation du verset
Iob. 40,26
Numquid implebis sagenas pelle
eius,
et gurgustium piscium capite
illius ?
Numérotation du verset
Iob. 40,27
Pone super eum manum tuam,
memento belli,
nec ultra addas loqui.
Numérotation du verset
Iob. 40,28
7 Ecce spes eius frustrabitur eum,
7
Hic incip. cap. [41]
et videntibus cunctis precipitabitur.
Capitulum 40
Numérotation du verset
Iob. 40,ad litteram
marg.|
{3.381} .1.
Respondens autem.
Postquam dominus increpaverat Iob de hoc, quod dixerat disputare cum Deo cupio, hic consequenter increpat eum de altero, s. quod derogare divine iustitie videbatur, suam iustitiam nimis commemorando, et primo ponitur ipsius Iob increpatio, secundo ipsius humilis responsio 42. ca. Prima in duas, quia primo dominus proponit propositum, secundo prosequitur intentum, ibi : Si habes brachium. Circa primum primo excitat Iob ad attentionem, et patet littera ex dictis supra in prin. 38. cap. et consequenter proponit intentum di.
marg.|
.2.
Numquid irritum facies iudicium meum et condemnabis me, ut tu iustificeris.
Idest, debes tu commemorare iustitiam tuam per talem modum, quod iudicium meum per hoc videatur hominibus irritum, et falsum, et per consequens videar condemnabilis. quasi dicat non, et tamen tu hoc fecisti, quia per verba tua quibus iustitiam tuam expressisti, amici tui sic intellexerunt, quod tu argueres iudicium meum tanquam iniustum.
marg.|
.3.
Et si habes brachium.
Hic consequenter propositum probat, quod Iob sit increpabilis ex verbo predicto. hoc autem probat per excellentiam divine sapientie, et potentie, que tantum excellit potentiam, et sapientiam humanam, quod nullus homo debet se iustificare per talem modum, quo aliquis {3.382} possit opinari, quod talis iustificatio cedat aliquo modo in derogationem divine iustitie. Excellentia autem divine virtutis maxime relucet in mundi creatione, et gubernatione, et quantum ad hoc dicitur. Et si habes brachium. idest, virtutem, que per brachium designatur.
marg.|
.4.
Sicut Deus.
qui sua virtute mundum ex nihilo produxit, et conservat, ita quod subtracta manutenentia ipsius omnia redigerentur in nihilum.
marg.|
.5.
Et si voce simili tonas.
Id est, si vox tua sit tante virtutis, sicut vox Dei, per quam omnia facta sunt de nihilo, sicut dicitur Ps. 148. Quia ipse dixit, et facta sunt.
marg.|
.6.
Circunda tibi decorem.
Idest, fac tibi mundum totum sphericum, quod sit tibi ad decorem, sicut universitas creaturarum ipsi Deo, quia per pulchritudinem ordinis in creaturis apparet decor divine sapientie, et virtutis.
marg.|
.7.
Et in sublime erigere.
quasi presidens omni creature, quod est proprium. Dei. Secundo apparet excellentia divina in premiatione beatorum, et quantum ad hoc subditur.
marg.|
.8.
Et esto gloriosus.
idest, clare a sanctis angelis cognitus, et reverenter laudatus. Gloria enim est clara notitia cum laude.
marg.|
.9.
Et speciosis induere vestibus.
idest, societate sanctorum angelorum adornatis. Sicut enim vestes pretiose faciunt ad ornatum hominis, sic societas angelorum ad ornatum Dei, inquantum decor sue sapientie, et glorie maxime relucet in eis.
Numérotation du verset
Iob. 40,ad litteram
marg.|
{3.383} .1.
Disperge.
Hic consequenter ostendit excellentiam divine virtutis, que tertio modo apparet in punitione malorum, et hoc ostenditur primo in malis hominibus. secundo in demonibus, ibi : Ecce Vehemoth. Circa primum dicit. Disperge superbos. idest, peccatores, si habes brachium, sicut Deus. .2.
