Nicolaus de Lyra

Capitulum 17

Numérotation du verset Iob. 17,1 

1 Spiritus meus attenuabitur, dies mei breviabuntur,
1 Hic incip. cap. 17
et solum mihi superest sepulcrum
Numérotation du verset Iob. 17,2 

non peccavi
et in amaritudinibus moratur oculus meus.
Numérotation du verset Iob. 17,3 

Libera me et pone me2 iuxta te
2 me] om. Weber
et cuius vis manus pugnet contra me.
Numérotation du verset Iob. 17,4 

Cor eorum longe fecisti
a disciplina,
propterea3 non exaltabuntur.
3 propterea] et praem. Weber
Numérotation du verset Iob. 17,5 

Predam pollicetur sociis
et oculi filiorum eius deficient.
Numérotation du verset Iob. 17,6 

posuit me quasi in proverbium vulgi et exemplum sum coram eis.
Numérotation du verset Iob. 17,7 

Caligavit
ab
indignatione
oculus meus
et membra mea
quasi in nihilum4 redacta sunt.
4 nihilum] nihili Weber
Numérotation du verset Iob. 17,8 

Stupebunt iusti super hoc
et innocens contra hypocritam suscitabitur
Numérotation du verset Iob. 17,9 

et tenebit iustus viam suam,
et mundis manibus addet fortitudinem.
Numérotation du verset Iob. 17,10 

Igitur vos omnes convertimini
et venite
et non inveniam
in vobis ullum sapientem.
Numérotation du verset Iob. 17,11 

Dies mei transierunt,
cogitationes mee dissipate sunt torquentes cor meum.
Numérotation du verset Iob. 17,12 

Noctem verterunt in diem
et rursum post tenebras spero lucem.
Numérotation du verset Iob. 17,13 

Si
sustinuero infernus domus mea est,
et5 in tenebris stravi lectulum meum.
5 et] om. Weber
Numérotation du verset Iob. 17,14 

Putredini dixi :
Pater meus es, mater mea et soror mea vermibus.
Numérotation du verset Iob. 17,15 

Ubi est ergo nunc prestolatio mea
et patientiam meam quis considerat ?
Numérotation du verset Iob. 17,16 

In profundissimum infernum descendent
omnia mea.
Putasne saltem ibi erit
requies mihi ?

