Capitulum 7
Numérotation du verset
Iob. 7:1
1 Militia est vita hominis super terram
et sicut dies2 mercennarii dies eius.
Numérotation du verset
Iob. 7:2
Sicut servus desiderat umbram
et sicut mercennarius prestolatur finem operis sui,
Numérotation du verset
Iob. 7:3
sic et ego habui menses vacuos
et noctes laboriosas
enumeravi mihi.
Numérotation du verset
Iob. 7:4
Si dormiero dicam3 quando consurgam,
et rursus4
exspectabo vesperam, et replebor doloribus usque ad tenebras.
Numérotation du verset
Iob. 7:5
Induta est caro mea putredine et sordibus pulveris,
cutis mea aruit et contracta est.
Numérotation du verset
Iob. 7:6
Dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur,
et consumpti sunt absque ulla spe.
Numérotation du verset
Iob. 7:7
Memento
quia ventus est vita mea,
et non revertetur oculus meus ut videat5 bona,
Numérotation du verset
Iob. 7:8
nec aspiciet6 me
visus hominis,
sed7 oculi tui in me
et non subsistam.
Numérotation du verset
Iob. 7:9
Sicut consumitur nubes et pertransit,
sic qui descenderit ad inferos
non ascendet,
Numérotation du verset
Iob. 7:10
nec revertetur ultra in domum suam, neque cognoscet eum amplius locus eius.
Numérotation du verset
Iob. 7:11
Quapropter et ego
non parcam ori meo,
loquar in tribulatione
spiritus mei.
Confabulabor cum amaritudine
anime mee.
Numérotation du verset
Iob. 7:12
Numquid mare sum ego,
aut cetus quia circumdedisti me carcere ?
Numérotation du verset
Iob. 7:13
Si dixero consolabitur me
lectulus meus,
et relevabor loquens mecum in stratu8 meo.
Numérotation du verset
Iob. 7:14
Terrebis me
per somnia
et per visiones
horrore
concutiens9.
Numérotation du verset
Iob. 7:15
Quam ob rem elegit suspendium
anima mea et mortem ossa mea.
Numérotation du verset
Iob. 7:16
Desperavi
nequaquam ultra vivam iam10.
Parce mihi, Domine11,
nihil enim sunt dies mei.
Numérotation du verset
Iob. 7:17
Quid est homo quia magnificas eum,
aut quid apponis12 erga eum cor tuum ?
Numérotation du verset
Iob. 7:18
Visitas
eum diluculo
et subito probas
illum.
Numérotation du verset
Iob. 7:19
Usquequo non parcis13 mihi nec dimittis me,
ut glutiam salivam meam ?
Numérotation du verset
Iob. 7:20
Peccavi. Quid faciam tibi,
o custos hominum ?
Quare posuisti me contrarium
tibi et factus sum mihimet ipsi gravis ?
Numérotation du verset
Iob. 7:21
Cur non tollis14 peccatum meum ?
Et quare non auferes iniquitatem meam ? Ecce nunc in pulvere dormio15,
et si mane me quesieris non subsistam.
Capitulum 7
Numérotation du verset
Iob. 7:ad litteram
marg.|
{3.103} .1.
Militia est.
Postquam Iob destruxit ipsius Eliphaz obiectionem, hic consequenter astruxit principalem intentionem, videlicet, quod felicitas hominis non est in presenti vita, sicut Eliphaz sentiebat, propter quod ipsi Iob promittebat felicitatem in presenti vita post flagella si se emendaret, ut patuit in fi. prece. ca. Primo igitur Iob ostendit, quod talis expectatio felicitatis est frivola. secundo que sit expectatio vera, ibi. Parce mihi. Prima in duas, quia primo ostendit propositum rationibus ostensivis. secundo ducentibus ad impossibile, ibi. Quapropter, et ego. Prima in duas, quia primo ostendit propositum ratione generali quantum ad omnem hominem. secundo ratione speciali quantum ad seipsum, ibi. Induta est. Circa primum primo proponit intentum dicens.
marg.|
Militia est vita hominis super terram sicut,
etc. Militia enim ordinatur ad finem alium, id est pacem, per laborem militie consequendum. Unde secundum Philoso. 4. Ethico. Bellamus, ut pacem habeamus. Similiter intentio mercenarii est merces recipienda pro qua servit. Per hoc igitur proponit {3.104} Iob, et bene, quod in vita presenti non est ultimus finis seu felicitas hominis, sed magis in quiete habenda, et mercede recipienda post hanc vitam. Et statim probat assumptum, cum dicit.
marg.|
.2.
