Capitulum 25
Numérotation du verset
Iob. 25,1
1 Respondens autem Baldach2 Suites dixit :
1
Hic incip. cap. 25
|
2 Baldach] Baldad
CorS1 hic et ubique Weber
|
Numérotation du verset
Iob. 25,2
Potestas et terror apud eum est qui facit concordiam in sublimibus suis.
Numérotation du verset
Iob. 25,3
Numquid est numerus militum eius ?
Et super
quem
non surgit3 lumen illius ?
3 surgit] surget
Weber
Numérotation du verset
Iob. 25,4
Numquid iustificari potest homo comparatus Deo
aut apparere mundus natus de muliere ?
Numérotation du verset
Iob. 25,5
Ecce etiam luna non splendet
et stelle non sunt munde
in conspectu eius.
Numérotation du verset
Iob. 25,6
Quanto magis
homo putredo et filius hominis vermis ?
Capitulum 25
Numérotation du verset
Iob. 25,1
marg.|
{3.251} .1.
Respondens autem.
Hic ponitur ipsius Baldath replicatio : et secundo ipsius Iob responsio, cap. sequenti. Circa primum sciendum, quod Baldath verbis Iob assentiens, quantum ad hoc quod dixerat de Dei providentia, que aliquando differt punitionem peccatorum, contra hoc noluit arguere, sed contra illud quod dixerat se non punitum pro peccatis, quasi omnino se assereret innocentem. Contra hoc arguit de divina sublimitate et humana fragilitate. Ex quibus videtur quod nullus possit se apud Deum innocentem asserere secundum dictum Apostol. 1. Cor. 4.a. Nihil enim mihi conscius sum, sed non in hoc iustificatus sum. Premittit igitur Dei sublimitatem, et secundo subdit humanam fragilitatem ibi : Numquid, Circa primum dicitur :
marg.|
.2.
Potestas.
scilicet absque mensura.
marg.|
.3.
Et terror.
quia coram Deo debet tremere omnis creatura.
marg.|
.4.
Apud eum est.
scilicet Deum.
marg.|
.5.
Qui facit concordiam in sublimibus suis.
idest, in corporibus celestibus. Quam concordiam exponunt Hebrei dicentes, quod corpora celestia sunt de igne et aqua, ita quod corpus celi est de aqua, stelle de igne : et tamen non corrumpunt se invicem ex divina potestate ea concordante. Istud autem dictum improbatur a Philosopho li. de celo et mundo probante multipliciter quod corpora celestia non sunt de natura elementari. Sed quia hanc improbationem pauci Iudei intelligunt, ideo alia potest adduci de Gn. id est a. ubi dicitur : Fecit Deus firmamentum in medio aquarum, et divisit aquas que erant super firmamentum, etc. Non autem divideret inter aquas et aquas si esset de natura aque, et ideo hanc concordiam aliter exponunt doctores catholici : quia in regione elementari {3.252} ubi est mutua corruptio et generatio, est pugna continua : sed in corporibus celestibus cum non sit talis corruptio, consequens est ut sit ibi concordia. Consequenter ostendit eminentiam Dei in angelica natura dicens :
marg.|
.6.
Numquid est numerus.
Dicuntur autem celestes spiritus Dei milites : quia obsequuntur divino nutui, sicut milites duci vel imperatori.
marg.|
.7.
Et super quem.
quia illuminationes divine primo pertingunt ad angelos superiores : et inde ad medios et inferiores, et inde consequenter ad homines.
marg.|
.8.
Numquid iustificari.
Hic consequenter ponit humanam fragilitatem ex ea arguens impuritatem di. Numquid iustificari potest homo comparatus Deo ? quasi dicat non : propter quod dicit Is. lxiiii.c. Omnes iustitie nostre tanquam pannus menstruate.
marg.|
.9.
Aut apparere mundus.
coram Deo .
marg.|
.10.
Natus de muliere.
quasi diceret non : quin homo eo quod est propagatus ex tali origine, ex seminum commistione contrahit inclinationem ad malum, et difficultatem ad bonum : secundum illud Gn. viii.c. Sensus et cogitatio cordis humani prona sunt ad malum ab adolescentia sua : Et hoc ostendit per locum a maiori dic.
marg.|
.11.
Ecce enim luna non.
quia non habet lumen a se, sed a sole.
marg.|
.12.
Et stelle non sunt.
quia omnis creatura ad Deum comparata, est quasi tenebre, et impuritatem habens.
marg.|
.13.
Quanto magis.
idest, immundus et vilis, si Deo comparetur. Ex dictis patet, quod iste Baldath non concludebat contra Iob : quia non se asseruerat iustum per omnem modum nec in comparatione ad Deum, sed solum quod non habebat tanta peccata quanta erat pena a Deo inflicta, quare secundum ordinem divine sapientie sese remunerandum in futuro sperabat propter meritum sue sapientie.
Numérotation du verset
Iob. 25,moraliter
marg.|
{3.251} .1.
Respondens autem Baldath.
Licet autem eius verba contra Iob non valeant, qui se Deo non comparabat, nec se falso de iustitia commendabat, valent tamen contra quemcumque qui hec attentat, et sic dicit :
marg.|
.2.
Potestas.
in premiatione iustorumquibus dat bonum infinitum.
marg.|
.3.
Et terror.
in punitione malorum. Hbr. 10.f. Horrendum est incidere in manus Dei viventis. .5.
Qui facit concordiam in.
Idest, in viris perfectis, in quibus concordat caro spiritui obediendo ei. .6.
Numquid est.
quasi dicat non, quantum ad homines, quia soli Deo cognitus est electorum numerus.
marg.|
{3.252} .7.
Et super.
quia lumen rationis datum est omnibus hominibus. Io. 1 c. : “Illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum”.
marg.|
.8.
Numquid iustificari potest homo comparatus,
etc. quasi dicat non, quod probat per hoc, quod sequitur :
marg.|
.11.
Ecce.
id est ecclesia quandiu malos cum bonis admistos habet.
marg.|
.12.
Et stelle non sunt munde in conspectu eius.
Per stellas intelliguntur viri perfecti in scientia et vita. Dan. 12.b. Qui ad iustitiam erudiunt plurimos, quasi stelle in perpetuas eternitates. Isti vero non sunt mundi saltem a venialibus peccatis.
marg.|
.13.
Quanto magis homo.
Idest, carnaliter vivens, qui putrescit in sordibus carnis.
Numérotation du verset
Iob. 25,additio
marg.|
{3.253} In c. 25. ubi dicitur in post. Hanc concordiam aliter exponunt doctores catholici. Hoc quod dicitur. Qui facit concordiam in sublimibus suis. non solum intelligendum est de corporibus celestibus sed etiam de superioribus substantiis intellectualibus que {3.254} in summa concordia vivunt, inquantum in participatione perfectissima divine bonitatis existunt, unde de illis principaliter dicitur. In sublimibus suis. id est, in magis sibi conformibus, de quibus statim subdit. Numquid est numerus militum eius ?
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Iob. 25), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=25&chapitre=25_25)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Iob. 25), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=25&chapitre=25_25)
Notes :