Capitulum 13
Numérotation du verset
Iob. 13,1
1 Ecce omnia
1
Hic incip. cap. 13
et2 vidit oculus meus,
2 et] hec
CorS1
et audivit auris mea et intellexi singula
Numérotation du verset
Iob. 13,2
secundum scientiam vestram et ego novi, nec inferior
vobis3 sum,
3 vobis] vestri
Weber
Numérotation du verset
Iob. 13,3
sed tamen ad Omnipotentem loquar,
et disputare
cum Deo cupio,
Numérotation du verset
Iob. 13,4
prius vos ostendens fabricatores mendacii,
et cultores perversorum dogmatum.
Numérotation du verset
Iob. 13,5
Atque utinam taceretis ut putaremini sapientes esse4.
4 sapientes esse]
inv. Weber
Numérotation du verset
Iob. 13,6
Audite ergo correctiones meas, et iudicium labiorum meorum attendite.
Numérotation du verset
Iob. 13,7
Numquid Deus indiget vestro mendacio
ut pro illo loquamini dolos ?
Numérotation du verset
Iob. 13,8
Numquid faciem eius accipitis
et pro Deo iudicare
nitimini ?
Numérotation du verset
Iob. 13,9
Aut placebit ei
quem celare nihil potest ?
Aut decipietur ut homo vestris fraudulentiis ?
Numérotation du verset
Iob. 13,10
Ipse
vos arguet quem5 in abscondito faciem eius accipitis.
5 quem] quoniam
Weber
Numérotation du verset
Iob. 13,11
Statim ut se commoverit turbabit vos
et terror eius irruet super vos.
Numérotation du verset
Iob. 13,12
Memoria vestra
comparabitur cineri et redigentur in lutum
cervices vestre.
Numérotation du verset
Iob. 13,13
Tacete paulisper ut loquar quodcumque mihi mens suggesserit.
Numérotation du verset
Iob. 13,14
Quare lacero carnes meas dentibus meis et animam meam porto in manibus meis ?
Numérotation du verset
Iob. 13,15
Etiam si occiderit me in ipso sperabo,
verumtamen vias meas in conspectu eius
arguam.
Numérotation du verset
Iob. 13,16
Et ipse erit salvator meus. Non enim veniet in conspectu eius omnis hypocrita.
Numérotation du verset
Iob. 13,17
Audite sermonem meum et enigmata percipite auribus vestris.
Numérotation du verset
Iob. 13,18
Si fuero iudicatus
scio quod iustus
inveniar.
Numérotation du verset
Iob. 13,19
Quis est qui iudicetur mecum ? Veniat.
Quare tacens consumor.
Numérotation du verset
Iob. 13,20
Duo tantum ne facias mihi, et tunc a facie tua non abscondar.
Numérotation du verset
Iob. 13,21
Manum tuam
longe fac a me
et formido tua
non me terreat.
Numérotation du verset
Iob. 13,22
Voca6 me et ego7 respondebo tibi
6 voca] et
praem. Weber
|
7 ego] om.
Weber
|
aut certe loquar et tu responde mihi.
Numérotation du verset
Iob. 13,23
Quantas habeo iniquitates et peccata
scelera mea et delicta ostende mihi.
Numérotation du verset
Iob. 13,24
Cur faciem tuam abscondis
et arbitraris me inimicum tuum ?
Numérotation du verset
Iob. 13,25
Contra folium quod vento rapitur
ostendis potentiam tuam,
et stipulam siccam persequeris ?
Numérotation du verset
Iob. 13,26
Scribis enim contra me amaritudines
et consumere me vis peccatis adolescentie mee.
Numérotation du verset
Iob. 13,27
Posuisti in nervo pedem meum
et observasti omnes semitas meas
et vestigia pedum meorum considerasti.
Numérotation du verset
Iob. 13,28
Qui quasi putredo
consumendus sum
et quasi vestimentum quod comeditur a tinea.
Capitulum 13
Numérotation du verset
Iob. 13,ad litteram
marg.|
{3.157} .1.
Ecce omnia hec.
Postquam Iob arguit amicorum suorum instantiam, hic excludit eorum falsam sententiam, et primo eam proponit. secundo puniendam predicit, ibi : Audite ergo. tertio eam ostendit ibi : Tacete paulisper. Circa primum continuat dicta sua precedentibus, ad hoc arguens amicorum presumptionem dicens :
marg.|
.2.
Ecce omnia hec.
