Nicolaus de Lyra

Capitulum 16

Numérotation du verset Iob. 16,1 

1 Respondens autem Iob dixit :
1 Hic incip. cap. 16
Numérotation du verset Iob. 16,2 

Audivi frequenter talia.
Consolatores onerosi omnes vos estis.
Numérotation du verset Iob. 16,3 

Numquid habebunt finem verba ventosa ?
Aut aliquid tibi molestum est si loquaris ?
Numérotation du verset Iob. 16,4 

Poteram et ego similia vestri loqui atque utinam
esset anima vestra pro anima mea.
Numérotation du verset Iob. 16,5 

Consolarer
et ego vos sermonibus,
et moverem caput meum super vos,
Numérotation du verset Iob. 16,6 

roborarem vos ore meo et moverem labia quasi parcens vobis.
Numérotation du verset Iob. 16,7 

Sed quid agam ?
si locutus fuero non quiescet dolor meus,
et si tacuero non recedet a me.
Numérotation du verset Iob. 16,8 

Nunc autem oppressit me dolor meus
et in nihilum2 redacti sunt omnes
2 nihilum] nihili Weber
artus mei,
Numérotation du verset Iob. 16,9 

ruge mee
testimonium dicunt contra me, et
suscitatur falsiloquus
adversus faciem meam contradicens mihi.
Numérotation du verset Iob. 16,10 

Collegit furorem suum in me et comminans mihi infremuit,
contra me dentibus suis
hostis meus terribilibus oculis
me intuitus est.
Numérotation du verset Iob. 16,11 

Aperuerunt super me ora sua,
et3 exprobrantes
3 et] om. Weber
percusserunt maxillam meam,
saturati4
4 saturati] satiati Weber
sunt penis meis.
Numérotation du verset Iob. 16,12 

Conclusit me Deus apud iniquum et manibus impiorum me tradidit.
Numérotation du verset Iob. 16,13 

Ego ille opulentus quondam5
5 opulentus quondam] inv. Weber
repente contritus sum,
tenuit cervicem meam, confregit me,
et posuit sibi quasi in signum,
Numérotation du verset Iob. 16,14 

circumdedit me lanceis suis.
Convulneravit lumbos meos
non pepercit et effudit in terra viscera mea,
Numérotation du verset Iob. 16,15 

concidit me vulnere super vulnus,
irruit in me
quasi gigas6.
6 gigas] gigans Weber
Numérotation du verset Iob. 16,16 

Saccum consui super cutem meam et operui
cinere carnem meam7,
7 carnem meam] cornu meum Weber
Numérotation du verset Iob. 16,17 

facies mea intumuit a fletu
et palpebre mee caligaverunt.
Numérotation du verset Iob. 16,18 

Hec passus sum absque iniquitate manus mee, cum haberem mundas ad Deum preces.
Numérotation du verset Iob. 16,19 

Terra ne operias sanguinem meum,
neque inveniat locum in te latendi clamor meus.
Numérotation du verset Iob. 16,20 

Ecce enim in celo
testis meus
et conscius meus in excelsis.
Numérotation du verset Iob. 16,21 

Verbosi8
8 Verbosi] + mei Weber
amici mei, ad Deum stillat oculus meus.
Numérotation du verset Iob. 16,22 

Atque utinam sic iudicaretur vir cum Deo quomodo iudicatur filius hominis cum collega suo.
Numérotation du verset Iob. 16,23 

Ecce enim
breves anni transeunt et semitam per quam non revertar ambulo.