Et respiciens omnem arrogantem.
idest solo nutu, vel respectu deiice a sua potentia. Dicitur autem arrogans, qui maiora presumit, et attentat, quam facultas sua, et decentia se extendat. .3.
Respice cunctos superbos.
non oculo clementie parcentis, sed oculo iustitie punientis. Ideo subditur. .4.
Et confunde eos.
reddens eis confusionem propter eorum superbiam, et gloriationem. .5.
Et contere impios in loco suo.
Idest, ubi et quando magis securi non verebantur suam impietatem operari. .6.
Absconde eos in pulvere simul.
corpora eorum per mortem redigendo in pulverem. .7.
Et facies eorum.
idest, animas, que per facies designantur, eo quod in facie relucent omnes sensus, et in anima sunt omnes notitie intellective. .8.
Demerge in foveam.
Idest in profundum inferni. .9.
Et ego confitebor.
si possis facere predicta.
marg.|
.10.
Quod salvare te possit dextera tua.
id est quod non indigeas alicuius auxilio, quod est proprium ipsius Dei.
marg.|
.11.
Ecce Vehemoth.
Hic consequenter ostenditur excellentia divine virtutis in punitione demonis. Et primo sub similitudine animalis terrestris. secundo sub similitudine piscis, ibi : An extrahere. Circa primum sciendum, quod Iudei dicunt hic, quod Vehemoth est nomen cuiusdam animalis incredibilis magnitudinis, intantum quod in una die depascit herbas mille montium, et in crastino renascitur herba in tanta magnitudine, sicut erat in precedenti die. Et ad hoc inducit Rabbi Salomon super istum locum auctoritatem Ps. 49. in quo ubi habemus. Iumenta in montibus, et boves. Hebrei dicunt : Vehemoth in montibus mille. et translatio Hieronymi sumpta immediate de Hebreo habet : Pecudes in montibus milium. Dicunt enim Hebrei, quod Vehemoth est nomen equivocum, et uno modo signat idem, quod animalia, et sic est nomen communis generis, et plurale. Alio modo signat predictum animal immense magnitudinis, et sic est nomenspeciei, et singulare. Dicunt etiam Hebrei, quod in resurrectione Deus interficiet illud, {3.384} et iusti carnibus eius vescentur, et sic patet, quod Iudei inciderunt in errorem Saracenorum dicentes, quod resurrectio fiat ad vitam animalem cibis indigentem, quod improbavi, Gene. primo capitulo per scripturam novi ac veteris testamenti. Habet dictum etiam eorum de magnitudine illius animalis multa, que statim videntur inconvenientia de pastu illius. Propter quod expositores catholici exponunt hoc de demone sub similitudine elephantis, et ceti, qui est idem, quod Leviathan. unde positis proprietatibus elephantis dicitur in littera. Ipse est principium viarum Dei, quia tota natura Angelica a principio fuit creata in celo empyreo. Similiter positis proprietatibusLeviathan dicitur. Ipse est rex super omnes filios superbie. Ex quibus dictis satis patet, quod Deus sub similitudine illorum animalium loquitur de demone, qui licet antequam caderet per peccatum esset superior homine, depravatus tamen per peccatum factus est inferior, et cecidit quodammodo in bestialem monstrositatem, unde et in animalibus monstrosis solet apparere, inter animalia autem terrestria elephas est valde monstrosus, et cetus inter marina, et ideo per ipsa hic intelligitur diabolus. Ratio autem quare hic elephas vocatur Vehemoth, quod nomen in Hebreo significat animalia in plurali, est, quia propter magnitudinem habet excellentiam super omnia animalia, ita quod corpora plurium animalium simul iuncta non adequant eius quantitatem. Igitur exponatur littera de demone sub nomine elephantis designato, quia in parabola sensus litteralis est, non ille qui immediate per voces signatur, sed per res signatas, sicut Iudi. 9.b. dicitur. Ierunt ligna ad rhamnum. Sensus litteralis est de viris Sichem signatis per ligna, et Abimelech, qui per rhamnum signatur : Sic in proposito sensus litteralis est de demone, qui parabolice per elephantem designatur, cum dicitur. Ecce Vehemoth quem fecit tecum. si referatur ad elephantem sic exponitur, quod elephas factus fuit sexta die cum aliis animalibus gressibilibus, et eodem die factus fuit homo, et sic Iob hic accipitur pro ipso Adam in quo etiam sanctus fuit Iob quodammodo, scilicet tanquam in principio totius nature humane. Si autem referatur ad demonem, qui per Vehemoth intelligitur, sic exponitur.
