Capitulum 29
Numérotation du verset
Iob. 29,1
1 Addidit2 quoque Iob assumens parabolam suam et dixit :
1
Hic incip. cap. 29
|
2 Addidit] Addit
CorS1
|
Numérotation du verset
Iob. 29,2
quis mihi tribuat ut sim iuxta menses pristinos,
secundum dies quibus Deus custodiebat me,
Numérotation du verset
Iob. 29,3
quando splendebat lucerna eius super caput meum,
et ad lumen eius ambulabam in tenebris.
Numérotation du verset
Iob. 29,4
Sicut fui in diebus adolescentie mee
quando secreto Deus erat in tabernaculo meo.
Numérotation du verset
Iob. 29,5
Quando erat Omnipotens mecum et in circuitu meo pueri mei.
Numérotation du verset
Iob. 29,6
quando lavabam pedes meos butyro
et petra fundebat mihi rivos
olei.
Numérotation du verset
Iob. 29,7
Quando procedebam ad portam civitatis
et in platea parabant cathedram mihi.
Numérotation du verset
Iob. 29,8
Videbant
me iuvenes et abscondebantur
et senes assurgentes stabant.
Numérotation du verset
Iob. 29,9
Principes cessabant loqui
et digitum superponebant ori suo.
Numérotation du verset
Iob. 29,10
Vocem suam cohibebant duces
et lingua eorum gutturi suo adherebat.
Numérotation du verset
Iob. 29,11
Auris audiens beatificabat me et oculus videns testimonium reddebat mihi,
Numérotation du verset
Iob. 29,12
eo3 quod liberassem pauperem vociferantem
3 eo] om.
Weber
et pupillum cui non esset adiutor.
Numérotation du verset
Iob. 29,13
Benedictio perituri super me veniebat
et
cor vidue
consolatus sum.
Numérotation du verset
Iob. 29,14
Iustitia indutus sum et vestivi4
4 vestivi] vestivit
Weber
me sicut vestimento.
Et diademate
iudicio meo.
Numérotation du verset
Iob. 29,15
Oculus
fui
ceco et pes claudo.
Numérotation du verset
Iob. 29,16
Pater eram pauperum
et causam quam nesciebam
diligentissime investigabam.
Numérotation du verset
Iob. 29,17
Conterebam molas iniqui
et de dentibus illius auferebam predam.
Numérotation du verset
Iob. 29,18
Dicebamque : In nidulo meo moriar,
et sicut palma
multiplicabo dies.
Numérotation du verset
Iob. 29,19
Radix mea
aperta est secus aquas. Et ros
morabitur in messione mea.
Numérotation du verset
Iob. 29,20
Gloria mea
semper innovabitur
et arcus meus in manu mea instaurabitur.
Numérotation du verset
Iob. 29,21
Qui me audiebant
exspectabant sententiam meam5.
5 meam] om.
Weber
Et intenti tacebant ad consilium meum.
Numérotation du verset
Iob. 29,22
Verbis meis addere nihil audebant
et super illos stillabat eloquium meum.
Numérotation du verset
Iob. 29,23
Exspectabant me sicut pluviam
et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum.
Numérotation du verset
Iob. 29,24
Si quando ridebam ad eos non credebant
et lux vultus mei non cadebat in terram.
Numérotation du verset
Iob. 29,25
Si voluissem ire ad eos sedebam primus.
Cumque sederem quasi rex circumstante exercitu, eram tamen merentium consolator.
Capitulum 29
Numérotation du verset
Iob. 29,ad litteram
marg.|
{3.273} .1.
Addidit quoque Iob
etc. Postquam sanctus Iob ostendit in generali, quod iusti aliquando flagellantur in presenti, hic consequenter hoc idem ostendit in speciali applicando ad seipsum. Et primo circa hoc enumerat felicitatem in qua fuit. Secundo calamitatem in quam incidit. ca. se. Tertio innocentiam quam semper tenuit ca. 31. Circa primum primo declarat modum sue prosperitatis. Secundo circa hoc confidentiam sue securitatis, ibi : Dicebatque. Prima in duas, quia primo declarat suam prosperitatem in bonis spiritualibus. Secundo in temporalibus, ibi : Quando lavabam. Circa primum dicitur : Addidit quoque Iob etc. Et in hoc designatur alius modus declarandi suum propositum, scilicet per sui ipsius exemplum, di.
marg.|
.2.
