Nicolaus de Lyra

Capitulum 2

Numérotation du verset Iob. 2,1 

1 Factum est autem2 cum quadam die
1 Hic incip. cap. 2 |
2 autem Cas259 ] om. Δ |
venissent filii Dei, et starent coram Domino, venissetque3* Satan inter eos et staret in conspectu eius,
3 venissetque Greg. S ΩF ΩG ΩJ ΩS ] venisset quoque ΩM Rusch Weber , venisset Δ
Numérotation du verset Iob. 2,2 

ut diceret Dominus4 ad Satan : Unde venis ?
4 Dominus ΩG Rusch Weber ] om. ΩF
Qui respondens ait : Circuivi terram et perambulavi eam.
Numérotation du verset Iob. 2,3 

Et dixit Dominus ad Satan : Numquid considerasti servum meum Iob quod non sit ei similis5 in terra, vir simplex et rectus ac6 timens Deum et7 recedens a malo et adhuc retinens innocentiam ?
5 ei – similis ΩG Rusch Weber ] inv. Δ ΩF |
6 ac ΩG ] et ΩF |
7 et ΩG] ac Δ ΩF |
Tu autem commovisti me adversus eum
ut affligerem illum8 frustra.
8 illum] eum Δ ΩF ΩG
Numérotation du verset Iob. 2,4 

Cui respondens Satan ait9
9 respondens Satan ait] respondit Satan et aitque ΩF ΩG
pro pelle.
Et cuncta
que habet homo
dabit pro anima sua.
Numérotation du verset Iob. 2,5 

Alioquin mitte manum tuam
et tange os eius et carnem,
et tunc videbis quod
in facie10 benedicat tibi.
10 facie] faciem Δ ΩF ΩG
Numérotation du verset Iob. 2,6 

Dixit11 ergo Dominus ad Satan : Ecce in manu tua est.
11 Dixit ΩG] Dicit ΩF
Verumtamen animam illius serva.
Numérotation du verset Iob. 2,7 

Egressus igitur Satan
a facie Domini, percussit Iob ulcere pessimo,
a planta pedis usque ad verticem12.
12 verticem Δ ΩF ΩG Rusch ] + eius Weber
Numérotation du verset Iob. 2,8 

Qui testa saniem radebat13 sedens in sterquilinio.
13 radebat Δ ΩF ΩG Rusch ] deradebat Weber
Numérotation du verset Iob. 2,9 

Dixit autem illi uxor sua :
Adhuc tu permanes
in simplicitate tua. Benedic Deo et morere.
Numérotation du verset Iob. 2,10 

Qui ait ad illam : Quasi una de stultis mulieribus14 locuta es. Si bona suscepimus de manu Domini
14 mulieribus Amiatinus ² Cava ΠF Σ Φ E² H Q² D S W ΨD Δ Ω ΩF ΩG Ed1530 Rusch Clementina ] om. Weber
mala autem15
15 autem ΩM ΩF ΩG ΩS ΩJ* Rusch ] om. ΠF E Θ D F K ΨD Ω Δ Ed1530 Clementina Weber
quare non sustineamus ?16
16 sustineamus Cava X S NAL3245 Ω ΩF Cor2 (Gregor.) Rusch Ed1530 ] suscipiamus L Amiatinus E* Cor2 (antiq. sec. hebr.) Clementina Weber
In omnibus
his non peccavit Iob labiis suis.
Numérotation du verset Iob. 2,11 

Igitur audientes
tres amici Iob
omne malum quod accidisset ei, venerunt singuli de loco suo, Eliphaz
Themanites,
et Baldach
Suites17
17 Suit(h)es Δ ΩF ΩG Rusch Weber ] Suhites Clementina (hic et ubique)
et Sophar
Naamathites.
Condixerant enim18
18 enim] + sibi Δ ΩG ΩF
ut pariter venientes visitarent eum et consolarentur.
Numérotation du verset Iob. 2,12 

Cumque levassent19 procul oculos suos20
19 levassent] elevassent ΩF ΩG |
20 procul- oculos suos ΩF] inv. ΩG |
non cognoverunt eum
et exclamantes ploraverunt,
scissisque vestibus sparserunt pulverem super caput suum in celum
Numérotation du verset Iob. 2,13 

et sederunt cum eo in terram septem diebus septemque21 noctibus, et nemo loquebatur ei verbum. Videbant enim dolorem esse vehementem.
21 septemque] et septem ΩG Weber