Capitulum 16

Numérotation du verset Iob. 16,1 
marg.| {3.183} .1. Respondens autem Iob. Hic ponitur ipsius Iob responsio. Circa quod sciendum, quod sicut patet ex predictis Eliphaz non replicaverat aliquid contra Iob de principali proposito, scilicet de immortalitate anime et futura resurrectione, sed ex verbis Iob conatus fuerat condemnare ipsum, primo ostendens eum presumptuosum et blasphemum, et secundo propter iniquitates suas esse afflictum. igitur Iob in sua responsione primo evacuat ipsius Eliphaz increpationem. et secundo declarat principale propositum, scilicet futuram remunerationem, c. 18. Prima in duas : quia primo excludit increpationem Eliphaz in quantum nitebatur ostendere Iob presumptuosum et blasphemum, secundo quantum ad hoc quod dicebat eum pro peccatis afflictum, ibi. Nunc autem, Circa primum dicit : .2.   Audivi frequenter talia. scilicet verba pungitiva et increpativa ab Eliphaz et sociis eius : ideo subditur :
marg.|  .3. Consolatores onerosi omnes vos estis. quia licet venissent ad consolandum Iob, tamen perversi erant ad ipsum increpandum et molestandum.
marg.|  .4. Numquid habebunt finem verba ventosa. idest iactatoria et soliditate veritatis carentia.
marg.| {3.184} .5. Aut aliquid tibi molestum est, si loquaris. provocando me ad iram quantum in te est, quasi diceret non, et tamen deberet tibi esse molestum increpationibus affligere amicum tuum.
marg.|  .6. Poteram et ego similia vestri loqui. idest vos pungere si essetis in loco mei, sed hoc non facerem, unde subditur.
marg.|  .7. Atque utinam esset anima vestra pro anima mea. id est in afflictione et tristitia in qua sum, et ego essem liberatus, hoc non dixit Iob appetitu vindicte, sed zelo iustitie, et ut ipsi in afflictione positi experirentur veritatem amicitie sue. Ideo subdit.
marg.|  .8. Consolarer et ego vos etc. veris et dulcibus et non pungitivis.
marg.|  .9. Et moverem caput meum. id est signum intrinsece compassionis.
marg.|  .10. Roborarem vos ore meo. inducendo vos ad patientiam.
marg.|  .11. Et moverem labia mea etc.  quasi parcens vobis. ad mitigationem doloris vestri, non ad augmentationem.
marg.|  .12. Sed quid agam ? ad doloris mei relevationem. quasi dicat non habeo, ideo subditur.
marg.|  .13. Si locutus fuero. Quasi ad aliqualem mei consolationem.
marg.|  .14. Non quiescet dolor meus. Quia est intrinsecus radicatus.
marg.|  .15. Et si tacuero non recedet a me. Quia quando dolor celatur quasi clausus interius magis intenditur, quam si per verba aperiatur exterius.
Numérotation du verset Iob. 16,ad litteram 
marg.| {3.185} .1. Nunc autem oppressit me dolor, etc. Hic consequenter excludit verba Eliphaz, prout ostendebat ipsum pro peccatis afflictum, et primo ostendit sue afflictionis gravitatem, et secundo sue innocentie puritatem, ibi. Hec passus sum, et tertio consolationis sibi promisse vanitatem ibi : Verbosi amici mei. Prima in tres, quia primo exprimit suam afflictionem, secundo removet quamdam dubitationem, ibi : Conclusit me, tertio respondet ad quamdam obiectionem, ibi : Saccum. Circa primum sciendum, quod sanctus Iob fuerat afflictus a diabolo immediate, quantum ad ablationem substantie sue, et filiorum, et corporis sui percussionem, et etiam mediate, inquantum amicos excitaverat ad eius increpationem, et ideo loquendo de affligente ipsum aliquando loquitur in singulari, notando ipsum demonem, aliquando in plurali, notando cum ipso amicos suos per eum excitatos. Dicit igitur. Nunc autem oppressit me dolor meus, scilicet quantum ad corpus : quia anima non fuit oppressa tanquam a stabilitate virtutis deiecta.
marg.|  .2. Et in nihilum, etc. Quia percussus erat ulcere pessimo a planta pedis usque ad verticem.