Capitulum 17

Numérotation du verset Iob. 17,ad litteram 
marg.| {3.191} .1. Spiritus meus attenuabitur. Postquam sanctus Iob verba Eliphaz increpatoria excluserat, hic consequenter principale propositum declarat, scilicet de futura iustorum remuneratione, et primo ostendit propositum, secundo concludit intentum, ibi. Igitur. Circa primum ponitur primo expectatio future remunerationis, secundo ponitur circa amicos Iob defectus huius cognitionis, ibi. Cor eorum. Primum autem ostenditur per brevitatem vite humane, et calamitatem, cui subditur, ex quibus sequitur felicitatem hominis in futuro expectandam, sicut et frequenter supra dictum est. Iste enim liber Rhetoricus est, et ideo eadem sententia sub diversis verbis, et similitudinibus frequenter replicatur. Item procedit per modum disputationis. In eadem autem disputatione frequenter multiplicantur argumenta per varia verba, licet argumentorum non sit vis diversa. Sic in proposito Iob per brevitatem, et miseriam vite humane frequenter probat expectationem felicitatis future, et hoc est quod dicit. Spiritus meus attenuabitur, etc. Vita enim humana continuatur per vitales spiritus egredientes a corde, qui in senectute debilitantur, et tandem deficiunt, et sic vita terminatur, ideo subditur.
marg.|  .2. Et solum mihi superest sepulchrum. Quasi diceret. Intantum senui, et debilitatus sum, quod non habeo expectare prosperitatem presentis vite, sed tantum sepulturam, ideo subditur.
marg.| {3.192} .3. Non peccavi. Licet enim presentem vitam non transisset abi que aliquibus peccatis, tamen erat tanti ponderis, quod propter ipsa infligeretur sibi pena, tam gravis, de qua subditur.
marg.|  .4. Et in amaritudinibus moratur oculus meus. Et magis facit mentionem de oculo quam de alia parte, quia illa afflictio interior mentis magis apparet in oculo, quam in partibus aliis.
marg.|  .5. Libera me a presenti afflictione. Quia in aliquibus libris ponitur, domine, non est de textu, sed subintelligitur, quia verbum Iob ad deum dirigitur. Et ne credatur quod petat liberari per restitutionem ad prosperitatem terrenam, ideo subditur.
marg.|  .6. Et pone me iuxta te. id est in limbo sanctorum patrum, ubi defuncti erant de sua beatitudine futura securi.
marg.|  .7. Et cuiusuis manus pugnet contra me. Quasi diceret, ibi non debeo timere de insultu cuiuscumque hominis, vel demonis.
marg.|  .8. Cor eorum longe. Hic ostendit ignorantiam amicorum suorum circa vitam futuram, quam negabant, et primo ostendit eorum ignorantiam, secundo suam displicentiam, ibi. Caligavit. Circa primum ostendit ignorantiam eorum, dicens. Cor eorum longe fecisti a disciplina, scilicet veritatis predicte. Elongat autem Deus homines a cognitione veritatis indirecte, inquantum ex eorum demerito retrahit influxum illustrationis sue.
marg.|  .9. Propterea non exaltabuntur. In remuneratione future vite, quia ignorans ignorabitur, ut habetur 1. Cor. 14.
marg.|  .10. Predam pollicetur sociis, scilicet ipse Eliphaz, qui felicitatem hominis in prosperitate terrena, et sic eam promittebat pro premio illis, qui erant sue opinionis que per predam designatur.
Numérotation du verset Iob. 17,ad litteram 
marg.| {3.193} .1. Et oculi filiorum eius. Qui sunt imbuti ab eo suo errore.
marg.|  .2. Deficient. A vere beatitudinis consecutione.
marg.|  .3. Posuit me quasi in proverbium vulgi. Ex dictis enim Eliphaz qui dicebat Iob punitum pro suis peccatis, sequebatur quod Iob inter vulgares in proverbium poneretur, ut quando aliquis malus a prosperitate deiiceretur, communiter diceretur. Accidit isti sicut, et Iob, et ad idem pertinet, quod sequitur. Et exemplum sum coram eis.
marg.|  .4. Caligavit ad indignationem oculus meus. Postquam Iob ostendit amicorum ignorantiam, hic consequenter circa hoc ostendit suam displicentiam, quia plus debet displicere defectus amici in sapientia, quam in pecunia, et ideo dicit. Caligavit ad indignationem oculus meus. Tristitia enim et ira que est per zelum, quamvis non excedit animum, tamen ipsum turbat secundum Greg.
marg.|  .5. Et membra mea quasi in nihilum redacta sunt. Quia ira, et tristitia, que sunt in mente redundant in corpore.
marg.|  .6. Stupebunt iusti super hoc. Videlicet quod homines, tam litterati, sicut erant amici Iob. tanto errore essent decepti.
marg.|  .7. Et innocens contra hypocritam suscitabitur. Quia ira que est per zelum veritatis excitat innocentes ad insurgendum contra fictionem falsitatis.
marg.| {3.194} .8. Et tenebit iustus viam suam. Quia propter errorem magnorum illi qui sunt firmi, et stabiles in virtute non dimittunt viam iustitie, sed magis excitantur ad opera perfectionis maioris. Ideo sequitur, Et mundis manibus addet fortitudinem.
marg.|  .9. Igitur omnes vos convertimini. Hic ex predictis Iob concludit intentum : intendebat autem Iob duo. Unum erat, quod amici sui ab errore revocarentur, et quantum ad hoc dicit. Igitur omnes vos convertimini, et venite. recedendo ab errore, et veniendo ad veritatem.