Quis mihi tribuat.
Incipiendo declarare prosperitatem suam incipit a spiritualibus bonis : et ideo hoc exprimit per modum optantis, quia spiritualia bona quibus nullus male utitur, sunt simpliciter optanda.
marg.|
.3.
Ut sim iuxta menses pristinos.
idest in pristina prosperitate.
marg.|
.4.
Secundum dies
etc. In anima et corpore.
marg.|
.5.
Quando splendebat lucerna
etc. idest divina illustratio procedens a superiori de sua gratia speciali ultra naturalem illustrationem me illustrabat.
marg.|
.6.
Et ad lumen eius ambulabam in tenebris.
idest in dubiis recte procedebam per eius specialem directionem.
marg.|
.7.
Sicut fui in diebus adolescentie mee.
Quia ex tunc fuit sancte vite et devote. unde subditur :
marg.|
.8.
Quando secreto Deus erat in tabernaculo meo.
idest quando in secreto loco tabernaculi mei preparato ad actum prandi Deus mihi aderat, quia in actu orationis homo loquitur cum Deo, et Deus cum homine ipsum illustrando et consolando.
marg.|
{3.274} .9.
Quando erat omnipotens
etc. per specialem gratiam et protectionem.
marg.|
.10.
Et in circumitu,
etc. Quos nutriebam in amore Dei. Ex dictis videtur alicui, quod Iob cecidisset a sapientia que includit gratiam dei, quia dicit : Quis mihi tribuat, ut sim iuxta menses pristinos etc. Cuius tamen contrarium dictum est frequenter, scilicet quod adversitas non deiecit eum a virtute. Dicendum, quod licet adversitas non deiecerit eum ab habitu sapientie, nec ab actu, cum adversitates sustinuerit patienter, quod est proprium sapientis, scilicet fortunas adversas equanimiter ferre, ut habetur 1. Ethicorum tamen adversitas superveniens sublimitatem actus sapientie, qui in contemplatione summi veri, et amore summi boni consistit, in aliquo impedit inquantum attentionem anime retrahit, ne in summum verum et bonum tota intentione feratur pre dolore sensitive partis, cui naturaliter compatitur retracta in aliquo, nisi hoc divina virtute impediatur, sicut fuit in Christo, in quo dolor passionis non impediebat superiorem anime partem a sublimitate contemplationis, et hoc impedimentum ex parte sensitive partis proveniens desiderabat sanctus Iob amoveri, dicens ; Quis mihi.
marg.|
.11.
Quando lavabam.
Hic consequenter declarat prosperitatem suam in temporalibus bonis, et primo quantum ad divitias. Secundo quantum ad honores, ibi. Quando procedebam ad portam. Circa primum sciendum quod divitie antiquorum principaliter erant in pecudibus, et inde dicta est pecunia. Illud autem quod est precipuum inter illa, que de pecudibus extrahuntur est butyrum, quod est pinguedo lactis : et ideo per abundantiam ipsius intelligitur abundantia in aliis bonis, que de animalibus proveniunt, cum dicitur :
marg.|
Quando lavabam pedes meos butyro.
Id est tantam abundantiam habebam butyri, quod poterant ibi pedes lavari, sicut quando habetur magna copia vini, ad illam exprimendam dicitur, quod abundat usque ad lotionem pedum, quamvis ibi non laventur.
Numérotation du verset
Iob. 29,ad litteram
marg.|
{3.275} .1.
Et petra.
idest terra petrosa ad fructificandum inepta.
marg.|
.2.
Fundebat mihi rivos,
etc. idest proferebat oleum in abundantia : et per hoc intelligitur abundantia in aliis terrenascentibus, inter que oleum est de precipuis.
marg.|
.3.
Quando procedebam.
Hic consequenter declarat in honoribus suam prosperitatem. secundo subdit huius honoris causam, ibi : Auris audiens beatificabat. Circa primum dicit : Quando procedebam ad portam civitatis. ubi erat locus iudicii.
marg.|
.4.