Quia predicta sunt de fortitudine divina, sapientia eius, consilio et intelligentia.
marg.|
.3.
Vidit oculus meus.
per effectus predictos.
marg.|
.4.
Et audivit auris mea.
a doctoribus, ideo subditur :
marg.|
.5.
Secundum scientiam vestram
etc. Et ideo in hoc non potestis vos preferre mihi, et me despicere.
marg.|
.6.
Sed tamen ad omnipotentem loquar.
per devotam orationem, quia tempore orationis homo cum Deo loquitur :
marg.|
{3.158} .7.
Et disputare cum Deo .
Non temerarie eius facta arguendo, sed humiliter veritatem inquirendo. quasi dicat ipse disputando contra me non utetur verbis pungitivis et mendacibus, sicut et vos, unde subditur : .8.
Prius vos.
Ut autem patebit infra antequam inciperet disputare cum Deo, ostendit eos fabricatores mendacii, sed disputando cum Deo, ostendit eos cultores perversorum dogmatum simul tempore, sed prius voce et intentione. intendebat enim declarare eorum falsam sententiam per illam disputationem. et sic factum est finaliter, ut habetur, infra ult. cap. quando dominus determinando questionem dixit ipsi Eliphaz : Iratus est furor meus in te, et in duos amicos tuos, quoniam non estis locuti coram me rectum, sicut servus meus Iob. ideo subditur :
marg.|
.9.
Atque utinam
etc. ab iniuriis et falsis sententiis.
marg.|
.10.
Ut putaremini esse sapientes.
secundum illud Proverb. 17.d. Stultus si tacuerit, sapiens reputabitur.
Numérotation du verset
Iob. 13,ad litteram
marg.|
{3.159} .1.
Audite ergo.
Proposita eorum falsitate in doctrina, hic ostendit eam a Deo puniendam, dicens : Audite ergo correctiones meas. cessando a predictis ad evitandum penam divine ultionis, et quod in predictis peccaverint, ostendit dicens :
marg.|
.2.
Numquid
etc. Illa enim que dixerant, ostenderant se dixisse ad defendendam divinam iustitiam, quod non est necesse, cum aliter posset defendi.
marg.|
.3.
Numquid faciem
etc. quasi iudicantes pro eius parte, eius iustitiam per falsa defendendo.
marg.|
.4.
Aut placebit ei.
quasi dicat istud non placet ei, sed displicet. Solet autem alicui homini placere defensio cause sue propter ignorantiam, quia credit eam esse iustam, sed hoc est in Deo impossibile, quia nihil potest eum latere.
marg.|
.5.
Aut decipietur ut homo.
Homo enim aliquando deceptus fraudulentiis advocatorum, vult defensionem cause sue, quod tamen a principio nolebat. Sed hoc non potest esse Deo, quia non potest decipi ab aliquo. ideo subdit :
marg.|
.6.
Ipse vos.
tanquam malos.
marg.|
.7.
Quoniam in abscondito.
Ille enim in abscondito faciem alicuius accipit in iudicio, qui pro eo loquitur contra conscientiam, sic faciebant isti, quia sanctam vitam Iob noverant, et eius innocentiam : et tamen eum condemnabant, quasi ad approbandum divinam iustitiam.
marg.|
.8.
Statim ut se commoverit.
Loquitur de Deo ad modum hominis, qui quando commovetur ira punit : tamen talis motio ire non est in Deo, sed sibi attribuitur similitudinarie propter effectum punitionis. ideo subditur :
marg.|
{3.160} .9.
Turbavit vos.
per penam inflictam.
marg.|
.10.
Et terror eius irruet super vos.
timentes adhuc ampliorem vobis penam inferendam.
marg.|
.11.
Memoria vestra.
qui cito per ventum dispergitur, et non apparet. Hoc dicit Iob contra dictum Sophar, qui supra dixerat bonum hominisremanere post mortem, inquantum manet in bona memoria hominum, quasi dicat istud quod reputatis bonum, non erit vobis post mortem.
marg.|
.12.
Et redigentur in lutum cervices.
quas iniqui erexistis contra me.
marg.|
.13.
Tacete paulisper.
Hic consequenter ostendit Iob amicorum suorum falsitatem. Et primo ostendit eos fabricatores mendacii. Secundo cultores perverse doctrine, ibi : Audite sermonem. Circa primum sciendum, quod ipsi falso arguebant Iob de impatientia ultra modum, et de desperatione, eo quod a principio dixerat : Pereat dies in qua natus sum. et utrunque Iob ostendit falsum. Primo inducens eos ad audientiam, dicens :
marg.|
.14.
