Nicolaus de Lyra

Capitulum 21

Numérotation du verset Iob. 21,1 

1 Respondens autem Iob dixit :
1 Hic incip. cap. 21
Numérotation du verset Iob. 21,2 

Audite queso sermones meos
et agetis2 penitentiam.
2 meos et agetis] et agite CorS1
Numérotation du verset Iob. 21,3 

Sustinete me ut et ego loquar,
et post mea
si videbitur
verba ridete.
Numérotation du verset Iob. 21,4 

Numquid contra hominem disputatio mea est ut merito non debeam contristari ?
Numérotation du verset Iob. 21,5 

Attendite me et obstupescite
et superponite digitum ori vestro.
Numérotation du verset Iob. 21,6 

Et ego quando recordatus fuero pertimesco, et concutit carnem meam tremor.
Numérotation du verset Iob. 21,7 

Quare ergo
impii vivunt
sublevati sunt,
confortatique divitiis ?
Numérotation du verset Iob. 21,8 

Semen eorum permanet
coram eis,
propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum.
Numérotation du verset Iob. 21,9 

Domus eorum secure sunt et pacate et non est virga
Dei super illos.
Numérotation du verset Iob. 21,10 

Bos eorum concepit et non abortit, vacca peperit et non est privata fetu suo.
Numérotation du verset Iob. 21,11 

Egrediuntur quasi greges parvuli eorum,
et infantes eorum
exultant lusibus.
Numérotation du verset Iob. 21,12 

Tenent tympanum et citharam et gaudent ad sonitum organi,
Numérotation du verset Iob. 21,13 

ducunt in bonis dies suos,
et in puncto ad inferna descendunt.
Numérotation du verset Iob. 21,14 

Qui dixerunt Deo : Recede a nobis,
et scientiam viarum tuarum nolumus.
Numérotation du verset Iob. 21,15 

Quis3 est Omnipotens
3 quis] quid Weber
ut serviamus ei ?
Et quid nobis prodest si oraverimus illum ?
Numérotation du verset Iob. 21,16 

Verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua
consilium eorum4
4 eorum] impiorum Weber
longe sit a me.
Numérotation du verset Iob. 21,17 

Quotiens lucerna impiorum extinguetur,
et superveniet eis inundatio,
et dolores dividet furoris sui ?
Numérotation du verset Iob. 21,18 

Erunt sicut palee ante faciem venti,
et sicut favilla
quam turbo dispergit.
Numérotation du verset Iob. 21,19 

Deus servabit filiis illius
dolorem patris,
et cum reddiderit tunc sciet.
Numérotation du verset Iob. 21,20 

Videbunt oculi eius
interfectionem suam et de furore Omnipotentis bibet.
Numérotation du verset Iob. 21,21 

Quid enim ad eum pertinet de domo sua post se,
etsi
numerus mensuum eius
dimidietur ?
Numérotation du verset Iob. 21,22 

Numquid Deum quispiam docebit scientiam
qui excelsos
iudicat ?
Numérotation du verset Iob. 21,23 

Iste moritur robustus et sanus dives et felix,
Numérotation du verset Iob. 21,24 

viscera eius plena sunt adipe et medullis ossa illius irrigantur.
Numérotation du verset Iob. 21,25 

Alius vero moritur in amaritudine anime absque ullis opibus,
Numérotation du verset Iob. 21,26 

et tamen simul in pulverem dormient
et vermes operient eos.
Numérotation du verset Iob. 21,27 

Certe novi cogitationes vestras
et sententias
contra me iniquas.
Numérotation du verset Iob. 21,28 

Dicitis enim : Ubi est domus principis et ubi tabernacula impiorum ?
Numérotation du verset Iob. 21,29 

Interrogate quemlibet de viatoribus
et hec
eadem eum intelligere cognoscetis,
Numérotation du verset Iob. 21,30 

quia in diem perditionis servabitur malus et ad diem furoris ducetur5.
5 ducetur] ducitur Weber
Numérotation du verset Iob. 21,31 

Quis arguet coram eo viam eius
et que fecit quis reddet illi ?
Numérotation du verset Iob. 21,32 

Ipse ad sepulcra ducetur
et in congerie
mortuorum vigilabit.
Numérotation du verset Iob. 21,33 

Dulcis fuit glareis Cocyti,
et post se omnem hominem trahet et ante se innumerabiles.
Numérotation du verset Iob. 21,34 

Quomodo igitur consolamini me frustra,
cum responsio
vestra repugnare ostensa est6
6 est] sit Weber
veritati ?