Et in platea.
idest in manifesto et patenti loco.
marg.|
.5.
Parabant cathedram mihi.
tanquam omnibus superiori.
marg.|
.6.
Videbant me iuvenes.
idest insolentes.
marg.|
.7.
Et abscondebantur.
timore iustitie mee.
marg.|
.8.
Et senes assurgentes stabant.
ad faciendum mihi reverentiam.
marg.|
.9.
Principes cessabant loqui.
idest, principales in iudicio post me tacebant me superveniente.
marg.|
.10.
Et digitum superponebant ori suo.
Quia nullus presumebat verbum meum interrumpere.
marg.|
.11.
Vocem suam cohibebant duces.
scilicet militum qui inter alios {3.276} sunt audaciores, et tamen non audebant sententie mee contradicere.
marg.|
.12.
Et lingua eorum gutturi suo adherebat.
idest silebant, acsi facti fuissent muti nescientes aliquid contradicere : Divitias autem et honores predictos dicit Iob pertinere ad suam felicitatem temporalem : quia talia sicut impedimenta sunt reprobis, ita probis sunt adiumenta virtutis, ut dicit beatus Ambrosius super Lucam : qualis erat ipse Iob, qui ad opera virtutum talibus usus fuerat, ut patebit ex sequentibus.
marg.|
.13.
Auris audiens.
Hic consequenter ponit predicti honoris sui causam. honor enim deferendus est alicui in testimonium sue virtutis : et ideo consequenter ostenditur quomodo Iob potentia et honoribus virtuose utebatur : cum subditur : Auris audiens. sententiam meam.
marg.|
.14.
Beatificabat me.
propter eius equitatem.
marg.|
.15.
Et oculus videns testimonium
etc. de veritate mea et iustitia.
marg.|
.16.
Eo quod liberassem pauperem vociferantem.
idest querimoniam coram me facientem de iniusta oppressione.
marg.|
.17.
Et pupillum cui non esset adiutor.
propter quod eram eius defensor.
Numérotation du verset
Iob. 29,ad litteram
marg.|
{3.277} .1.
Benedictio perituri.
idest, illius qui timebat statim perire.
marg.|
.2.
Super veniebat.
eo quod salvabam eum.
marg.|
.3.
Et cor vidue consolatus sum.
idest, efficaciter et non vane.
marg.|
.4.
Iustitia indutus sum.
idest, ex omni parte studebam iustitiam facere.
marg.|
.5.
Oculus fui ceco.
ignorantem dirigendo.
marg.|
.6.
Et pes claudo.
impotentem adiuvando.
marg.|
.7.
Pater eram pauperum.
per affectum et effectum : et ne crederetur quod faveret eis nimis in preiudicium iustitie. subditur.
marg.|
.8.
Et causam quam nesciebam,
etc. idest, causam pauperis, ne forte motu pietatis indiscrete condescenderem ei in preiudicium iustitie.
marg.|
.9.
Conterebam
etc. eius potentias et violentas.
marg.|
{3.278}
marg.|
.10.
Et de dentibus illius
etc. Quia ablata restituere cogebam, et de iniuriis facere emendam.
marg.|
.11.
Dicebamque
etc. Hic consequenter describitur confidentia sue securitatis, quia honores et divitie que habent annexum timorem perdendi, quasi continue sunt magis causa tristitie quam delectationis : et ideo hec securitas opinata a beato Iob primo describitur. secundo quoddam superius dictum plenius exprimitur, ibi. Qui me audiebant. Circa primum dicitur : Dicebamque. in corde meo tenendo.
marg.|
.12.
In nidulo meo moriar.
idest, in prosperitate mea spirituali et temporali.
marg.|
.13.
Et sicut palma.
que multo vivit tempore.
marg.|
.14.
Multiplicabo.
ducendo cursum vite mee in dicta prosperitate.
Numérotation du verset
Iob. 29,ad litteram
marg.|
{3.279} .1.
Radix mea
etc. Arbor enim habens radices in humido multiplicat sursum fructum, ita Iob ex humore gratie in quo cor eius erat fixum, faciebat fructum multiplicem bonorum operum. .2.
Et ros morabitur.
