Capitulum 38
Numérotation du verset
Iob. 38,1
1 Respondens autem Dominus
1
Hic incip. cap. [38]
Iob de turbine dixit :
Numérotation du verset
Iob. 38,2
Quis est iste
involvens sententias sermonibus imperitis ?
Numérotation du verset
Iob. 38,3
Accinge sicut vir lumbos tuos,
interrogabo te et tu2 responde mihi.
2 tu] om.
Weber
Numérotation du verset
Iob. 38,4
Ubi eras quando ponebam fundamenta terre ?
Indica mihi si habes intelligentiam.
Numérotation du verset
Iob. 38,5
Quis posuit mensuras eius si nosti ?
Vel quis tetendit super eam lineam ?
Numérotation du verset
Iob. 38,6
Super quo
bases illius solidate sunt ?
Aut quis dimisit lapidem angularem eius
Numérotation du verset
Iob. 38,7
cum me laudarent simul astra matutina
et iubilarent omnes filii Dei ?
Numérotation du verset
Iob. 38,8
Quis conclusit ostiis mare,
quando erumpebat quasi de vulva procedens,
Numérotation du verset
Iob. 38,9
cum ponerem nubem vestimentum eius
et caligine illud quasi pannis infantie obvolverem ?
Numérotation du verset
Iob. 38,10
Circumdedi illud terminis meis,
et posui vectem et ostia
Numérotation du verset
Iob. 38,11
et dixi : Usque huc venies et non procedes amplius, et hic confringes tumentes fluctus tuos.
Numérotation du verset
Iob. 38,12
Numquid
post ortum tuum precepisti diluculo,
et ostendisti aurore locum suum ?
Numérotation du verset
Iob. 38,13
Numquid3 tenuisti concutiens extrema terre et excussisti impios ex ea ?
3 Numquid] et
Weber
Numérotation du verset
Iob. 38,14
Restituetur ut lutum signaculum
et stabit sicut vestimentum.
Numérotation du verset
Iob. 38,15
Auferetur ab impiis lux sua,
et brachium excelsum conteretur4.
4 conteretur] confringetur
Weber
Numérotation du verset
Iob. 38,16
Numquid ingressus es profundum5 maris
5 profundum] profunda
Weber
et in novissimis abyssis
deambulasti ?
Numérotation du verset
Iob. 38,17
Numquid aperte sunt tibi6 porte mortis et ostia tenebrosa vidisti ?
6 sunt tibi]
inv. Weber
Numérotation du verset
Iob. 38,18
Numquid considerasti latitudines terre ?
Indica mihi si nosti omnia,
Numérotation du verset
Iob. 38,19
in qua via habitet lux et tenebrarum quis locus sit,
Numérotation du verset
Iob. 38,20
ut ducas unumquodque ad terminos suos,
et intelligas semitas domus eius.
Numérotation du verset
Iob. 38,21
Sciebas tunc quod nasciturus esses et numerum dierum tuorum noveras ?
Numérotation du verset
Iob. 38,22
Numquid ingressus es thesauros
nivis
aut thesauros grandinis
aspexisti
Numérotation du verset
Iob. 38,23
que preparavi in tempus hostis
in diem pugne et belli ?
Numérotation du verset
Iob. 38,24
Per quam viam spargitur lux,
dividitur estus super terram ?
Numérotation du verset
Iob. 38,25
Quis dedit
vehementissimo imbri cursum
et viam sonanti7
7 sonanti] sonantis
Weber
tonitrui,
Numérotation du verset
Iob. 38,26
ut plueret
super terram
absque homine in deserto, ubi nullus mortalium commoratur,
Numérotation du verset
Iob. 38,27
ut impleret inviam
et desolatam et produceret herbas virentes ?
Numérotation du verset
Iob. 38,28
Quis est pluvie pater ?
Vel quis genuit stillas roris ?
Numérotation du verset
Iob. 38,29
De cuius utero egressa est glacies ?
Et gelu de celo quis genuit ?
Numérotation du verset
Iob. 38,30
In similitudinem lapidis aque durantur
et superficies abyssi constringitur.
Numérotation du verset
Iob. 38,31
Numquid coniungere valebis
micantes stellas Pliadis8,
8 Pliadis] Pliades
Weber
aut gyrum Arcturi poteris dissipare ?
Numérotation du verset
Iob. 38,32
Numquid producis luciferum in tempore suo,
et vesperum super filios
terre consurgere facis ?
Numérotation du verset
Iob. 38,33
Numquid nosti ordinem celi et pones rationem eius in terra ?
Numérotation du verset
Iob. 38,34
Numquid elevabis in nebula vocem tuam et impetus aquarum operiet te ?
Numérotation du verset
Iob. 38,35
Numquid mittes fulgura et ibunt
et revertentia dicent tibi :
Adsumus ?
Numérotation du verset
Iob. 38,36
Quis posuit in visceribus hominis sapientiam ?
Vel quis dedit gallo intelligentiam ?
Numérotation du verset
Iob. 38,37
Quis enarravit
celorum rationem
et concentum celi quis dormire faciet ?
Numérotation du verset
Iob. 38,38
Quando fundebatur pulvis in terra9
9 terra] terram
Weber
et glebe compingebantur ?
Numérotation du verset
Iob. 38,39
Numquid capies leene predam et animam catulorum eius implebis ?
Numérotation du verset
Iob. 38,40
Quando cubant in antris et in specubus insidiantur ?
Numérotation du verset
Iob. 38,41
Quis preparat corvo escam suam
quando pulli eius ad Deum clamant,
vagantes
eo quod non habeant cibos ?
Capitulum 38
Numérotation du verset
Iob. 38,ad litteram
marg.|
{3.347} .1.
Respondens autem dominus.
Finita disputatione Iob et amicorum eius, hic ponitur ipsius Domini determinatio. in qua primo arguit Eliu de presumptione, secundo reprehendit ipsum Iob de indiscreta locutione, ibi. Accinge sicut vir. Tertio tres amicos Iob de falsi assertione, c. 42. ibi. Postquam autem, et sic determinat questionem pro ipso Iob quantum ad {3.348} conclusionem intentam, licet ipsum increpet de modo loquendi indiscreto. Circa primum dicitur.
marg.|
Respondens autem dominus.
id est pro ipso Iob qui tacebat, ut dictum est.
marg.|
.2.
