Nicolaus de Lyra

Capitulum 18

Numérotation du verset Iob. 18,1 

1 Respondens autem Baldach Suites dixit :
1 Hic incip. cap. 18
Numérotation du verset Iob. 18,2 

Usque ad quem finem verba iactabitis ?
Intellige2 prius
2 intellige] intelligite Weber
et sic loquamur.
Numérotation du verset Iob. 18,3 

Quare
reputati sumus
ut iumenta
et sorduimus coram te3 ?
3 te] vobis Weber
Numérotation du verset Iob. 18,4 

Quid4 perdis animam tuam in furore tuo ?
4 quid] qui Weber
Numquid propter te derelinquetur terra
et transferentur rupes de loco suo ?
Numérotation du verset Iob. 18,5 

Nonne lux impii extinguetur,
nec splendebit flamma ignis eius ?
Numérotation du verset Iob. 18,6 

Lux obtenebrescet in tabernaculo illius
et lucerna que super eum est extinguetur.
Numérotation du verset Iob. 18,7 

Artabuntur gressus virtutis eius
et precipitabit eum consilium suum.
Numérotation du verset Iob. 18,8 

Immisit enim in rete pedes suos
et in maculis eius ambulat.
Numérotation du verset Iob. 18,9 

Tenebitur planta illius laqueo
et exardescet contra eum sitis.
Numérotation du verset Iob. 18,10 

Abscondita est in terra pedica eius
et decipula5 illius
5 decipula] descipula G* (Clm6239 )
super semitam.
Numérotation du verset Iob. 18,11 

Undique terrebunt eum formidines
et involvent pedes eius.
Numérotation du verset Iob. 18,12 

Attenuabitur6 fame robur eius,
6 attenuabitur] attenuetur Weber
et inedia invadat costas illius,
Numérotation du verset Iob. 18,13 

devoret pulchritudinem cutis eius,
et7 consumat brachia illius primogenita mors.
7 et] om. Weber
Numérotation du verset Iob. 18,14 

Evellatur8
8 evellatur] avellatur Weber
de tabernaculo suo
fiducia eius, et calcet
super eum quasi rex
interitus
Numérotation du verset Iob. 18,15 

habitent in tabernaculo eius9 socii illius10 qui non est
9 eius] illius Weber |
10 illius] eius Weber |
aspergatur in tabernaculo eius sulphur.
Numérotation du verset Iob. 18,16 

Deorsum radices eius siccentur,
sursum autem atteratur messis eius.
Numérotation du verset Iob. 18,17 

Memoria illius
pereat de terra et non celebretur nomen eius in plateis.
Numérotation du verset Iob. 18,18 

Expellet eum de luce in tenebras,
et de orbe
transferet eum.
Numérotation du verset Iob. 18,19 

Non erit semen eius,
neque progenies
in populo suo, nec ulle reliquie in regionibus eius.
Numérotation du verset Iob. 18,20 

In die eius stupebunt novissimi
et primos invadet horror.
Numérotation du verset Iob. 18,21 

Hec
sunt ergo tabernacula iniqui,
et iste locus eius qui ignorat Deum.