Contingit autem quod fructus multiplicatus in arbore propter estum nimium desiccatur et perit, sed talis estus temperatur per descensum roris : et similiter fructus boni operis aliquando desiccatur et perditur propter adventum elationis, sed hoc non fuit in Iob : Quia Deus faciebat cum tentatione proventum rore sue benedictionis et gratie.
marg.|
.3.
Gloria mea
etc. Hoc dicebat propter multa bona opera, que multiplicare intendebat.
marg.|
.4.
Et arcus meus
etc. idest fortitudo mea et defensio mea contra insultus tentationum.
marg.|
.5.
Qui me
etc. Hic revertitur ad exprimendum aliqua predicta clarius que pertinent ad suam iustitiam et sapientiam, di. Qui me etc. loquentem in iudiciis.
marg.|
.6.
Expectabant sententiam meam.
tanquam veritatis lineam.
marg.|
.7.
Et intenti tacebant ad consilium.
nihil ultra querentes.
marg.|
.8.
Verbis meis addere.
{3.280} reputantes quod nihil rationabile posset addi.
marg.|
.9.
Et super illos stillabat.
reputantes magnum, quod de verbis meis aliquid intelligebant.
marg.|
.10.
Expectabant me sicut pluviam.
Idest desiderabant audire verbum meum, sicut terra sitiens pluviam.
marg.|
.11.
Si quando ridebam ad eos.
ostendendo vultus letitiam.
marg.|
.12.
Non credebant.
propter maturitatem meam precedentem.
marg.|
.13.
Et lux vultus mei.
idest letitia faciei mee.
marg.|
.14.
Non cadebat in terram.
tanquam confusa propter letitie ineptitudinem. Per hoc dat intelligere, quod letitia non erat dissolutus, nec mestitia confusus : et tenebat virtutis medium.
marg.|
.15.
Si voluissem ire ad eos.
consolandum.
marg.|
.16.
Sedebam primus.
idest, principalis inter eos. ideo subditur :
marg.|
.17. Cumque sederem quasi rex circunstante exercitu. quasi de nullo timens.
marg.|
.18.
Eram tamen merentium consolator.
tanquam eis ex veritate compassionis condescendens : et sic patet quod sanctus Iob prosperitate temporali usus fuerat virtuose, et per consequens pervenit ad eius felicitatem, que est in operibus virtutum.
Numérotation du verset
Iob. 29,moraliter
marg.|
{3.273} .1.
Addidit quoque
etc. Secundum beatum Grego. Iob tenet hic typum ecclesie que erit tempore tribulationis sub Antichristo future : et sic primo desiderando recolit tempus pacis preterite, dicens :
marg.|
.2.
Quis mihi
etc. idest sicut eram tempore pacis preterite.
marg.|
.4.
Secundum
etc. Per potentiam principum Christianorum in pace.
marg.|
.5.
Quando splendebat lucerna eius super
etc. id est super prelatos qui capita sunt ecclesie, quibus fiebant illuminationes divine.
marg.|
{3.274} .6.
Et ad lumen eius
etc. scilicet in via morum inter malos homines, qui tenebre dicuntur ratione vitiorum.
marg.|
.7.
Sicut fui in diebus
etc. idest tempore Constantini. Nam in adolescentia robur notabiliter invalescit, nunc autem ecclesia notabiliter profecit.
marg.|
.8.
Quando secreto Deus erat
etc. In secretis orationibus me consolando.
marg.|
.10.
Et in circumitu meo pueri
etc. id est ecclesie ministri.
marg.|
.11.
Quando lavabam,
etc. idest affectiones cordis mei pinguedine spiritussancti.
Numérotation du verset
Iob. 29,moraliter
marg.|
{3.275} .1.
Et petra.
idest Christus.
marg.|
.2.
Fundebat mihi rivos olei.
idest fluenta gratie in sacramentis novi testamenti.
marg.|
.3.
Quando procedebam ad portam civitatis.
Hic recolitur auctoritas ecclesie, cum dicitur : Quando procedebam ad portam civitatis. ad determinandum causas que antiquitus determinabantur in portis.
marg.|
.4.
Et in platea parabant cathedram mihi.