Capitulum 21

Numérotation du verset Iob. 21,ad litteram 
marg.| {3.219} .1. Respondes autem Iob. Hic consequenter ponitur ipsius Iob responsio. Circa quam petit primo aliorum attentionem, secundo prosequitur suam intentionem, ibi. Quare ergo impii. Circa primum dicit. .2.   Audite, queso, sermones. Videbat enim iam Sophar in {3.220} parte conversum, ideo petebat audientiam, ut perficeretur eius conversio ad veritatem, et etiam aliorum, ideo subditur.
marg.|  .3. Et agite penitentiam sustinete me ut et ego loquar. quasi diceret. Si verba sunt rationabilia recipite, et si irrationabilia deridete, quod non fecerant amici Iob, unde subditur. .4.   Numquid contra hominem {3.221}   disputatio mea est ? quasi diceret, nam proprium hominis est, uti ratione, et per consequens in disputando rationabiliter loqui, et rationi assentire, quod non fecerant amici Iob. quia verba eius rationabilia non receperant, et verbis iniuriosis magis, quam rationibus eum in petiverant. ideo subdit.
Numérotation du verset Iob. 21,ad litteram 
marg.|  .1. Ut merito non debeam contristari. quasi diceret, imo merito contristor de modo vestro disputandi.
marg.|  .2. Attendite me. rationabiliter, et pacifice.
marg.|  .3. Et obstupescite. hoc dicit, quia in fine dicturus erat de futuro iudicio, quod debet esse omnibus causa stuporis, et timoris, etiam iustis. unde subditur.
marg.|  .4. Et ego quando recordatus fuero pertimesco. ne in me lateat aliquid tunc puniendum.
marg.|  .5. Et concutit carnem meam tremor. quia passiones, et motus mentis redundant in corpus exterius.
marg.|  .6. Quare ergo. Postquam Iob petivit attentionem, hic consequenter prosequitur suam intentionem, et secundo ex dictis infert triplicem conclusionem, ibi. Certe novi. Circa primum declarat intentionem, primo per prosperitates malorum, secundo simul per adversa, et prospera eorum, ibi. Quoties lucerna. Prima in duas, quia primo declarat intentionem suam. secundo removet duplicem obiectionem, ibi. Qui dixerunt. Circa primum sciendum, quod Sophar contra Iob arguendo dixerat, quod prosperitates impiorum in presenti sunt, ita breves, quod sunt nullius momenti, quod excludit per experientiam, dicens, Quare ergo impii vivunt, scilicet diu secundum cursum sue complexionis.
marg.|  .7. Sublevati sunt. ad statum honoris.
marg.|  .8. Confortatique divitiis. ita quod propter divitias suas non timent ab honore deiici, et quia non solum prosperantur in propria persona, sed etiam, in sibi coniunctis, subditur.
marg.| {3.222} .9. Semen eorum permanet. scilicet multo tempore.
marg.|  .10. Coram eis. idest ipsis viventibus, videntibus, et gaudentibus.
marg.|  .11. Domus eorum secure sunt. ab extra.
marg.|  .12. Et pacate. ab intra, quia non est ibi discordia.
marg.|  .13. Et non est virga dei. id est afflictio eis immissa desuper a deo . Consequenter prosequitur prosperitatem eorum magis in speciali, dicens.
marg.|  .14. Bos eorum concepit. Divitie enim antiquorum pro maiori parte erant in animalibus, inter que boves multum reputabantur propter carnes, et pelles, et agriculturam, quorum describit hic multiplicationem, dicens. Bos eum concepit. idest vacca, quia bos est communis generis, et per hoc excludit sterilitatem.
marg.|  .15. Et non abortivit. ante partum, sicut aliquando contingit.
marg.|  .16. Vacca peperit, etc. faciliter absque periculo fetus, et matris.
marg.|  .17. Et non est privata fetu suo. qui per nutritionem deducitur ad debitum robur, et augmentum, et sic tollitur dicte multiplicationis quod libet impedimentum, et quod dictum est de bobus, intelligendum est de aliis animalibus. Et quia ad prosperitatem temporalem non sufficiunt divitie, nisi adsit vita iucunda in se, et in amicis, ideo subditur.
marg.|  .18. Egrediuntur. scilicet ad spatiandum quasi greges parvuli eorum, ideo subditur.
marg.|  .19. Et infantes eorum exultant lusibus. et sicut pueri ducunt vitam iucundam, sic et patres, et adulti, ideo subditur.
marg.|  .20. Tenent tympanum, etc. et non solum brevi tempore, sed longo, et ideo sequitur.
marg.|  .21. Ducunt in bonis dies suos. idest totum decursum vite sue, ideo sequitur.
marg.|  .22. Et in puncto ad inferna descendunt. id est ad sepulturam, ita quod inter prosperitatem et sepulturam eorum maturam, non intervenit eis aliqua adversitas. Ista autem per experientiam videntur aliquando contingere impiis, et per hoc excluditur {3.223} dictum Sophar, s. quod prosperitas malorum in presenti est brevis, et cito tollitur per adversitatem supervenientem etiam in presenti vita. per hoc etiam declarat propositum Iob, scilicet quod prosperitas huius vite non est premium virtutis, nec adversitas semper est pena peccati precedentis.
Numérotation du verset Iob. 21,ad litteram 