Sicut servus desiderat umbram.
Et est ratio talis. Consecuto fine ultimo hominis, appetitus eius quiescit, aliter non esset finis ultimus, sed quilibet homo experitur in seipso, quod quocumque bono in vita presenti obtento, appetitus eius non quiescit, sed ad aliud obtinendum tendit, ergo ultimus finis seu felicitas hominis non habetur in vita presenti. Huius rationis ponit minorem, dicens. Sicut servus desiderat umbram. ut ibi quiescat post laborem.
marg.|
.3. Et sicut mercenarius prestolatur finem operis sui. ut recipiat mercedem.
marg.|
.4.
Sic, et ego.
Non solum loquitur pro se, sed pro toto genere humano.
marg.|
.5.
Habui menses vacuos.
idest carentes consecutione finis ultimi, quod patet per tendentiam, sive sitim humani desiderii in aliud.
marg.|
.6.
Et noctes laboriosas enumeravi mihi.
quia laboriosum est expectare bonum desideratum, secundum illud Pro. 13.b. Spes que differtur, affligit animam. Et ad hoc plenius exprimendum subdit.
marg.|
.7.
Si dormiero dico.
post evigilationem.
marg.|
.8.
Quando consurgam, et rursum expectabo vesperam.
Experitur enim homo, {3.105} quod semper desiderat adventum futuri temporis, quod non est, nisi propter aliquod bonum non habitum, consequendum.
Numérotation du verset
Iob. 7:ad litteram
marg.|
.1.
Induta est.
Hic consequenter ostendit propositum ratione speciali sumpta ex parte sui. Expectatio enim felicitatis in presenti vita frivola est duplici de causa potissime. Una est, quando percussus est insanabili languore secundum viam humanam, propter quod non est sibi delectabilis prolongatio vite, et hoc allegat Iob dicens. Induta est caro mea putredine, idest, circumdata undique sicut homo circumdatur vestimento.
marg.|
.2.
Et sordibus pulveris.
quia sedebat in sterquilinio.
marg.|
.3.
Cutis mea aruit et contracta est.
Ex defectu enim virtutis naturalis caro interius consumitur, et sic cutis exterius siccatur, et rugatur. Secunda vero causa est, quando etas hominis pro maiori parte transiit, et modicum remanet, et sic parum appretiatur, quod potest haberi in vita presenti, quia quod modicum est, quasi nihil reputatur, ut habetur 2. Physicorum, et hoc tangitur cum dicitur.
marg.|
.4.
Dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur.
Comparatur enim vita humana tele, quia sicut texitur addendo fila filis, sic humana vita {3.106} deducitur addendo dies diebus. Et sicut perfecta tela succiditur a texente, sic humana vita a Deo de vita presenti, ideo subditur.
marg.|
.5.
Et consumpti sunt absque ulla spe.
scilicet felicitatis in hac vita expectande.
marg.|
.6.
Memento, quia ventus est vita mea.
Hic consequenter respondet cuidam rationi erronee, que posset sibi fieri. Quia dixerunt aliqui philosophi, quod post transitum magni anni, qui completur in trigintasex milibus annorum, effectus inferiores revertentur iidem numero, utpote, quod Plato leget Athenis, et in eisdem scholis eisdem scholaribus, sicut ante quando vixerat, et sic posset aliquis dicere ipsi Iob, quamvis non expectes felicitatem temporalem pro isto tempore, tamen debes expectare in dicta annorum revolutione, hoc removet dirigens sermonem ad Deum, et dicens. Memento quia ventus est vita mea. ventus enim transiens deficit, et non revertitur idem numero.
marg.|
.7.
Et non revertetur oculus meus, ut videat bona.
scilicet vite presentis in carnali vita.
marg.|
.8.
Nec aspiciet me visus hominis.
in tali statu, sicut nunc, quia sicut non revertar idem numero in tali revolutione annorum, sic nec alii homines.
marg.|
.9.
Oculi tui in me.
quia etiam mortui patent divino conspectui.
marg.|
.10.
Et non subsistam.
in tali vite mortali, sicut imaginantur predicti.
Numérotation du verset
Iob. 7:ad litteram
marg.|
{3.107} .1.
Sicut consumitur nubes et pertransit.
quia non revertitur eadem numero.
marg.|
.2.