Capitulum 2

Numérotation du verset Iob. 2,ad litteram 
marg.| {3.35} .1. Factum est autem. Descripta flagellatione Iob in exterioribus bonis, hic consequenter ponitur flagellatio in afflictione fui corporis. Et primo ponitur ista flagellatio. secundo flagellati provocatio, ibi : Dixit autem. tertio provocati visitatio, ibi : Igitur audientes. Prima in duas : quia primo ponitur flagellationis impetratio. et secundo eiusdem executio, ibi : Egressus igitur.
marg.| Circa primum sciendum, quod sicut bona exteriora sunt propter corpus hominis, ita corpus propter animam : et ideo sicut corpus est magis diligendum quam bona exteriora, ita plus anima quam corpus : propter quod si aliquis ordinet bona anime principaliter ad bonum corporis, est amor et ordo perversus : ut pote si quis serviret Deo in operibus bonis ad hoc principaliter quod tueretur vita vel sanitas sui corporis, per precedentia vero satis erat declaratum quod Iob non serviebat Deo intuitu bonorum temporalium, quia valde patienter sustinuerat subtractionem eorum : et ideo Satan ulterius allegavit quod Iob serviebat domino in bonis operibus propter conservationem sui corporis principaliter, quasi conscius, ne propter peccata sua occulta esset a Deo in corpore flagellandus. et ideo demon petivit a Deo hanc flagellationem, ut eum impelleret ad impatientiam et blasphemiam, subtracta corporis sanitate : et hoc est quod dicitur.
marg.| {3.36} Factum est autem. Et patet sententia ex dictis in precedenti capitulo usque ibi.
marg.|  .2. Et adhuc retinens innocentiam : scilicet post predictam flagellationem. in hoc autem non fuit a Deo supra commendatur ipse Iob, quia adhuc non fuerat flagellatus.
marg.|  .3. Tu autem commovisti me adversus eum. Non est per hoc intelligendum, quod deus ab aliquo alio moveatur ad aliquid volendum de novo, quia voluntas eius est immutabilis et eterna : sed sicut voluntate eterna producit aliqua in tempore, ita ab eterno voluit modum producendi : et sic sicut ipse ab eterno disposuit flagellare Iob ad eius meritum, et ut per hoc daretur aliis patientie exemplum, sic etiam ab eterno disposuit hoc fieri per ipsius Satan executionem, et post eius petitionem, et quantum ad hoc dicit : Tu autem commovisti me. absque hoc quod sit aliqua mutatio in divina voluntate.
marg.|  .4. Ut affligerem illum frustra. 2. Physicorum dicitur quod frustra fit aliquid quando non sequitur finis intentus sicut potio medicine, quando non sequitur sanitas : et hoc modo Iob fuit afflictus frustra quantum ad intentionem demonis, qui per flagellationem intendebat eum impellere ad impatientiam : et hoc modo loquitur hic scriptura : non tamen fuit frustra, quantum ad intentionem divinam, que erat declaratio patientie sancti Iob, que secuta est per hanc afflictionem.
Numérotation du verset Iob. 2,ad litteram 
marg.| {3.37} .1. Cui respondens Sathan. volens impetrare corporis Iob flagellationem.
marg.|  .2. Pellem pro pelle. id est vitam corporalem alterius pro vita sua corporali tuenda contemnet, et multo fortius bona possessa. quasi dicat equanimiter portavit Iob mortem prolis sue, et amissionem bonorum, quia adhuc remanet sibi vita, et sanitas corporalis propter, que servit tibi.
marg.|  .3. Alioquin. dando mihi super eum maiorem potestatem.
marg.|  .4. Et tange. permitte a me tangi affligendo non tantum exterius sed etiam interius, quod per tactum ossis significatur.
marg.| {3.38} .5. Et tunc videbis. idest videre facies alios, sicut Gene. 22. Nunc cognovi, id est cognoscere feci de Abraham.
marg.|  .6. Quod in faciem. idest manifeste maledicat blasphemando subtracta sanitate corporis, pro qua servit tibi in operibus bonis de genere, sed non ex intentione.