marg.|  .3. Ruge mee, etc. Humor enim interior desiccatus erat, et sic ultra cutis exterior rugas contraxerat, et sic erant testimonium percussionis eius.
marg.|  .4. Et suscitatur falsiloquus. id est diabolus, qui est mendax, et pater eius, scilicet mendacii, ut habetur Io. 8.
marg.|  .5. Contradicens mihi. per amicos meos, quos contra me excitavit.
marg.| {3.186} .6. Collegit furorem suum, etc. id est apposuit totum conatum ad mihi nocendum.
marg.|  .7. Et comminans mihi. Loquitur de demone ad modum crudelis bestie, que frendens dentibus comminatur ei quem vult devorare. Et ad idem pertinet, quod subditur.
marg.|  .8. Hostis meus. Quia fera volens aliquem devorare, terribiliter aspicit eum.
marg.|  .9. Aperuerunt super me ora sua, et exprobrantes. demon, et amici mei per eum excitati. demon coram Deo me infamando ut habetur supra 1. capitul. et amici mei falso me condemnando.
marg.|  .10. Percusserunt maxillam meam. id est contempserunt me manifeste, sicut contemnitur ille, qui percutitur in facie.
marg.|  .11. Satiati sunt. id est letati.
marg.|  .12. Penis meis. Quia demon letatur de afflictione innocentum. Amici enim Iob letabantur inquantum reputabant eum iuste percussum, secundum quod dicitur in Psalmo Letabitur iustus cum viderit vindictam. Ipsi autem reputabant se iustos et ideo ostendebant se applaudere divine iustitie.
marg.|  .13. Conclusit me. Hic consequenter removet quamdam dubitationem, ex hoc enim quod dixit se afflictum a demone, posset aliquis credere quod illa afflictio non processisset ex ordine divine sapientie, ideo hoc removet, dicens. Conclusit me Deus apud iniquum, et manibus. id est diabolum, cui ex ordine sue sapientie concessit potestatem affligendi me.
Numérotation du verset Iob. 16,ad litteram 
marg.| {3.187} .1. Et manibus impiorum me tradidit. Inquantum ab eis persequi me permisit, et qualiter hoc sit ostendit, dicens.
marg.|  .2. Ego ille quondam opulentus. id est dives, et famosus.
marg.|  .3. Repente contritus sum. Quod non solet communiter accidere, sed a magno statu homo decidit paulatim. Iob autem repentine decidit a temporali prosperitate, demone hoc procurante, et Deo permittente : quod fuit satis gravius, quam si paulatim cecidisset, et signum divine permissionis in speciali, eo quod non sic consuevit fieri.
marg.|  .4. Tenuit cervicem meam. Loquitur ad modum hominis debilis, cuius caput tenetur a fortissimo eum pro sua voluntate conterente. .5.   Et posuit me sibi quasi in signum. Ad cuius percussionem multe sagitte mittuntur, et per hoc innuit Iob multiplices percussiones suas, et idem designat per multitudinem lancearum, di. .6.   Circumdedit me lanceis suis, etc. Per hoc designat interfectionem filiorum, qui de lumbis eius egressi fuerant.
marg.|  .7. Non pepercit, etc. Etiam percutiendo me in proprio corpore, ideo subditur. .8.   Et effudit. per hoc designans, quod dolor eius sensibilis non tantum erat in superficie corporis, sed etiam penetrabat usque ad intima.
marg.| {3.188} .9. Conscidit me vulnere. Quia postquam vulneratus fuerat de filiorum morte, fuit vulneratus in proprio corpore.
marg.|  .10. Irruit in me quasi gigas. id est in tanta fortitudine, quod quasi nihil virtutis remansit in me.
marg.|  .11. Saccum. Hic respondet ad quamdam obiectionem, quam Eliphaz sibi supra fecerat c. prec. dicens. Numquid grande est, ut consoletur te Deus ? sed verba tua prava hoc prohibent, quid te elevat cor tuum ? in quo significavit Eliphaz ipsum Iob remanere in afflictione propter superbiam suam, eo quod non fuerat humiliatus divina percussione, quod ostendit Iob falsum, dicens. Saccum consui super cutem meam. quod faciebant homines tunc temporis in signum humiliationis, et similiter capita sua cinere aspergebant.
