Nicolaus de Lyra

Capitulum 15

Numérotation du verset Iob. 15,1 

1 Respondens autem Eliphaz Themanites dixit :
1 Hic incip. cap. 15
Numérotation du verset Iob. 15,2 

Numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens et implebit ardore stomachum suum ?
Numérotation du verset Iob. 15,3 

Arguis verbis eum qui non est equalis tui et loqueris quod tibi non expedit.
Numérotation du verset Iob. 15,4 

Quantum in te est evacuasti timorem et tulisti preces coram Domino2.
2 Domino] Deo Weber
Numérotation du verset Iob. 15,5 

Docuit enim iniquitas tua os tuum
et imitaris linguam blasphemantium3.
3 blasphemantium] plasphemantium cacogr. Rusch
Numérotation du verset Iob. 15,6 

Condemnabit te os tuum et non ego, et labia tua respondebunt tibi.
Numérotation du verset Iob. 15,7 

Numquid primus homo tu natus es et ante colles formatus ?
Numérotation du verset Iob. 15,8 

Numquid consilium Dei audisti et inferior te erit eius sapientia ?
Numérotation du verset Iob. 15,9 

Quid nosti quod ignoremus ?
Quid intelligis
quod nesciamus ?
Numérotation du verset Iob. 15,10 

Et senes et antiqui sunt in nobis multo vetustiores quam patres tui.
Numérotation du verset Iob. 15,11 

Numquid grande est
ut consoletur te Deus ?
Sed verba tua prava hoc prohibent.
Numérotation du verset Iob. 15,12 

Quid te elevat cor tuum et quasi magna cogitans attonitos habes oculos ?
Numérotation du verset Iob. 15,13 

Quid
tumet contra Deum spiritus tuus,
ut proferat4 de ore tuo5 huiuscemodi sermones ?
4 proferat] proferas Weber |
5 tuo] om. Weber |
Numérotation du verset Iob. 15,14 

Quid est homo
ut immaculatus sit
et ut iustus appareat natus de muliere ?
Numérotation du verset Iob. 15,15 

Ecce inter sanctos eius nemo immutabilis
et celi non sunt mundi
in conspectu eius,
Numérotation du verset Iob. 15,16 

quanto magis
abominabilis
et inutilis homo
qui bibit quasi aquam6 iniquitatem ?
6 aquam Rusch Clementina] aquas Weber
Numérotation du verset Iob. 15,17 

Ostendam tibi audi me
quod vidi narrabo tibi
Numérotation du verset Iob. 15,18 

sapientes
confitentur et non abscondunt patres suos,
Numérotation du verset Iob. 15,19 

quibus solis data est terra et non transibit
alienus per eos.
Numérotation du verset Iob. 15,20 

Cunctis diebus suis
impius superbit
et numerus annorum incertus est tyrannidis eius.
Numérotation du verset Iob. 15,21 

Sonitus terroris semper in auribus eius7
7 eius] illius Weber
et cum pax sit ille insidias suspicatur.
Numérotation du verset Iob. 15,22 

Non credit quod reverti possit
de tenebris ad lucem8
8 ad lucem] om. Weber
circumspectans undique gladium.
Numérotation du verset Iob. 15,23 

Cum se moverit ad querendum panem
novit quod paratus sit in manu eius
tenebrarum dies.
Numérotation du verset Iob. 15,24 

Terrebit eum tribulatio et angustia vallabit eum, sicut regem qui preparatur ad prelium.
Numérotation du verset Iob. 15,25 

Tetendit enim
adversus Deum manum suam,
et contra Omnipotentem roboratus est.
Numérotation du verset Iob. 15,26 

Cucurrit adversus eum erecto collo
et pingui cervice armatus est.
Numérotation du verset Iob. 15,27 

Operuit faciem eius crassitudo
et de lateribus eius arvina dependet.
Numérotation du verset Iob. 15,28 

Habitabit9
9 Habitabit] Habitavit Weber
in civitatibus desolatis et in domibus desertis que in tumulos sunt redacte.
Numérotation du verset Iob. 15,29 

Non ditabitur,
nec perseverabit substantia eius,
nec mittet in terra radicem suam.
Numérotation du verset Iob. 15,30 

Non recedet de tenebris.
Ramos eius arefaciet flamma
et auferetur spiritu oris sui ab eo10.
10 ab eo] om. Weber
Numérotation du verset Iob. 15,31 