Numérotation du verset
Iob. 40,ad litteram
marg.|
{3.385} .1.
Quem feci tecum.
idest sicut, et te feci, et hoc dicitur ad excludendum errorem eorum, qui malitiam demonis considerantes negaverunt ipsum esse creaturam boni Dei.
marg.|
Quem feci tecum.
id est habentem tecum similitudinem in natura intellectuali, in qua etiam elephas per quem demon intelligitur, habet quamdam convenientiam cum homine. Dicitur enim 8. de animalibus, quod omnium animalium sylvestrium maxime domesticabile est elephas, in multis enim eruditur, et intelligit, et docetur adorare regem, quod non est sic intelligendum, quod habeat intellectum, sed propter bonitatem estimative habet intellectui aliquid simile.
marg.|
.2.
Fenum quasi,
etc. non enim vescitur carnibus, sicut, et lupus, et leo, sed herbis, granis, et terrenascentibus, sicut, et bos, et per hoc intelligitur, quod demon, qui per elephantem signatur, delectatur, et pascitur in hominibus implicatis terrenis cupiditatibus. Consequenter agitur de virtute elephantis generativa, cum dicitur.
marg.|
.3.
Fortitudo eius in lumbis eius.
semen enim in animalibus masculinis defluit a renibus ad membra genitalia.
marg.|
.4.
Et virtus illius in umbilico ventris eius.
In coitu enim supponit umbilicum dorso femelle, et ideo habet ibi fortitudinem nervorum, ne ledatur ex concussione {3.386} corporum tam magnorum.
marg.|
.5.
Stringit caudam suam quasi cedrum.
quia in animalibus predicto modo ceuntitibus masculus stringit caudam suam inter tibias posteriores.
marg.|
.6.
Nervi testiculorum eius perplexi sunt.
quia testiculi animalium generantium habent quasdam revolutiones nervorum, ut habetur 4. de animabus, per ista intelligitur, quod demon in peccato luxurie maxime delectatur, non quia delectationem in coitu propter se habeat, licet aliquando demones sint incubi, et succubi, sed quia illos quos in peccato luxurie plus, quam in aliis peccatis irretit, ita fortiter tenet, quod non possunt manum eius faciliter evadere, et sic quod dicitur. Fortitudo illius in lumbis eius, refertur ad luxuriam virorum, que magis viget in renibus. Et virtus eius in umbilico ventris eius ad luxuriam mulierum. Stringit caudam suam quasi cedrum, quia quos in hoc peccatum deiicit assuefactione ligatos tenet. Nervi testiculorum eius perplexi sunt, quia illos, qui hoc vitium relinquere volunt, diversis occasionibus impedit, et retinet. Consequenter agit de fortitudine elephantis di.
marg.|
.7.
Ossa eius velut fistule.
per hoc intelligitur fortitudo ossium eius et tibiarum ad sustinendum corporis pondus, ideo dicuntur inflexibiles ad modum eris, et ferri, et per hoc in demone intelligitur obstinatio in peccato, quia liberum eius arbitrium non est flexibile ad bonum.
Numérotation du verset
Iob. 40,ad litteram
marg.|
{3.387} .1.
Ipse est principium viarum.
hoc interponitur ad intelligendum, quod ea, que dicuntur hic de demone, intelliguntur sub metaphora elephantis. Est enim demon, principium viarum Dei, quia inter creaturas angelica est prima, et inter angelos ille, qui fuit primus simpliciter peccavit per superbiam, et fuit aliis cadentibus occasio peccandi.
marg.|
.2.
