Nicolaus de Lyra

Capitulum 14

Numérotation du verset Iob. 14,1 

1 Homo natus de muliere brevi vivens tempore repletus2 multis miseriis.
1 Hic incip. cap. 14 |
2 repletus] repletur CorS1 |
Numérotation du verset Iob. 14,2 

Qui3 quasi flos egreditur et conteritur
3 qui] om. Weber
et fugit
velut umbra
et numquam in eodem statu permanet.
Numérotation du verset Iob. 14,3 

Et dignum ducis
super huiuscemodi aperire oculos tuos
et adducere eum tecum in iudicium.
Numérotation du verset Iob. 14,4 

Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine
nonne tu qui solus es ?
Numérotation du verset Iob. 14,5 

Breves dies hominis sunt,
numerus mensuum eius apud te est, constituisti
terminos eius qui preteriri4 non poterunt.
4 preteriri] preterire Weber
Numérotation du verset Iob. 14,6 

Recede paululum ab eo ut quiescat,
donec optata veniat
et5 sicut mercennarii dies eius.
5 et] om. Weber
Numérotation du verset Iob. 14,7 

Lignum
habet spem :
si precisum fuerit rursum virescit,
et rami eius pullulant.
Numérotation du verset Iob. 14,8 

Si senuerit in terra radix eius et in pulvere emortuus fuerit truncus illius,
Numérotation du verset Iob. 14,9 

ad odorem aque germinabit
et faciet comam quasi cum primum plantatum est.
Numérotation du verset Iob. 14,10 

Homo
vero cum mortuus
fuerit et nudatus
atque consumptus,
ubi queso est.
Numérotation du verset Iob. 14,11 

Quomodo si recedant aque de mari et fluvius vacuefactus arescat,
Numérotation du verset Iob. 14,12 

sic homo cum dormierit
non resurget,
donec atteratur celum non evigilabit, nec consurget de somno suo.
Numérotation du verset Iob. 14,13 

Quis mihi hoc tribuat ut in inferno protegas me,
ut abscondas me
donec pertranseat furor tuus,
et constituas mihi tempus in quo recorderis mei
Numérotation du verset Iob. 14,14 

putasne mortuus homo
rursum vivet ?
Cunctis diebus
quibus nunc milito,
exspecto donec veniat immutatio mea.
Numérotation du verset Iob. 14,15 

Vocabis me6
6 me] om. Weber
et ego respondebo tibi,
operi manuum tuarum porriges dexteram.
Numérotation du verset Iob. 14,16 

Tu quidem gressus meos dinumerasti sed parces peccatis meis.
Numérotation du verset Iob. 14,17 

Signasti
quasi in sacculo delicta mea
sed curasti
iniquitatem meam,
Numérotation du verset Iob. 14,18 

mons cadens defluit7 et saxum transfertur de loco suo.
7 defluit] defluet Weber
Numérotation du verset Iob. 14,19 

Lapides excavant
aque et alluvione paulatim terra consumitur, et homines ergo similiter perdes.
Numérotation du verset Iob. 14,20 

Roborasti eum paululum ut in perpetuum transiret8.
8 transiret] pertransiret Weber
Immutabis faciem eius
et emittes eum.
Numérotation du verset Iob. 14,21 

Sive nobiles
fuerint filii eius sive ignobiles non intelliget.
Numérotation du verset Iob. 14,22 

Attamen caro eius dum vivet dolebit,
et anima illius super semetipso lugebit.