marg.|  .1. Qui dixerunt. hic removet duplicem obiectionem. quia posset adversarius dicere, quod prosperitas talium propter hoc duravit usque ad mortem : quia in prosperitate sua conversi sunt ad deum : hoc excludit. .2.   Qui dixerunt Deo : recede a nobis. reprehensiones eius per viros sanctos vel per inspirationes interiores a se repellendo, et etiam deum verbis et factis contemnendo ideo sequitur. .3.   Quis est omnipotens etc.  et quid nobis prodest si oraverimus illum. Hoc videtur proprie dictum de impiis negantibus deum habere providentiam de factis humanis quia sic orationes ad deum directe non valerent. .4.   Verumtamen. Hic removet secundam obiectionem quia diceret aliquis : ex quo prosperitas ita contingit malis sicut et bonis, secundum te, non videtur aliqua ratio, quare homo debeat declinare a malo : hoc removet dicens : Verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua. Bona enim temporalia que habent impii dicuntur non esse in manu sua, id est in potestate, quia possunt ab eis auferri violenter : sed bona spiritualia que sunt in virtuosis non possunt ab eis auferri per violentiam : et ideo proprie sunt in potestate sua et ideo dicit Iob : Quia bona eorum non sunt in manu sua : quia bona que querunt impii sunt tantum temporalia, que sunt auferibilia. .5.   Consilium impiorum. alias, sententia longe sit a me. per quam volunt a Deo declinare, et per hoc excluditur obiectio predicta : quia bona spiritualia non equaliter habentur ab impiis et iustis, sed solum a iustis : et quia sunt vere et perfecte bona : ideo declinandum est a peccato ne perdantur.
marg.|  .6. Quoties. Hic consequenter Iob declarat propositum per adversitates et prosperitates simul impiorum : et facit talem rationem : {3.224} Mali in hoc mundo aliquando prosperantur in tota vita sua, et aliquando tribulantur : igitur talis diversitas circa istos impios per prosperitatem, et illos per adversitatem ostendit manifeste, quod prosperitates huius mundi non sint premia virtutum, et adversitates pene peccatorum. Nec potest dici quod hec diversitas contingat ex ignorantia ipsius dei, cum omnia cognoscat perfectissime. Ex quo sequitur, quod omnia talia que videntur inordinata, reducentur ad ordinem debitum, secundum dispositionem sue sapientie, quod declarabitur in futuro iudicio, quia talis reductio non apparet in presenti. Huius deductionis primo ostendit flagellationem aliquorum impiorum in presenti vita : quia satis diffuse ostenderat prosperitatem aliquorum impiorum per predicta : secundo ostendit dei scientiam attingere ad omnia, ibi : Numquid deus. tertio per modum cuiusdam replicationis brevis resumit quorundam impiorum prosperitatem, et aliorum adversitatem, ibi : Iste moritur. Circa primum dicit : Quoties lucerna impiorum extinguetur. quasi dicat multoties contingit, quod eorum prosperitas destruitur.
marg.|  .7. Et superveniet eis inundatio. id est fortis et impetuosa tribulatio ad modum aqua inundantis.
marg.|  .8. Et dolores dividet. distribuet impiis et eorum filiis de quibus habetur post ea. .9.   Erunt sicut palee. idest tribulationi nullo modo poterunt resistere.
marg.| .10. Deus servabit filiis illius. Id est, puniendo eius filios, faciet dolere patrem : et sic dabit ei dolorem, non solum modo in se, sed in personis coniunctis.
marg.|  .11. Et cum reddiderit. hanc penam pro culpa.
marg.|  .12. Tunc sciet. quod filii sui puniuntur pro peccato suo, quia pena temporalis bene et iuste infligitur filiis pro peccato patris.
marg.|  .13. Videbunt oculi eius interfectionem. sicut filii Sedechie regis fuerunt interfecti in oculis eius, ut habetur 4Rg. 15. ad aggravandum suum dolorem.
marg.|  .14. Quid enim pertinet ad eum etc.  domo sua. id est de filiis suis post se, {3.225} idest post mortem suam. q. si filii eius fuissent afflicti post mortem eius, ex hoc non aggravaretur dolor eius : quia non sentiret.
Numérotation du verset Iob. 21,ad litteram 
marg.|  .1. Et si numerus mensium. id est, si vita eius brevietur, post mortem eius non sentit, sed tantum sensit cum esset vivens et moreretur : hoc sequitur maxime ex dictis amicorum Iob, qui dicebant nihil de homine remanere post mortem.
marg.|  .2. Numquid deum etc. Hic ostendit quod diversitas predicta circa impios non provenit ex dei ignorantia, ita quod cognoscat impietatem aliquorum : et sic eam adversitatibus in presenti puniat, aliorum autem ignoret, et sic eos in prosperitatibus dimittat : quia omnia nuda et aperta sunt in oculis eius. et hoc est quod dicit : Numquid deum quispiam docebit scientiam. quasi dicat non, cum eius scientia sit infinita, et per consequens se extendit ad omnia.
marg.|  .3. Qui excelsos iudicat. ita quod nullus quantumcumque potens potest subterfugere iudicium eius.
marg.|  .4. Iste moritur. Hic breviter resumit diversitatem prosperitatis et adversitatis circa impios, di. Iste quamvis sit impius, moritur robustus et sanus dives et felix id est permanens in potestate et sanitate, divitiis et iucunditate usque ad terminum vite sue.
marg.|  .5. Viscera eius plena sunt adipe. Adeps generatur ex abundantia nutrimenti, et per hoc designatur metaphorice, quod iste non solum habuit divitias ad sufficientiam, sed etiam ad super abundantiam.