Qui fecit eum.
scilicet Deus.
marg.|
.3.
Applicabit gladium eius,
scilicet potestatem nocendi, que inest ei a deo, quamvis voluntatem nocendi habeat a seipso, non tamen potest eam exequi, nisi a Deo permittente, sicut patet in principio huius libri. Consequenter describitur conversatio elephantis, cum dicitur.
marg.|
.4.
Huic montes herbas.
quia sicut dictum est supra, vescitur terre nascentibus et per hoc, quod fit hic mentio de montibus intelligitur, quod potestas {3.388} demonis maxime est in superbis hominibus.
marg.|
.5.
Omnes bestie agri ludent.
sicut dictum est supra elephas non vivit de preda aliorum animalium, sicut leo, et ideo alie bestie non formidant habitare cum eo, et per hoc designatur, quod homines bestialiter viventes sint ipsi demoni familiares.
marg.|
.6.
Sub umbra
etc. Est enim elephas animal calidum, et in regionibus calidis nascitur, et ideo contra calorem corporis, et temporis libenter requiescit iuxta fluvios, ubi in locis paludosis crescunt calami, ut habetur quinto de animalibus.
marg.|
.7.
Protegunt umbre umbram eius.
quia querit loca iuxta calamos, ubi sunt arbores magne, quarum umbre cadunt super umbras calamorum ideo subditur.
marg.|
.8.
Circundabunt eum salices torrentis.
que sunt altiores calamis, et faciunt umbram densiorem.
Numérotation du verset
Iob. 40,ad litteram
marg.|
{3.389} .1.
Absorbebit fluvium
etc. Elephas enim propter magnitudinem corporis, et caliditatem complexionis, consuevit multum bibere. unde 7. de animalibus dicitur, quod quidam Elephas bibit metretas Macedonicas 14. in mane, et iterum alias 8. in sero : et ideo hic est hyperbolica locutio, cum dicitur ; Absorbebit fluvium. sicut de homine multum potante dicitur, quod si Sequana, vel alius fluvius transiret per os eius, non esset satiatus. per ista designatur, quod diabolus quiescit, et habitat in hominibus otio deditis : tanquam in locis umbrosis, que sunt apta quiescentibus, et otiosis ; et quod confidit de facili sibi incorporare quasi potando omnes homines instabiles, qui per fluvium designantur ; verumtamen quia non superat omnes, sed a sanctis hominibus superatur, et maxime a Christo, ideo subditur.
marg.|
.2.
In oculis eius quasi hamo capiet eum.
in quo exprimitur unus modus capiendi Elephantem, per hoc quod de subtus cavatur terra, et supra illam cavationem ponitur pabulum : quod videns illuc accedit, et terra frangitur ex pondere, et sic cadit in foveam ; et capitur sicut pisces hamo capiuntur, quia venator superveniens eum pungit lancea. ideo subditur.
marg.|
.3.
Et in sudibus.
Id est, in acutis gladiis.
marg.|
.4.
Perforabit nares eius.
que sunt partes magis sensibiles ; per hoc autem designatur, quod Christus superavit diabolum ostendens ei infirmitatem humane {3.390} nature, quam credens sicut escam devorare, fuit captus. Per sudes autem eius nares perforantes possunt intelligi Apostoli, et alii Sanctis, quibus Christus dedit super demones potestatem.
marg.|
.5.
An extrahere poteris.
Hic consequenter agitur de demone sub similitudine ceti, qui est maximum animal marinum. Dicit enim Plinius, quod tantum spatium occupat quantum quatuor iugera terre. mediam autem partem iugeri par boum in die arare consuevit, ut habetur 1Rg. 14. Et ad designandum magnitudinem ceti vocatur hic Leviathan : quod in Hebreo sonat addita mentum eorum, quia notabiliter excedit quantitatem omnium aliorum animalium terrestrium, et marinorum : igitur sub similitudine animalis tam monstruosi, primo ostenditur ipse demon ab homine insuperabilis, et secundo omnibus creaturis terribilis cap. sequenti Prima adhuc in duas, quia primo ostenditur insuperabilis ab homine. secundo superabilis a Deo, ibi ; Memento belli. Circa primum dicitur : An extrahere poteris. scilicet de mari.
marg.|
.6.