marg.|  .12. Facies mea intumuit a fletu. Quia fletus est signum contritionis, et humiliationis. Facies mea intumuit a fletu. quia per magnum fletum multa humiditas resolvitur a cerebro, descendens versus oculos, et faciem, et sic inflatur.
marg.|  .13. Et palpebre. id est oculi intra palpebras contenti, quia ex magno, et continuo fletu visus obscuratur.
marg.| .14. Hec passus sum. Postquam Iob ostendit suam persecutionem multiplicem, hic consequenter ostendit suam innocentiam, dicens. Hec passus {3.189} sum absque iniquitate manus mee. id est operis mei, quod per manum designatur, que est organum organorum, ut habetur 3. de Anima. hoc autem dixit Iob non ad sui iactantiam, sed ad veritatis declarationem, et amicorum suorum confutationem, qui non poterant ostendere ex operibus Iob preteritis quod demeruisset percuti tot, et tantis plagis, et quia possent dicere, licet non possumus ostendere opera tua mala commissa, tamen illud quod omisisti Deum colere, tanquam ingratus de eius beneficiis hoc demeruit, ideo Iob dicit excludens hanc obiectionem.
Numérotation du verset Iob. 16,ad litteram 
marg.|  .1. Cum haberem mundas ad Deum. ipsum debite venerando.
marg.|  .2. Terra ne operias. Terram autem appellat amicos suos, qui felicitatem suam ponebant in terrena prosperitate, illo modo loquendi quo dicit Aug. Si aurum diligis, aurum es, ipsi autem nitebantur operire sanguinem Iob. id est eius afflictionem, dicentes quod erat punitus pro culpa, et sic non habebat iustum titulum conquerendi de hoc coram Deo ad declarationem sue innocentie, et quia posset dici Iob : tu de teipso testimonium perhibes, testimonium tuum non est verum, ideo invocat divinum testimonium, dicens. .3.   Ecce enim in celo testis meus. qui est testis cordium, ideo subditur. .4.   Et conscius meus. quia scit secreta conscientie, licet autem nullus per se posset scire {3.190} se carere mortali peccato, tamen hoc aliquando viris sanctis conceditur ex divina revelatione, et sic videtur fuisse de Iob propter quod sic confidens inducebat eum testem non ad sui iactantiam, sed ad gloriam Dei, et veritatis declarationem. .5.   Verbosi. Hic consequenter Iob ostendit consolationis sibi promisse vanitatem. Ut enim patet ex supradictis, amici Iob promittebant ei reditum ad felicitatem terrene prosperitatis, si se emendaret, quam promissionem Iob pro nihilo habebat, di. Verbosi amici mei. in hoc supple quod promittunt mihi.
marg.|  .6. Ad Deum stillat oculus meus. ab eo expectando remunerationem in futuro. .7.   Atque utinam sic iudicaretur vir cum eo, quomodo iudicatur filius hominis cum collega suo. Sic autem iudicatur homo cum homine compari suo, quod causa utriusque proponitur manifeste per hoc ergo dicit Iob se desiderare, quod causa quare sic Deus ordinaverat eum affligi, esset manifesta, sicut afflictio sua, ut per hoc ordo divine sapientie appareret, flagellando iustos in presenti ad augmentum felicitatis eorum in futurum, ac per hoc amici Iob qui hoc negabant, ab errore suo resilirent, qui felicitatem hominis in hac vita ponebant, quod etiam ulterius removet. .8.   Ecce enim etc.  transeunt. vite humane, que est valde brevis quasi dicat in re tam instabili, et parui momenti non potest esse vera felicitas hominis. .9.   Et semitam per quam non revertar ambulo. quia homo a pueritia per iuventutem, et alias etates transit ad sensum, sed inde non revertitur ad etates preteritas.
Numérotation du verset Iob. 16,moraliter 
marg.| {3.183} .1. Respondens autem Iob etc. Qui tenet hic typum doctoris catholici, sicut Eliphaz tenuit typum heretici. Dicit igitur :