marg.|  .6. Et medullis ossa. per ossa intelligitur fortitudo : et per hoc designat, quod iste fuit roboratus et suffultus auxilio multorum.
marg.|  .7. Alius vero moritur. in impietate similis predicto.
marg.|  .8. Moritur in amaritudine. quia non potuit ad hoc quod desiderabat pertingere, vel in doloribus ex infirmitate pervenientibus.
marg.|  .9. Absque ullis opibus. ita quod adversitatem sustinet ab extrinseco, et intrinseco.
marg.|  .10. Et tamen simul. ita quod quantum ad corpus inter eos nulla erit differentia, {3.226} et ex hoc concluditur quod ista diversitas per divinam sapientiam in futuro ad ordinem reducetur.
marg.|  .11. Certe novi etc. Hic ex predictis Iob concludit triplicem conclusionem, prima est de sua innocentia, quam amici impugnabant per hoc quod erat a Deo afflictus tanquam impius, quia Iob manifeste declaraverat quod prosperitates huius vite non sunt premia virtutum, nec adversitates pene peccatorum. et ideo concludit. Certe novi cogitationes vestras. quibus iudicastis in cordibus vestris me propter impietatem afflictum.
marg.|  .12. Et sententias. hoc idem exterius per modum sententie proferendo. ideo subditur.
marg.|  .13. Dicitis enim ubi est domus. id est Iob qui in principatu sedebat.
marg.|  .14. Et ubi tabernacula. filiorum Iob. quasi dicat ista sunt propter peccatum Iob annihilata.
marg.|  .15. Interrogate. Hec est secunda conclusio, que est de futuro iudicio : quia sicut declaratum est aliqui impii usque ad mortem naturalem durant in prosperitate temporali, et ideo cum dedecus culpe non remaneat sine decore iustitie, sequitur quod in futuro puniantur et hoc est quod dicit : Interrogate quemlibet de viatoribus. id est de illis qui non ponunt finem suum in bonis temporalibus, sed per viam huius vite transeunt ad terminum felicitatis future.
marg.|  .16. Et hec eadem. que dixi de futuro iudicio.
marg.|  .17. Illum intelligere cognoscetis. et talibus est credendum, qui pravis affectionibus et actibus non habent intellectum obscuratum. unde subditur.
marg.|  .18. Quia in diem perditionis. id est in tempus futuri iudicii et supplicii.
marg.|  .19. Servatur malus. id est reservatur secundum ordinem divine iustitie, quia modo abutitur temporali prosperitate.
marg.|  .20. Quis arguet coram eo vias. quasi dicat ita fuit obstinatus in malo dum viveret, quod nullus audebat eum arguere, desperans de eius correctione.
marg.|  .21. Et que fecit quis reddet illi. quasi dicat deus solus, s. qui potest punire eum post mortem de malis que fecit in vita presenti. ideo subditur.
Numérotation du verset Iob. 21,ad litteram 
marg.| {3.227} .1. Ipse ad sepulchra ducetur. id est quamvis corpus mortuum sepeliatur, tamen anima que immortalis est, vigilabit : et illa punietur, et post resurrectionem in anima et corpore simul : et quia in inferno non solum ponitur homo pro peccatis propriis, sed etiam aliorum quibus in malis consilium vel auxilium prestitit. ideo sequitur.
marg.|  .2. Dulcis fuit glareis Cocyti. Secundum dicta petarum Cocytus fingitur infernalis fluvius, in quo cruciantur anime impiorum, ideo interpretatur luctus. Glaree autem secundum aliquos, sunt lapilli qui trahuntur a flumine, secundum alios sunt immunditie que trahuntur in fluminis superficie. Et secundum utranque significationem, glaree Cocyti dicuntur homines impii, qui ad penam inferni videntur previsi : et tempore Iob currebat istud pro proverbio : Homines impii vocabantur glaree Cocyti, sicut modo tales homines dicuntur stipule inferni. Est igitur sensus : {3.228} Dulcis fuit glareis Cocyti etc. id est impius, dum viveret fuit amicabilis et favorabilis hominibus impiis.
marg.|  .3. Et post se omnem hominem trahet etc. id est post mortem eius, de omni statu hominum aliqui descendunt ad infernum.
marg.|  .4. Et ante se innumerabiles. id est ante mortem eius multi valde iam descenderant. Hoc autem dicitur ad augmentum pene eius : quia sicut felicitas cuiuslibet beati augetur ex societate aliorum beatorum, sic et pena cuiuslibet damnati ex societate aliorum, et maxime quando fuit fautor ipsorum.
marg.|  .5. Quomodo igitur. Hec est tertia conclusio, per quam evacuatur amicorum Iob promissio. qui promittebant ei temporalem felicitatem, si se emendaret. dicit igitur. Quomodo igitur consolamini me frustra. de felicitate temporali mihi affutura.
marg.|  .6. Cum responsio vestra. quia Iob sufficienter ostenderat, quod talis felicitas non est premium virtutis, ut isti supponebant.
Numérotation du verset Iob. 21,moraliter 
marg.| {3.219} Respondens autem Iob. Hic ponitur ipsius Iob responsio, ubi primo petit audientiam, {3.220}dicens. .2.   Audite queso. et optat amicorum correptionem, di.
marg.|  .3. Et agite penitentiam. Numquid contra hominem disputatio mea est. quasi diceret sic. {3.221} et ideo debeo merito contristari si nolint intelligere, et emendari.