Leviathan hamo.
quasi dicat non : quia non potest sic capi, sicut pisces alii. et dato quod sic caperetur, tamen non posset sic extrahi propter pondus sui corporis.
marg.|
.7.
Et fune ligabis linguam,
etc. quasi dicat non : hamus enim in quo capitur piscis, appenditur in fune, et sic lingua piscis capti ligatur cum illo fune.
Numérotation du verset
Iob. 40,ad litteram
marg.|
{3.391} .1.
Numquid multiplicabit
etc. ut ei parcas, et non capias eum quasi dicat non, quia non habet te timere.
marg.|
.2.
Numquid feriet tecum pactum.
ut serviat tibi, sicut domino suo.
marg.|
.3.
Numquid illudes ei quasi avi.
capiendo eum in decipula, sicut capitur avicula.
marg.|
.4.
Aut ligabis eum ancillis tuis.
Sicut ligatur avicula capta, ut pueri, qui custodiuntur ab ancillis ludant in ea. Per ista predicta intelligitur quod tanta est potestas demonis, quod nulla virtute hominis, carminibus, herbis, lapidibus, characteribus, et similibus potest astringi seu arctari ad aliquid agendum, licet aliquando hoc fingat, ut homines talibus intentos in erroribus detineat.
marg.|
{3.392} .5.
Concident eum amici divident.
Interrogative legatur. quasi dicat non ? alia enim animalia terrestria, et aquatica aliquando capiuntur virtute humana, et sic carnes eorum communicantur aliis per liberalem distributionem inter amicos, vel per venditionem inter negotiatores.
marg.|
.6.
Numquid implebis sagenas pelle eius.
Idest, capies eum cum sagena, quia pellis piscis capti in sagena involvitur intra ipsam, quasi diceret non, quia non potest sic capi.
marg.|
.7.
Et gurgustium piscium capite illius.
Est autem gurgustium instrumentum vimine factum, sic nominatum a gurgite fluvii, in quo ponitur ad capiendum pisces, quia aliquando intrant illuc, et non possunt exire. Caput autem ceti est tante magnitudinis, quod non posset ingredi talia instrumenta.
Numérotation du verset
Iob. 40,ad litteram
marg.|
{3.393} .1.
Pones super eum manum tuam.
id est virtutem tuam ad faciendum de eo voluntatem tuam, quasi dicat non, cum sit omnino virtute humana insuperabilis, nisi cum impingit ad terram unde non potest se movere, ut dicetur parte sequenti, vel quando ex improviso vulneratur ab insidiantibus sibi, ut dictum fuit.
marg.|
.2.
Memento belli.
Hic consequenter ostenditur, quod quamvis demon sit insuperabilis ab homine, superabilis tamen est a Deo . Ideo subditur. Memento belli. quod demon habuit contra te, ut habetur in principio huius libri, perdendo substantiam tuam, et prolem, et percutiendo carnem tuam, et in nullo potuisti resistere.
marg.|
.3.
Nec ultra addas loqui.
Aliquid quod sonet in derogationem iustitie, et {3.394} sapientie mee, cum possim ipsum demonem solo nutu deiicere. Ideo subditur.
marg.|
.4.
Ecce spes eius frustrabitur eum.
In quo tangitur deiectio demonis sub similitudine ceti. Cetus enim sperans devorare pisces, insequitur eos fugientes ad litora maris, ubi aqua non est, ita profunda, quod cetus possit ibi natare, et sic impingit ad terram de qua non potest se retrahere, quod videntes homines occurrunt undique, et interficiunt ipsum, quia non potest se movere. per hoc designatur, quod demon sperans sibi incorporare sanctos a sua spe frustrabitur, quia ab eis virtute Dei superabitur, et videntibus cunctis precipitabitur, quia in extremo iudicio cum damnatis in infernum deiicietur.
marg.|
.5.
Et videntibus.