Capitulum 14

Numérotation du verset Iob. 14,ad litteram 
marg.| {3.165} .1. Homo natus. Hic consequenter sanctus Iob quod in se declaraverat, specialiter declarat in aliis hominibus generaliter, et primo declarat propositum. secundo evacuat dictum oppositum, ibi : Mons cadens. Circa primum ostendit, quod in homine aliquid fit post mortem remanens, scilicet rationalis anima. secundo, quod post mortem est premiatio reddenda, ibi : Breves. tertio ostendit quod ex hoc resurrectio hominis est expectanda, ibi : Lignum habet spem. quarto per quem modum sit fienda, ibi : quomodo si recedant. Primum autem declarat in homine generaliter eo modo quo declaraverat de Iob specialiter, scilicet per vilitatem, et per instabilitatem hominis ex {3.166} parte corporis, tamen sub aliis verbis. Iste enim liber rhetoricus est, ut dictum est supra : cuius modus est ad eandem sententiam plures adducere similitudines, et idem replicare per alia verba ad maiorem exaggerationem seu declarationem. dicit igitur. Homo natus de muliere. tanquam de re fragili. .2.   Brevi vivens. quia aliqua animalia et aves naturali cursu diutius vivunt.
marg.|  .3. Repletur multis miseriis. scilicet calore, frigore, fame, siti, infirmitatibus, et huiusmodi propter peccatum primi parentis. .4.   Qui quasi flos egreditur. id est iuventute.
marg.|  .5. Et conteritur. in senectute, vel infirmitate superveniente.
marg.|  .6. Et fugit velut. quia cito transit et continue eius vita.
Numérotation du verset Iob. 14,ad litteram 
marg.| {3.167} .1. Et numquam in. non est per hoc intelligendum, quod sit in continua creatione, sicut ponebat Eraclitus, ut habetur 4. Metaphys. sed quia homo non est diu in eadem dispositione, nec secundum corpus, quia modo est sanus, modo infirmus, et sic de aliis dispositionibus. Nec etiam secundum animam, quia modo gaudet, modo tristatur.
marg.|  .2. Et dignum ducis. idest, reputas dignum.
marg.|  .3. Super huiuscemodi. id est super rem tam fragilem et instabilem.
marg.|  .4. Aperire oculos tuos. ad eius directionem per prohibitiones et precepta ut a malis retrahatur, et in bonis dirigatur.
marg.|  .5. Et adducere eum tecum in iudicium. id est punire eum pro malis, et premiare pro bonis, quasi dicat per tuam providentiam non sic facis aliis creaturis carentibusratione. Ex quo concluditur in homine esse aliquid spirituale, et immortale, ratione cuius Deus habet tantam diligentiam de homine, et quia illud a principio conceptionis inficitur originali peccato, ideo subdit :
marg.|  .6. Quis potest facere mundum. quia homo originale peccatum trahit per hoc quod ab Adam secundum rationem seminalem descendit :
marg.|  .7. Nonne tu qui solus es. quasi dicat non solum habuisti diligentiam de humana natura in sua conditione dando ei animam immortalem, sed etiam in emundatione eius ab originali peccato, ad cuius emundationem Deus semper dedit remedium a principio casus primi hominis.
marg.|  .8. Breves dies. Hic consequenter ostendit quod ratione anime immortalis remanet vita post mortem, et premiatio meritorum, et primo repetit de brevitate huius vite, et patet littera usque ibi :
marg.|  .9. Constituisti terminos eius qui preterire. Ista constitutio dupliciter potest intelligi. Uno modo prout est in divina ordinatione : et sic termini vite hominis {3.168} preteriri non possunt anticipando vel differendo, quia eius providentia est infallibilis. Alio modo ut est in effectu exteriori, inquantum ex naturalibus causis est aliqua periodus certa vita hominis. et in aliquibus maior et minor secundum varietatem complexionis, et secundum hoc termini vite humane possunt anticipari per malum regimen, gladium, vel aliam occasionem.