Tacete paulisper, ut loquar.
licet enim adversario sit grave diu audire, tamen modicum non debet sibi esse grave.
marg.|
.15.
Quodcumque mihi mens.
quasi dicat non detinebo tempus in componendo verba ornata falsitatem colorantia, sed statim proferam quod habeo in corde secundum veritatem. Consequenter ostendit eos falsum dixisse imponentes ei impatientiam caninam, dicens :
marg.|
.16.
Quare lacero.
quasi dicat que est causa, quod ex impatientia videor lacerare carnes meas, sicut vos mihi imponitis.
Numérotation du verset
Iob. 13,ad litteram
marg.|
{3.161} .1.
Et animam meam porto in manibus
etc. id est vitam meam non curo amittere per desperationem : sicut illud quod portatur in manibus videtur exponi raptoribus, secundum illud Greg. homil. xxxvij. Depredari desiderant qui thesaurum in via publice portant. quasi dicat ista que mihi imponitis, falsa sunt : ideo subdit :
marg.|
.2.
Etiam si occiderit.
quod est ultimum terribile.
marg.|
.3.
In ipso sperabo.
De summo bono per ipsum in futura vita consequendo, sed quia spes sine meritis non est spes, sed presumptio, ideo subdit :
marg.|
.4.
Verumtamen vias meas.
id est opera mea.
marg.|
.5.
In conspectu eius arguam.
Veraciter corrigendo, si est ibi aliquid culpabile.
marg.|
.6.
Et ipse erit salvator meus,
etc. Qui est salvator fidelium, et non fictorum, ideo subdit :
marg.|
.7.
Non enim veniet in conspectu eius.
Recipiens ab eo salutem.
marg.|
.8.
Omnis hypocrita.
qui falso pretendit exterius sanctitatem.
marg.|
.9.
Audite.
consequenter ostendit eos cultores perversorum dogmatum, quia negabant vitam futuram, et ex hoc consequenter dicebant opera virtutum in presenti vita prosperitate temporali premiari, et peccata afflictionibus puniri : et sic ulterius dicebant ipsum Iob a Deo pro peccatis flagellatum. Falsitatem autem eorum ostendit Iob per modum cuiusdam disputationis cum Deo, eo modo quo dixerat supra. Disputare cum Deo cupio, et ideo primo modus huius disputationis tangitur : et secundo disputationem aggreditur, {3.162} ibi : Quantas habeo, etc. Circa primum inducit amicos suos ad attentionem, dicens : Audite sermonem meum. tanquam verum.
marg.|
.10.
Et enigmata.
id est obscura et difficilia intellectu.
marg.|
.11.
Percipite auribus vestris.
Ista enim duo inducunt ad attentionem dicendorum, scilicet, veritas eorum, ad reprobandum falsitatem, et obscuritas sive difficultas ad exercitandum intellectum.
marg.|
.12.
Si fuero iudicatus scio.
id est si de doctrina quam sustinet tanquam veram, detur iudicium, scio quod approbabitur tanquam vera, et sic dabitur pro me sententia : quod ostenditur in fine libri, ubi dicit dominus ad disputantes contra Iob : Non estis locuti rectum coram me, sicut servus meus Iob.
marg.|
.13.
Quis est.
Volens sustinere partem oppositam.
marg.|
.14.
Veniat.
scilicet ad divinum iudicium.
marg.|
.15.
Quare.
Quando enim homo afflictus tacendo celat afflictionem suam interius, magis affligitur quam si exterius aperiat loquendo. Et ut habeat constantiam loquendi, subdit loquens ad dominum.
marg.|
.16.
Duo tantum,
etc.
a facie tua non abscondar.
idest, accipiam constantiam loquendi, et que sunt illa ostendit.
marg.|
.17.
Manum tuam.
Cessando a presenti afflictione.
marg.|
.18.
Et formido non me terreat.
De futura pena infligenda. Ista enim duo solent hominem impedire a constanti locutione, scilicet dolor de presenti malo, et timor de futuro.
Numérotation du verset
Iob. 13,ad litteram
marg.|
{3.163} .1.
Voca me.
quasi dicat duobus predictis amotis, paratus sum disputare tenendo partem opponentis vel respondentis, qualiter autem ista disputatio sit licita dictum fuit in principio huius capituli.
marg.|
.2.