De turbine.
quia secundum aliquos virtute divina, vel ministerio Angelico formata fuit vox quasi procedens de nubis densitate, sicut in monte Sinai, ut habetur Exodi vigesimo, secundum alios vero non fuit ibi talis formatio vocis, sed dominus loquebatur ipsi Iob per inspirationem, {3.349}
que quidem locutio per turbinem designatur, eo quod habet obscuritatem annexam.
Numérotation du verset
Iob. 38,ad litteram
marg.|
.1.
Quis est.
Eliu enim acceperat quasi vices determinantis questionem de divina providentia, ad cuius determinationem solus Deus est sufficiens, et ideo arguit eius presumptionem di. Quis est. id est quasi dicat non est tantus, nec talis, quod debeat se de hoc intromittere propter suam sufficientiam, ideo subditur. .2.
Involvens sententias.
Licet enim plura de Dei potestate, et sapientia vera dixisset, tamen intricate dixerat, et multa verba contumeliosa contra Iob immiscuerat.
marg.|
.3.
Accinge,
etc. Hic consequenter arguit Iob de indiscreta locutione, specialiter in duobus. Primo quia dixerat supra 13.a. Disputare cum Deo cupio. quod dixerat non presumptuose, sed sicut humilis discipulus disputat cum magistro, querens amplius doceri ab eo, sicut ibidem fuit expositum : tamen ex modo loquendi poterat aliter iudicari ab assistentibus sicut et iudicatum fuit, ut patet ex supradictis, quod, scilicet dixerat hoc presumptuose, et volens cum Deo de pari disputare. Secundo quia commemorando suam iustitiam, ex modo loquendi videbatur assistentibus, quod diceret aliqua in divine iustitie derogationem, et ideo utrumque dictum licet fuerit verum, sicut patet ex supradictis, tamen habuit speciem mali, et fuit generativum scandali, ideo dominus primo reprehendit primum, et secundo secundum, cap. 40. Prima in tres, quia primo excitatur ipsius Iob attentio, et secundo subditur eius reprehensio, ibi. Ubi eras. et tertio eiusdem confutatio c. 39. versus finem, ibi. Et adiecit dominus. Circa primum dicitur. Accinge sicut vir. Homo enim preparando se ad opus corporale solet lumbos suos accingere, et ideo per hoc designatur metaphorice preparatio ipsius ad attendendum verba domini diligenter. .4.
In te,
etc. alias ostende mihi. Supra enim 13.c. Iob querens cum Deo disputare, obtulerat ei optionem partis opponentis, vel respondentis, et ideo Dominus hic se determinat ad partem opponentis. .5.
Ubi eras quando.
Hic consequenter ponitur arguitio {3.350} Iob de hoc quod indiscrete dixerat se cum Deo velle disputare. Quod fit per hoc, quod hic declaratur incomprehensibilitas divine sapientie, et ideo fatuum est cum eo contendere, non solum in facto, sed etiam in signo, sicut verba Iob prolata videbantur designare. Immensitas ergo divine sapientie, et potentie ostenditur, primo in partibus mundi principalibus. Secundo in animalibus, ibi. Quis posuit in visceribus hominis, etc. Principales autem mundi partes sunt corpora celestia, et elementa, et ideo primo ostenditur propositum in elementis que sunt nobis magis sensibilia, secundo in celis, ibi. Numquid coniungere, etc. ut sic sit processus ordinatus a magis notis ad minus nota. Prima adhuc in duas, quia primo ostenditur propositum in corporibus elementorum, secundo in dispositionibus eorum, ibi. Numquid tenuisti. Prima in tres, quia primo ostenditur propositum in elemento terre, secundo in elemento aque, ibi. Quis conclusit. tertio in aere, ibi. Numquid post ortum etc. De elemento autem ignis mentionem non facit, quia non videtur habere spheram propriam distinctam a sphera aeris, semper enim videtur in aliqua materia in corporibus mistis, et in aere sursum videtur in exhalationibus siccis, que igniuntur per motum aeris, sicut patet in stella comata, et assub ascendente, et descendente, et similibus. Circa primum de productione terre loquitur ad modum edificii, cuius artifex primo disposuit modum fundamenti, quod notatur cum dicitur. Ubi eras quando ponebam fundamenta terre. Quasi diceret nondum eras natus, et ideo non potes hoc scire. Secundo, artifex disponit de quantitate edificii fundamento superponendi, quod fit per extensionem linee, et quantum ad hoc dicitur.
marg.|
.6.
Quis posuit mensuras eius,
etc. Quasi diceret, non nosti. quantitas enim terre non est determinata ex natura sua, sed posset esse maior, et minor, et ideo eius mensura dependet ex sola Dei voluntate. Tertio cogitat artifex quod edificium bene posset stabiliri, et quantum ad hoc dicitur.
Numérotation du verset
Iob. 38,ad litteram
marg.|
{3.351} .1.
Super quo bases illius.
Basis autem terre est centrum mundi. Quarto artifex ponit lapidem angularem in fundamento, cui alii lapides possint ex diversis partibus coniungi, et quantum ad hoc additur.
marg.|
.2.
Quis demisit lapidem.
Lapis iste intelligitur pars terre propinquior centro, cui alie partes per circumitum annectuntur.
marg.|
.3.
Cum me laudarent,
etc. Idest, angeli, qui in scriptura filii Dei dicuntur, ut habetur in principio huius libri, et etiam astra matutina, quia a principio simul creati fuerunt cum celo empyreo ante distinctionem elementorum. Et hoc inducitur hic ad ostendendum, quod productio terre non fuit necessaria ad manifestationem divine sapientie, et glorie, cum iam ante ab angelis laudaretur.
marg.|
.4.
Quis conclusit.
Hic consequenter ostenditur immensitas divine sapientie in elemento aque, quod secundum conditionem nature sue a principio {3.352} terram circundedit, sed ex divina dispensatione factum est, ut aque congregarentur in locum unum, ut sic appareret arida ad habitationem hominum, et animalium, ut habetur Gn. 1. et hoc est quod dicitur. Quis conclusit ostiis. id est certis terminis.
marg.|
.5.
Mare.
In quo, scilicet congregantur aque.
marg.|
.6.
Quando erumpebat quasi.
id est ex occulto divine dispositionis. Describit autem productionem aque per motum pueri nascentis eo quod aqua est maxime formabilis in res vivas, unde et semina hominum, et animalium ceterorum sunt humida.
marg.|
.7.
Cum ponerem.