marg.|  .7. Dixit ergo. concedendo ei potestatem, tamen temperat eam dicens.
marg.|  .8. Verumtamen animam. id est vitam corporalem. Rabbi Salomon exponit animam, id est rationis usum, per quem homo differt a brutis animalibus, ita quod afflictio non sit tanta quod auferat rationis usum, quia tunc virtus patientie non haberet in eo locum.
marg.|  .9. Egressus. Hic consequenter ponitur impetrate pietatis executio, cum dicitur.
marg.|  .10. Percussit Iob. scilicet enormi, et doloroso.
Numérotation du verset Iob. 2,ad litteram 
marg.| {3.39} .1. A planta pedis. quia non solum percussit eum enormiter, sed etiam generaliter.
marg.|  .2. Qui testa. Solent autem ulcera leniri per unguenta et huiusmodi, sed hic econverso fuit appositio duri.
marg.|  .3. Sedens in sterquilinio. Solet enim dolor mitigari per amenitatem et suavitatem loci : sed hic fuit contrarium, videlicet sterquilinium. Huius autem potuit esse duplex causa. Una quia Iob erat ita depauperatus quod non poterat habere talia fomenta : quia data fuerat potestas ipsi Sathan in omnibus bonis Iob : et ideo non est verisimile quod ei reliquerit aliquid quod esset ei ad consolationem. Alia causa, quia Iob ultra afflictionem sibi datam etiam addebat testa radendo saniem, et sedendo {3.40} in loco fetido, ut sic citius imploraret dei misericordiam.
marg.|  .4. Dixit autem. Hic consequenter describitur afflicti provocatio. miserat enim Sathan ipsi Iob uxorem suam, ut per eam deiiceret eum in impatientiam et blasphemiam, sicut eiecit de paradiso primum hominem per suam uxorem. et hoc est quod dicitur : Dixit autem illi uxor sua. ad hoc a diabolo instigata.
marg.|  .5. Adhuc tu permanes. id est in stoliditate tua. ita quod hic accipitur simplicitas prout opponitur intellectus perspicacitati : reputabat enim eum stolidum, eo quod videbat eum in maxima adversitate positum, et adhuc benedicentem dominum, cum econverso videret multos malos homines et blasphemos in magna prosperitate temporali positos. Ideo subditur.
Numérotation du verset Iob. 2,ad litteram 
marg.| {3.41} .1. Benedic Deo . id est maledic, ut melius tibi sit temporaliter.
marg.|  .2. Et morere. Qui ait ad illam. quasi dicat ad nihilum ultra valet vita tua, et sic quantum erat in se, inducebat eum ad blasphemiam et desperationem.
marg.|  .3. Quasi una de stultis mulieribus locuta es. Vir sanctus quamvis afflictiones proprias patienter sustinuerit, tamen iniuriam Dei absque reprehensione sustinere non potuit : quia iniurie proprie sunt tolerande, divine autem vindicande.
marg.| {3.42} .4. Si bona suscepimus de manu domini. hic accipitur si, pro quia multa bona a Deo receperat, ut dictum est. 1. cap.
marg.|  .5. Mala quare non sustineamus. quasi dicat nulla est ratio, quin debeamus patienter sustinere. Ideo eius perfecta patientia concluditur cum dicitur.
marg.|  .6. In omnibus his non peccavit Iob labiis suis. et exponatur sicut supra.
marg.|  .7. Igitur audientes tres amici Iob omne malum quod accidisset ei. Hic consequenter describitur ipsius flagellati visitatio, cum dicitur : {3.43} Igitur audientes tres amici Iob. per publicam famam, que cito volat de talibus infortuniis magnorum, licet autem Iob plures haberet amicos, tamen isti tres erant principaliores.
Numérotation du verset Iob. 2,ad litteram 
marg.|  .1. Condixerant enim. tanquam amici fideles.
marg.|  .2. Ut pariter etc.  visi eum. in paupertate et afflictione positum, quando amici ficti solent se elongare.
marg.|  .3. Consolarentur. Ista fuit prima eorum intentio, sed procurante Sathan mutatum fuit premedicamentum. quia conversi sunt postea ad eum increpandum et contemnendum, ut inferius patebit.
marg.|  .4. Cumque elevassent procul oculos. id est in tali distantia positi, qua aliquis potest cognosci.