marg.|  .2. Audivi frequenter talia. scilicet aspera et falsa ab hereticis dicta : Sed quoniam aliquando blandis utuntur, ut per hoc incauti decipiantur, subdit :
marg.|  .3. Consolatores onerosi omnes vos estis. quia talia blanda duris et asperis sunt peiora.
marg.|  .5. Aut aliquid tibi molestum est si loquaris etc. scilicet veraciter et modeste : nam hoc nulli molestum debet esse.
marg.|  .6. Poteram et ego similia verba loqui. sed nolo : nam indecens esset mihi.
marg.| {3.184} .7. Atque utinam esset anima mea pro anima vestra. scilicet in afflictione : Nec dicit hoc zelo vindicte, sed iustitie, ut pena docente scirent compati catholicis positis in tribulatione.
marg.|  .8. Consolarer et ego vos. Veraciter et ex corde.
marg.|  .9. Et moverem labia quasi parcens. idest compatiens et magis ratione culpe quam pene.
marg.|  .12. Sed quid agam. quasi dicat sum perplexus.
marg.|  .13. Si locutus fuero. vos arguendo.
marg.|  .14. Non quiescet dolor meus. Eo quod vestra correctio non sequitur.
marg.|  .15. Et si tacuero, non recedet a me. Quia pungar aculeo conscientie : quia dimittenda non est veritas doctrine. Sed quoniam doctor ecclesie non solum dolere debet de obstinatione infidelium, sed etiam de peccatis fidelium. ideo subditur :
Numérotation du verset Iob. 16,moraliter 
marg.| {3.185} .1. Nunc autem oppressit me dolor meus. propter fidelium defectus.
marg.|  .2. Et in nihilum redacti sunt omnes artus mei. Nam inter catholicos qui sunt ecclesie membra, multi pregravantur culpa. Quod significatur per omnes cum dicitur.
marg.| Omnes artus, etc. Sicut dicitur omnes de civitate currunt ad tale spectaculum, licet frequenter maior sit numerus remanentium.
marg.|  .3. Ruge mee testimonium dicunt contra me. Ecclesie ruge, Christiani {3.186} duplices, et ficti dicuntur, qui tempore adversitatis veros, et catholicos accusant, et per sequuntur, sicut legitur de Torquato.
marg.|  .9. Aperuerunt in me ora sua. Me vituperando.
marg.|  .10. Percusserunt maxillam meam. id est personam honore dignam, sicut frequenter prelatis ecclesie legitur esse factum.
marg.|  .12. Conclusit me Deus apud iniquum. Gre. Electorum populus apud iniquum concluditur cum eius antiqui hostis persecutionibus temporaliter datur. Sed quia Christus in membris suis patitur, sequitur.
Numérotation du verset Iob. 16,moraliter 
marg.| {3.187} .2. Ego ille. Nam cum dives esset, pro nobis egenus factus est. 2. Cor. 8.b.
marg.|  .4. Tenuit cervicem. id est summum pontificem qui frequenter legitur ductus ad martyrii palmam.
marg.|  .5. Et posuit me sibi quasi in signum. Sagittariis sicut de beato Sebastiano legitur, et pluribus aliis.
marg.| Convulneravit lumbos meos. id est predicatores ecclesie, in quibus est potentia generandi filios Dei per predicationem 1. Cor. 4.d. In Christo Iesu per evangelium ego vos genui.
marg.| {3.188} .8. Et effudit in terra viscera mea. per que significantur matrone devote de suis facultatibus pauperibus Catholicis ministrantes, que propter hoc fuerunt martyrizate.
marg.|  .9. Concidit me vulnere. hoc dicitur propter illos qui in tormentis molles effecti thurificaverunt idolis, et sic ecclesia in eis concisa fuit vulnere culpe super vulnus corporis. Sed quoniam de talibus aliqui vere penituerunt, sicut de beato Marcello papa legitur, ideo subditur.
marg.|  .11. Saccum consui, etc.  Hec passus sum absque. Hoc dicit ecclesia pro membris suis constantibus in tormentis. Et quoniam eorum{3.189} martyria sunt solenniter celebranda, subditur.
Numérotation du verset Iob. 16,moraliter 
marg.|  .2. Terra ne operias sanguinem meum. id est ne taceas laudes martyrum. .3.   Ecce enim in celo testis meus. Sicut enim martyres Dei testes fuerunt in terris, sic Deus testis eorum est in celis. Et quoniam tale testimonium habens non curat de verbis humanis, {3.190} subditur. .5.   Verbosi amici etc.  oculus meus. id est tota intentio mea.