Per plateam latitudo orbis significatur, in qua ecclesie sententia tenetur.
marg.|
.6.
Videbant me iuvenes, et abscondebantur.
Nam timore ecclesie multi iuvenes {3.276} ab insolentiis retrahebantur.
marg.|
.8.
Et senes assurgentes stabant
etc. mandatum ecclesie reverenter suscipiendo.
marg.|
.9.
Principes cessabant loqui
etc. mandatis ecclesie assentiendo.
marg.|
.13.
Auris audiens
etc. idest videntes et audientes processum ecclesie iustum approbant eum.
marg.|
.16.
Eo quod liberassem pauperem
etc. a facientibus calumniam. Potest etiam hoc exponi magis spiritualiter sic : Eo quod liberassem pauperem. idest peccatorem virtutibus et gratia spoliatum.
marg.|
†
Vociferantem.
in vera confessione.
marg.|
.17.
Et pupillum.
idest separatum ab ecclesia matre sua per fraudem hereticorum.
Numérotation du verset
Iob. 29,moraliter
marg.|
{3.277} .1.
Benedictio perituri.
spiritualiter.
marg.|
.2.
Super me veniebat.
nam hoc in meritum boni pastoris redundat.
marg.|
.3.
Et cor vidue consolatus sum.
ecclesie prelato suo viduate providendo de bono pastore.
marg.|
.4.
Iustitia
etc. Et accipitur hic iustitia legalis que includit omnem virtutem animam vestientem.
marg.|
†
Et diademate iudicio.
Iudicium enim est executio iustitie cui debetur corona, unde dicit Philosophus 4. Ethicorum Non fortes sed bene agonizantes coronantur.
marg.|
.5.
Oculus fui ceco.
ignorantem dirigendo.
marg.|
{3.278} .6.
Et pes claudo.
infirmum supportando.
marg.|
.7.
Pater eram pauperum.
eos de bonis ecclesie nutriendo.
marg.|
.8.
Et causam
etc. Nam ecclesia non debet cito proferre sententiam, sed bonam deliberationem.
marg.|
.9.
Conterebam molas,
etc. Per dentes cibus dividitur, per molas autem comminuitur ut incorporetur, ergo heretici, qui simplices dividunt ab ecclesia, et consequenter sua doctrina pestifera disponunt eos, ut eorum secte totaliter incorporentur, dentes diaboli et mole dicuntur. Et sic ecclesia molas iniqui conterit, et de dentibus eius predam rapit, quando hereticos obstinatos seculari iustitie tradit, et deceptos ab eis ad ecclesiam reducit.
marg.|
.11.
Dicebamque in nidulo meo moriar.
id est desiderabam in tali statu mori.
Numérotation du verset
Iob. 29,moraliter
marg.|
{3.279} .1.
Radix mea
etc. Radix per quam sumitur corporis alimentum, doctorem ecclesie significat, qui est intentus ad inquirendum sacre scripture intellectum : et hic secus aquas aperitur, quando gratia spiritussancti edocetur.
marg.|
.2.
Et ros morabitur in messione mea
etc. Quod sit quando derivatur ad alios eius doctrina. ideo subditur :
marg.|
.3.
Gloria mea semper innovabitur.
In melius proficiendo.
marg.|
.4.
Et arcus meus.
Contra diabolum fortius pugnando.
marg.|
.5.
Qui me audiebant.
Et intenti tacebant ad consilium meum. In {3.280} dubiis enim expectanda est ecclesie sententia, et sine additione et diminutione tenenda.
marg.|
.11.
Si quando ridebam
etc. prelatorum enim ecclesie tanta maturitas debet esse, quod quasi numquam videantur ridere et si aliquando hoc contingat, debet cum tali maturitate fieri, quod nullo modo debeant verecundari. ideo sequitur :
marg.|
.13.
Et lux vultus mei
etc. ad docendum filios.
marg.|
.16.
Sedebam primus.
quia tali debetur honoris locus, quia tamen honor iste non est querendus nisi pro populi utilitate, Sequitur : Cumque sederem quasi rex etc.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Iob. 29), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=25&chapitre=25_29)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Iob. 29), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=25&chapitre=25_29)
Notes :