Nicolaus de Lyra

Capitulum 23

Numérotation du verset Iob. 23,1 

1 Respondens autem Iob dixit :
1 Hic incip. cap. 23
Numérotation du verset Iob. 23,2 

Nunc quoque in amaritudine est sermo meus :
et manus plage mee aggravata est
super gemitum meum.
Numérotation du verset Iob. 23,3 

Quis mihi tribuat
ut cognoscam
et inveniam illum
et veniam usque ad solium eius ?
Numérotation du verset Iob. 23,4 

Ponam coram eo
iudicium,
et os meum replebo increpationibus,
Numérotation du verset Iob. 23,5 

ut sciam verba que mihi respondeat et intelligam quid loquatur mihi.
Numérotation du verset Iob. 23,6 

Nolo multa
fortitudine contendat mecum,
nec magnitudinis sue mole me premat.
Numérotation du verset Iob. 23,7 

Proponat equitatem contra me et perveniat ad victoriam iudicium meum.
Numérotation du verset Iob. 23,8 

Si ad orientem iero non apparet,
et2 si ad occidentem non intelligam eum.
2 et] om. Weber
Numérotation du verset Iob. 23,9 

Si ad sinistram quid agam3 ? Non apprehendam eum. Si me vertam ad dexteram non videbo illum.
3 agam] agat Weber
Numérotation du verset Iob. 23,10 

Ipse vero scit viam meam
et probavit me quasi aurum
quod per ignem transit.
Numérotation du verset Iob. 23,11 

Vestigia eius secutus est pes meus.
Viam eius custodivi et non declinavi ex ea.
Numérotation du verset Iob. 23,12 

A mandatis labiorum eius non recessi,
et in sinu meo abscondi verba oris eius.
Numérotation du verset Iob. 23,13 

Ipse enim solus est,
et nemo avertere potest cogitationem eius.
Et anima eius
quodcumque
voluit4 hoc facit.
4 voluit] voluerit Weber
Numérotation du verset Iob. 23,14 

Cum expleverit in me voluntatem suam
et alia multa similia
presto sunt ei.
Numérotation du verset Iob. 23,15 

Et idcirco a facie eius turbatus sum
et considerans eum timore sollicitor.
Numérotation du verset Iob. 23,16 

Deus mollivit cor meum et Omnipotens conturbavit me.
Numérotation du verset Iob. 23,17 

Non enim perii propter imminentes tenebras,
nec faciem meam operuit caligo.