Nubes enim generantur ex exhalationibus humidis, que maxime elevantur a mari, et sic nubes, et caligo fiunt super mare.
marg.|
.8.
Circundedi illud terminis meis.
idest, terminis a me dispositis.
marg.|
.9.
Et posui.
idest, clausuram per ripas, et altas, et solidas, ideo subditur.
Numérotation du verset
Iob. 38,ad litteram
marg.|
{3.353} .1.
Et hic confringes.
quia fluctus maris confringuntur ad rupes in littore existentes.
marg.|
.2.
Numquid post.
Hic consequenter ostenditur immensitas divine sapientie, et potestatis in aere, cum dicitur. Numquid post ortum tuum precepisti diluculo. ut appareret sic ordinate in aere secundum dispositionem tuam.
marg.|
.3.
Et ostendisti aurore.
ut sic appareat in diversis locis secundum varium ortum solis in estate, et hyeme, et temporibus mediis. Dicitur autem diluculum principium diei, quando primo incipit lux solis apparere. Aurora vero quando lux solis procedens irradiat vapores existentes in aere in orientali parte. Omnia ista premissa sunt ad ostendendum insufficientiam ipsius Iob ad comprehensionem divinorum operum, et {3.354} per consequens quod non sit idoneus ad disputandum cum Deo .
marg.|
.4.
Et tenuisti.
Hic consequenter ostenditur immensitas divine sapientie, et potestatis in quibusdam effectibus divinis in elementis, et primo in terra, dicens. Et tenuisti concutiens extrema terre. id est faciens terremotum tua virtute in quo concutiuntur exteriores partes terre.
marg.|
.5.
Et excussisti.
quia aliquando terremotus fit a Deo ad punitionem impiorum.
marg.|
.6.
Restituetur ut lutum.
Lutum enim divisum cito reunitur, sic si aliquando per terremotus fit aliqua scissura, cessante terremotu recluditur.
marg.|
.7.
Et stabit sicut vestimentum.
Quod stat in integritate sua postquam est excussum, sic et terra post talem concussionem per terremotum.
Numérotation du verset
Iob. 38,ad litteram
marg.|
{3.355} .1.
Auferetur ab impiis.
quia aliquando pereunt in terremotu, ut predictum est.
marg.|
.2.
Et brachium.
id est potestas superborum, qui aliquando in terremotu opprimuntur.
marg.|
.3.
Numquid ingressus es.
Hic ostenditur propositum in effectibus qui fiunt in aquis, cum dicitur. Numquid ingressus es. ad videndum ea que ibi latitant.
marg.|
.4.
Et in novissimis abyssi.
id est in remotissimis partibus oceani, ubi nullus unquam navigavit.
marg.|
.5.
Numquid aperte sunt.
id est inferni, quia sancti describuntur esse sub aquis in inferioribus terre.
marg.|
.6.
Et ostia.
Idem notatur per tenebrosa ostia, quod per portas mortis.
marg.|
{3.356} .7.
Numquid considerasti.
que secundum astrologos accipitur ab austro in aquilonem, ubi nullus unquam hominum potuit transire ab uno termino in alium, quia torrida zona intermedia, est impertransibilis propter excessum caloris.
marg.|
.8.
Indica mihi.
Hic ostenditur propositum in effectibus qui fiunt in aere, inter quos primum locum tenet diffusio lucis de die, et tenebrarum de nocte, et quantum ad hoc dicitur. Indica mihi si nosti. quasi dicat tu videris hoc sentire in eo quod voluisti cum Deo disputare.
marg.|
.9.
In qua via.
id est naturam, et processum ipsius.
marg.|
.10.
Ut ducas unumquodque.
omnia enim inferiora per effectum lucis solis, et stellarum generantur, et per subtractionem eius quod fit in tenebris corrumpuntur, et sic ad suos terminos deducuntur.
marg.|
.11.
Sciebas tunc.
quasi dic. non, quia cognoscere presupponit esse.
Numérotation du verset
Iob. 38,ad litteram
marg.|
{3.357} .1.
Et numerum dierum.
qui non potest sciri determinate ab aliquo homine nisi ex divina revelatione, cum nihil incertius sit mortis tempore. Consequenter procedit ad effectus qui sunt in medio interstitio aeris, di.
marg.|
.2.
Numquid ingressus es thesauros.
Thesauri nivis dicuntur exhalationes humide, ex quarum congregatione generantur nives, et etiam grandines, quando congelantur frigore.
marg.|
.3.
Que preparavit in tempus.
Idest, ad punitionem hostium in bellis. Hoc modo fuit debellatus Sisara cum exercitu suo, ut habetur Iudi. 4. et Philisthei orante Samuele, ut habetur 1Rg. 7. Et quia post tempestatem sequitur serenitas, ideo subditur.
marg.|
.4.
Per quam viam.
quantum ad sui claritatem in aere.
marg.|
.5.
Dividitur estus super.
quia ad diffusionem lucis sequitur intensio caloris. Consequenter procedit ad effectus ventorum, quibus impelluntur nubes, et pluvie, dicens.
marg.|
.6.
Quis dedit vehementissimo absque.
hoc habet ex impetu venti {3.358} eum propellentis, sed impetu venti ulterius reducitur in dispositionem divinam, que non est ad plenum investigabilis a nobis. .7.
Et viam.
dicit viam, quia sonitus tonitrui non est sicut rei permanentis in uno loco, sed transeuntis de loco ad locum, cuius causa finalis subditur, cum dicitur.
marg.|
.8.
Ut plueret.
quia pluvia communiter sequitur tonitruum.
marg.|
.9.
Super terram absque.
id est que non colitur ab aliquo homine, ut sic animalia sylvestria haberent herbam ad comedendum, ideo subditur.
marg.|
.10.
Et produceret.
et quia fecerat mentionem de utilitate pluvie, ideo subditur de causa effectiva ipsius, dicens.
marg.|
.11.
Quis est pater pluvie.
Ros autem et pluvia differunt tantum secundum paucitatem, et multitudinem materie, et consequens eadem est causa effectiva, differens secundum maius, et minus.
marg.|
.12.
De cuius utero egressa.
que est causa materialis ipsius, et loquitur ad similitudinem animalium, in quorum generatione uterus femine preparat materiam.
marg.|
.13.