Capitulum 18

Numérotation du verset Iob. 18,ad litteram 
marg.| {3.197} .1. Respondens autem. Hic consequenter ponitur contra Iob ipsius Baldath replicatio, et secundo ipsius Iob responsio capit. 19. Prima in duas, quia primo Baldath de stultiloquio Iob reprehendit, et secundo ad principale propositum arguit, ibi. Numquid propter te. Circa primum dicit.
marg.|  .2. Usque ad quem finem verba iactabis. quasi dicat detines tempus in verbis superfluis, et superbis.
marg.|  .3. Intellige prius. quasi dicat non intelligis que dicis.
marg.|  .4. Quare reputati sumus ut iumenta, etc. Dixerat enim Iob. Non inveniam in vobis ullum sapientem. homo autem carens sapientia reputatur quasi bestia.
marg.|  .5. Et sorduimus coram vobis. Tanquam ignorantes, et viles persone.
marg.|  .6. Quid perdis animam tuam in furore tuo. quasi dicat talia dixisti ex impetu furoris tui, qui animam a sapientia, et virtute deiicit, et sic eam destruit, et perdit.
marg.|  .7. Numquid propter, etc. Hic consequenter arguit ad propositum videlicet quod adversitates presentis vite non sunt, nisi pene peccatorum, et hanc opinionem primo astruit per sapientum sententiam, et secundo per experientiam, ibi. Nonne lux impii. Circa primum sciendum, quod terra inter elementa est maxime stabilis, cum sit centrum mundi, et rupes valde solida. per hoc ergo designat firmitatem, et soliditatem sue opinionis tanquam a sapientibus approbatam, et hoc est {3.198} quod dicit. Numquid propter te derelinquetur terra. id est firmitas, et soliditas nostre sententie propter verba tua irrationabilia, quasi diceret non.
marg.|  .8. Nonne lux impii extinguetur. Hic astruit propositum per experientiam, et primo propositum declarat, et secundo epilogat, ibi. hec sunt ergo. Prima in tres, quia primo astruit propositum per adversitates que contingunt in vita presenti, et secundo per illas que contingunt in morte, ibi. Avellatur. tertio per eas que contingunt post mortem, ibi. Memoria illius. Prima adhuc in duas, quia primo declarat propositum per adversitates contingentes extrinsecus, secundo per contingentes intrinsecus, ibi. Attenuetur. Circa primum dicitur. Nonne lux impii extinguetur. id est prosperitas eius temporalis.
marg.|  .9. Nec splendebit flamma ignis eius. id est desiderium non veniet ad effectum, quod est maxima pena hominis superbi.
marg.|  .10. Lux obtenebrescet in tabernaculo illius. id est temporalis prosperitas illorum qui sunt de domo, et familia eius, decidet ad maiorem penam ipsius.
marg.|  .11. Et lucerna que super eum est extinguetur. id est Deus qui a superiori dederat sibi prosperitatem retrahet manum suam, et sic extinguetur hec lucerna, non in se, sed in effectu quantum ad ipsum impium. Ista inducit Baldath quasi diceret, per experientiam vidimus contingere talia mala impiis, et etiam illa que sequuntur, unde subditur.
marg.|  .12. Arctabuntur gressus virtutis eius. id est diffusio sue potentie, quia non poterit ea que cogitaverat, perficere.
marg.|  .13. Et precipitabit eum consilium suum. Quia consilium quod cogitabat sibi fore ad commodum, erit sibi nocivum. Et causam predictorum, subdit dicens.
Numérotation du verset Iob. 18,ad litteram 
marg.| {3.199} .1. Immisit in rete pedes suos. idest voluntarie se implicavit peccato.
marg.|  .2. Et in maculis eius ambulat. cadendo de peccato in peccatum.
marg.|  .3. Tenebitur planta. id est consuetudine peccandi, que est laqueus detinens in peccato, secundum quod dicit Anselmus libro de similitudinibus.
marg.|  .4. Et exardescet contra eum sitis. id est ardor, et desiderium peccandi contra synderesim remurmurantem ei prevalens propter consuetudinem.
marg.|  .5. Abscondita est in terra. quia peccator considerat tantum bonum extra apparens, et non videt malum intra latens.
marg.|  .6. Undique terrebunt eum formidines. quia homo malus propter inimicos, quos acquisivit, semper est timidus.
marg.|  .7. Et involvent pedes eius. quia capietur ab adversariis sibi insidiantibus.
marg.|  .8. Attenuetur. Hic consequenter ostendit propositum per adversitates intrinsecus contingentes. Et quia iustus letatur in vindicta peccatorum propter divine iustitie zelum, ideo Baldath, qui se iustum reputabat, mala que sequantur, exprimit per modum desiderantis, et deprecantis, ve superveniant impiis, di. Attenuetur fame robur eius. Idest impii, per defectum enim nutrimenti corpus attenuatur, et robur debilitatur.
marg.| {3.200} .9. Et inedia invadat costas illius. ipsum usque ad intima debilitando.
marg.|  .10. Devoret pulchritudinem cutis. id est iuventutem eius, in qua etate magis relucet pulchritudo.