Omnibus, qui tunc erunt in iudicio congregati.
Numérotation du verset
Iob. 40,moraliter
marg.|
{3.381} .1.
Respondens autem.
Licet autem beatus Iob vera dixerat, ut dictum est, tamen in modo loquendi defecit, per quem poterat estimari, et estimatum fuit ab Eliu, quod nimis se iustificabat, et divine {3.382} iustitie derogabat, propter quod increpando dicitur ei.
marg.|
.2.
Numquid irritum facies iudicium meum, et condemnabis me, ut tu iustificeris.
Quod consequenter inconveniens ostenditur per excellentiam potentie divine, ad quam nullus potest attingere. Per hoc ergo docemur loqui timide, et {3.383} sobrie, cum loquimur de conditionibus nature divine.
Numérotation du verset
Iob. 40,moraliter
marg.|
{3.384}
marg.|
.11.
Ecce Vehemoth.
secundum doctores nostros dominus hic de diabolo loquitur sub elephantis metaphora, qui Vehemoth nominatur.
Numérotation du verset
Iob. 40,moraliter
marg.|
{3.385} .1.
Quem feci tecum.
idest similem tibi per intellectum.
marg.|
.2.
Fenum quasi bos comedet.
Per fenum vita carnalis intelligitur. Is. 40.b. Omnis caro fenum, et omnis gloria eius quasi flos feni. Ergo Vehemoth fenum comedit, quia carnales homines incorporando sibi consumit.
marg.|
.3.
Fortitudo eius in lumbis eius,
etc. Luxuria viget in lumbis virorum, et {3.386} in umbilico feminarum, ergo quia per vitium luxurie utriusque sexus multi diabolo subiiciuntur, virtus eius, et fortitudo in lumbis, et in umbilico denuntiatur.
marg.|
.5.
Stringit caudam suam sicut cedrum.
quia fortiter tenet quos capit per luxurie vitium.
marg.|
.7.
Ossa eius velut fistule eris.
Per duritiam eris, et ferri significatur obstinatio diaboli, in qua desiderat sibi peccatores assimilari.
Numérotation du verset
Iob. 40,moraliter
marg.|
{3.387} .1.
Ipse est principium viarum Dei.
idest creaturarum. nam angelica natura est inter creaturas dignitate prima, propter quod ex eius casu nobis timor incutitur ne cadamus.
marg.|
.2.
Qui fecit eum applicabit gladium eius.
Nihil enim potest agere, nisi ex divina {3.388} permissione.
marg.|
.4.
Huic montes herbas ferunt.
nam superbi ipsum pascunt.
marg.|
.5.
Omnes bestie agri ludent ibi.
quia bestialiter viventes letitiam faciunt illi.
marg.|
.7.
Sub umbra dormit in secreto calami
etc. Per hoc significatur, quod in otiosis, et delicate viventibus quiescit, et delectatur.
Numérotation du verset
Iob. 40,moraliter
marg.|
{3.389} .1.
Absorbebit fluvium, et non mirabitur.
Per fluvium, et Iordanem significantur instabiles persone, quas estimat de facili per peccatum absorbere.
marg.|
.2.
In oculis sudibus
etc. Multos enim capit per aspectum impudicum, Mt. 5.d. Qui viderit mulierem ad concupiscendam eam, iam mechatus est in corde suo.
marg.|
†
In sudibus perforabit nares eius.
Per sudes intelligi possunt subtiles tentationes, {3.390} per quas aliquando capiuntur sapientes, qui per nares designantur, eo quod per nasum discretio significatur.
marg.|
.5.
An extrahere poteris Leviathan hamo.
et subintelligitur, sicut ego. Loquitur autem hic Dominus de diabolo sub similitudine ceti, qui Leviathan nominatur, hunc autem Dominus extrahit quando de cordibus peccatorum hamo sancte predicationis educit, et circulum in naribus eius ponit, et maxillam eius perforat, quando ipsum a tentationibus fidelium reprimit, et refrenat.
Numérotation du verset
Iob. 40,moraliter
marg.|
{3.391} .1.