Non credat frustra errore deceptus
quod aliquo pretio redimendus sit.
Numérotation du verset Iob. 15,32 

Antequam dies eius impleantur peribit
et manus eius arescet.
Numérotation du verset Iob. 15,33 

Ledetur
quasi vinea in primo flore botrus eius,
et quasi oliva proiciens florem suum.
Numérotation du verset Iob. 15,34 

Congregatio
enim hypocrite sterilis,
et ignis devorabit tabernacula eorum
qui munera
libenter accipiunt.
Numérotation du verset Iob. 15,35 

«Concepit
dolorem et peperit
iniquitatem»a
0 Ps. 7, 15.
et uterus eius preparat dolos.

Capitulum 15

Numérotation du verset Iob. 15,ad litteram 
marg.| {3.173} .1. Respondens autem Eliphaz Themanites. Postquam descripte sunt obiectiones amicorum Iob contra ipsum et eius responsiones, hic consequenter ponuntur replicationes contra ipsum, et eodem ordine quo fuerunt obiectiones posite. Et primo ponuntur replicationes Eliphaz, secundo ipsius Baldath 18. ca. tertio ipsius Sophar 20. ca. Circa primum sciendum, quod Iob in responsione sua dixerat, aliqua difficilia, et profunda de immortalitate anime, et futura resurrectione, ut dictum est ca. prece. que Eliphaz non intellexit, vel contra ea obiicere nescivit, et ideo illa omittens, cum tamen de his esset principale propositum, ad modum litigiosi cepit verba Iob arguere. Et primo verba que protulerat ante disputationem cum Deo, secundo ea que protulerat disputando {3.174}cum ipso, ibi. Ostendam tibi. Prima in duas, quia primo verba Iob arguit secundo ad hoc rationes inducit, ibi. Numquid primus. Circa primum primo arguit Iob de verbis ex iactantia prolatis, quia dixerat. Nec inferior vestri sum. quasi insinuans quod esset maior, ut iste ei imponit, dicens. .2.   Numquid sapiens. Qualem tu te facis.
marg.|  .3. Respondebit quasi in ventum loquens. id est vane et iactanter. quasi dicat non. Secundo arguit eum de verbis prolatis ex iracundia, quia obiurgans dixerat prius vos ostendens fabricatores mendacii, ut Eliphaz imponit sibi, et hoc est quod dicit. .4.   Et imple ardore stomachum suum. quasi dicat non. Et dicit.
marg.|  .5. Ardore. Quia ira est accensio sanguinis circa cor. tertio arguit eum de verbis blasphematoriis, eo quod dixerat. Disputare cum Deo cupio etc. Disputare enim cum aliquo videtur sententie ipsius contradicere, ideo dicit.
marg.|  .6. Arguis verbis eum qui non est equalis tui. Quasi diceret, sapientia {3.175} sua intantum supereminet, quod non est licitum alicui contradicere ei, quia opera eius que nobis videntur irrationabilia sunt in se irrationabilissima, ideo subdit.
Numérotation du verset Iob. 15,ad litteram 
marg.|  .1. Quantum in te est, evacuasti timorem. Qui temere ausus es provocare eum ad disputationem.
marg.|  .2. Et tulisti preces coram Deo . idest abstulisti per malitiam tuam ne preces tue sint accepte coram Deo .
marg.|  .3. Docuit enim iniquitas tua os tuum. Ex abundantia enim cordis os loquitur. et ideo ex iniquitate cordis procedit iniquitas oris.
marg.|  .4. Condemnabit te os tuum etc. Ostendendo malitiam quam habes in corde absconditam.
marg.|  .5. Et labia tua respondebunt tibi. idest verba de labiis tuis prolata ostendunt tibi illud quod queris, scilicet causam tue flagellationis, que est iniquitas tua.
marg.|  .6. Numquid primus homo tu. Hic consequenter adducit Eliphaz rationes ad predicta, et primo quod blasphemaverat querens disputare cum Deo dicens. Numquid primus homo tu natus es. id est creatus quia primus homo fuit per creationem, et ex tunc habuit a Deo omnem scientiam, que potest haberi per naturam, quam non habuit Iob.
marg.|  .7. Et ante colles formatus. quasi diceret, es tu ne sapientior primo homine vel primo angelo, qui creatus fuit cum mundo sensibili.
marg.|  .8. Numquid consilium Dei audisti. idest intima sue sapientie.