marg.|  .10. Recede paululum ab eo. vitalem motum vel spiritum non influendo, aliis conferendo. Sicut enim sol per suam presentiam est causa luminis in aere radios influendo sic Deus est causa vite, vitalem spiritum conferendo, et ideo sicut recessus solis est causa noctis, sic talis recessus Dei suo modo est causa mortis, et ideo dicit. Recede paululum ab eo. quasi dicat ex quo vita humana est tam brevis, et instabilis, et subiecta miseriis, melius est sibi ut quiescat per mortem non ad semper : quia mors per se non est appetibilis, sed ratione premii sequentis, ideo sequitur :
marg.|  .11. Donec optata veniat. idest, merces per se appetenda, ideo subditur :
marg.|  .12. Et sicut mercenarii dies eius. Dies enim mercenarii non sunt appetibiles ratione laboris, sed ratione mercedis post laborem recipiende : et ideo dies optata mercenarii est dies expectata pro premio habendo, et eodem modo tempus vite presentis, non est tempus optatum a viris sanctis, sed tempus vite future, quod est tempus recipiende mercedis. Et quia perfecta retributio non est in anima sine corpore, ad quod informandum habet naturalem inclinationem : ideo consequenter agit de futura resurrectione.
marg.|  .13. Lignum habet spem. Hic consequenter ostendit resurrectionem hominis futuram, et facit talem rationem : Homo cum sit nobilissima creatura in inferioribus, non est deterioris conditionis ligno, quod habet tantam vitam vegetabilem : esset autem deterioris conditionis, si negaretur omnino resurrectio, {3.169} quia si lignum fuerit precisum iterum producit ramos. Si autem per defectum nature fuerit putrefactum, ex ratione seminali in eadem materia existente, rursum germinat lignum. De corpore autem hominis precisi a vita presenti per mortem violentam vel per mortem naturalem putrefacto nihil tale pullulat, sed in terram seu pulverem revertitur, et ideo ne homo sit peioris conditionis ligno, concluditur, quod in homine sit aliquid immortale, scilicet anima ratione cuius expectatur resurrectio, et hoc est quod dicit. Lignum habet spem, et patet littera ex dictis usque ibi.
Numérotation du verset Iob. 14,ad litteram 
marg.|  .1. Et faciet comam. id est ramos et folia. .2.   Homo vero cum mortuus fuerit. Morte violenta seu naturali. .3.   Et nudatus. Bonis temporalibus que non portat secum. .4.   Atque consumptus. per corporis dissolutionem. .5.   Ubi queso. quasi dicat nihil apparet germinans vel revertens. quasi dicat ex hoc concluditur anima hominis esse immortalis, in qua resurrectio expectatur. Sciendum autem, quod iste rationes, et consimiles quas ponit Iob de immortalitate anime et resurrectione, quamvis non sint demonstrative, sunt tamen persuasiones probabiles, quod sufficit in proposito. Iste enim liber rhetorice procedit, ut frequenter dictum est, sicut autem ad geometram pertinet demonstrare, ita ad rhetorem persuadere, ut habetur 1. Ethicorum. .6.   Quomodo. Hic consequenter ostendit modum resurrectionis future. Et primo {3.170} excluditur modus falsus, secundo ponitur verus ibi. Quis mihi. Circa primum sciendum quod aliqui posuerunt reditum hominis ad vitam per naturam, videlicet quod post magnum circumitum annorum redeuntibus omnibus corporibus celestibus ad eundem situm, redeant iidem effectus numero, ut quod idem Plato legeret Athenis in eisdem scholis, et eisdem scholaribus, et eandem lectionem. Sed hoc non solum est contra fidem, sed etiam contra Philosophi doctrinam. 2. de Generatione ubi dicitur, quod ea que corrumpuntur non redeunt eadem numero per motum et mutationem, hunc igitur modum resurgendi excludit Iob di. Quomodo si recedant, aque de mari. videlicet quod per evaporationes convertuntur in aerem, et non redeunt eadem numero per naturam. ut dictum est. .7.   Sic homo cum dormierit. Per mortem. .8.   Donec atteratur celum. Et est sensus, quod sicut celum quod est incorruptibile per naturam impossibile est atteri per corruptionem naturalem, sic nec homo resurgere potest a morte per naturam. .9.   Nec consurget de. per modum naturalem.