marg.|  .5. Non cognoverunt eum. prenimia mutatione et deformatione et status sui et persone.
marg.|  .6. Et exclamantes. pre dolore.
marg.| {3.44} .7. Ploraverunt. ex compassione.
marg.|  .8. Scissisque vestibus. in signum mestitie.
marg.|  .9. Sparserunt pulverem. in signum humiliationis.
marg.|  .10. In celum. ad impetrandum remedium divine miserationis.
marg.|  .11. Et sederunt cum eo in terra. ostendentes se quasi deiectos in amici sui deiectione.
marg.|  .12. Septem diebus et septem noctibus. Non quod essent ibi continue, quia oportebat eos aliquando refici et quiescere, sed quia tanto tempore sederunt ibi horis, scilicet convenientibus : Et istud est unum de remediis contra dolorem hominis afflicti quando videt sibi remansisse amicos fideles, qui inter maiora bona hominis computantur, quando videt eos sibi vere compati, ut habetur ij. Rhetorice. Quia sicut trabs ponderosa facilius portatur ab homine, quando habet aliquos secum comportantes, sic tristabile et dolorosum facilius sustinetur ab homine, quando videt aliquos sibi compatientes, quasi partem doloris sui secum portantes.
marg.|  .13. Et nemo loquebatur ei verbum. Cuius causa subditur.
Numérotation du verset Iob. 2,ad litteram 
marg.| {3. 43 } .1. Videbant enim dolorem. Credebant enim Iob, ita tristitia, et impatientia propter magnitudinem miserie oppressum, quod non esset dispositus ad recipiendum verba eorum, licet aliter esset in re, ut patet ex predictis, et ideo secundum suam estimationem expectabant horam qua {3. 44 } passio tristitie, et impatientia ipsius Iob transisset saltem in parte, ita quod vellet eorum verba recipere. Ex hoc habemus documentum, quod homines in passione positi non sunt pro tunc corripiendi, quia non sunt correctionis receptivi, sed expectandum est quousque passio transeat, ut sic correctionem melius accipiant, et ei acquiescant.
Numérotation du verset Iob. 2,moraliter 
marg.| {3.35} .1. Factum est autem etc. Exponatur sicut capitulo precedenti usque ibi.
marg.| {3.36} .2. Tu autem commovisti me ut affligerem eum frustra. id est sine culpa sua. non tamen hoc fuit frustra ex intentione divina. nam hoc permisit ad patientie Iob exercitium, et eius premium augmentandum.
Numérotation du verset Iob. 2,moraliter 
marg.| {3.37}.2. Pellem. quasi dicat ista probatio Iob est modica. Sic autem tyranni, qui sunt membra diaboli, penam innocentum semper dicunt esse modicam, et querunt inferre maiorem.
marg.| Ecce in. Permittit enim Deus aliquando bonum prelatum, vel doctorem affligi graviter, non solum in subditis, et temporalibus bonis, sed etiam in propriis personis quantum ad corpus, non tamen{3.38} quantum ad animam, ideo subditur.
marg.|  .8. Verumtamen animam. Nam a virtute non deiicitur, sed magis per patientiam stabilitur.
marg.|  .9. Egressus, etc. Exponitur, ut supra.
marg.|  .10. Percussit Iob ulcere, scilicet ex parte inferentis, qui hoc fecit pessima voluntate, sed tamen optime ex parte sustinentis, qui sustinuit patientissime, sicut et passio Christi pessima fuit ex parte Iude, et {3.39} populi iudaici, optima tamen ex parte Christi.
Numérotation du verset Iob. 2,moraliter 
marg.|  .2. Qui testa. Per quod significatur quod modus perfecte patientis est penam inflictam iniuste non tantum retinere, sed aliquando addere, sicut in collationibus patrum legitur de beato Paphnutio quod{3.40} cum pro crimine imposito sibi falso gravis pena fuisset imposita, ad eius addidit gravitatem.
marg.|  .4. Dixit autem illi uxor sua. Per quam intelligitur sensualitas que secundum Augustinum per mulierem significatur, et malum suggerit rationi, sed debet per rationem ei responderi.
Numérotation du verset Iob. 2,moraliter 