Numquid multiplicabit ad te preces.
subintelligitur, sicut ad me. ad Deum enim preces multiplicavit, cum ab eo persequendi Iob licentiam impetravit supra cap. 1.
marg.|
.2.
Numquid feriet tecum pactum.
subintelligitur, sicut mecum. Cum domino namque diabolus pactum ferit, inquantum sine permissione eius nihil facit, est etiam servus eius sempiternus, inquantum est executor iustitie eius.
marg.|
.3.
Numquid illudes ei quasi avi.
Sicut ego. Christus enim eum in cruce delusit, quia volentem se capere cepit.
marg.|
.4.
Aut ligabis eum ancillis tuis.
Sicut ego, qui ligavi eum ancillis meis virtutem eius subiiciendo virginibus sacris, ut Sancte Margarite, et pluribus aliis.
marg.|
.5.
Concident eum amici.
Isti sunt Apostoli, quibus dicit dominus Iohan. {3.392} 25.b. Iam non dicam vos servos, sed amicos, etc. Ipsi vero diabolum conciderunt, quia plura membra eius ab eo separaverunt : Et idem significatur per hoc, quod subditur.
marg.|
†
Divident illum negotiatores ?
Nam apostoli sunt negotiatores evangelici.
marg.|
.6.
Numquid implebis sagenas pelle eius.
Sicut ego. Gurgustium, et sagena sunt piscantium instrumenta, propter quod sicut ecclesia sagena dicitur Mt. 13.f. Simile est regnum celorum sagene misse in mare, etc. sic dici potest gurgustium. Per pellem, que caloribus, et frigoribus exponitur, minores plebis, per caput maiores significantur. Ergo pelle demonis dominus sagenas implevit, quando multitudinem infidelium ad fidem vocavit, et eius capite gurgustium, quando cepit per fidem Constantinum. Sed quoniam hec non humana virtute, sed divina facta sunt, Sequitur.
Numérotation du verset
Iob. 40,moraliter
marg.|
{3.393} .1.
Pones super eum manum tuam.
quasi dicat ad hoc virtus tua non extenditur.
marg.|
.2.
Memento belli.
Quod diabolum a principio de celo deieci.
marg.|
.3.
Nec ultra addas loqui.
De potentia Dei, et eius iudiciis insipienter, sicut Iob fecerat, ut predictum est.
marg.|
{3.394} .4.
Ecce spes eius frustrabitur eum.
Licet autem diabolus non habeat spem revertendi ad patriam, tamen sperat triumphare de sanctis, et quia superabitur ab electis. ideo dicitur. Ecce spes eius frustrabitur eum. quando videbit se delusum.
marg.|
.5.
Et videntibus cunctis precipitabitur.
Quando peracto iudicio finali in inferni foveam retrudetur.
Numérotation du verset
Iob. 40,additio 1
marg.|
{3.393} In c. 40. ubi dicitur in postil. Si habes brachium. Hic consequenter probat propositum, quod Iob sit increpabilis.