marg.| .10. Quis mihi. Hic consequenter ostendit verum modum resurrectionis, que fit virtute Dei reunientis animam corpori, et quia ista resurrectio est appetenda, ideo per modum desiderantis dicit. Quis mihi hoc tribuat ut in inferno protegas me. idest in limbo sanctorum patrum sub tua protectione, eo quod ibi existentes securi erant de sua futura felicitate.
Numérotation du verset Iob. 14,ad litteram 
marg.| {3.171} .1. Et abscondas me. a malis huius vite.
marg.|  .2. Donec pertranseat furor. id est flagella presentis vite que ex ira tua videntur procedere : tamen ira non est in Deo nisi similitudinarie. ut dictum est supra.
marg.|  .3. Et constituas mihi tempus in quo recorderis. Quod est tempus resurrectionis, in quo videtur Deus mortuorum recordari, quorum corpora quasi oblitus dimiserat tandiu in terra ; et quod sit hec intentio sua ostendit, dicens :
marg.|  .4. Putasve mortuus homo rursum vivet. quasi dicat tenendum firmiter quod sic, ideo subdit.
marg.|  .5. Cunctis diebus quibus nunc milito. idest in vita presenti sto, quam dixit esse militiam sup. c. 7.
marg.|  .6. Expecto. desiderio.
marg.|  .7. Donec veniat immutatio. idest resurrectio ad conditionem bonorum. Dicit enim Apostolus 1. Cor. 15.a. Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur, quia boni et mali resurgent, sed boni tantum immutabuntur resurgendo ad meliorem statum.
marg.|  .8. Vocabis me. quia ad vocem Dei resurgent mortui, secundum quod dicitur Io. 5.a. Qui in monumentis sunt, audient vocem filii Dei, etc.
marg.|  .9. Et ego respondebo. quasi dicat per hoc fiet resurrectio, quia creatura obediet creatori.
marg.|  .10. Operi manuum tuarum. idest mihi qui sum opus tuum.
marg.| {3.172}
marg.| .11. Porrige dexteram. Quia sanctus Iob sperabat se cum electis ad dexteram partem esse collocandum.
marg.|  .12. Tu quidem gressus meos dinumerasti. id est opera mea bona, et mala.
marg.|  .13. Sed parces peccatis meis. quia ad beatitudinem nullus transit nisi totaliter purgatus a peccatis, et eandem sententiam repetit per aliam similitudinem.
marg.|  .14. Signasti quasi in sacculo delicta mea. Illa enim sic solent esse signata ab hominibus, que sunt certitudinaliter enumerata.
marg.|  .15. Sed curasti iniquitatem meam. id est curabis ut transeam ad felicitatem.
marg.|  .16. Mons cadens. Postquam sanctus Iob de vera felicitate hominis declaravit suum propositum, hic consequenter excludit oppositum, sicut patet ex supradictis : Amici Iob dicebant felicitatem hominis aliquo modo remanere post mortem ; Uno modo inquantum remanet ipsius bona memoria : quod excludit Iob per tria que videntur esse multum stabilia quorum tamen perit memoria : Mons cadens. per terre motum vel per alium modum.
marg.|  .17. Defluit. a memoria hominum.
marg.| .18. Et saxum transfertur de loco suo. idest de lapidicina, nec remanet ibi eius memoria.
marg.|  .18. Lapides excavant aque. quamvis sint durissimi.
marg.|  .19. Et alluvione paulatim terra. quamvis sit stabilis ita quod non remanet memoria de hoc quod consumptum est.
marg.|  .20. Et homines ergo similiter perdes. scilicet a memoria hominum post mortem ipsorum, cum sint minus stabiles.
Numérotation du verset Iob. 14,ad litteram 
marg.| {3.173} .1. Roborasti eum paululum. fortitudine et divitiis in vita presenti, que est valde brevis.