Et gelu.
id est que causa ipsius effectiva, {3.359}
quia influxus corporum celestium est causa effectiva omnium istorum, ut habetur 1. Meteororum, ubi dicitur quod tota clementaris regio contigua est lationi astrorum, ut omnis virtus eius gubernetur inde. Omnia autem predicta hic posita sunt ad ostendendum, quod non sunt investigabilia ad plenum naturali ratione, licet enim philosophi de causa istorum aliqua dixerunt in generali, tamen hoc fuit obscure, et imperfecte, ut frequenter dictum est supra, ideo subditur.
Numérotation du verset
Iob. 38,ad litteram
marg.|
.1.
In similitudinem lapidis.
Nec unquam fuit dictum perfecte a quocumque homine in speciali, et declaratum, quomodo res tam mollis, et fluida possit intantum solidari, et si aliquis esset qui non vidisset nullo modo crederet dicenti, sicut et de motu ferri sursum ad magnetem contra naturam suam, et ideo quia causa talium determinata ignoratur, dicitur quod habent hoc a tota specie. id est a proprietate consequente speciem, sed que sit illa proprietas determinate nullus dicit.
marg.|
.2.
Et superficies abyssi.
id est oceani.
marg.|
.3.
Constringitur.
quia in partibus aquilonaribus que sunt valde frigide, superficies eius prope ripas aliquando congelatur.
marg.|
{3.360} .4.
Numquid coniungere.
Hic consequenter ostenditur immensitas divine sapientie, et potentie in corporibus celestibus, in quibus unum est mirabile, quod stelle fixe habent situm, ita determinatum, et motum, quod numquam appropinquant sibi adinvicem magis uno tempore, quam in alio, et quantum ad hoc dicitur. Numquid coniungere valebis micantes stellas Pleiades. Circa quod sciendum, quod Pleiades septem sunt stelle ad invicem valde propinque, et a vulgaribus hominibus vocantur gallina cum pullis suis, et quamvis sint multum propinque in situ, numquam tamen coniunguntur, et adhuc minus possunt coniungi alie stelle, que magis distant abinvicem.
marg.|
.5.
Aut gyrum.
Arcturus est quedam constellatio que volvitur circa polum arcticum, et vocatur maior Ursa cuius circumitus non potest impediri nisi a solo Deo . Aliud autem mirabile in celo est in motibus planetarum, et maxime in motu Veneris, quia aliquando oritur ante solem quasi deserta a sole, velociorem motum versus orientem habente, et secundum hoc vocatur Hesperus, sive stella matutina, sive lucifer, aliquando autem oritur post solis occasum quasi deserens ipsum velocius mota versus orientem, et sic dicitur vesperus, et quantum ad hoc dicitur.
Numérotation du verset
Iob. 38,ad litteram
marg.|
{3.361} .1.
Numquid produces.
id est facies oriri stellam Veneris.
marg.|
.2.
In tempore suo.
id est, ante ortum Solis tempore determinato.
marg.|
.3.
Et vesperum.
id est, eandem stellam.
marg.|
.4.
Super filios terre.
post Solis occasum. quasi dicat non. Ratio enim huius varietatis in ortu eius, et similiter aliarum varietatum circa planetas ab homine non comprehenditur : licet enim ad salvandum talia apparentia astrologi posuerint in circumitione motuum planetarum eccentricos, et epicyclos, tamen non habetur ex hoc certitudinaliter, quod ista ab eis posita sint cause talium varietatum, quia forsitan per alium modum predicta apparentia eque bene, vel melius possent salvari. Aliud mirabile est, quod ex motu corporum celestium sequitur varietas effectuum in elementis : quorum rationes in celo preexistentes non possunt ab hominibus plene comprehendi, nec ad effectus determinatos plene applicari. et ideo dicitur.
marg.|
Numquid nostri ordinem celi,
etc. quia in opinione vulgi tonitrua, et fulgura, que fiunt in aere ex corporis celestis influxu sunt magis mirabilia, quia terribiliora. ideo subditur.
marg.|
.5.
Numquid elevabis.
id est causabis vocem tonitrui qui in nube generatur.
marg.|
.6.
Et impetus aquarum operiet te.
quia ad tonitruum solet sequi magnitudo pluviarum, que operit celum ne videatur a nobis.
marg.|
.7.
Numquid mittes.
id est dispones de eis ad voluntatem tuam, quasi essent in obedientia tua : omnia predicta posita sunt ad ostendendum quod Iob indiscrete locutus fuerat di. Disputare cum Deo cupio, eo quod divina sapientia ab homine non possit perscrutari, ut patet in effectibus predictis.
marg.|
{3.362} .8.
Quis posuit.
Postquam ostensa est immensitas divine sapientie, et potentie in partibus mundi principalibus, hic consequenter ostenditur idem in animalibus ; et primo quantum ad ea que pertinent ad cognitionem, secundo in pertinentibus ad nutritionem, ibi : Numquid capies. tertio quantum ad generationem, in principio 39. capit. quarto quantum ad aliquorum animalium, et avium mirabilem conditionem, ibi ; Quis dimisit onagrum. Inter animalia autem homo tenet principatum, et ideo ab eius cognitione incipit dicens ; Quis posuit in visceribus hominis sapientiam. Id est in mente eius, que latet interius, sicut et viscera.
marg.|
.9.
Sapientiam.
Quia diceret ; Solus Deus qui dedit sibi lumen naturale intellectus, per quod potest acquirere scientiam eorum, que possunt sciri, et investigari per rationem, et aliquando illustrat per specialem revelationem, quantum ad ea que excedunt naturalem cognitionem. Derivantur enim alique prudentie ad animalia bruta, et aves ad aliqua opera determinata, sicut aranea ad faciendum telam, et avibus ad faciendum nidos, et sic de aliis ; hoc tamen specialiter ostenditur in gallo, qui est avis nota, et domestica, cum dicitur.
marg.|
.10.
Quis dedit gallo intelligentiam.
Qui sic horis in nocte determinatis cantat, acsi intelligeret horarum noctis distinctionem. Vocatur autem talis estimatio naturalis in gallo, intelligentia, eo quod procedit ab intellectu divino. Et hoc etiam modo, opus nature dicitur opus intelligentie. unde subditur.
marg.|
.11.
Quis enarrabit.
scilicet gallo.
marg.|
.12.
Celorum rationem.
id est motuum celestium ordinem, ut sic determinatis {3.363} horis cantet in nocte, quasi diceret, nullus : non enim habet intellectum ad talia addiscendum, tamen in eo apparent opera ex intellectu divino, qui est auctor nature, procedentia : sicut et horologia, que cognitione carent ; tamen determinatis horis sonant ad hoc disposita per intellectum hominis. Considerandum etiam est, quod vigiles de nocte solent determinatis horis cum aliquo instrumento sonare, et intermediis temporibus silere, ut per hoc faciant horas noctis ab aliis cognosci ; quod non potest dici de gallo. ideo subditur.