Quantas habeo,
etc. Hic consequenter aggreditur Iob disputationem, et primo ostendit propositum in se singulariter, secundo in aliis hominibus communiter se. c.
Prima in duas, quia primo ostendit se flagellatum a Deo, non propter culpam. secundo innuit vera causam ibi : Posuisti.
Circa primum facit talem rationem, si flagellatio in vita presenti esset tantum pro culpa preterita, sequeretur quod deberet correspondere peccato et non excedere, aliter videretur iniustitia esse in Deo : Iob autem erat conscius sue innocentie, et per consequens sciebat afflictionem suam culpam preteritam excedere : ideo ad excludendum falsam causam sue punitionis dicebat Deo per modum humilis inquisitionis : Quantas habeo iniquitates, idest, peccata contra proximum qua fiunt contra equitatem iustitie.
Prima in duas, quia primo ostendit se flagellatum a Deo, non propter culpam. secundo innuit vera causam ibi : Posuisti.
Circa primum facit talem rationem, si flagellatio in vita presenti esset tantum pro culpa preterita, sequeretur quod deberet correspondere peccato et non excedere, aliter videretur iniustitia esse in Deo : Iob autem erat conscius sue innocentie, et per consequens sciebat afflictionem suam culpam preteritam excedere : ideo ad excludendum falsam causam sue punitionis dicebat Deo per modum humilis inquisitionis : Quantas habeo iniquitates, idest, peccata contra proximum qua fiunt contra equitatem iustitie.
marg.|
.3.
Et peccata.
In me commissa, sicut sunt peccata gule et luxurie, et huiusmodi.
marg.|
.4.
Scelera mea.
Contra deum commissa, ut blasphemia et huiusmodi.
marg.|
.5.
Et delicta.
idest, peccata contra precepta affirmativa per omissionem : et ideo dicuntur delicta, quasi derelicta. et ad ista quatuor reducuntur omnia alia peccata. .6.
Ostende mihi.
id est si ostenderes manifeste, appareret omnibus quod non sum a te flagellatus tantum propter culpam, sed propter aliam causam, scilicet, sapientie tue dispositionem. quia non precesserant in Iob talia et tam gravia peccata, ideo subditur :
marg.|
{3.164} .7.
Cur faciem tuam,
etc. Me non exaudiendo.
marg.|
.8.
Et arbitraris.
idest, ab aliis arbitrari facis, qui ignorant providentie tue consilium, quia modus humanus est gravare adversarium suum, et quia posset dici, flagellat te, ut in te ostendat potentiam suam, hoc removet dicens :
marg.|
.9.
Contra folium.
idest, contra me qui sum nullius momenti vir et virtutis.
marg.|
.10.
Ostendis potentiam.
quasi dicat hoc non decet magnificentia tuam sicut non decet hominem robustissimum experiri vires suas contra puerum.
marg.|
.11.
Scribis enim.
Per tuas flagellationes : et per hoc quid dicit, Scribis, ostendit talia fieri non a casu, sed ex ordine divine sapientie.
marg.|
.12.
Et consumere.
quasi dicat licet adolescentiam meam non transierim absque peccatis, tamen ratione iuventutis illa magis sunt secundum suam misericordiam condonanda, quam tam graviter punienda, et sic innuit Iob, quod causa sue flagellationis a Deo non fuit tantum culpa preterita.
marg.|
.13.
Posuisti.
Hic innuit que sit vera causa : et hanc inquirit ex speciali cura dei circa se, dicens : Posuisti in nervo pedem meum. Nervus iste intelligitur lex divine iustitie, que mens Iob tenebatur ligata, ne diverteretur a Deo per peccata.
marg.|
.14.
Observasti omnes.
idest, omnes actus meos usque ad minimum considerando.
marg.|
.15.
Et vestigia pedum.
idest, omnes circumstantias actuum ponderasti. quasi dicat hoc non esset, nisi in me esset aliquid notabile et stabile : quia ad sapientem non pertinet habere tantam curam et diligentiam de re vili et instabili, cuiusmodi sunt a parte corporis. Ideo subdit :
marg.|
.16.
Qui quasi.
per mortem.
Numérotation du verset
Iob. 13,ad litteram
marg.|
{3.165} .1.
Et quasi vestimentum quod comeditur a tinea.
quia vermes nascuntur de carne mortua eam corrodentes, sicut tinea de veste quam corrodit. et ex hoc sequitur quod in homine preter corpus est aliquid notabile et stabile, scilicet {3.166} intellectualis anima, ratione cuius Deus habet specialem curam de hominibus providendo eis in futuro, premia pro meritis, et supplicia pro peccatis : et hec est vera causa flagellationis sancti Iob, ut per patientie meritum acquireretur sibi glorie augmentum.