Sic qui descendit ad inferos.
id est ad sepulchrum infra terram, in qua dicitur esse infernus.
marg.|
.3.
Non ascendet.
ad statum vite mortalis.
marg.|
.4.
Nec revertetur ultra in domum suam.
ad vivendum tali vita sicut modo.
marg.|
.5.
Neque cognoscet eum amplius locus eius.
id est presentis vite status. per talem enim modum loquendi dicitur : talis tenet magnum locum in civitate. Hec autem sententia sancti Iob non solum concordat fidei que talem reditum damnat post revolutionem tot annorum, sed etiam sententie Philosophi 2. de Generatione, qui dicit expresse, quod ea que sunt incorruptibilia, redeunt eadem numero per motum : ut sol, luna, et stelle : sed generabilia et corruptibilia non redeunt eadem numero, sed specie. Hoc etiam dictum non contrariatur articulo resurrectionis future. Tum quia illa resurrectio non fiet per motum vel mutationem, sed per divinam virtutem que potest agere sine motu et transmutatione. Tum quia homines non resurgent ad vitam mortalem et animalem sicut nunc, ut predictus error dicit.
marg.|
.6.
Quapropter
etc. Hic consequenter Iob astruit suum propositum ducendo ad inconveniens suum adversarium, videlicet quod homo in miseria positus debet considerare finem vite sue, ut imponatur finis sue {3.108} miserie, ex quo felicitas temporalis non erat pro termino expectanda, ut visum est : et felicitas futura in alia vita ab adversario negabatur. et hoc est quod dicitur : Quapropter non parcam ori meo. quin conquerar de vita presenti, sicut a principio dixi : Pereat dies in qua natus sum etc.
marg.|
.7.
Loquar in tribulatione spiritus mei.
Modus est enim afflictorum de sua afflictione loqui per modum querele, inquirendo causam afflictionis sue. unde subditur. Numquid mare sum ego aut cetus, quia circumdedisti me carcere ? id est insanabili languore. unde sic afflicti dicuntur esse in carcere secundum communem modum loquendi. Querit ergo Iob utrum causa huius fuerit, ne noceret aliis si esset potens et sanus. sicut mare intra ripas suas arctatur a Deo, ne effluat et submergat habitantes in arida : et cetus qui est piscis maximus intra oceanum detinetur, ne veniat ad maria mediterranea, in quibus homines communius navigant, ne sit hominibus nimis nocivus, quasi dicat Iob : hec non est causa : quia existens in prosperitate non fueram aliis nocivus, sed magis beneficus : ut magis patebit infra, et patuit ex dictis supra 1. cap.
marg.|
Sciendum est etiam, quod ad relevationem doloris duo faciunt, scilicet corporalis somnus, et meditatio speculativa in vigilia : et utrunque dicit sibi esse subtractum, cum dicit.
marg.|
.8.
Si dixero consolabitur me lectulus meus.
per somnum in quo est quies sensuum.
Numérotation du verset
Iob. 7:ad litteram
marg.|
{3.109} .1.
Et relevabor.
a magnitudine afflictionis mee.
marg.|
.2.
Loquens mecum.
id est meditans sancta et honesta.
marg.|
.3.
Terrebis me per somnia.
id est permittes terreri, quia Sathan a Deo permissus movendo phantasiam ipsius Iob, immittebat sibi somnia terribilia et afflictiva.
marg.|
.4.
Et per visiones horrore concuties.
quia etiam in vigilia demon formabat ante eum species horribiles. ideo concludit quod talis vita tantis afflictionibus exposita, est odiosa, si secundum dictum Eliphaz non expectatur ex hoc premiatio in vita futura : et sic ducit Eliphaz ad inconveniens, qui ponebat felicitatem hominis in presenti vita : et sic secundum eum non poterat esse odibilis. dixit igitur.
marg.|
.5.
Quamobrem.
id est propter miserias quas sentio, a quibus in presenti vita non apparet relevatio.
marg.|
.6.
Suspendium elegit.
Id est, mortem quantumcumque vilem. cuius causa subditur.
marg.|
.7.
Desperavi.
scilicet a felicitate temporali, quam promittit mihi Eliphaz post flagella. Tum quia modicum vite mee remanet : tum quia talis felicitas non apparet probabiliter mihi ventura.
marg.|
.8.
Nequaquam ultra iam vivam.