Numérotation du verset
Iob. 38,ad litteram
marg.|
.1.
Et concentum celi quis dormire faciet.
mediis temporibus inter principia horarum, ut per hoc faciat cognoscere gallum horas noctis ad cantandum ; quasi diceret, nullus quia numquam cessat celi concentus. Considerandum autem quod Pythagorici dixerunt, ex proportione motuum celestium sonum armonicum causari. Sed hoc improbat Philoso. 2. celi, et mundi, probans quod ex illis motibus non causatur aliquis sonus. et ideo per concentum celi non intelligitur hic aliud quam convenientia motuum celestium. Et quia ista convenientia est a principio mundi. ideo subditur.
marg.|
.2.
Quando fundabatur pulvis in terra.
id est a principio producebatur a Deo . Et dicitur hic pulvis, quia in aliquibus partibus est discontinuata ad modum pulveris, scilicet in locis sabulosis, et in aliquibus {3.364} partibus est compacta ex humiditate eam continuante ; et quantum ad hoc subditur ; Et glebe compingebantur.
marg.|
.3.
Numquid capies leene predam.
Hic consequenter ostenditur immensitas divine sapientie, et potentie in pertinentibus ad nutritionem : et primo ponitur exemplum leene nutrientis catulos, qui cum sint voraces, mirabile est quod sibi, et catulis possit capere predam ad nutritionem eorum sufficientem ; et quantum ad hoc dicitur : Numquid capies leene predam. sibi, et catulis sufficientem : secundo ponit exemplum de pullis corvi, quibus corvus non querit cibum septem diebus, s. donec videat eos nigrescere, et suos esse cognoverit ex nigredine, et interim nutriuntur divina provisione secundum quod dicitur Ps. 146.b. Qui dat iumentis escam ipsorum, et pullis corvorum invocantibus eum : et quantum ad hoc dicitur.
marg.|
.4.
Quis preparat corvo.
id est, pro ipso corvo.
marg.|
.5.
Escam suam.
id est, nutritionem quam aves naturali instinctu ministrant pullis suis.
marg.|
.6.
Quando pulli eius,
scilicet corvi deserti ab ipso, ut alieni.
marg.|
.7.
Clamant ad Deum.
Non est per hoc intelligendum, quod iste clamor procedat ex cognitione Dei que sit in pullis, sed quia quelibet res naturalis eo ipso quod naturali desiderio appetit aliquod bonum, quodammodo clamat ad Deum, a quo recipitur omne bonum.
Numérotation du verset
Iob. 38,moraliter
marg.|
{3.347} .1.
Respondens autem.
De turbine loqui dicitur. quia fragilitas {3.348} humana ex Dei locutione pavescit, et turbatur. Ex. 20.c. Non loquatur nobis dominus, ne forte moriamur.
Numérotation du verset
Iob. 38,moraliter
marg.|
{3.349} .3.
Accinge sicut vir.
Greg. Lumbos precingimus, cum carnis luxuriam per continentiam coarctamus. Ergo theologi quibus Deus pre ceteris loquitur in scripturis sacris, debent pre ceteris esse precincti cingulo castitatis.
marg.|
.5.
Ubi eras.
Per hanc terram significatur ecclesia de qua dicitur {3.350} Cant. 2.c. Vox turturis audita est in terra nostra. Huius terre fundamenta sunt apostoli post Christum. Apocalyp. Habens fundamenta 12. et in ipsis 12. nomina apostolorum.
marg.|
.6.
Quis posuit.
Que sunt articuli fidei, ex quibus debent cetera credibilia mensurari.
marg.|
.6.
Vel quis tetendit super eam.
Deus qui eam disposuit per suam prudentiam.
Numérotation du verset
Iob. 38,moraliter
marg.|
{3.351} .1.
Super quo bases.
Iste bases sunt doctores hereticis resistentes, fundati super doctrinam Christi.
marg.|
.2.
Aut quis demisit lapidem.
Deus pater mittens filium suum tanquam lapidem angularem, Iudeos, et Gentiles in una ecclesia coniungentem.
marg.|
.3.
Cum me,
etc. id est angeli sancti cantantes in nativitate Christi. {3.352} Gloria in excelsis Deo, etc. Luc. 2.d.
marg.|
.4.
Quis conclusit ostiis mare,
etc. Mare significat presens seculum, cuius ostia sunt nativitas hominis et eius mors, per quas ingreditur, et egreditur mundum.
marg.|
.7.
Cum ponerem.
Nube vestitur, et caligine, nam involvitur obscuritate multiplicis ignorantie.
marg.|
.9.
Et posui vectem.
id est timorem servilem.
Numérotation du verset
Iob. 38,moraliter
marg.|
{3.353} .1.
Hic confringes tumentes fluctus.
confractio fluctuum est mutua contentio superborum.
marg.|
.2.
Numquid post ortum tuum precepisti diluculo.
subintelligitur, sicut ego precepi, et similiter in sequentibus. Diluculum autem est diei principium, propter quod primi credentes Christo significantur {3.354} per ipsum. Ergo Christus post ortum suum diluculo precepit, quando discipulos ad predicandum misit. Et aurore locum suum ostendit, quando matrem suam super angelos collocavit. Et extrema terre concussit, quando principes orbis, fidei subiugavit. Et impios excussit, quando per Romanos populum iudaicum captivavit.
Numérotation du verset
Iob. 38,moraliter
marg.|
{3.355} .1.
Auferetur lux sua.
nam a Iudeis ablata est cognitio legis vera.
marg.|
.2.
Et brachium.
quia templum in quo confidebant Iudei, fuit destructum.
marg.|
.3.
Numquid ingressus es.
Per maris profundum intelligi potest cor impium. Es. 57.b. Impii quasi mare fervens. Igitur Deus ingreditur maris profundum, quando convertit ad se cor pravum. .5.
Numquid aperte sunt.
sicut aperta sunt mihi ad inferos {3.356} descendenti, et subintelligitur non, et similiter in similibus premissis, et sequentibus.
marg.|
.7.
Numquid considerasti latitudinem.
sicut ego qui per latitudinem terre gentes ad fidem vocavi.
marg.|
.8.