Capitulum 23

Numérotation du verset Iob. 23,ad litteram 
marg.| {3.237} .1. Respondens autem Iob. Hic ponitur ipsius Iob responsio, notaverat autem eum Eliphaz de duobus, scilicet, quod erat flagellatus propter peccata sua, et quod male sentiebat de divina providentia, ideo primo excludit primum, et secundo secundum capit. sequen. Circa primum Iob primo se iniuriatum conqueritur, secundo propositum exequitur, ibi. Quis mihi tribuat. Circa primum dicit.
marg.|  .2. Nunc quoque in amaritudine. Cuius rationem subdit.
marg.|  .3. Et manus plage. Idest potestas seu gravitas flagellationis, quam sustinui.
marg.|  .4. Aggravata est. Per iniuriam mihi irrogatam, eo quod imponitur mihi propter culpam meam fuisse illatam.
marg.|  .5. Super gemitum. Quasi dicat, prius habui causam gemendi silenter, sed modo habeo causam conquerendi patenter.
marg.| {3.238} .6. Quis mihi. Hic prosequitur intentum suum declarans se propter peccata non fuisse flagellatum, et hoc dupliciter, primo per divinum iudicium cui nihil est occultum, secundo per evidentiam operum suorum, ibi. Vestigia eius. Prima in duas, quia primo ostendit propositum secundo declarat quoddam dictum suum, ibi. Si ad orientem. Circa primum invocando divinum iudicium dicit. Quis mihi tribuat. Deum iudicem meum ad sciendum causam afflictionis mee. Et veniam usque ad solium eius, scilicet, ut possim audire ab eo, quod quero.
marg.|  .7. Ponam coram. Non dicit contra eum, sicut contra partem adversam, sed coram eo, sicut coram iudice, cui obtemperare volo, et sic excludit verbum Eliphaz imponentis sibi, quod vellet cum Deo contendere de pari.
marg.|  .8. Os meum replebo. In Hebreo habetur : in argumentationibus, sicut discipulus coram magistro aliquando multiplicat argumenta non ad contentionem, sed ad veritatis inquisitionem, quam desiderat audire a magistro, et hoc ostendit littera sequens, cum dicitur.
marg.|  .9. Ut sciam. Hoc etiam ostendit per hoc, quod subditur.
Numérotation du verset Iob. 23,ad litteram 
marg.| {3.239} .1. Nolo multa. Idest in tanta sublimitate mecum loquatur, quod non possim capere, sed magis contemperet se capacitati intellectus mei.
marg.|  .2. Proponat equitatem. Id est declaret per effectum revelationis, vel manifestationis sue gravitatem pene mee, et culpe :
marg.|  .3. Et perveniat ad victoriam. Idest iudicet pro me, ita quod appareat victoria mea sustinendo veritatem contra amicos meos impugnantes ipsam, et sic postea factum fuit, ut habetur in fine huius libri, ubi dominus dicit : Non estis locuti coram me rectum sicut servus meus Iob.
marg.|  .4. Si ad orientem. Hic declarat quoddam dictum suum. Dixerat enim de Deo . Quis mihi tribuat, ut cognoscam, et inveniam illum. per hoc insinuans manifeste, quod homo virtute naturali non potest ad perfectam Dei cognitionem pertingere, ideo hoc declarat dicens. Si ad orientem. Ad cuius intellectum sciendum, quod homo ad cognitionem Dei ascendit ex creaturis visibilibus, secundum quod dicitur Sap. 13.a. A magnitudine speciei creature poterit cognoscibiliter creator horum videri, inter creaturas autem visibiles firmamentum tenet primum locum, cuius motus incipit ab oriente tendens versus occidentem, et quantum ad hoc dicit. Si ad orientem. motum firmamenti considerando.
marg.|  .5. Non apparet. scilicet ipse Deus per hoc perfecte cognitus, quia licet firmamentum sit creatura valde nobilis, tamen in infinitum deficit a perfectione creatoris. Secundum vero locum tenet proprius motus planetarum, qui incipit ab occidente tendens versus orientem, et quantum ad hoc dicit.
marg.|  .6. Si ad occidentem. Me convertero, planetas, et eorum motus considerando.
marg.|  .7. Non intelligam eum. scilicet perfecte, eadem ratione qua de firmamento {3.240} dictum est.
marg.|  .8. Si ad sinistram. Idest aquilonem considerando stabilitatem poli arctici, et stellarum, que moventur prope ipsum.
marg.|  .9. Quid agam. quasi dicat non habeo sufficiens medium ad cognoscendum perfecte Deum.
marg.|  .10. Si me vertam ad dexteram. Idest ad meridiem, unde est fortitudo luminis.
marg.|  .11. Non videbo illum. Quia illud lumen est tantum corporale, et in infinitum deficiens a divino lumine, et quia eadem est distantia Dei ad creaturas, et creaturarum ad ipsum, sicut est eadem via a Thebis ad Athenas, et econverso, posset aliquis credere, quod sicut non cognoscimus Deum, nisi valde imperfecte propter distantiam ipsius a nobis, sic econverso non cognosceret nos perfecte ratione huius distantie, ideo hoc excludit, dicens.
marg.|  .12. Ipse vero scit. Idest omnia opera mea usque ad minima.
marg.|  .13. Et probavit. Ignis aut probans aurum non dat ei veritatem auri, sed eam preexistentem declarat, ita dicit Iob, quod ignis tribulationis non dedit sibi innocentiam, sed illam declaravit per eius patientiam, et sic Deus eum probavit, non ad cognoscendum eius innocentiam sibi incognitam, sed ut aliis manifestaretur, sicut et tentavit Abraham, Gene. 22. ut eius obedientia aliis notificaretur.
marg.|  .14. Vestigia eius. Hic consequenter ostendit propositum testimonio suorum opertum, que fuerant hominibus nota, dicens. Vestigia eius. idest dictamen recte rationis secutus sum in omnibus operibus meis, quod est quasi quoddam vestigium impressum a Deo mentibus humanis.