marg.|  .11. Et consumat brachia illius. id est fortitudinem eius, que per brachia designatur.
marg.|  .12. Primogenita mors. id est anticipata preveniens mortem naturalem.
marg.|  .13. Avellatur de tabernaculo suo. Hic astruit propositum per adversitates in morte contingentes. Quarum prima est eiectio de loco proprio tanquam quid horribile, et fetidum, et hoc tangitur, cum dicitur. Avellatur de tabernaculo suo. quia antiqui in tabernaculis habitabant.
marg.|  .14. Fiducia eius. eo quod amplius ibi non revertetur.
marg.|  .15. Et calcet super eum, quasi rex, interitus. idest, per mortem deducatur in cinerem, sicut in terra que calcatur in pulveres redigendo.
marg.|  .16. Habitent in tabernaculo illius socii. id est socii defuncti, qui iam non est cum viventibus, cuius tabernaculum est sepulchrum, ubi non habet societatem, nisi vermium.
Numérotation du verset Iob. 18,ad litteram 
marg.| {3.201} .1. Aspergatur in tabernaculo eius sulphur. Id est fetor qui per sulphur, et fetorem eius designatur : in sepulchro autem non est, nisi fetor, et horror. Thomas autem aliter exponit dicens : Habitent in tabernaculo illius socii eius qui non est, id est amici defuncti, qui iam non est cum eis : et ipsi succedunt ei in domo sua, et bonis. Aspergatur in tabernaculo eius sulphur, id est in domo in qua succedunt ei amici, qui antiquitus in signum tristitie de amici morte aspergebant aliqua fetida in domo defuncti, sicut et modo aliqui accipiunt vestes nigras. Sed hec expositio non videtur conveniens, quia quod amici defuncti habitent in domo eius, et quod ex morte eius fiant signa tristitie, non pertinet ad adversitatem defuncti, sed magis ad prosperitates, eo modo quo possunt dici : quia cedunt ad eius honorem. hic autem ponuntur adversitates que contingunt in morte, ut dictum est, et ideo prima expositio melior videtur.
marg.|  .2. Deo rsum radices eius siccentur. Id est illa que plantaverat, annihilentur sine fructu.
marg.|  .3. Sursum autem atteratur etc., scilicet tempestate desuper veniente. quasi dicat omnia opera eius dissipentur, tanquam in detestationem vite eius preterite.
marg.|  .4. Memoria. Hic astruit propositum per adversitates post mortem contingentes. Amici enim Iob ad prosperitatem hominis post mortem dicebant pertinere ipsius bonam memoriam, et eius contrarium ad adversitatem. {3.202} ideo dicitur ; Memoria illius pereat de terra etc. et patet littera usque ibi.
marg.|  .5. Et de orbe transferet eum. Ita quod nullo modo remanebit in memoria hominum, nec etiam remanebit aliqualiter in sua posteritate. ideo subditur : Non erit semen eius, etc.
marg.|  .6. In die eius stupebunt novissimi. Id est minores de populo admirabuntur de tempore sue prosperitatis, ita subito deiecte ad nihilum.
marg.|  .7. Et primos. Id est maiores in populo.
marg.|  .8. Invadet horror. Ne simile eis contingat.
marg.|  .9. Hec sunt ergo etc. Postquam Baldath conatus fuerat ostendere, quod adversitates huius vite sunt pene precedentium peccatorum, hic epilogando concludit : Hec sunt ergotabernacula iniqui. id est processus quantum ad adversitates huius vite, in qua homines sunt viatores qui tabernaculis utuntur.
marg.|  .10. Et iste locus eius qui ignorat Deum. Quantum ad adversitates post istam vitam, quando impii sunt extra viam, et quasi in termino. Et sic patet ex predictis, quod processus Baldath non est efficax ad probandum propositum ; quia adversitates predicte non solum contingunt impiis, sed etiam frequenter iustis, qui non solum in vita, et in morte affliguntur, sed etiam post mortem inter homines dehonorantur, sicut patet de martyribus, quorum corpora prohibebantur sepeliri, et relinquebantur feris, et avibus devoranda, licet aliquando hoc impediretur divina providentia.
Numérotation du verset Iob. 18,moraliter 
marg.| {3.197} .1. Respondens autem, etc. Hic ponitur replicatio Baldath contra Iob, in qua notat cum de superbia, et fatua locutione, licet iniuste, quia Iob talis non erat, possunt tamen dici verba Baldath veraciter contra hominem superbe, et impatienter loquentem, ut sibi dicatur.
marg.|  .2. Usque ad quem finem verba iactabis ? Modus enim superbi est vel le semper loqui.
marg.|  .3. Intellige prius. ut loquaris rationabiliter. Sed quia superbus noluit intelligere, ut bene ageret, sequitur.
marg.| {3.198} .4. Quare reputati sumus, ut iumenta. Superbus enim putat alios bestias respectu sui, et indignos audiri.
marg.|  .6. Quid perdis animam tuam. id est intellectum tuum quem excecat ira per vitium. Sed quia propter superbiam hominis veritas non mutatur, ideo subditur.