marg.| {3.41} .3. Quasi una de stultis mulieribus locuta es. eius suggestionem malam de impatientia repellendo. et subditur ratio.
marg.|  .4. Si bona suscepimus de manu domini. id est gaudenter.
marg.| {3.42} .5. Mala quare non sustineamus. scilicet patienter, quasi dicat, sic debet esse. Ideo sequitur.
marg.|  .6. In omnibus his non peccavit Iob, etc.  Igitur audientes. erant enim veri amici, ut dictum fuit in expositione litterali propter quod per ipsos intelliguntur illi qui amicis afflictis vere compatiuntur.
Numérotation du verset Iob. 2,moraliter 
marg.| {3.43} Venerunt singuli de loco suo. nam sicut diciturEthicorum 9. ad infortunia amicorum citius ire debemus ad consolandum, quam ad eufortunia {3.44} ad congaudendum, licet ad utraque sit eundum.
marg.|  .6. Et exclamantes ploraverunt. Ex signis enim vere compassionis afflictus consolatur, sicut portans grave pondus ex comportantibus alleviatur.
Numérotation du verset Iob. 2,additio 
marg.| {3.43} In capitulo 2. ubi dicitur in postil. Verumtamen animam illius serva. Hoc quod dicitur. Animam illius serva, non recte intelligitur de vita corporali tantum, prout postillator videtur velle, nec etiam de usu rationis tantum, prout Rabbi Salomon exponit, nam si omnia alia ad naturam ipsius Iob pertinentia Deus permisisset in potestate Sathan preter vitam corporalem eius, et etiam preter usum rationis, sequeretur quod haberet Sathan potestatem superandi eum. Prout enim homo adhuc in hac vita corporali existens, et usum rationis etiam habens a diabolo potest superari, quam potestatem Deus non concedebat diabolo, si enim talem potestatem Deus diabolo concessisset, sine dubio Iob esset a diabolo superatus, unde inf. 41.a. de diabolo dicitur. Non est potestas in terra, que comparetur ei. Sed quia secundum Apostolum 1. Cor. x.c. Fidelis Deus qui non patietur vos tentari super illud, quod potestis sustinere. Idcirco Deus reservavit in hac permissione potestatem superandi Iob, ne, scilicet diabolus eum finaliter superaret, quod principaliter fit per adiutorium divinum, unde glossa in hoc loco sic dicit. Verumtamen animam illius serva. non quod non tentes, sed quod non superet. Hoc idem Gregorius 3. Moralium, . ubi sic dicit. Ita adversarius animam servare dicitur, cum hanc tentando superare {3.44} prohibetur. Hec ille.
Numérotation du verset Iob. 2,$replica 
prol.| In c. 2. ubi postillator exponens illud: Verumtamen animam illius serva. de vita corporali, vel secundumRabbi Salomon de usu rationis. Burgens. utrunque sine ratione abiiciens, exponit quod per hoc diabolus prohibitus est Iob superare. Sed illa Burgens. expositio plane est contra beatum Aug. 12. super Gn. ponentem ibi exemplum de Iob dicentem. Diabolus timet a tentato superari, ita enim superbus est, quod nullo modo tentare presumeret, quem superare non posse putaret. Si per hoc, quod dicitur animam illius serva. diabolus prohibitus fuisset, ne superaret Iob nullo modo ad tentandum eum expetisset, sed ideo expetit quia eum superare posse presumpsit, si autem expressim prohibitus fuisset superare, frustra superare presumeret, sciens quod, nisi permissus non posset, ut dicit ibidem beatus Aug. Nec facit pro Burgens. allegata glo. que mystica est, et allegorica, ut patet in ipsa gloss. Ideo dicitur ad beatum Greg. Unde quamvis verum sit, quod Deus diabolo potestatem tentandi concesserat, non superandi, hoc tamen verum esse non potest, quod ad superandum sit expresse prohibitus per hoc, quod dicitur : Animam illius serva. propter ea, que supra ad intentionem beati Aug. dicta sunt.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Iob. 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=25&chapitre=25_2)

Notes :