marg.|  .10. Et non inveniam in vobis ullum sapientem. quantum ad illud quod de felicitate humana tenetis, scilicet quod sit in terrena prosperitate, quod est a vera sapientia deviare, cuius est omnia opera in finem optimum, et ultimum ordinare. Secundum quod intendebat Iob declarare, erat quod felicitas hominis non erat in hac vita, sed in futura expectanda, et quantum ad hoc dicit.
marg.|  .11. Dies mei transierunt. quasi dicat in hac vita non est mihi felicitas expectanda.
marg.|  .12. Cogitationes mee dissipate sunt. id est impedite a contemplationis divine dulcedine propter acerbitatem afflictionis mee.
marg.|  .13. Torquentes cor meum. id est retorquentes ipsum a contemplatione prime veritatis, ad considerandum magnitudinem mee calamitatis.
marg.|  .14. Noctem verterunt in diem. auferentes mihi somnum, et inducentes vigiliam, sicut solet fieri de die, ideo subditur.
Numérotation du verset Iob. 17,ad litteram 
marg.| {3.195} .1. Et rursum post tenebras spero lucem. id est cum desiderio expecto. Et quia amici Iob dicebant ipsum reverti ad terrenam prosperitatem, et specialiter si sustineret patienter, ideo hoc excludit, dicens.
marg.|  .2. Si sustinuero. predicta patienter.
marg.|  .3. Infernus domus mea est. id est sepultura intra terram, quia non expecto ultra felicitatem terrenam. Et propter illud quod hic dicitur de inferno, sciendum quod in hoc loco, et in aliis locis huius libri communiter pro inferno ponitur Seol in Hebreo, quod apud Hebreos frequenter accipitur pro fossa, vel sepulchro, et ideo subditur.
marg.|  .4. Et in tenebris stravi. Ille enim qui sepelitur, quasi instratu sub terra ponitur que est tenebrosa.
marg.|  .5. Putredini dixi. quia post mortem resolvitur homo in putredinem, et inde vermes oriuntur, et sic habent quamdam affinitatem, et propinquitatem ad hominem mortuum, sicut pueri habent propinquitatem cum parentibus, et econverso, et etiam inter se.
marg.|  .6. Ubi est ergo nunc prestolatio mea. id est expectatio felicitatis, quam mihi promittunt amici in hac vita ? quasi dicat nulla est, et per consequens est in {3.196} futuro expectanda a deo, unde subditur.
marg.|  .7. Et patientiam meam quis considerat, scilicet ad remunerandum. quasi dicat nullus secundum opinionem amicorum meorum felicitatem futuram negantium. Et ex hoc sequitur, quod Deus non habet providentiam de humanis actibus quod est inconveniens etiam secundum amicos Iob, et ideo ducendo eos ad hoc inconveniens, concludit felicitatem hominis in futuro expectandam a deo . Et quia amici Iob dicebant felicitatem aliquomodo inesse homini post mortem, inquantum remanet in memoria hominum, ut patet ex supradictis, ideo Iob excludi hoc di.
marg.|  .8. In profundissimum infernum descendent omnia mea. id est quicquid ad me pertinet in terra per sepulturam, secundum errorem amicorum Iob, negantium anime immortalitatem.
marg.|  .9. Putas ne saltem ibi erit requies mihi. id est aliquid pertinens ad felicitatem meam ? quasi dicat hoc dicere est valde ridiculosum, cum corpus mortuum nullum habeat sensum, nec percipiat aliquid de his que fiunt, vel dicuntur extra pertinentia ad laudem hominis mortui, vel vituperium, et ideo Philosophus Primo Ethicorum reprobat opinionem dicentium hominem vere dici felicem post mortem, eo modo quo dicebant amici Iob.
Numérotation du verset Iob. 17,moraliter 
marg.| {3.191} .1. Spiritus meus attenuabitur. Sicut supra dictum est, Iob tenet typum catholici doctoris : Christus autem doctor est principalis. Mt. 24.a. Unus est magister vester Christus, ideo verbum Iob allegorice de Christo potest exponi, cum dicitur. Spiritus meus attenuabitur. Ex laboribus n. et afflictionibus quas Christus sustinuit, maioris etatis videbatur, quam esset, propter quod sibi dictum fuit Io. 8.g. Quadraginta annos, etc.
marg.| Dies mei breviabuntur. quia 33. annos passus fuit secundum communius dictum.
marg.|  .2. Et solum mihi superest sepulchrum. Christus enim preter sepulturam nihil habuisse legitur pretiosum, ut impleretur verbum Is. 11.c. Et erit sepulchrum eius gloriosum.
marg.|  .3. Non peccavi. 1. Pet. 2.d. Qui peccatum non fecit, nec inventus est {3.192} dolus in ore eius.
marg.|  .4. Et in amaritudinibus moratur oculus meus. In sua benedicta passione pro nostra salute.
marg.|  .5. Libera me. In mea resurrectione.
marg.|  .6. Et pone me iuxta te. In mea ascensione.
marg.|  .7. Et cuiusuis manus pugnet contra me. quasi dicat non poterit prevalere. Ps. 109.a. Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis. Donec ponam inimicos tuos, scabellum pedum tuorum.
marg.|  .8. Cor eorum longe fecisti a disciplina. Cor enim Iudeorum Christum persequentium a disciplina Christiana fuit elongatum.
marg.|  .9. Propterea non exaltabuntur. sed deprimentur, quod fuit impletum per exercitum Romanorum.
marg.|  .10. Predam pollicetur sociis, scilicet Iudea de Christianis, ut legitur Act. 8. et 9.