Numérotation du verset
Iob. 13,moraliter
marg.|
{3.157} .1.
Ecce omnia hec.
Presumptuosus in scientia reprimitur, quando spretus ab eo equaliter scire declaratur, propter quod Iob reprimens Sophar arrogantiam in verbis istis ostendit suam scientiam non esse minorem, sed quia quantumcumque sciens desiderare debet plus scire, sequitur :
marg.|
{3.158} .6.
Sed tamen.
In oratione, ut velit meam scientiam augmentare, ideo subditur : .7.
Et disputare.
Per disputationem veritas inquiritur, et ideo cum Deo disputare est ab eo veritatem inquirere. .8.
Prius vos.
Unum enim opus sapientis est mentientem manifestare posse. .9.
Atque utinam
etc. Prover. 17.d. Stultus, si tacuerit, prudens reputabitur.
Numérotation du verset
Iob. 13,moraliter
marg.|
{3.159} .2.
Numquid Deus.
quasi dicat non hoc autem potest dici questuariis predicatoribus qui multa falsa dicunt, ut questum extorqueant a simplicibus. .3.
Numquid faciem eius.
quasi dicat non. quia non decipitur talibus verbis. .8.
Statim ut se.
ad puniendum vos.
marg.|
{3.160}
marg.|
.11.
Memoria vestra.
id est deficiet per mortem.
marg.|
.13.
Tacete paulisper.
et dicit paulisper, quia tacere etiam modicum presumptuosis loquacibus est molestum.
marg.|
.16.
Quare lacero.
Viri sancti carnes lacerant, quando motus carnales in se domant. Et animam suam portant in manibus, cum rectam intentionem tenent in suis operibus.
Numérotation du verset
Iob. 13,moraliter
marg.|
{3.161} .1.
Etiam si occiderit me.
idest, ab infidelibus occidi permiserit.
marg.|
.3.
In ipso sperabo.
Quia mors martyrum pretiosa est ante Deum.
marg.|
.4.
Verumtamen vias meas.
Peccata mea veraciter confitendo.
marg.|
.6.
Et ipse erit salvator.
Ipsa remittendo. Sed quia ficti sunt a salute longinqui, sequitur :
marg.|
.12.
Si fuero iudicatus.
idest, in presenti flagellis probatus.
marg.|
†
Scio quod iustus inveniar.
In futuro. Tob. 3.d. Hoc autem habet pro certo omnis qui colit te, quia vita eius si in probatione fuerit, coronabitur.
marg.|
{3.162}
marg.|
.13.
Quis est qui.
idest sustinere velit flagella propter Deum.
marg.|
.14.
Veniat.
Secure, quia reportabit premium.
marg.|
.15.
Quare.
Predicator enim veritatis hec tacens consumitur, quia conscientia mordetur.
marg.|
.16.
Duo tantum.
quasi dicat cum abstuleris penalitates presentis vite per resurrectionem, et formidinem gehenne per illam vocationem : Venite benedicti patris mei etc. tunc videbo te facie ad faciem existens in proprio supposito, per hoc tamen non excluditur quin ante ab animabus sanctorum videatur. Sed ad hanc visionem non pervenit, nisi totaliter a peccatis purgatus fuerit. ideo subditur.
Numérotation du verset
Iob. 13,moraliter
marg.|
{3.163} .2.
Quantas habeo.
quasi dicat hec ostende mihi, ut purgari valeam in presenti. Et quoniam in presenti Dei facies non videtur, subditur :
marg.|
.7.
Cur faciem tuam abscondis.
Greg, Si ut amicum aspiceres, tue me visionis lumine non privares : tunc enim apparet perfecte Dei amicitia, cum videtur in patria. Et quoniam in presenti mens humana mobilis est, et tentationibus exponitur, recte subditur :
marg.|
.9.
Contra folium.
Nam per ea que patimur, Dei potentiam experimur.
marg.|
{3.164}
marg.|
.10.
Et stipulam siccam persequeris.
homo stipula sicca dicitur, quia si aliquid habeat de humore gratie, nescitur.
marg.|
.11.
Scribis enim.
idest, inferni terrores.
marg.|
.12.
Et consumere me vis.
et multo gravius puniendus est homo pro peccatis etatis mature.
marg.|
.13.