Numérotation du verset Iob. 21,moraliter 
marg.|  .4. Et ego quando recordatus fuero. de eorum rebellione contra veritatem.
marg.|  .4. Pertimesco. ne quod absit, mihi sic eveniat.
marg.|  .6. Quare ergo impii vivunt. Hic prosequitur Iob intentum de felicitate temporali, {3.222}que frequenter contingit malis hominibuspropter quod non potest esse premium virtutis, hanc autem felicitatem describit, quantum ad longam vitam, honores, divitias, multitudinem prolis, et propinquorum, et securitatem pacis, et fecunditatem animalium, et iucunditatem prolis, et amicorum, et patet in textu usque ibi :
Numérotation du verset Iob. 21,moraliter 
marg.| {3.223} .2. Qui dixerunt Deo etc. ubi removet quamdam falsam solutionem que posset dari, scilicet quod deus talia bona dedisset eis, eo quod servierant ei. et patet.
marg.|  .4. Verumtamen quia non sunt in manu. sed econverso, quia serviunt bonis suis.
marg.|  .6. Quoties lucerna impiorum extinguetur. Lucerna hominis est ratio recta, que extinguitur in impiis. Sap. 2.d. Excecavit enim eos malitia eorum.
marg.|  .7. Et superveniet eis inundatio. id est punitio divina, que sicut inundans aqua venit ex improviso.
marg.|  .9. Erunt sicut palee. Igni gehenne parate. Mt. 3. Paleas {3.224} autem comburet.
marg.|  .10. Deus servabit filiis illius dolorem patris. id est similem penam imitatoribus suis.
marg.|  .11. Et cum reddiderit, tunc sciet, scilicet pater per experientiam. nam filiorum damnatio augmentabit suam penam : propter quod dives epulo formidabat adventum fratrum suorum in gehennam, Luc. 16.
marg.|  .13. Videbunt oculi eius interfectionem suam. id est filiorum suorum damnationem, que dicitur interfectio, eo quod est mors secunda : et quia post mortem non potest aliquid disponere de domo sua, subditur.
marg.|  .14. Quid enim ad eum pertinet et si numerus mensium eius dimidietur. id est si duratio domus sue brevietur. Et quomodo hec previsa sunt a deo, sequitur.
Numérotation du verset Iob. 21,moraliter 
marg.| {3.225} .1. Numquid deum quispiam etc.  Iste moritur. Hic ponitur quedam distinctio morientium in mortali peccato, secundum tamen expositionem mysticam cum dicitur : Iste mo. per peccatum mortale.
marg.|  .2. Robustus et sanus. corpore.
marg.|  .3. Dives et felix. temporali prosperitate.
marg.|  .4. Viscera eius plena sunt adipe. id est mens eius superbia, que dicitur adeps, eo quod oritur ex prosperitate temporali, sicut adeps ex abundantia cibi.
marg.|  .5. Et medullis ossa illius irrigantur. id est eius amici quibus fortificatur, similiter in superbiam elevantur.
marg.|  .6. Alius vero moritur in amaritudine. peccando mortaliter ex inordinato affectu et malo conatu ad divitias quas non potest habere.
marg.|  .10. Et tamen simul in pulvere dormient. nam ambo terrenorum curis consopiuntur.
marg.| {3.226}
marg.| .11. Et vermes operient eos. quia curis mordacibus lacerantur. Et quoniam alios estimant sibi similes, ideo ex persona iusti eis respondetur.
marg.|  .12. Certe novi cogitationes vestras. Et quoniam ex abundantia cordis os loquitur, ideo de iustis obloquuntur dicentes.
marg.|  .13. Ubi est domus principis, etc. id est superbi : Mali namque divites iustos dicunt esse superbos et impios. ideo subditur.
marg.|  .14. Et ubi tabernacula impiorum : etc. Interrogate. vos maledici.
marg.|  .15. Quemlibet de viatoribus. id est per viam vite presentis ad patriam recte pergentibus.
marg.|  .16. Et hec eadem illum intelligere cognoscetis. Et que sunt illa, subditur.
marg.|  .18. Quia in diem perditionis servatur malus. In hoc enim conveniunt viatores predicti, per quod intelliguntur religiosi cum iustis, quod mali ad diem iudicii reserventur puniendi.
marg.|  .20. Quis arguet coram eo vias eius. Christus dicit illud, Mt. 30.c.
Numérotation du verset Iob. 21,moraliter 
marg.| {3.227} .1. Ipse ad sepulchra ducetur. damnatorum, Luce 16. Mortuus est dives, et sepultus est in inferno.
marg.|  .2. Et in congerie mortuorum. morte secunda.
marg.|  .3. Vigilabit. quia nullus quietis somnus est in gehenna.
marg.| {3.228} .4. Dulcis fuit glareis Cocyti. Cocytus a petis dicitur fluvius infernalis. Glaree vero sunt lapilli existentes in fundo fluvii, per quos demones possunt intelligi, quibus impius dum viveret, dulcis fuit : nam eorum voluntatibus obedivit.
marg.|  .5. Post se omnem hominem trahet etc. id est infernalis fluvius ante hunc impium multos traxit, et trahet post ipsum.
Numérotation du verset Iob. 21,$additio 1 
marg.| {3.227} In capitulo 21. ubi dicitur in postil. Ideo subditur : Et agite penitentiam, sustinete me.