marg.|  .9. Et inferior te erit eius sapientia. Quia provocasti eum ad disputandum, quasi potens redarguere eum et confutare. quasi dicat ex istis apparet magna presumptio tua de sapientia tua, que tamen modica est, aut {3.176} nulla, ideo subditur.
marg.|  .10. Quid nosti. per aliorum doctrinam.
marg.|  .11. Quod ignoramus. Qui tamen homines fragiles et parve scientie sumus.
marg.|  .12. Quid intelligis. per te inveniendo.
marg.|  .13. Quod nesciamus. Quasi diceret, nihil imo econverso plura ignoras que nos scimus. unde subditur.
marg.|  .14. Et senes et antiqui sunt in nobis. Quasi diceret ab illis potuimus plura, et maiora audire, et ex illis alia invenire, quam tu potueris scire a doctoribus tuis per eorum doctrinam vel per tuam inventionem.
marg.|  .15. Numquid grande est ut consoletur te Deus etc. Hic adducit rationem ad increpandum verba Iob, quibus dixerat. Si fuero iudicatus, scio quod iustus inveniar, per hoc innuens, quod non erat flagellatus pro culpa, dicens. Numquid grande est ut consoletur te Deus : relevando a miseria, et afflictione, quasi diceret, non, sed est ei valde facile.
marg.|  .16. Sed verba tua prava. Blasphematoria, et superba.
marg.|  .17. Hoc prohibent. Que te manifeste ostendunt iniustum.
marg.|  .18. Quid te elevat cor tuum. Superbia interiori.
marg.|  .19. Et quasi magna cogitans etc. Ostendens superbiam tuam in signo exteriori, mens enim hominis magna cogitans abstrahitur ab exterioribus, et sic oculi corporales remanent quasi attoniti. Ex hoc igitur Eliphaz notat ipsum Iob, quod talia signa faceret exterius ex superbia quasi insinuans, quod cogitaret profunda et aliis incognita.
marg.|  .20. Quid tumet contra Deum. Et in hoc notat eum de superbia in verbo, et contra Deum, que est maxima. ulterius ostendit verba Iob falsa, qui se iustificabat dicens.
Numérotation du verset Iob. 15,ad litteram 
marg.| {3.177} .1. Quid est homo etc.  ut immaculatus sit. quia vita humana non potest transire sine culpa. ad cuius probationem subdit :
marg.|  .2. Ecce inter sanctos. idest angelos bonos. .3.   Nemo immutabilis. a bono in malum, et hoc per naturam, licet angeli sancti confirmati sint in bono per gratiam. Et quod dicitur : Nemo. non significat idem quod nullus homo, quia angeli non sunt homines : sed accipitur hic : Nemo pro nullus, generaliter : sicut Mt. xi.d. Nemo novit filium nisi pater. .4.   Et celi non sunt mundi in conspectu eius. quia corpora celestia habent aliquid potentialitatis admistum, s. ad situm et illuminationem recipiendam : quia luna et stelle recipiunt lumen a sole, et ex hoc concludit immunditiam Iob et iniquitatem, dicens : .5.   Quanto magis abominabilis. Per peccata commissionis. .6.   Et inutilis. Per peccata omissionis. .7.   Homo. idest, ipse Iob, quem ex abominatione non nominat proprio nomine. .8.   Qui bibit quasi aquam. idest committit peccata absque freno timoris et mensura. Ille enim qui bibit vinum, quia timet inebriari bibit temperate. sed bibens aquam hoc non timet : propter hoc non curat de tali temperamento, et sic insinuat quod Iob temperamentum timoris Dei postposuerat : et sic omni iniquitati sine freno se exponebat. Ex supradictis satis patet, quod verba, et argumenta Eliphaz non ibant ad intentionem Iob, quia non quesierat disputare cum Deo per contentionem quasi equalis ei vel superior, sed per humilem veritatis inquisitionem a summo doctore tanquam inferior, sicut Ier. xij.a. dicitur : Iustus quidem tu es domine, si disputem tecum, verumtamen iusta loquar ad te. .9.   Ostendam tibi. Hic consequenter Eliphaz arguit verba Iob, que dixerat disputando. dixerat enim quasi conquerendo se vivere in angustia pro malo presenti, et timore pro futuro dicens : Manum tuam longe fac a me, et formido tua non me terreat, et ideo Eliphaz primo nititur ostendere sibi causam timendi et anxiandi, etiam antequam esset deiectus a prosperitate temporali, secundo post suam deiectionem, ibi : Habitabit. Circa primum excitat ipsius attentionem, dicens :