marg.|  .7. Atque utinam sic iudicaretur etc.  cum collega suo. id est sic familiariter posset loqui cum eo. Et quoniam sancti hoc obtinent post hanc vitam que brevis est, ideo subditur.
marg.|  .8. Ecce enim breves anni transeunt. sed ulterius ad presentiam domini transibo.
Numérotation du verset Iob. 16,$additio 1 
marg.| {3.189} In capit. 16. ubi dicitur in post. Aut aliquid tibi molestum est.
marg.| Hoc quod dicitur. Aut aliquid tibi molestum est si loquaris. secundum Sanctum Thom. aliter exponitur, sic, scilicet ut in hoc ostenderet Iob, quod non erat paritas in utraque parte in hac disputatione : nam anima Iob absque molestia loquebatur in suam calumniam, et hoc dicit. Numquid aliquid molestum tibi est si loquaris ? quasi dicat si tibi esset molestum, sicut mihi qui patior calumniam, non tantum te extenderes in locutione. Consequenter ubi dicitur. Utinam esset anima vestra pro anima mea. attendendum est quod in Hebreo ponitur quedam dictio que uno modo habet significationem optativam, et sic idem significat quod in translatione nostra, scilicet Utinam esset anima vestra pro anima mea. et exponitur prout in postilla. Alio modo significat simplicem conditionem dicens. Si esset anima vestra pro anima mea. secundum quod intelligitur, quod Iob non appeteret afflictionem amicorum aliquo modo, sed solum dicit, quod si contingeret eos esse in tali afflictione, consolaretur eos libenter.
Numérotation du verset Iob. 16,additio 2 
marg.| {3.190} In eodem capitulo 16. ubi dicitur in posti. Terra ne operias sanguinem meum.
marg.| Cum sanguis innocentis effunditur, secundum modum loquendi sacre scripture, illi dicuntur operire sanguinem eius, qui culpam occidentium occultant : sicut dicebat Iudas fratribus suis. Gn. 37.e. Quid prodest si occiderimus fratrem nostrum, et operiamus sanguinem eius. id est occultemus culpam nostram, et ideo Iob in hoc quod dicit. Terra ne operias sanguinem meum videtur petere quod afflictio sua non operiatur, sed declaretur, si pro culpa sua fuerit. Consequenter in hoc quod dicit. Nec inveniat in te locum latendi clamor meus. intelligitur petere, quod iusta conquestio sua que significatur per hoc quod dicitur. Clamor meus non inveniret in terra locum latendi, scilicet ut ex terrene fragilitatis conditione, non videatur iniuste conqueri quasi pro culpa punitus, unde Ge. 4.b. Ecce vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. Nam cum alicuius sanguis absque culpa funditur, {3.191} eius iusta querela quasi clamat de terra, etc.
Numérotation du verset Iob. 16,additio 3 
marg.| In eodem capitulo 16. ubi dicitur in postil. Verbosi amici mei.
marg.| Ubi translatio nostra habet. Verbosi : Hebraica littera habet quamdam dictionem, que proprie significat interpretes. Eadem enim dictio ponitur hic, et Gn. 42.e. ubi dicitur quod interpres erat inter Ioseph, et fratres, et est sensus, quia Iob vocabat adversarios suos quos dicebat amicos per antiphrasim {3.192} interpretes suos, eo quod interpretabantur verba sua non vere, sed ad sinistram partem. ex hoc enim quod Iob promissiones amicorum temporales ad nihilum reputabat, interpretabantur eum divinas consolationes spernere. Unde in precedenti capitulo dicebat sibi Eliphaz secundum veram litteram. Numquid parum tibi est si consoletur te Deus Sed quia talis interpretatio erat falsa, ideo subdit. Ad Deum stillat oculus meus, qui mentem meam respicit, de quo statim supra dixerat. Ecce in celo testis meus.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Iob. 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=25&chapitre=25_16)

Notes :