Indica mihi si nosti.
quasi dicat tu nescis, sed ego scio in quo habitat lux gratie, et tenebre culpe, per quas iusti ducuntur ad gloriam, et reprobi ad penam.
marg.|
.11.
Sciebas tunc quod nasciturus esses.
Christus autem inquantum Deus prescivit se temporaliter nasciturum, et huius vite ordinem, et modum.
Numérotation du verset
Iob. 38,moraliter
marg.|
{3.357} .2.
Numquid ingressus es.
homini enim Deus ingreditur cum homines prius frigidi per ipsum fervidi efficiuntur, et sic ad bellum contra demones preparantur, et sic in eis apparet per quam viam spargitur lux divine claritatis, et dividitur estus fervide caritatis.
marg.|
.6.
Quis dedit vehementissimo absque.
Christus, qui doctrinam apostolorum miraculis confirmando fecit efficaciter currere {3.358} per mundum.
marg.|
.8.
Ut plueret.
id est super Gentilitatem in qua pauci, aut nulli rationabiliter erant viventes, ut puta simulacris servientes.
marg.|
.10.
Et produceret.
id est sanctas operationes.
marg.|
.11.
Quis est pluvie.
Deus qui dat pluviam sane doctrine, et rorem consolationis interne.
marg.|
.12.
De cuius utero.
ipsius Dei qui dat timorem filialem fluxum concupiscentie restringentem.
Numérotation du verset
Iob. 38,moraliter
marg.|
{3.359} .4.
Numquid coniungere valebis.
id est patres novi testamenti, et veteris, quos solus Deus coniunxit in fide mediatoris.
marg.|
{3.360} .5.
Aut gyrum arcturi poteris.
Idest, cetum apostolicum, quem Deus quodammodo dissipavit, quando per orbem eos ad predicandum dispersit.
Numérotation du verset
Iob. 38,moraliter
marg.|
{3.361} .1.
Numquid produces luciferum in tempore suo.
Dicunt aliqui Astrologi, quod lucifer, et hesperus sunt eadem stella, sic nominata, eo quod aliquando apparet in mane, aliquando in vespere : et significat Dei filium, qui mane in suo adventu primo apparuit, et secundo, tanquam ad vesperum apparebit.
marg.|
.5.
Numquid nosti ordinem celi.
Hunc ordinem Deus novit, et rationem eius in terra posuit, quando militantem Ecclesiam ad similitudinem triumphantis instituit : propter quod eius filia nominatur.
marg.|
.6.
Numquid elevabis ad nebulam vocem tuam.
Hoc autem Dominus fecit, cum caliginem ignorantie ab Apostolis amovit : et {3.362} tunc impetus aquarum, id est Spiritussancti donorum in suo corpore mystico ipsum operuit.
marg.|
.8.
Numquid mittes fulgura.
Deus autem fulgura misit, quando discipulis auctoritatem predicandi, et demones expellendi concessit, et reversi ad eum cum gaudio dixerunt : Demones in nomine tuo subiiciuntur nobis, Luc. 10.c.
marg.|
.9.
Quis posuit in visceribus hominis sapientiam.
Per hominem, et gallum predicator doctus potest intelligi, cui Deus dat sapientiam, et notitiam temporum predicandi.
marg.|
.11.
Quis enarrabit celorum rationem.
Christus dicit Io. 14.a. In domo patris mei mansiones multe sunt, secundum meritorum distinctionem.
Numérotation du verset
Iob. 38,moraliter
marg.|
{3.363} .1.
Et concentum celi quis dormire faciet.
Ipse Deus quando quietem celorum motibus imponet. Et quoniam hoc erit in tempore resurrectionis, sequitur.
marg.|
.2.
Quando fundabatur pulvis in terra, et glebe compingebantur.
tunc enim de terre pulvere reformabuntur corpora humana.
marg.|
.3.
Numquid capies leene predam, et animam catulorum eius implebis.
Sicut Christus leo dicitur, sic Ecclesia leena, cui Christus predam cepit, quando infernum spoliavit. Huius autem catuli {3.364} sunt Apostoli, qui in conversione multitudinis gentium fuerunt impleti : sed quia tunc frequenter in carceribus recludebantur, subditur.
marg.|
†
Quando cubant in antris, et in specubus insidiantur.
scilicet idololatrie. tunc enim meditabantur de eius subversione.
marg.|
.4.
Quis preparat corvo escam.
Id est pro corvo qui dimittit pullos suos sine pastu quousque sint nigri, sed Deus interim pascit illos. Per corvum qui est avis immunda, significantur homines perversi, qui volunt bene facere iustis : sed a Deo pascuntur, eo quod a malis hominibus vacui dimittuntur.
Numérotation du verset
Iob. 38,additio 1
marg.|
{3.365} In capitulo 38. ubi dicitur in postilla : Quis est iste. Eliu enim acceperat quasi vices determinantis questionem, etc. Quod autem Eliu in hac questione accepisset vices quasi determinantis non consonat littere : sed potius patet per litteram, quod ipse tenuit locum opponentis, sicut et alii socii : nisi quia voluit supplere defectum eorum in opponendo. Dicebat enim Eliu supra 32.c. Quoniam igitur expectavi, et non sunt locuti, nec responderunt ultra, respondebo, et ego partem meam. Ex quo patet, quod non intendebat se ingerere per. modum determinantis, sed opponentis, sicut et alii : sufficientius tamen prout estimabat.
marg.|
marg.|Idem patet in capitulo 33. ubi Eliu dicebat Iob : Si potes, respondere mihi, etc. Ecce et me, sicut et te fecit Deus, et de eodem luto ego quoque formatus sum. Ex quo patet, quod ipse querebat disputare cum Iob de pari, non autem questionem determinare. Unde ad declarationem huius quod dicitur contra Eliu : Quis est iste involvens sententias, attendendum est quod Elius in hac questione in multis defecerat. Primo enim, quia cum ipse conveniebat cum Iob in hoc, quod premia virtutum, et pene vitiorum erant in vita futura : non debuisset eum condemnare, seu iudicare iniustum propter flagella, que patiebatur in hac vita. Credentes enim premia, et punitiones in futuro seculo, non debent condemnare patientes tribulationes in vita. Quia ut dicitur Eccl. 9.a. Universa eque veniunt iusto, et impio. unde ex hoc proprie dicitur Eliu involvens sententias, eo quod sententiam ipsius Iob, asserentis in alia vita esse vera premia, et punitiones, involvebat cum sententia amicorum ipsum Iob condemnantium. Que quidem sententie non consonant adinvicem, ut dictum est : et ideo involvere tales sententias iudicatur hic a Deo esse erroneum, cum dicit : Quis est iste involvens sententias.