marg.| .10. Audi me quod vidi. per {3.178} propriam experientiam.
marg.| .11. Narrabo tibi. et non solum vidi, sed a sapientibus audivi : et hoc est quod subditur :
marg.| .12. Sapientes confitentur et non abscondunt patres. idest doctrinam eorum, sed eam manifestant tempore et loco.
marg.| .13. Quibus solis data est terra. idest bona terrena, quibus utuntur ad utilitatem suam, mali autem abutuntur ad suam damnationem.
marg.| .14. Et non transibit alienus per eos. deiiciens eos a sua prosperitate, sicut dicitur de rege terram aliquam devastante, quod transit per eam ad libitum devastando eam. Eliphaz enim ponebat felicitatem in prosperitate temporali, et ideo consequenter dicebat bonos et virtuosos ab ea non deiici.
marg.| .15. Cunctis diebus. Postquam excitavit Iob ad attentionem, hic consequenter ponit suam intentionem, scilicet quod Iob adhuc in potestate temporali existens habuit causam anxietatis, et timoris propter mala que fecerat aliis, propter quod semper timebat sibi insidiari gladio et veneno, et aliis modis, sicut est de tyrannis. unde 3. de consolatione prosa. 5. dicitur de Dionysio tyranno : Expertus sortis sua periculorum tyrannus regni metus pendentis super verticem gladii terrorem simulavit. Quod exponens commentator dicit, quod cum Dionysius tyrannus existens in potestate sua, quereret a quodam amico suo quid sibi videretur de ipso, respondit ipsum esse felicem, tunc Dionysius fecit eum sedere in regali solio vestibus regiis ornatum, et apponi optima cibaria ante eum, verumtamen super caput eius fecerat appendi gladium acutissimum cum filo tenui, quem cum vidisset dictus amicus : pre anxietate non poterat comedere, sed timebat et pallebat pre timore gladii, ne quolibet momento caderet super ipsum : tunc Dionysius tyrannus dixit : licet sim in potestate regia constitutus, tamen sum continue in tali anxietate quali tu es modo, propter mala que aliis feci, timens quolibet momento insidias mihi parari, et veneno vel gladio interfici : et hoc est quod dicitur : Cunctis diebus suis impius. idest in peccato obstinatus.
marg.| .16. Superbit. secundum quod dicitur Psal. xxii.d. Superbia eorum qui te oderunt, ascendit semper.
marg.|  .17. Et numerus annorum incertus est. quia semper timet potestatem suam amittere. ideo subditur :
Numérotation du verset Iob. 15,ad litteram 
marg.| {3.179} .1. Sonitus terroris semper in auribus illius. Si enim audiet aliquem fremitum, videtur sibi quod sit impetus adversariorum irruens super eum.
marg.|  .2. Et cum pax sit. idest, cum nihil tale terribile appareat.
marg.|  .3. Semper insidias suspicatur. videlicet machinationes occultas fieri contra ipsum.
marg.|  .4. Non credit quod reverti possit de tenebris. id est de tali anxietate mentis que obnubilat animam.
marg.|  .5. Circumspectans undique gladium. quia propter mala que. fecit, suscitavit contra se odium omni parte ; et non solum ab extra, sed etiam ab intra : ideo subditur :
marg.|  .6. Cum se moverit. idest, cum voluerit accipere corporis refectionem.
marg.|  .7. Novit. idest, timet probabiliter.
marg.|  .8. Quod paratus sit. idest, morti per intoxicationem, et sic anxiatur non solum ab extra, sed ab intra timens intoxicari a propria familia ex odio vel pro premio. ideo sequitur :
marg.|  .9. Terrebit eum tribulatio. superventura.
marg.|  .10. Et angustia. quasi dicat sicut rex paratus ad prelium vallatur militibus, {3.180} sic iste angustiis, et terroribus : et quia istud procedit ex iusto Dei iudicio, subdit pro causa :
marg.|  .11. Tetendit enim adversus Deum manum suam. abutens potestate sibi a Deo concessa.
marg.|  .12. Cucurrit adversus eum erecto collo. Per superbiam.
