Nicolaus de Lyra

Capitulum 35

Numérotation du verset Iob. 35,1 

1 Igitur Heliu hec rursum locutus est :
1 Hic incip. cap. [35] <Nota> Dans CorS1 l’incipit de ce chapitre suit sans saut de ligne ni solution de continuité celui du chapitre 34, ce qui explique l’absence de numérotation des chapitres suivants et, peut-être, le fait que certaines bibles comme ΩN ne comptent que 41 chapitres pour le livre de Job. [MM2022]
Numérotation du verset Iob. 35,2 

Numquid equa tibi videtur tua cogitatio
ut diceres iustior Deo sum.
Numérotation du verset Iob. 35,3 

Dixisti enim : Non tibi placet quod rectum est
vel quid tibi proderit si ego peccavero ?
Numérotation du verset Iob. 35,4 

Itaque ego respondebo sermonibus tuis et amicis tuis tecum.
Numérotation du verset Iob. 35,5 

Suspice celum et intuere et contemplare ethera quod altior te sit.
Numérotation du verset Iob. 35,6 

Si peccaveris quid ei nocebis ? Et si multiplicate fuerint iniquitates tue quid facies contra eum ?
Numérotation du verset Iob. 35,7 

Porro si iuste egeris quid donabis ei aut quid de manu tua accipiet ?
Numérotation du verset Iob. 35,8 

Homini qui similis tui est nocebit impietas tua
et filium hominis adiuvabit iustitia tua.
Numérotation du verset Iob. 35,9 

Propter multitudinem calumniatorum clamabunt,
et
eiulabunt propter vim brachii tyrannorum.
Numérotation du verset Iob. 35,10 

Et non dixit ubi est Deus qui fecit me,
qui dedit carmina in nocte,
Numérotation du verset Iob. 35,11 

qui docet nos
super iumenta terre
et super volucres celi
erudit nos ?
Numérotation du verset Iob. 35,12 

Ibi clamabunt et non exaudiet
propter superbiam malorum.
Numérotation du verset Iob. 35,13 

Non ergo frustra audiet Deus, et Omnipotens singulorum causas intuebitur.
Numérotation du verset Iob. 35,14 

Etiam cum dixeris : Non considerat, iudicare coram eo
et exspecta eum.
Numérotation du verset Iob. 35,15 

Nunc enim non infert furorem suum,
nec ulciscitur scelus valde.
Numérotation du verset Iob. 35,16 

Ergo Iob frustra aperit os suum,
et absque scientia verba multiplicat.