marg.| Ubi in translatione nostra habetur : Et agite penitentiam. in Hebre habetur sic : Audite, queso, sermones meos, et sit hec consolatio vestra. Cuius sensus est : nam cum Iob qui spectabat ab amicis consolari, inveniebat tamen oppositum in verbis eorum, ideo petebat ab eis, ut audirent sermones suos, quam audientiam reputaret ad suam consolationem. et hoc est quod dicit : Et sit hec consolatio vestra. quasi dicat ex quo me non consolamini in verbis vestris, saltem consolamini me, audiendo verba mea. de quo subdit : Sustinete me, ut ego loquar : et si forte diceretur sibi, quod hoc quod petebat, erat inconveniens : posset enim loqui multa irrationabilia seu absurda, que merito non erant sustinenda, ideo subdit : Et post verba mea, si videbitur ridete etc.
Numérotation du verset Iob. 21,additio 2 
marg.| In eodem capitulo ubi dicitur in postil. Bos eorum concepit. Ubi in translatione nostra dicitur : Bos eorum concepit, et non abortivit : in Hebreo habetur : Bos eorum impregnat, et non excludit. Et est sensus : nam fecunditas animalium per coitum generantium potest impediri ex parte maris, quando semen non proiicitur in utero : ad quod removendum dicit : Bos eorum impregnat, et non excludit. scilicet semen extra uterum. Similiter impeditur fecunditas ex parte femine per aborsum : et hoc removet, di. Et vacca peperit. scilicet sine aborsu : et sic non est privata fetu suo : et secundum hoc accipitur proprie bos pro mare, sicut vacca pro femina etc.
Numérotation du verset Iob. 21,additio 3 
marg.| In eodem capitulo 21. ubi dicitur in postil. Interrogate : hec est secunda conclusio. Secundum quod postil. exponit istum versum. Interrogate quemlibet de viatoribus. Iob intendebat monere socios, ut interrogarent illos qui per viam huius vite transeunt ad terminum future felicitatis, ut ab {3.228} eis cognoscerent veritatem de futuro iudicio : quibus viatoribus dicit esse credendum, eo quod non habent intellectum obscuratum pravis actibus, et affectionibus. Que quidem expositio non videtur consona rationi : nam aut viatores isti quos dicit interrogandos, sunt iam in alia vita : et sic non possunt interrogari a nobis. Magnum enim chaos firmatum est inter hos et illos, teste veritate, Luce 16.g. Unde de cursu communi nec ipsi possunt nos avisare, nec nos illos interrogare, et sic frustra diceret Iob : Interrogate quemlibet de viatoribus. Si autem isti viatores de quibus loquitur, sunt adhuc in statu huius vite, tunc tales de lege communi nesciunt utrum transituri sint ad terminum felicitatis vel non. Similiter nec nos scimus de ipsis, an sint transituri ad felicitatem : nec etiam tales per naturalem rationem seu experientiam sciunt diem iudicii de quo hic agitur esse futurum, cum hoc non habeatur nisi ex divina revelatione : unde inconvenienter diceretur : Interrogate quemlibet de viatoribus. Hodie enim iam fide Christi per orbem predicata et divulgata, non quilibet viator scit seu credit diem iudicii generalis fore, ut patet de multitudine paganorum et hereticorum hoc negantium. Quidam autem dicunt, quod per hoc quod dicitur : Viatores, intelligendi sunt illi qui hac vita utuntur, non ut termino sed ut via : et sic per tales viatores intelliguntur iusti viri. sed nec hoc videtur sufficere ad intellectum huius dicti : tum quia tales homines non sunt nobis communiter noti, quod tales sint, cum usus sit proprie actus voluntatis. unde Aug. 10. de tri. Uti. est assumere aliquid in facultatem voluntatis. et ideo per operationes exteriores alicuius hominis, que cadunt sub sensu nostro, non devenitur ad veram cognitionem interioris motus voluntatis ipsius hominis : in quo motu interiori usus consistit. Tum quia tales etiam si cognoscerentur, non suffecissent ad certificandum socios ipsius Iob de quesito. Idem enim iudicium esset de talibus apud adversarios, sicut de ipso Iob, cum tam illi quam ille essent unius opinionis seu secte apud eos : et sic {3.229} nullam certificationem adderent in hoc super dictum ipsius Iob. Unde ad verum intellectum huius dicti habendum, quod ponderare videtur in hac disputatione, ut post patebit, ad Hebraice littere veritatem recurrendum est, ubi sic habetur : Interrogate viatores, et signa eorum non ignoretis. Cuius sententia ad propositum talis esse videtur : nam viatores hic vocat Israelitas, qui exeuntes ab Egypto et ad terram promissionis pergentes, legem divinam in via susceperunt, quam viam longo tempore continuantes in deserto, viatores possunt dici tanquam non habentes quietam mansionem. Qui quidem viatores multa signa et portenta in eadem via a Deo habuerunt, similiter divinas revelationes ad divinam providentiam de humanis actibus pertinentes : unde talibus merito de hac materia est, credendum : nam isti de supernaturalibus fuerunt illuminati, quorum doctrina per signa predicta fuit confirmata. unde Iob in veritatem sue fidei de die iudicii seu de remuneratione futura assignabat testimonium viatorum predictorum, in quorum propheticis scripturis multa de hoc traduntur, et ideo dicebat : Interrogate viatores : quasi dicat quia ista non possunt cognosci per rationem naturalem, nec per experientiam in hac vita acquisitam, idcirco interrogandi sunt illi viatores qui revelationes supernaturales de talibus, et signa confirmantia suam doctrinam a Deo habuerunt. Et