marg.|  .13. Et pingui cervice. Quia talis superbia procedit ex pinguedine divitiarum et temporalis potestatis : et quia superbia excecat, ideo subditur :
marg.|  .14. Operuit faciem eius. idest, notitiam intellectus.
marg.|  .15. Crassitudo. idest, superbia procedens ex temporali abundantia.
marg.|  .16. Et de lateribus eius arvina. Ex hoc signat quod ministri eius et collaterales ex eodem motu malitia eius obtemperabant, eam imitante : talem autem fuisse Iob signabat ille Eliphaz, dum adhuc esset in potestate constitutus.
marg.|  .17. Habitabit in civitatibus desolatis, et in domibus. Hic consequenter describit anxietatem iuste inflictam Iob, quando fuit a potestate deiectus dicens : Habitabit in civitatibus de solatis. Prima enim est pena deiecti quod sit fugitivus de loco proprio : et habitet in locis ruinosis, et occultis. Secunda est privatio sue substantie. et quantum ad hoc dicitur : Non ditabitur etc.
Numérotation du verset Iob. 15,ad litteram 
marg.| {3.181} .1. Nec mittet in terra radicem. idest, non habebit stabilem et securam mansionem.
marg.|  .2. Non recedet de tenebris. idest, non relevabitur a suis miseriis propter malum sue obstinationis : et alia pena est quando privatur prole sua quod ipsi Iob contigerat. et quantum ad hoc dicitur :
marg.|  .3. Ramos eius. idest, filios, et filias.
marg.|  .4. Arefaciet flamma. idest, interficiat divina iustitia : per hoc insinuans, quod pueri Iob iuste pro peccatis suis fuerant occisi.
marg.|  .5. Non credet. Redimendus sit idest liberandus a miseria aliquo auxilio, quia est indignus.
marg.|  .6. Antequam dies eius impleantur. quia mors eius accelerabitur ante cursum nature.
marg.|  .7. Et manus arescet. idest, omnia eius opera deficient.
marg.|  .8. Ledetur quasi vinea etc. idest de eo non expectabitur aliquis bonus fructus. ideo subditur :
marg.| {3.182} .9. Et quasi oliva etc. et sic amittit fructum suum futurum.
marg.|  .10. Congregatio enim hypocrite. idest ipsius Iob quem dicebat hypocritam pretendendo falso exterius sanctitatem.
marg.|  .11. Sterilis. quia omnia bona que congregaverat Iob, fuerunt ei subtracta.
marg.|  .12. Et ignis devorabit tabernacula eorum etc. In hoc notat Iob, quod dum esset in potestate, fuerat acceptor munerum ad pervertendum iudicium : et ex hoc fuisse punitum pena ignis, oves suas et pueros consumentis, ut habetur supra, primo capitulo, Ignis Dei cecidit e celo, et tactas oves, puerosque consumpsit. et ideo dicitur hic. Et ignis devorabittabernacula eorum, quia custodes ovium solent in tabernaculis habitare.
marg.|  .13. Concepit dolorem. idest precogitavit malum alii facere.
marg.|  .14. Et peperit iniquitatem. deducens ad effectum cogitationem suam iniquam, dum esset in potestate.
marg.|  .15. Et uterus eius preparat dolos. idest post deiectionem suam non mutavit mentem, quia si posset, haberet adhuc nocendi voluntatem.
Numérotation du verset Iob. 15,moraliter 
marg.| {3.173} .1. Respondens autem Eliphaz Themanites. Secundum Greg. Eliphas tenet hic typum heretici, qui doctori catholico superbiam imponit et blasphemiam, eo quod contradicit sue heresi, propter quod dicit ipsum {3.174} in ventum loqui, et cum ardore stomachi, idest superbe, mendaciter et iracunde.
marg.|  .6. Arguis verbis eum qui non est equalis tibi. scilicet deum, et sic imponit ei blasphemie peccatum.
Numérotation du verset Iob. 15,moraliter 
marg.| {3.175} .2. Et tulisti preces coram Deo . id est abstulisti, nam blasphemus non est dignus exaudiri.
marg.|  .6. Numquid primus homo tu natus es. id est excellentior omnium.
marg.|  .8. Numquid consilium Dei audisti. Ita quod eius secreta tibi soli sint nota.
marg.|  .9. Et inferior te erit eius sapientia. Hec enim dicunt heretici ironice, imponentes eis quod fingant se singulariter secreta Dei scire, et quod velint preferre suam scientiam divine, eo quod contradicunt sue secte, quam heretici dicunt a divina sapientia processisse.