marg.|
Item has sententias sic involutas miscuit Eliu cum sermonibus imperitis. Primo, quia multa erronea asseruerat, sicut cum dixerat supra 33. capitulo: Ecce hec omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos. quod proprie intelligitur secundum expositionem Rabbi Salomon, scilicet quod tribus vicibus tantum recipit Deus peccatores ad penitentiam, et non amplius : quod tamen est falsum, et erroneum, prout postillator ibidem deducit. Item ex serie illius capituli videtur Eliu asserere, quod tribus modis tantum Deus loquitur homini. Primo scilicet dando ei lumen naturalis intellectus. Secundo per revelationem in somno factam. Tertio per infirmitatem carnis a Deo immissam, quod tamen est falsum, quia teste Apostolo ad Hbr. 1.a. Multifarie multisque modis Deus loquitur. Item sermones sui fuerunt imperiti, quia per magnam arrogantiam, et superbiam processit, prout in additione immediate precedenti fuit dictum, etc.
Numérotation du verset
Iob. 38,additio 2
marg.|
In eodem capitulo 38. ubi dicitur in postilla. Ubi eras. Hic consequenter ponitur arguitio ipsius Iob. Secundum postillatorem omnia ista que in hoc loco, et sequenti traduntur, ad immensitatem divine sapientie, et potentie pertinentia dicuntur : ad ostendendum quod indiscrete, seu fatue se habuerat Iob cupiendo disputare, seu contendere cum Deo . Quod non videtur convenienter dictum : nam Iob manifeste confitebatur immensitatem divine sapientie, et potentie, ut patet supra 26. ubi postquam narravit multa de mirabilibus nature a Deo facta, specialiter circa partes mundi principales, non solum visibiles, sed et invisibiles : ut cum dicitur ibi : Spiritus eius ornavit celos, quod exponitur de glorificatione angelorum beatorum similiter, et de electione demonis dixit ; Obstetricante manu eius eductus est coluber tortuosus, que pertinent ad magnalia Dei, et invisibilia : quia illa que ibi narravit sentiebat esse pauca, seu exigua, respectu divinorum effectuum, idcirco ibidem subdit : Ecce hec ex parte dicta sunt viarum eius : et cum vix parvam stillam sermonis eius audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri : Ex quibus manifeste patet, quod Iob profitebatur immensitatem, et incomprehensibilitatem divine sapientie, et potentie, que in divinis effectibus apparet ; non ergo oportebat de hoc sibi aliquid ulterius probare. Illa enim que unus disputantium per se concedit, non requiritur, ut per alterum sibi probentur.
marg.|
Item quod Iob cuperet disputare cum Deo, non est de essentia questionis de qua principaliter agitur, s. de divina providentia circa actus humanos ; sed quoddam est incidens quod ex indiscreta locutione Iob videtur contigisse. inconvenienter igitur videtur quod de tali incidente duo capitula ponerentur in determinatione huius questionis, nihil tangendo de his que questionem determinandam principaliter respiciunt. Unde circa hoc aliter videtur dicendum. Pro quo considerandum est, quod Iob in suis proclamationibus querulosis instanter petebat, ut Deus revelaret sibi causam sue flagellationis, cum ipse credidisset se esse iustum ; unde supra Iob 10.c. Deo dicebat : Indica mihi, cur me ita iudices ? Ad quam interrogationem in multis aliis locis videtur tendere ; quam tamen interrogationem, seu inquisitionem Deus in hoc cap. et in sequenti ostendit esse irrationabilem per hunc modum. Nam constat quod divina providentia disposuit omnia creata producendo ea secundum mensuram, et modum debite correspondentem cuiuslibet {3.366} rei existentie, et durationi. Quod exemplificat primo de terra que habitationi hominis cui loquebatur, est deputata : de quo dicitur ; Ubi eras quando ponebam fundamenta terre, etc. quasi dicat illa que pertinent ad existentiam terre, et eius stabilitatem fuerunt per meam providentiam fundata, et mensurata, et solidata te non existente, nec etiam nunc horum rationem ad plenum comprehendente. Eodem modo intelligendum est, quod sequitur ; Cum me laudarent simul, etc. quasi dicat per meam providentiam dispositum est. ut a principio creationis me laudarent astra matutina, et filii Dei iubilarent ; cuius providentie rationem tu plene non scis. Similiter hoc quod sequitur ; Quis conclusit ostiis mare, etc. et omnes alie interrogationes quas Deus ipsi Iob facit in his duobus capitulis, tam de partibus mundi principalibus, quam de certis conditionibus aliquorum animalium per hunc modum sunt intelligende, s. quod omnia illa per divinam providentiam fiunt taliter quod in suo esse naturali continue perseverant ; de quibus per singula fragilitas humana non sufficeret reddere rationem, nisi solum quod omnia predicta, et quecumque similia per divinam providentiam fiunt, modo et ordine debitis, iuxta illud. Sapientie 8.a. Attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter. Ex quo sequitur quod indiscretum est, seu insanum, ut homo querat a Deo rationem sue providentie circa singulares personas humanas, prout Iob petebat de seipso : Cur me ita iudices ? Sed firmiter tenendum est, quod sicut sapientia, seu providentia divina omnia suaviter disponit, licet a nobis ipsius rationes sint incomprehensibiles, sicut ipsius providentia intelligenda est esse iusta, et rationabiliter circa actus humanos ; quamvis a nobis non omnino ipsius rationes comprehendantur, iuxta illud Apostoli ad Rom. 11.d. Quam in comprehensibilia sunt iudicia eius, et investigabiles vie eius. Et sic in his duobus capitulis concluditur, quod de providentia divina circa actus humanos non est causa querenda eo modo quo Iob videbatur petere, et hoc est quoddam proprium, et principale circa materiam proposite questionis.
marg.|
Considerandum tamen quod licet Iob de indiscreta locutione esset reprehensibilis petendo predicta, non tamen secundum ipsius rationem deliberatam hoc petebat ; dixerat enim supra 13. cap. mentem suam sociis revelando ; Etiam si occidat me in ipsum sperabo. Ex quo patet, quod non murmurabat circa divinam providentiam, seu iustitiam ex corde intimo, sed secundum inferiorem rationem, et instantiam sociorum ; unde in his capitulis potius reprehendebantur adversarii, qui negando vitam futuram occasionem prebebant ipsi Iob, ut instanter peteret causam sue flagellationis quam ipse Iob. Et ideo finaliter concluditur in ultimo capit. contra eos, quod non fuerant locuti rectum coram Deo, sicut Iob.
marg.|
De hoc autem quod Iob indiscrete dicebat se cum Deo velle disputare, fuit reprehensus a Deo in fine 39. capit. ubi dictum fuit sibi : Numquid qui contendit cum Deo, tam facile conquiescit, etc. non autem antea, etc.