marg.|  .7. Numquid propter te derelinquetur terra. id est veritas firma,
marg.|  .8. Nonne lux impii extinguetur. id est apparentia sue sapientie. quasi dicat sic.
marg.|  .12. Arctabuntur gressus virtutis eius. Ita quod perficere non poterit mala, que cogitavit.
marg.|  .13. Precipitabit eum consilium suum. id est consiliatores sui, qui sicut ipse sunt perversi. Ideo sequitur.
Numérotation du verset Iob. 18,moraliter 
marg.| {3.199} .1. Immisit enim in rete etc. Exardescit contra eum sitis, id est voluntas nocendi bonis.
marg.|  .5. Abscondita est, etc. quia considerat tantum delectationem apparentem, sed non penam sequentem.
marg.|  .6. Undique terrebunt. quia propter mala que fecit, insidiari sibi semper credit.
marg.|  .8. Attenuetur fame robur. id est nulla refectione verbi divini confortetur cor illius.
marg.|  .9. Et inedia, etc.  costas illius. id est collaterales eius.
marg.|  .10. Devoret pulchritudinem cutis eius. id est superbia, que principium est omnis {3.200} peccati, destruat in eo quicquid habet apparentiam boni. Unde versus : Si tibi copia, si sapientia formaque detur : Sola superbia inquinat omnia, si comitetur.
marg.|  .13. Avellatur de tabernaculo suo fiducia eius. id est anima eius de corpore, quod est tabernaculum anime.
marg.|  .15. Et calce super. id est diabolus, de quo dicitur Apoc. 6.b. nomen illi mors : qui animam de corpore exeuntem calcat, et ad gehennam secum portat.
marg.|  .16. Habitent in tabernaculo. id est vermes qui sunt socii defuncti, et iam non est, habitent in corpore eius, ipsum comedendo.
Numérotation du verset Iob. 18,moraliter 
marg.| {3.201} .1. Aspergatur in tabernaculo. Id est fetor ex corporis putrefactione.
marg.|  .2. Deo rsum radices eius siccentur. Id est cogitationes in mente latentes humore gratie priventur.
marg.|  .3. Sursum autem atteratur messis eius. Id est actus eius procedentes ex cogitationibus puniantur.
marg.| {3.202} .4. Memoria. secundum illud Prv. 10.b. Nomen impiorum putrescit.
marg.|  .5. Et de orbe, scilicet corpus ad fossam, et spiritum ad gehennam.
marg.| Non erit semen eius, etc. id est nullum bonum remanebit de eo.
marg.|  .6. In die eius stupebunt. parui, et magni, sicut de Nabuchodonosor dicitur Is. 14.
marg.|  .9. Hec sunt ergo tabernacula iniqui, etc. Greg. Tunc enim ad propria tabernacula deveniet, quando eum sua iniquitas in supplicia demerget.
Numérotation du verset Iob. 18,additio 
marg.| {3.201} In capitulo 18. ubi dicitur in postilla : Circa primum sciendum, quod terra inter elementa est maxime stabilis.
marg.| Hoc quod dicitur : Numquid propter te derelinquetur terra. aliter videtur exponendum. Pro quo sciendum est, quod sicut Iob ex opinione amicorum suorum felicitatem futuram negantium intendebat eos ducere {3.202} ad hoc inconveniens, s. quod Deus non haberet providentiam de humanis actibus, ut circa finem preced. cap. postillator allegat : sic econverso, socii eius ex hoc quod Iob asserebat, quod adversitates huius vite non dabantur in penam peccatorum : volebant ducere ipsum Iob ad ipsum inconveniens, s. quod Deus non habebat providentiam de actibus humanis. Cuius ratio est : Nam presupposita eorum opinione{3.203} erronea, s. quod in alia vita non esset spectandum premium, nec pena, si in hac vita saltem peccatores non haberent punitionem, manifeste tolleretur divina providentia ab actibus humanis. Ex quo sequeretur quod Deus relinqueret terram, eo modo quo dicitur Ezech. 9.e. Dixerunt enim : Derelinquit Dominus terram, et Dominus non videt, id est non providet. Et hoc est quod Baldath intendebat di. Numquid propter te. quasi dicat : Numquid propter opinionem tuam erroneam secundum quam dicis, quod mali prosperantur in hac vita, derelinquetur terra, s. a Dei providentia ? ut dictum est : Et quia si Deus terram derelinqueret, sequeretur {3.204} quod nulla firmitas, nec stabilitas esset etiam in rebus solidissimis, sicut sunt rupes. ideo dicit : Et transferentur rupes de loco suo, et ut ostendat Baldath opinionem suam esse notam per experientiam, subdit : Nonne lux impii extinguetur. quasi dicat per experientiam est notum quod impii in hac vita puniuntur. Hoc enim assumebant amici Iob, tanquam notum, s. quod nullus innocens in hac vita puniebatur, nec impius in presenti vita remanebat impunitus. Unde Eliphaz in sua prima responsione supra cap. 4. dicebat : Recordare obsecro te, quis unquam innocens periit.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Iob. 18), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=25&chapitre=25_18)

Notes :