Posuisti in nervo.
quasi dicat latere te non potest aliquod peccatum meum.
marg.|
.16.
Qui quasi putredo consumendus
etc. sicut ab immunditia sumpsi corporis exordium.
Numérotation du verset
Iob. 13,moraliter
marg.|
{3.165} .1.
Et quasi vestimentum quod comeditur a tinea
etc. tamen ex eo {3.166} nascitur, et sic tentatio carnis oritur ex homine, et ipsum consumit in peccati perpetratione.
Numérotation du verset
Iob. 13,additio
marg.|
{3.165} In capitulo 13. ubi dicitur in postil. Quodcumque mens suggesserit. quasi dicat non detinebo tempus in componendo verba. Cum Iob in multis passibus loquatur sic, ut prima facie videatur ipsum non ponere spem hominis in alia vita, ut cum dicit 14.c. Homo cum mortuus fuerit atque consumptus, ubi queso est ? et ibidem post pauca. Homo cum dormierit non resurget etc. ex quibus et aliis similibus que non secundum propriam opinionem, sed aliorum dicebat, quidam Hebreorum asserunt ipsum hereticum fuisse : quorum falsitas in hoc loco detegitur, cum spem suam manifestissime ponat in Deo post hanc vitam, dicens : Etiam si occiderit me, in ipso sperabo, que verba continuantur cum precedentibus sic : Postquam enim adversarios reprehenderat de hoc, quod nitebantur excusare Deum ab iniustitia per sua mendacia, de quo dixerat supra : Numquid Deus indiget vestro mendacio, ut pro ipso loquamini dolos etc. dixit quod potius Deo displicebant et merebantur a Deo puniri. de quo dicit : Aut placebit ei : cui celari nihil potest etc. ipse vos arguet etc. Consequenter etiam ostendit, quod illud in quo adversarii ponebant spem post hanc vitam, s. in memoria hominum erat quid vanum. de quo dixit : Et memoria vestra comparabitur cineri, etc. quasi dicat memoria quam dicitis esse spectandam post hanc vitam nulla est. Consequenter vult aperite mentem suam clare, et ut redderet eos attentos premittit, dicens : Tacete paulisper ut loquar. et ne locutionem suam in hoc loco estimarent fore fictam seu verborum apparatu mistam, subdit : Quodcumque mihi mens suggesserit. quasi dicat In hoc loquar vobis veritatem quam in mente habeo, sublato quocumque figmento, que quidem veritas, que in mente sua versabatur {3.166} circa materiam de qua agebatur, est ista, s. quod omnes afflictiones quas patiebatur a Deo que et acerrime erant, si attingerent usque ad mortem per sua tormenta violenter inflicta, patienter tolerabat spectando in Deo post mortem suam remunerationem, et hoc sonant verba ipsius cum dicit interrogative : Quare lacero carnes meas dentibus meis ? idest, que est causa finalis in mente mea mee lacerationis, secundum quam, animam meam porto in manibus meis. id est quia ex vi afflictionum anima erat prope exitum, acsi esset in manibus iam quodammodo extra corpus. Ad quam interrogationem respondet. Etiam si occiderit me, in ipso sperabo. quasi dicat spes mea est in ipso Deo me affligente, quem exspecto remuneratorem, etiam si ipse me occidat per ista tormenta. Sed quia posset dici ei ab adversariis, si tu tantam spem in Deo habes, cur reprehendis eius iudicia contra te per querulosas locutiones, ut patet supra et infra multipliciter. Ad hoc respondet declarando mentem suam prout dixerat : Quodcumque mihi mens suggesserit dicam, etc. verum tamen vias meas in conspectu eius arguam : cuius sensus est : In omnibus proclamationibus meis non arguo vias Dei, que omnes sunt iustitia et veritas : sed vias meas arguo, ut sciam si forte per aliquam viam meam Deum offendi. Et notanter dicitur. in conspectu eius. quasi dicat non in conspectu vestro, qui non recte iudicatis, nec interiora conspicitis, sed in conspectu eius, qui intuetur cor, et recte iudicat. de quo post pauca dicit : Non enim venit in conspectu eius omnis hypocrita : quid autem sit illud quod sperat in Deo post mortem seu occisionem, statim subiungit : Ipse erit salvator meus, scilicet post mortem seu occisionem in futuro per eternam salutem.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Iob. 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=25&chapitre=25_13)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Iob. 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=25&chapitre=25_13)
Notes :