Id est post revolutionem annorum non revertar ad vitam animalem, quam ponebant aliqui philosophi, ut dictum est.
marg.|
.9.
Parce mihi.
Postquam ostendit Iob quod expectatio sibi promissa ab Eliphaz erat frivola, hic consequenter ostendit que sit et unde expectatio vera, scilicet quod a Deo tollatur de presenti miseria, ut fruatur quiete in alia vita. Primo igitur petit Iob dictam quietationem. secundo {3.110} impedimenti retardationem, ibi : Peccavi. Prima in duas, quia primo ponit propositum. secundo probat suppositum, ibi : Quid est homo. Circa primum dicit : Parce mihi. scilicet subtrahendo me de presenti miseria.
marg.|
.10.
Nihil enim sunt dies mei.
id est pauci dies remanent mihi pre senectute, et ideo quasi pro nihilo debent computari, secundum quod dicitur 2. Physico. Quod modicum est, quasi nihil computatur. quasi dicat Iob : Tempus est ut corpus meum tradatur sepulture, et anima mea sit in quiete cum sanctis patribus in sinu Abrahe.
marg.|
.11.
Quid est homo.
Hic probat suppositum, scilicet quod homo ad beatitudinem supernaturalem ordinetur, que in presenti vita non habetur : et hoc probat ex dignitate hominis super alias creaturas corporales, et ex speciali providentia Dei circa hominem, que sufficienter ostendunt ipsum ordinari ad alium finem. et hoc est quod dicitur : Quid est homo. quasi dicat non est sicut animalia bruta, sed aliquid maius : ideo subditur.
marg.|
.12.
Quia magnificas eum.
dando ei rationem et intellectum, quibus preest creaturis inferioribus, et est capax sui conditoris per cognitionem et amorem.
marg.|
.13.
Aut quid apponis erga eum cor tuum.
per specialem curam et diligentiam, et secundum talem modum loquendi dicit Apostolus 1. Cor. 9.b. Numquid est Deo cura de bobus.
marg.|
.14.
Visitas eum diluculo.
dando ei a principio nativitatis angelum custodem.
marg.|
.15.
Et subito probas illum.
flagellis et tribulationibus, ne in superbiam elevetur, sed per patientiam quasi aurum in fornace probetur. et ista ostendunt hominem ordinari ad finem habendum in alia vita. ideo subdit.
Numérotation du verset
Iob. 7:ad litteram
marg.|
{3.111} .1.
Usquequo non parcis mihi.
auferendo me de miseria presenti.
marg.|
.2.
Nec dimittis me ut glutiam salivam meam ?
Saliva enim deglutitur, quando aliquid dulce in ore sentitur. per hoc ergo quod petit salivam suam deglutire, petit quietem et dulcedinem vite future, loquens metaphorice, sicut communiter fit in hoc libro. Licet enim sancti post mortem non statim admitterentur ad gloriam ante Christi passionem, tamen recipiebantur ad magnam requiem et consolationem in limbo sanctorum patrum, et erant certi de futura visione et fruitione Dei.
marg.|
.3.
Peccavi.
Hic consequenter Iob petit remotionem impedimenti : illud autem quod maxime impedit a predictis est peccatum, a quo nullus quantumcumque sanctus in presenti vita debet se reputare omnino immunem propter peccati occultationem. unde dicit Apostolus 1. Cor. 4.a. Nihil enim mihi conscius sum, sed non in hoc iustificatus sum, propter quod sanctus Iob dicit : Peccavi, quid faciam tibi o {3.112} custos hominum. quasi dicat non possum aliquid tibi facere ex me, per quod liberer a peccato, nisi ex tua gratia.
marg.|
.4.
Quare posuisti me contrarium tibi.
dimittendo me in peccato.
marg.|
.5.
Et factus sum mihi metipsi gravis.
quia peccatum est quoddam pondus aggravans animam.
marg.|
.6.
Cur non tollis peccatum meum.
qui solus hoc potes. Et dicitur peccatum quod committitur in Deum, iniquitas autem quod committitur in proximum. per hec autem dicta non insinuatur aliud nisi desiderium ipsius Iob : ut per Deum a peccato liberetur, si aliquod habuerit : ut sic a vita futura non retardetur. unde subditur.
marg.|
.7.
Ecce nunc in pulvere dormiam.
scilicet per sepulturam, quasi dicat imminet tempus mortis mee, et ideo nisi me cito liberaveris a peccato, de cetero liberari non potero : quia talis liberatio post mortem non habet locum.
marg.|
.8.