Capitulum 35

Numérotation du verset Iob. 35,ad litteram 
marg.| {3.327} .1. Igitur Eliu. Postquam Eliu improbavit dictum Iob, inquantum secundum suam estimationem deum reputabat iniustum, hic consequenter eum reprobat inquantum dicebat se esse iustum. Circa quod primo proponit intentum, et secundo pro sequitur, ibi : Itaque ego respondebo. Circa primum dicitur :
marg.|  .2. Igitur Eliu hec rursum locutus est. dederat enim locum loquendo ipsi Iob, sed quia non respondit, disputationem suam resumpsit di.
marg.|  .3. Numquid equa tibi videtur etc. Hoc autem non invenitur dixisse Iob tamen hoc sequebatur ad dicta eius secundum intellectum Eliu. ideo sequitur.
marg.|  .4. Dixisti enim : non tibi etc. Hoc autem accepit Eliu ex hoc quod Iob supra dixerat 10.c. Si iustus fuero, non levabo caput. Solent autem homines caput levare coram principe, de hoc quod sciunt sibi placere : et ex hoc intellexit Eliu verbum Iob quasi dicat, quod iustitia ipsius Deo non placeret.
marg.|  .5. Vel quid tibi proderit, si ego peccavero etc. Hoc accepit Eliu ex hoc quod Iob ibidem premiserat : Quare mundum me esse non pateris, quod intellexit Eliu ac Iob intelligeret quod aliqua utilitas Deo accresceret, ex hoc quod in peccato seu pena peccati detinebatur. Et sic ex istis duobus si essent vera, sequebatur quod Iob iustiorem Deo se diceret : quia supra frequenter dixerat, quod sibi placebant bona, et displicebant mala. sed predicta verba Iob ad alium referuntur intellectum, sicut supra 10.c. fuit expositum. Ex quo patet quod Eliu procedit in hoc ca. ex falso intellectu verborum ipsius Iob.
marg.|  .6. Itaque ego respondebo sermonibus tuis. Hic consequenter Eliu prosequitur intentum, quantum ad duo dicta Iob secundum intellectum ipsius Eliu. Et primo improbat secundum. secundo primum ibi : Et non dixit. Secundum dictum Iob, ut Eliu intelligebat fuit, quod aliquid Deo accrescit ex culpa seu pena {3.328} hominum Quod improbat per divinam excellentiam, que tanta est quod malum hominis seu eius bonum non potest ei valere seu nocere. et hoc est quod dicitur :
marg.|  .7. Suspice celum. quod est quasi sedes dei secundum illud Is. 66.a. Celum mihi sedes est.
marg.|  .8. Et intuere. oculis corporalibus.
marg.|  .9. Et contemplare. oculis mentalibus.
marg.|  .10. Quod altior te sit, scilicet ipse deus incomparabiliter.
marg.|  .11. Si peccaveris. peccatis in deum.
marg.|  .12. Quid ei nocebis. nihil.
marg.|  .13. Et si multiplicate fuerint iniquitates tue. id est peccata tua in proximum, que dicuntur iniquitates, eo quod sunt contra equitatem iustitie.
marg.|  .14. Porro si iuste egeris quid donabis. quasi dicat nihil : quia cum sit infinite perfectionis, nihil ei accrescit ex operibus nostris.
marg.|  .15. Homini etc.  nocebit impietas. id est poterit nocere si per malitiam eum calumniaveris, aut per violentiam oppresseris.
marg.|  .16. Et filium hominis adiuvabit iustitia tua. si cum eo iuste aut misericorditer, egeris : quod declarat consequenter, dicens.
marg.|  .17. Propter multitudinem calumniatorum clamabunt. oppressi querentes auxilium non solum a deo, sed etiam ab hominibus, quibus adiuvantur aliquando in talibus.
marg.|  .18. Et non dixit. Hic improbat primum dictum Iob secundum intellectum suum, scilicet quod Deo non placet id quod rectum est : quod probat per hoc quod deus est autor omnium, et speciali modo hominum, qui ad imaginem dei facti sunt, opera autem dei bona sunt : unde dicitur Gn. 1.d. Vidit deus cuncta que fecerat, et erant valde bona. Cui libet autem autori placent opera sua : et ideo dicere quod Deo non placet hominis iustitia, est dicere quod Deus non sit autor ipsius, et hoc est quod dicit Eliu, concludens contra Iob : Et non dixit, scilicet Iob.
Numérotation du verset Iob. 35,ad litteram 
marg.| {3.329} .1. Ubi est Deus. Quia per dictum suum quasi negat Deum autorem suum.
marg.|  .2. Qui dedit carmina. Idest revelationes ad instructionem hominum, que carmina dicuntur, eo quod tales revelationes scripte sunt frequenter per modum carminum. Et dicuntur dari in nocte, quia frequentius tunc dantur quam de die, quando anima non est impedita exterioribus tumultibus.
marg.|  .3. Qui docet nos. Dando nobis intellectum, quo carent bruta animalia.
marg.|  .4. Et super. Hoc dicit ad removendum errorem illorum qui dixerunt homines doceri per garritum et volatum avium de aliquibus futuris.
marg.|  .5. Ibi clamabunt. scilicet homines mali propter malitiam suam flagellati.
marg.|  .6. Et non exaudiet. scilicet Deus, propter superbiam malorum, quia non penitent vere de malis suis, hoc autem non esset si Deo placeret iniquitas et displiceret iustitia, quod imponebat Eliu Iob hoc sentire, unde adhuc subditur. .7.   Non enim frustra. quasi dicat frustra {3.330} audiret clamantem, nisi videret eum vere penitentem, et quia talia non possunt eum latere, ideo subditur. Et omnipotens causas singulorum intuebitur. .8.   Etiam cum dixeris. Id est in corde tuo tenueris. .8.   Non considerat. scilicet facta hominum, eo quod videntur aliquando mali regnare, ideo subdit.
marg.|  .9. Iudicare coram. Idest prepara te ad eius iudicium futurum expectandum, et tunc videbis omnia puniri secundum rectum iudicium. Cuius causam subdit, dicens.
marg.|  .10. Nunc enim. Idest in presenti vita.
marg.|  .11. Non infert furorem suum. Idest totam penam debitam pro peccatis, quia pene presentis vite sunt quedam medicine ad correctionem, et ideo frequenter obstinatis apud quos non valet correctio, parcit a pena vite presentis saltem in parte reservans eis maiorem penam in futuro, et in hoc conveniebat iste Eliu cum ipso Iob, quia tamen in pluribus aliis discordabat, ideo invehitur contra ipsum di.
marg.|  .12. Ergo Iob frustra aperit os suum. Reputabat enim eum irrationabiliter multiplicasse verba.
Numérotation du verset Iob. 35,moraliter 
marg.| {3.327} .1. Igitur Eliu. In hoc ca. Eliu tanquam arrogans et superbus multum se commendat, et Iob vituperat. in quo docemur de laudibus propriis et aliorum vituperiis tacere, si notam superbie volumus evitare.
marg.|  .7. Suspice celum. Per hoc ostenditur quod supereminentia dei est assidue meditanda, ut ei semper mens hominis sit subiecta.
marg.|  .11. Si peccaveris, quid ei nocebis. quasi dicat nihil, sed tibi nocumento culpe et etiam {3.328} pene.
marg.|  .14. Porro si iuste egeris, etc. quasi dicat nihil : sed tibi per meritum ex quo sequitur premium.
marg.|  .17. Propter multitudinem calumniatorum clamabunt, etc., scilicet iniuste oppressi. sed quia de hoc parum aut nihil curant tyranni, sequitur :
marg.|  .18. Et non dicit etc. quia facto non videntur curare de deo, sicut dixit Pharao, Ex. 5.a. Nescio dominum, et Israel non dimittam. Sed quia deus tribulatos consolatur, sequitur :
Numérotation du verset Iob. 35,moraliter 
marg.| {3.329} .1. Qui dedit carmina in nocte ? Nam carmina consolationis dat {3.330} in nocte tribulationis et contra tyrannos, subditur.
marg.|  .5. Ibi clamabunt. Prv. 21.b. Qui obturat aurem suam, etc. et ipse clamabit, et non exaudietur, scilicet a domino.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Iob. 35), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 16/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=25&chapitre=25_35)

Notes :