marg.| {3.176}
marg.| .10. Quid nosti quod ignoremus. quasi dicat nihil, quia sacras scripturas, et philosophicas melius intelligimus.
marg.|  .14. Et senes antiqui. Sectas enim suas dicunt processisse a patribus veteris ac novi testamenti.
marg.|  .15. Numquid grande est ut consoletur te Deus. vocando ad sectam nostram.
marg.|  .16. Sed verba tua hec etc. quibus impugnas eam.
marg.|  .20. Quid te elevat. Imponunt enim heretici catholicis doctoribus quod superbia cordis eorum apparet in sensibus exterioribus, et quod falso se iactent de sanctitatem, ideo subditur.
Numérotation du verset Iob. 15,moraliter 
marg.| {3.177} .1. Quid est homo, ut immaculatus sit. quod probant cum dicitur :
marg.|  .2. Ecce inter sanctos eius nemo immutabilis. idest, ab immunditia totaliter immunis : ex quo concludunt : .5.   Quanto magis abominabilis, etc.  qui bibit quasi aquam. id est sine freno et mensura. tales enim heretici dicunt esse {3.178} doctores ecclesie. .9.   Ostendam tibi. dicunt etiam principes Christianos esse crudeles tyrannos : quod notatur cum subditur :
marg.|  .15. Cunctis diebus suis impius superbit. innocentes opprimendo.
marg.|  .17. Et numerus annorum incertus est tyrannidis eius. Eccl. x.b. Omnis potentatus brevis vita.
Numérotation du verset Iob. 15,moraliter 
marg.| {3.179} .1. Sonitus terroris semper in auribus illius. quia propter mala quorum est conscius sibi, omnibus locis, et horis sibi timet insidiari.
marg.|  .6. Cum se moverit ad querendum panem. id est ad accipiendum corporis refectionem.
marg.|  .7. Novit. idest probabiliter estimat intoxicari, et sic necesse ipsum continue anxiari. Cuius causa subditur cum dicitur.
marg.|  .11. Tetendit enim etc. eius membra persequendo.
marg.| {3.180}
marg.| .12. Cucurrit adversus eum. idest superbe.
marg.|  .13. Et pingui cervice. id est divitiis et temporali potestate.
marg.|  .14. Operuit faciem eius. id est mentem eius ignorantia crassa.
marg.|  .16. Et de lateribus. Nam eius collaterales et consiliarii semper querunt divitiis impinguari.
marg.|  .17. Habitabit in civitatibus desolatis. id est in societatibus inferni desolatione plenis.
marg.| Non ditabitur. spiritualibus bonis.
Numérotation du verset Iob. 15,moraliter 
marg.| {3.181} .1. Nec mittet in terram radicem. scilicet viventium, in qua non habebit partem.
marg.|  .3. Ramos eius arefaciet flamma. scilicet gehenne puniens eius opera.
marg.|  .5. Non credet. quia in inferno nulla est redemptio.
marg.| {3.182} .6. Antequam dies eius impleantur. per mortis accelerationem.
marg.|  .12. Et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt etc. ad iustitie subversionem Ista dicuntur ab hereticis, falso contra bonos principes Christianos, sed a catholicis veraciter dici possunt contra malos, qui tyrannizant super bonos.
Numérotation du verset Iob. 15,additio 
marg.| {3.181} In capitulo 15. ubi dicitur in postilla : Docuit enim iniquitas tua os tuum. Ex abundantia enim cordis os loquitur. Littera hebraica in hoc loco videtur sonare sic : Condemnet te os tuum, et non ego, et labia tua testantur in te : et est sensus : Ex quo iniquitas tua tam manifestata est per os tuum : quia dictum {3.182} est : Docuit iniquitas tua os tuum etc. De cetero melius est ut condemnet te os tuum. ut te scilicet confitearis esse condemnandum : quia mitius agitur contra confitentem peccatum suum, quam contra illum qui peccata sua etiam manifesta nititur defendere, et idem intelligitur ex hoc quod dicitur : Et labia tua testantur in te, sub aliis tamen verbis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Iob. 15), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=25&chapitre=25_15)

Notes :