Numérotation du verset
Iob. 38,additio 3
marg.|
In eodem capitulo 38. ubi dicitur in postilla : Cum me laudarent simul astra matutina, idest, angeli. Hoc quod dicitur : Cum me laudarent astra matutina, potest intelligi proprie de syderibus corporalibus, que dicuntur matutina ; quia tunc erant de novo condita, sicut apud nos astra matutina dicuntur, que a principio diei solent apparere. Dicuntur autem astra matutina Deum laudare, inquantum scilicet propter sui claritatem, et nobilitatem sunt materia divine laudis. unde et illis attribuit laudem eo modo quo dicitur in Ps. 148. Laudate eum omnes stelle, et lumen. Filiis vero Dei qui sunt angeli, attribuit iubilationem que excellentiam quamdam laudis importat, inquantum non solum materialiter, sed etiam formaliter Deum laudant. Considerandum etiam, quod ratio quare inducitur hoc quod dicitur ; Cum me laudarent potest esse talis : nam Deus volebat ostendere ipsi Iob fragilitatem humane conditionis, ut eum reprimeret ab inquisitione altiorum, et sublimium ad divinam providentiam pertinentium, ut dictum est : et ideo excitabat eum ad attendendum differentiam inter substantias celestes, que a principio creationis mundi Deum laudabant, et iubilabant modo predicto, et humanam naturam que post multas revolutiones elementorum, et mistorum fuit producta, ut haberet in visceribus sapientiam, s. scintillam rationis, ut circa finem huius cap. quasi dicat O Iob cognosce fragilitatem cognitionis tue respectu superiorum substantiarum. Ille enim cum terra fundaretur, et antequam esset discooperta, et disposita ad hoc, ut ex ea fuisses formatus, iam me laudabant, et iubilabant ; unde tu infimus, et creaturarum ultimus non debes alta inquirere.
Numérotation du verset
Iob. 38,additio 4
marg.|
In eodem capitulo 38. ubi dicitur in postilla ; Numquid considerasti latitudines terre, que secundum Astrologos accipitur ab Austro in Aquilonem, etc. Secundum astronomos constat, quod locus terre cuius Cenith capitis est polus arcticus, et per consequens ipsius orizon est circulus equinoctii, habet diem durantem per sex menses, quia Sole gradiente per signa septentrionalia, {3.367} s. a capite Arietis usque ad finem Virginis, continue lux eius fertur super terram : et per consequens est ibi una dies lucens per sex menses continuos sine aliqua nocte, et in orizonte opposito, seu antipedali, s. illius loci, cuius Cenith capitis est polus antarcticus per predictos sex menses erunt tenebre continue, cuius contrarium contingit sole gradienteper signa meridionalia. Que quidem consideratio est applicabilis huic quod dicitur hic : Numquid considerasti latitudines terre, scilicet a loco supposito de directo polo arctico usque ad locum suppositum de directo polo antarctico. inter que duo loca latitudo terre comprehenditur. et sequitur : Indica mihi si nosti in qua habitat lux, et tenebrarum quis locus sit. quasi dicat si tu latitudinem terre predictam considerasti, posses scire qua via habitat lux, s. per durationem continuam sex mensium : et quis sit locus tenebrarum, s. locus oppositus, ubi nox durat totidem mensibus : et quia inter ista loca sunt alia intermedia, in quibus secundum distantiam a polis predictis magis, et minus durat latio Solis super terram : quod difficile, et forte impossibile est, per singula exquisite propter fragilitatem humane conditionis investigare, ideo subdit : Ut ducas unumquodque, s. hemispheriorum intermediorum ad terminos suos, s. proprios. Et intelligas semitas domus eius, s. lucis Solis qui cum in meridie circa summum celi movetur, tunc quasi perambulat semitas domus sue. Et quia per motum celestium corporum tempora generationis, et durationis corporum inferiorum naturaliter mensurantur secundum Dionysium {3.368} in quarto de divinis nominibus, ideo subditur : Sciebas tunc quod nasciturus esses, et numerum dierum tuorum noveras. quasi dicat si tu motus predictos in fallibiliter cognovisses a principio, naturaliter posses scire tempus nativitatis tue, similiter et durationis. quod tamen est tibi impossibile, ut dictum est, etiam quia non posses aliquid scire antequam esses, etc.
Numérotation du verset
Iob. 38,replica
prol.|
REPLICA. In capitulo 38. Circa expositionem huius littere qua dicitur : Ubi eras. Burgens. falsum imponit postillatori, quod videlicet dicat Iob fatue se habuisse in provocando Deum ad disputandum cum eo : nam postillator in toto processu semper excusat Iob sic : si dixit aliqua que prima facie videbantur passionalia, quod illa non dixit, nisi ex suppositione qua amici sui errabant ; et sic deducendo eos ad inconveniens opinioni eorum ; intuenti postillatorem apparere potest clare, quod reprehensio qua Deus reprehendit Iob, non tendit ad aliud, nisi quod ex eius locutione amici sui scandalizati sunt, quamvis Iob non intendebat eos scandalizare ; et ideo reprehensio directius est contra scandalizatos, quam contra Iob ; sicut contra Phariseos scandalizatos non contra Christum, cuius figuram Iob in multis gessit. Burgens.etiam hic se finaliter resolvit, quod ea que videntur reprehensibilia Iob, non dixit ex ratione deliberativa, sed ex ratione inferiori ad impugnationem adversariorum ; et sic finaliter concedit quod sepe in processu improbavit. Cetera in quibus circa librum Iob Burgens. notat postillatorem, non sunt digna pertractatione. quia ad claram littere expositionem modice deserviunt.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Iob. 38), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 10/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=25&chapitre=25_38)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Iob. 38), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 10/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=25&chapitre=25_38)
Notes :