marg.|  .2. Ut in perpetuum transiret. a vita presenti ad mortem absque reditu, maxime secundum opinionem amicorum Iob contra quos arguebat, quia negabant aliquid de homine remanere.
marg.|  .3. Immutabis faciem eius. in morte per quam facies hominis marcescit.
marg.|  .4. Et emittes eum. a vita presenti et memoria hominum. quasi dicat ista memoria est ita parui momenti, quod nullo modo facit ad beatitudinem hominis. Alio modo dicebant amici Iob ad felicitatem hominis post mortem eius pertinere quod filii eius sint in potentia, et honore, in quibus manet pater quodammodo, et hoc excludit Iob dicens.
marg.|  .5. Sive nobiles fuerint filii eius. per potestatem et dignitatem secularem.
marg.|  .6. Sive ignobiles. per istorum carentiam.
marg.|  .7. Non intelliget. hoc sequitur ex dictis amicorum Iob, qui negabant {3.174} animam intellectivam remanere post mortem, et sic ex dictis eorum concludit contra eos prosperitatem filiorum nihil pertinere ad felicitatem parentum. Ostendit etiam ulterius quod felicitas hominis non sit ante mortem, dicens.
marg.|  .8. Attamen caro eius dum vivit dolebit. quia vita humana multis miseriis est subiecta, ut dictum est supra in principio huius capitu. et quia vita non tantum est subiecta dolori sensibili, sed etiam tristitie anime interiori, ideo subdit.
marg.|  .9. Et anima illius. Ista autem posuit Iob, quia de ratione felicitatis est quietare appetitum, et in vita presenti non quietatur, ut quilibet ex peritur, nec etiam in memoria post mortem remanenda, nec in prosperitate filiorum futura, restat igitur quod in alio sit felicitas hominis ponenda, scilicet in Dei visione et fruitione que omnino erit perfecta in resurrectione, quando corpori communicabitur gloria anime, sicut fuerat ei instrumentum merendi in vita presenti. Et sic concluditur ipsius Iob intentio, quod sancti in presenti flagellantur a Deo pro premio futuro.
Numérotation du verset Iob. 14,moraliter 
marg.| {3.165} .1. Homo natus, etc. secundum Augustinum per mulierem sensualitas designatur : ergo homo natus de muliere dici potest homo carnalis, qui sensualitati sicut matri studet obedire. .2.   Brevi vivens. Talis enim vita multas infirmitates corporis et anime et angustias solet generare. Bet. 3. de conso. Quid autem de corporis voluptatibus loquar, quarum appetentia plena est anxietatis. satietas vero penitentia est. quantos{3.166} illi morbos, quam intolerabiles dolores quasi quendam nequitie fructum fruentium solent afferre corporibus ? .4.   Qui quasi flos. per delectationem sensibilem. .5.   Et conteritur. per supervenientem tristitiam. Betius ibidem : Tristes vero esse voluptatum exitus quisquis libidinum suarum reminisci volet, intelliget. ideo subditur : .6.   Et fugit velut umbra. Hec delectatio modica, et tamen per eam incurritur eterna pena, propter quod subditur :
Numérotation du verset Iob. 14,moraliter 
marg.| {3.167} .2. Et dignum ducis. quia tamen Deus aliquando sua gratia de voluptuosis facit continentes, ut patet de Sancto Bonifacio martyre et Magdalena, subditur :
marg.|  .6. Quis potest facere mundum. quasi dicat tu. Breves dies hominis sunt. scilicet ad Deum sic conversi. vellet enim prolongari vite sue terminum, ut per hoc, per opera bona recuperare posset tempus amissum, sed quia terminus eius est a Deo prefinitus : ideo subditur.
marg.| .10. Recede. id est recedes.
marg.| {3.168}
marg.| .10. Paululum ab eo. non subtrahendo gratiam, sed vitam presentem.
marg.| .10. Ut quiescat. in domino.
marg.|  .11. Donec optata veniat. scilicet beata fruitio. Sed quoniam per conversionem peccatoris ad Deum aliqui alii concipiunt spem venie consequende, subditur :