marg.|
Hoc quod dicitur. Si brachium habes, sicut Deus. Notandum est secundum sanctum Tho. quod cum fuerint duo equales, si appareat alteri culpam imponi, non est reprehensibile, si alter eorum se a culpa expurget, quamvis alter culpabilis in hominum opinione remaneat, quia homo naturaliter plus se, quam alium diligit. sed ubi est tanta distantia quanta est Dei, et hominis, potius debet homo pati culpam iniuste in se referri, quam quod iniuste in Deum referatur, etc. ideo dominus ad arguendum Iob ponit excellentiam Dei super homines. Sed mirandum est de hoc, quod dicit : Si habes brachium, sicut Deus, et si voce simili tonas, etc. Nam Iob licet de sua iustitia videatur aliqualiter pre sumpsisse, seu incaute eam commendasse, intantum quod iudicium divinum per hoc videretur hominibus irritum, prout sonant verba supra posita, cum dicitur. Condemnabis me, ut iustificeris, numquam tamen legitur ipsum Iob se iactare de potentia propria, presertim, ut eam divine potentie equipararet, prout hec verba videntur sonare, cum dicitur. Si habes brachium, sicut Deus, etc. sed potius sup. c. 12. manifeste profitetur divinam potentiam esse insuperabilem seu incomparabilem. Dicit enim ibid. Apud ipsum, id est ipsum Deum sapientia, et fortitudo, et sequitur. Si destruxerit, nullus est, qui edificet, si incluserit hominem, nullus est, qui aperiat, etc. in quo loco multa alia ad divinam omnipotentiam singulariter pertinentia clare confitetur. Unde non videtur rationabile, quod ei imponeretur illud credere seu asserere, cuius oppositum ipsemet Iob fatebatur. Ad quod videtur dicendum, quod dominus in his locutionibus cum Iob procedit quasi per modum opponentis, qui intendit concludere suum adversarium de aliquo quesito. Contingit enim in talibus, quod opponens proponit adversario aliquam divisionem sufficientem circa idem quesitum, cuius divisionis licet alteram partem non ad mitteret adversarius, tamen utramque vult opponens destruere, ut adversarius remaneat totaliter victus, unde in proposito, quia Iob videbatur irritum facere divinum iudicium ex incauta commendatione proprie iustitie. Quod autem aliquis audeat irritare iudicium alterius contingit dupliciter, vel quia excellentia scientie, secundum quam potest manifestare iniustitiam {3.394} alterius, vel ex excellentia potentie, secundum quam evacuat alterius iudicium. Et quia dominus in precedentibus capitulis iam ostenderat defectum scientie ipsius Iob, interrogando eum de multis ad scientiam pertinentibus, ut cum dicit : Quis posuit fundamenta terre ? Si nosti, numquid nosti hec, vel illa ? Circa quas interrogationes ad scientiam pertinentia duo capitula precedentia versantur convincendo ipsum Iob de scientie defectu. In precedenti autem capitulo intendit convincere eum de defectu potentie, dicens : “Si habes brachium, sicut Deus” non quia Iob ista aliquando asseruisset, sed ut utrumque membrum predicte distinctionis ad convincendum Iob totaliter destrueret, ut dictum est.
Numérotation du verset
Iob. 40,additio 2
marg.|
In eodem capitulo 40. ubi dicitur in postilla : Ecce Vehemoth. hic autem ostenditur excellentia divine virtutis.
marg.|
Hoc quod dicitur. Ecce Vehemoth, etc. continuatur ad precedentia notabiliter, ut in glo. sic. Quia ante premissis verbis dominus potentiam sue magnitudinis intulit, nunc in sequentibus nequitiam antiqui hostis ostendit, ut bonus famulus, et auditis prius virtutibus domini, sciret quantum eum diligeret, et cognita post calliditate diaboli disceret quantum timeret. Hec in glossa.
Numérotation du verset
Iob. 40,additio 3
marg.|
In eodem capitulo 40. ubi dicitur in postil. Ipse est principium viarum Dei. Licet Sathan de quo sub figura Vehemoth hic principaliter intenditur, sit inter primas creaturas Dei, non ex hoc proprie diceretur principium viarum Dei. unde et aliter, et convenientius hec verba exponi videntur a sancto Thom. in sua expositione sic, ut per vias Dei intelligantur opera providentie eius. Circa quod considerandum, quod Deo solum unum opus est proprium, sue bonitati conveniens, scilicet bene facere, et misereri, sed quod Deus puniat, ut adversitates inducat, hoc contingit propter malitiam creature rationalis, que primo in diabolo fuit inventa, et per eius suggestionem ad hominem derivata, ideo signanter dicit, quod ipse est principium viarum Dei, idest quod Deus diversis viis utitur, scilicet benefaciendo, et puniendo, et ne credatur sic esse principium viarum Dei, quod per seipsum sit potens ad nocendum. ideo subdit. Qui fecit eum, applicavit gladium eius.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Iob. 40), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 10/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=25&chapitre=25_40)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Iob. 40), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 10/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=25&chapitre=25_40)
Notes :