secundum hanc sententiam tolli potest quedam obiectio, que in hac disputatione Iob cum amicis animum pulsat, scilicet quomodo amici Iob tanquam heretici seu infideles reputantur, ex hoc quod remunerationem futuram videntur negare. Vita enim futura, similiter resurrectio mortuorum de articulis fidei est, quorum notitia non potest haberi per inquisitionem naturalis rationis, nec per experientiam in hac vita, nisi solum per divinam revelationem : ipsi tamen non leguntur habuisse propheticas revelationes, nec inter se prophetas fuisse : unde excusabiles videntur ad hoc quod talia non crederent. Unde Apostolus ad Rom. 10. cap. Quomodo credent ei quem non audierunt ? quomodo audient sine predicante ? etc. Qua propter Iob adversarios remittebat ad predictos viatores, qui de talibus erant supernaturaliter eruditi, quorum doctrina per signa que non nisi divinitus fieri possunt erat confirmata, et hoc est quod dicit : Interrogate viatores, et signa eorum non ignoretis, per quod patet quod adversarii hanc probationem non admittentes, excusabiles non erant, ex quo poterant habere eruditionem illam a predictis viatoribus presertim cum in locis non valde remotis commorarentur : quia Hus terra Iob erat de convicinis Aram que est Mesopotamia, in qua terra habitaverunt Abraham et Nachor frater eius, cuius primogenitus erat Hus, ut patet Gn. 22.d. de qua terra erat Iob, ut patet in principio huius lib. Similiter et Huz erat secundus genitus Nachor, ut patet ibidem : a quo, scilicet Huz descendebat Heliu : et ideo dicitur Huzites. Balaam etiam qui multa prophetavit de statu populi Israelitici, ut patet Nm. 24. erat de Mesopotamia. ex quo presumendum est, quod isti multa poterant scire de gestis populi Israelitici, et revelationibus et signis que illis fuerunt facta : gesta enim Moysi et etiam Iosue multum fuerunt famosa, ut in multis locis sacre scripture habetur. Si autem dicatur quod etiam filii Israel transeuntes per desertum, de quibus secundum hanc ex positionem hic fit mentio, ista non credebant, saltem explicite : imo per temporalespromissiones et comminationes ad observantiam legis ducebantur, ut patet Deut. 28. et in multis aliis locis : dicendum est, quod hoc erat tantum quantum ad simplices et vulgares, qui comparantur puero sub pedagogo existenti, ut ad Gal. 4. non autem quantum ad prophetas et viros perfectos, de quibus hic intendit, s. per quos signa fiebant, de quibus dicit : Et signa eorum non ignoretis : et ideo in Hebraica non dicit : Interrogate quemlibet de viatoribus, sed interrogate viatores : ut non referatur hec interrogatio ad omnes viatores illos, quorum maior pars erant simplices et vulgares, sed tamen ad illos viatores per quos signa fiebant. vel per hoc quod dicitur : Et signa eorum, intelliguntur figure sub quibus in lege Mosaica veritates invisibilium tradebantur. unde 1. Cor. 10.c. Omnia contingebant eis in figura. unde in hoc quod dicit : Signa eorum non ignoretis, innuit quod intelligant figuras traditas in scripturis illorum viatorum, in quibus premia et punitiones future vite significantur etc.
Numérotation du verset Iob. 21,replica 
prol.| REPLICA. In c. 21. ubi dicitur : Interrogate quemlibet de viatoribus. quod exponens postil. vocat viatores, qui ad terminum felicitatis referunt viam et cursum suum recta ratione : et hos dixit Iob interrogandos. etc. Hoc autem dictum Burgensis dicit rationi non consonare ex motivis invalidis et fundamento ruinoso cui innititur, aliter hunc passum exponendo. Primum patet : nam arguit contra postil. ex disiunctiva dicens : illi viatores aut sunt in presenti vita aut in alia. Si in alia sic, inquit, ab eis nihil possumus scire sicut certum est de communi cursu : imo apud doctos mortui non dicuntur viatores nam illi soli viatores dicuntur, qui sunt in via et statu merendi respectu beatitudinis essentialis, qualiter sunt non defuncti. Et quamvis illa secunda pars disiunctive communiter non concedatur. tamen ipse Burgens. circa eius falsitatem laborat usque ad assertionem errorum inclusive. Dicit enim de illis in alia vita positis, quod ipsi non possunt nos iuvare, nec nos illos. Primum est contra fidem et usum ecclesie catholice, que secundum Augustinum et alios sanctos doctores, ideo celebrat {3.230}sanctorum festivitates, quia credunt se ipsorum intercessionibus adiuvari. Secundum similiter est contra praxim ecclesie sacrosancte, que idcirco orat pro defunctis, quatenus indulgentiam piis supplicationibus consequantur. De resurrectione enim cum amici Iob videantur erronee sentire, qui putant cumBurgens. defunctos a nobis iuvari non posse : ita enim arguitur 2. Machab. 