marg.|  .13. Lignum habet spem. id est homo qui dicitur arbor conversa.
marg.|  .13. Si precisum. a Christo per peccatum mortale.
marg.|  .13. Rursum virescit. per recuperationem gratie.
Numérotation du verset Iob. 14,moraliter 
marg.| {3.169} Si senuerit. idest diu manserit in terrenis desideriis, tamen recuperare potest gratiam salvatoris, ideo subditur.
marg.| Ad odorem aque. idest prevenientis gratie.
marg.| Germinabit. concipiendo bonum propositum.
marg.|  .1. Et faciet comam. idest opera bona.
marg.| Quasi cum primum. idest antequam in peccatum laberetur. quia vero multi carnales in suis fecibus moriuntur, ideo subditur.
marg.|  .2. Homo vero cum mortuus fuerit. Et accipitur hic homo sicut 1. Cor. 3.a. Nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis.
marg.| {3.170} .3. Et nudatus. virtutis et gratie vestibus.
marg.|  .5. Ubi queso. quasi dicat inferno repositus.
marg.|  .7. Sic homo cum dormierit. per mortem dicto modo.
marg.| Non resurget. a culpa sua et pena, licet resurgat in resurrectione generali, ad maiorem penam sustinendam.
marg.|  .8. Donec atteratur celum. Idest cives celestes cadant a gloria, quia tantum durabit damnatorum pena. Mt. 25. Et ibunt hi in supplicium eternum, iusti autem in vitam eternam. Tempore vero Iob sancti non admittebantur in celum, ideo subditur.
marg.|  .10. Quis mihi hoc tribuat, ut in inferno protegas me. a malis vite presentis, et in limbo, in quo non erat pena sensibilis.
Numérotation du verset Iob. 14,moraliter 
marg.| {3.171} .2. Donec pertranseat furor tuus. idest indignatio tua contra genus humanum quod in morte Christi fuit Deo reconciliarum.
marg.|  .3. Et constituas mihi tempus in quo recorderis, scilicet in resurrectione generali. Sed quia amici Iob resurrectionem negabant, ideo contra eos subditur :
marg.|  .4. Putas ne mortuus homo. quasi dicat tu non credis, sed ego credo. ideo subditur.
marg.|  .5. Cunctis diebus quibus. Contra vitia pugnando.
marg.|  .6. Expecto donec veniat immutatio mea. id est resurrectio mea in corpore glorioso. 1Cor.xv.g. Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur.
marg.|  .8. Vocabis me. ad gloriam, dicendo illud Mt. xxv.c. Venite benedicti patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi.
marg.| {3.172} .9. Et ego respondebo tibi. Reddendo gratiam ex tota virtute spiritus mei.
marg.|  .10. Operi manuum tuarum. idest mihi qui sum opus tuum.
marg.|  .11. Porriges dexteram. ponendo me ad electorum partem.
marg.|  .12. Tu quidem gressus meos dinumerasti. id est meos actus bonos, et malos.
marg.|  .13. Sed parce. idest parces.
marg.|  .14. Peccatis meis. quod patet ex hoc quod subditur :
marg.|  .15. Sed curasti iniquitatem meam. Sicut autem iusti tunc ibunt ad gloriam, ita reprobi ad penam. ideo subditur.
marg.|  .19. Mons cadens defluit etc. sequitur :
marg.|  .20. Et homines ergo similiter perdes. scilicet homines similes monti per superbiam, et similes saxo vel lapidi per cordis duritiam, et terre per avaritiam.
Numérotation du verset Iob. 14,moraliter 
marg.| {3.173} . .1. . Roborasti eum paululum. scilicet impium qui frequenter prosperatur in vita presenti.
marg.|  . .2. . Ut in perpetuum transiret. ad penam inferni.
marg.|  . .3. . Immutabis faciem eius. in morte.
marg.| {3.174} .4. Et emittes eum. ad penam gehenne.
marg.|  .5. Sive nobiles fuerint filii eius. de quorum promotione fuit nimis solicitus in vita, ideo sequitur.
marg.|  .8. Attamen caro eius dum vivit dolebit. anxiata pro filiis.
marg.|  .9. Et anima eius super semetipso. post mortem in suppliciis eternis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Iob. 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=25&chapitre=25_14)

Notes :