Numérotation du verset Iob. 17,moraliter 
marg.| {3.193} .3. Posuit me quasi in proverbium. Greg. Omnis qui flagello percutitur, in proverbium vulgi ponitur : quia cum maledicitur alicui, dicitur. Sic accidat tibi sicut illi.
marg.|  .4. Caligavit ad indignatione etc. In persecutionibus Christianorum aliqui etiam litterati aliquando turbantur, de quibus dicitur. Caligavit ad indignationem oculus meus. Ecclesie oculi sunt homines litterati, et aliqui infirmi franguntur, de quibus dicitur.
marg.|  .5. Et membra mea quasi. Greg. Nomine membrorum exprimitur teneritudo infirmorum.
marg.|  .6. Stupebunt iusti super hoc. De patientia Dei que sic permittit fideles deprimi.
marg.|  .7. Et innocens contra hypocritam suscitabitur. id est de eius temporali prosperitate mirabitur : quia tamen per hoc ab innocentia non recedit, subditur.
marg.| {3.194} .8. Et tenebit iustus viam suam, et mundis manibus etc. Iusti etiam optant impiorum conversionem, ideo subditur.
marg.|  .9. Igitur omnes vos convertimini. a malo.
marg.|  .10. Et venite. ad bonum.
marg.|  .10. Et non inveniam in vobis etc. Omnis enim qui sic convertitur, se fuisse fatuum confitetur.
marg.|  .11. Dies mei transierunt. Impetus enim tribulationis impedit claritatem contemplationis, propter quod ecclesia tribulata dicit. Dies mei transierunt. id est meditationes clariores.
marg.|  .12. Cogitationes mee dissipate sunt. id est verse ad diversa.
marg.|  .13. Torquentes cor meum. id est ipsum retrahentes a clara meditatione divina.
marg.|  .14. Noctem verterunt in diem. inducentes me ad vigiliam, que magis pertinet ad diem.
Numérotation du verset Iob. 17,moraliter 
marg.| {3.195} .1. Et rursum post tenebras. tribulationes.
marg.|  .2. Spero lucem. divine consolationis. Tobie 3.d. Post tempestatem tranquillum facis, et post lachrymationem, et fletum, gaudium, et exultationem infundis. Et quoniam tempore Iob per tolerantiam adversorum, sancti non admittebantur ad regnum, subditur.
marg.|  .3. Si sustinuero, infernus domus mea est. id est limbus sanctorum patrum, ubi erat carentia divine visionis, et ideo subditur.
marg.|  .4. Et in tenebris stravi lectulum meum. quantum ad statum anime, et subditur de corpore.
marg.|  .5. Putredini dixi. Pater meus. Sicut enim iste persone propinque sunt {3.196} adinvicem, sic corpus mortuum, fetor, vermis, et horror, habent quamdam consequentiam.
marg.|  .6. Ubi est ergo prestolatio mea. id est expectatio pro tempore nunc Christi passionem precedente. quasi dicat non est in celo.
marg.|  .7. Et patientiam meam quis considerat, scilicet ad imitandum. quasi dicat pauci.
marg.|  .8. In profundissimum infernum descendent omnia. id est in limbum qui dicitur pro fundissimus infernus respectu aeris caliginosi qui dicitur carcer vel infernus demonum.
marg.|  .9. Putas ne saltem. quasi dicat erit in parte, scilicet a pena sensibili : sed non quies perfecta que consistit in adeptione, et fruitione summi boni.
Numérotation du verset Iob. 17,additio 
marg.| {3.195} In c. 17. ubi dicitur in postil. Non peccavi, etc.
marg.| In hoc loco ubi dicitur in translatione nostra. Non peccavi et in amaritudinibus moratur oculus meus. Hebraica littera multum distat. Dicit enim sic. Si non mendaces mecum et in amaricando memoratur oculus meus. et est sensus quod Iob in his verbis conquerebatur de amicis suis qui secum erant, de quibus dicit. Si non mendaces mecum. qui per mendacia ipsum improbantes in amaritudinem ducebant eum, intantum quod oculus eius morabatur continue in afflictione, de quo dicit. Et in amaricando moratur oculus meus. et ut ab ista persecutione amicorum evaderet, subdit petendo. Pone me iuxta te, et cuiusuis manus pugnet contra me. quasi dicat sic possem ab impugnatione, seu insultu continuo istorum evadere, et ut ostendat impugnationem istorum contra eum esse iniustam, subiungit. Cor eorum longe fecisti a di. etc.
Numérotation du verset Iob. 17,replica 
prol.| REPLICA. {3.196} In c. 17. ubi dicitur. Non peccavi, et in amaritudinibus moratur oculus meus. hanc nostram translationem concorditer exponunt doctores, et sancti, et alii. Sed Burgens. finxit puto secundum Hebraicam litteram, quod debeat sic stare. Si non mendaces mecum, et in amaricando memoratur oculus meus. Quod exponendo non bene continuat sensum littere, et non est verisimile quod postillator in lingua peritus tantam varietatem dissimulaverit, et non viderit. Nec est verisimile, quod beatus Hieronymus tantam orationem transferendo variaverit. Contingit enim aliquando propter equivocationem, vel alias propter dictionum, similitudinem variare verbum : prout sepe postillator notavit in opere suo de differentia translationis nostre, et Hebraice veritatis, ubi in hoc loco nullam posuit differentiam. Iudicet igitur de illo qui vult.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Iob. 17), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=25&chapitre=25_17)

Notes :