12.g. Nisi enim in eos qui ceciderant, resurrecturos speraret, superfluum videretur et vanum orare pro mortuis etc. cum postil. igitur concedo aliam partem disiunctive : videlicet quod viatores hic intelliguntur, recta ratione procedentes per viam huius vite ad terminum. Omnis enim viator secundum rectam rationem sciens viam virtutum, et terminum felicitatis future actibus virtutum correspondentem potest certificare amicos Iob in hoc errore deceptos : quasi premium virtutum, et penam peccatorum tantum in hac vita putent, et non in futurum sint expectanda. Hi igitur errantes remittuntur ab ipso Iob ad tales viatores recta ratione utentes : Qui interrogati omnes respondebunt, quod cursus huius vite est propter finem, gratia cuius omnia fiunt. Sed opera virtutum non fiunt gratia temporalis rei, nisi in relatione ad aliquod melius : quod etiam secundum purum Philosophum in hac vita dari non potest, ut probatBurgens.supra in prima additione huius lib. Quo ad secundum quod videlicet fundamentum expositionis Burgens. ruinosum sit, patet : quia fundat se super littera Hebraica, que habet ut dicit : Interrogate viatores, et signa eorum non ignoretis : dicens filios Israel esse huiusmodi viatores per desertum, qui 50. annis transierunt per desertum, et multa signa a Deo acceperunt. Sed hoc fundamentum, ut dixi ruinosum est. Primo quia filii Israel per desertum fuerunt potius vagabundi deviatores quam viatores : in quo non solum simplices, sed et eorum principes oberrabant, ut patet ad aquas contradictionis, in cuius erroris penam etiam Moyses terram promissionis intrare non est permissus, ut patet Deut. ult. Ex. 32. et aliis murmurationibus. et in fabricatione vituli. Unde quamvis aliquando erant viatores versus terram promissam, ad cuius figuram, etiam tendentes ad terram viventium devius error abducit : et sic secundum modum loquendi Betii, non recta ratione incendentes, potius dicendi sunt deviantes quam viatores proprie loquendo. Nec illi Israelite tanquam viatores interrogandi sunt propter signa eis facta, quia ut dicit Burge. littera Hebraica habet : Et signa eorum non ignoretis : stante enim littera Hebraica, si per signa, accipiuntur rationes viatorum supra descriptorum secundum postil. quia omne signum est ad aliquid designandum institutum, ut dicit bea. Aug. 1. de doctrina Christiana. Rationes igitur talium viatorum sunt signa que amici Iob ignorare non debuerunt. Secundo etiam fundamentum Burge. ruinosum est, quia fundatum super opinione in qua etiam sancti doctores non concordant, scilicet quo tempore fuerit Iob : Quibusdam dicentibus quod fuerit tempore Iacob, et post flagella duxerit Dinam filiam Iacob in uxorem, de qua genuit filiam pulcherrimam, quam duxit Putiphar, de qua venit Assenez, quam duxit Ioseph uxorem in Egypto. unde Hebrei excusant Ioseph de matrimonio alienigene : quia ex parte matris eius fuit de sua gente : Aliis dicentibus quod fuerit tertia generatione post Iacob, et si fuisset tempore pressure filiorum Israel in Egypto. Et hanc opinionem recitat bea. Aug. 18. de civitate dei, c. 47. Et secundum utramque opinionem fuisset ante transitum filiorum Israel per desertum. Quomodo igitur verum erit Iob remisisse amicos suos ad id quod nondum fuit, nisi per modum prophetie, que modicam tunc fidem amicis suis fecisset, imo nullam. Aliis autem dicentibus, quod fuerit tempore iudicum : et illius opinionis videtur esse beat. Greg. in principio moralium : secundum quam opinionem factum Burgens. haberet colorem : sed ruinosum est expositionem veram sacre scripture fundare super re sic opinabili, et contemnere rationabilem postillatoris expositionem : cum etiam rationes eius contra postillatorem sint invalide. Non enim sequitur. Si quis nescit, an sit transiturus ad terminum, quod igitur nesciat terminum. Nec sequitur. Nos non scimus sortem transiturum ad terminum, igitur a sorte non possumus interrogare et instrui de termino, quia quamvis verus viator supra descriptus ignoret, an transeat ad terminum felicitatis, scit tamen ex recta ratione, quod talis terminus sit propter quem verus viator currit : in quo se nondum esse cognoscit. Ita enim vult gl. que describit viatorem eum qui presentem vitam, viam sibi esse non patriam attendit. qui in delectationibus pretereuntis seculi cor figere despicit sed eterna petit. Non dicit : qui pervenit. Numquid soli filii Israel per desertum. 40. annos propter peccata vagabundi, tales viatores sunt censendi ? prout Burgensis exponit : certe puri philosophi ducti lumine recte rationis tales viatores existentes, interrogati an premium virtutum solum expectent in presenti vita et non in futura : sicut amici Iob errantes senserunt, responderent utique sicut Iob. Bene enim pensando dicta philosophorum et dicta eorum comparando, videre possumus ex eis resurrectionem futuram, prout beatus Aug. 22. de civita dei, capit. 27. ostendit ex dictis Platonis et Porphyrii. ad tales igitur, et quemlibet alium viatorum Iob amicos suos, et eorum errores sequentes remittit, et non solum ad Iudeos.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Iob. 21), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 10/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=25&chapitre=25_21)

Notes :