marg.|  .15. A mandatis labiorum eius non recessi. Idest ab illis, que per divinam {3.241} revelationem habui, ultra naturalem cognitionem, quamvis enim Gentiles non habuerunt legem a Deo revelatam, que data fuit Iudeis in monte Sinai, tamen illis Gentilibus, qui vivendo secundum dictamen recte rationis convertebant se ad Deum deprecandum, revelabantur ea, que erant ad salutem necessaria a Deo immediate, vel mediantibus aliquibus in sanctitate excellentibus, cuiusmodi fuit Iob, qui habuit revelationem valde claram de resurrectione futura, ut patuit supra 19. et quantum ad dicta revelata dicit. A mandatis labiorum eius. Verumtamen quia ipse Deus in se, nec per cognitionem naturalem, nec per revelationem comprehenditur, ideo sequitur.
Numérotation du verset Iob. 23,ad litteram 
marg.|  .1. Ipse enim solus. scilicet infinite scientie. .2.   Et nemo avertere. Id est eius consilia comprehendere. Est etiam infinite potestatis, ideo subditur.
marg.| {3.242} .3. Et anima. Idest voluntas. .4.   Quodcumque voluit. Nullo potente sibi resistere. .5.   Cumque expleverit. Me flagellando tanquam creaturam suam. .6.   Et alia multa. scilicet flagella. .7.   Presto sunt. Quia mihi, et aliis potest infligere de facili. .8.   Et idcirco. Turbatione tristitie de presenti malo. .9.   Et considerans. Quod potest multa similia iterum facere.
marg.| .10. Timore solicitor. De futuro malo. Sciendum quod ista tristitia et iste timor in ipso Iob non erant absorbentes rationem, neque deiicientes a virtute, sed sequentes naturam sensitivam naturali necessitate.
marg.|  .11. Deus mollivit. Liquefaciens a firmitate temporali.
marg.| .12. Et omnipotens. Modo iam predicto, et quod non sustinuerit pro peccato suo, ostendit di.
marg.|  .13. Non enim. Idest afflictiones passus sum.
marg.| .14. Propter imminentes. Idest propter peccata patentia.
marg.| .15. Nec faciem. Id est propter peccata latentia que faciem anime obnubilant interius, licet non appareant exterius.
Numérotation du verset Iob. 23,moraliter 
marg.| {3.237} .1. Respondens autem. Superius pluries fuit dictum, quod Iob viri perfecti gerit typum, vir autem perfectus ad premium suspirat, et eius dilationem cum gemitu portat, dicens.
marg.|  .2. Nunc quoque in amaritudine. Sed quando considerat, quod ex tali dilatione potest in peccatum cadere, cum non sit in bono confirmatus, tunc eius gemitus aggravatur. Ideo sequitur.
marg.|  .3. Et manus plage mee aggravata est super gemitum meum.
marg.|  .6. Quis mihi. Sicut, et cognitus sum.
marg.| {3.238} Et veniam usque ad solitum eius. Quod est in gloria celesti. Sed quoniam oportet precedere iudicium particulare mortis, sequitur.
marg.|  .7. Ponam coram eo iudicium. Considerando quid in iudicio respondeam coram ipso.
marg.|  .8. Os meum replebo increpationibus. Meditando peccata mea, quibus sum increpandus.
marg.|  .9. Ut sciam verba, que mihi. Pensando namque peccatorum gravitatem, quis advertit increpationis qualitatem.
Numérotation du verset Iob. 23,moraliter 
marg.| {3.239} .1. Nolo multa fortitudine contendat. Id est rigore iustitie, sed cum temperamento misericordie.
marg.|  .2. Proponat equitatem. Aequum est enim quod cum in iudicio proponitur obligatio, sic et satisfactio proponatur. Si autem consideretur satisfactio facta pro nobis per Christum, excedit omne peccatum humanum, et sic ad victoriam pervenit iudicium hominis contra inimicum. Quod autem excedat, ostendit dicens.
marg.|  .4. Si ad orientem. Oriens est Christi ortus, occidens autem mors eius, sinistra vero descendens ad inferna, dextera sessio eius in patris dextera. Hec autem sunt incomprehensibilia a nobis, et {3.240} excedunt obligationem pro peccatis. Sed quia vir perfectus timere sibi debet propter incertitudinem sui status, ideo subditur.
marg.|  .12. Ipse vero scit viam meam. quasi dicat nescio eam : De re enim ignota communiter dicitur : Deus scit. Sed quamvis iustus statum suum nesciat per certitudinem, scit tamen per coniecturam, quando de mortali peccato non est sibi conscius, et est ad obediendum Deo promptus, ideo sequitur.
marg.| Probavit me quasi aurum. Idest approbavit. Et subditur huius signum.
marg.|  .14. Vestigia eius secutus est pes meus. In bonis ambulando, et a malis declinando.
Numérotation du verset Iob. 23,moraliter 
marg.| {3.241} .1. Ipse enim solus. Qui per certitudinem scit statum meum, tam presentem, quam futurum.
marg.|  .2. Et nemo avertere. Nam eius consilia sunt incomprehensibilia.
marg.|  .3. Cumque expleverit. Nam de me potest facere quicquid sibi placuerit nunc, et in futurum.
marg.|  .8. Et idcirco a facie. Propter mortis periculum.
marg.| {3.242} .9. Et considerans eum. Iudicem venturum.
marg.|  .10. Timore solicitor. Nesciens in qua parte sim ponendus.
marg.|  .11. Deus mollivit. Faciens ipsum perplexum. Illud enim, quod est molle ad partes oppositas est flexibile :
marg.|  .13. Non enim imperii propter imminentes tenebras. Idest non sum mihi conscius de peccatis gravibus, propter que debeam perire, sed quia per hoc non sum iustificatus, maneo in perplexitate.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Iob. 23), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=25&chapitre=25_23)

Notes :