Et si mane me quesieris non subsistam.
id est non habeo certum tempus vivendi usque ad crastinum diem : et ideo festina me a peccato liberare.
Numérotation du verset
Iob. 7:moraliter
marg.|
{3.103} .1.
Militia est vita hominis super terram.
Supra 3. ca. Iob tenuit typum hominis de peccato penitentis. Ita potest dici quod hic tenet figuram hominis continentis, qui fortes passiones, vel tentationes patitur, sed ab eis non superatur. Dicit igitur. Militia est vita hominis super terram. contra passiones carnis, et tentationes demonis.
marg.|
.3.
Et sicut dies mercenarii.
Qui non sunt quietis, sed laboris.
marg.|
†
Dies eius.
scilicet hominis continentis. Sicut servus, etc. {3.104} umbram, ad sui refrigerium, sic continens refrigerari desiderat ab estu tentationum.
marg.|
.3. Et sicut mercenarius etc. operis sui. ut recipiat mercedem.
marg.|
.4.
Sic, et ego habui menses vacuos.
nam hec merces non recipitur in presenti.
marg.|
.6.
Et noctes laboriosas.
Idest mentis obnubilationes.
marg.|
†
Enumeravi mihi.
propter insurgentes passiones.
marg.|
.7.
Si dormiero.
peccati somno.
marg.|
†
Dico quando consurgam.
per synderesim peccato remurmurantem.
Numérotation du verset
Iob. 7:moraliter
marg.|
{3.105} †
Et rursum expectabo vesperam
, timens peccati recidivationem. Talis autem conflictus hominis consurgit ex infectione carnis, ideo subditur.
marg.|
.1.
Induta est caro mea.
et quia conversatio exterior ex hoc fedatur : Sequitur.
marg.|
.3.
Cutis mea aruit,
etc. Dies mei, id est illuminationes animi.
marg.|
†
Velocius transierunt.
propter passiones redeuntes, et animum{3.106} obnubilantes.
marg.|
.5.
Et consumpti sunt absque ulla spe.
firmitatis in virtute. Et quoniam in tali conflictu implorandum est divinum auxilium, ideo subditur.
marg.|
.6.
Memento quia ventus est vita mea.
idest, instabilis in bono, nisi ex virtute tua.
marg.|
.7. Et non revertetur oculus meus. post hanc vitam.
marg.|
†
Videat bona.
idest, bonorum operum merita.
Numérotation du verset
Iob. 7:moraliter
marg.|
{3.107} .1.
Sicut consumitur nubes.
resoluta in pluviam, et descendit propter gravitatem.
marg.|
.2.
Sic qui descendit ad inferos.
propter pondus peccatorum.
marg.|
.3.
Non ascendet.
ad presentem statum.
marg.|
.6.
Quapropter et ego non parcam
etc. sed perfecte confitebor dum {3.108} vivo in amaritudine spiritus mei. Et quoniam corpus quod corrumpitur, aggravat animam. Sequitur.
marg.|
† Numquid mare sum ego aut cetus, quia circumdedisti me carcere, id est mortali corpore.
marg.|
.8.
Si dixero consolabitur me lectulus meus.
id est contemplationis divine actus.
Numérotation du verset
Iob. 7:moraliter
marg.|
{3.109} .3.
Terrebis me per somnia et per
etc. Nam menti sic cogitanti frequenter occurrunt districta Dei iudicia que sunt valde terrentia. Et quia propter talem conflictum cogitationum vita presens tristabilis redditur viris perfectis, Sequitur.
marg.|
.5.
Quamobrem suspendium elegit anima mea.
Id est separationem a carne terrea.
marg.|
.7.
Desperavi
etc. Gre. Iuste quippe desperare est presentis vite bona eternitatis electione deserere. Sed quoniam in exitu presentis vite debet omnis quantumcumque iustus de peccatis occultis {3.110} timere, ideo subditur.
marg.|
.9.
Parce mihi domine.
de pena peccatorum.
marg.|
.10.
Nihil enim sunt dies mei.
id est merita mea nulla sunt respectu tui premii. Et quoniam recognitio bonitatis divine est impetratio sue misericordie : ideo subditur.
marg.|
.11.
Quid est homo quia magnificas eum.
Imaginis tue dignitate.
marg.|
.13.
Aut quid apponis erga eum cor tuum ?
Super addendo similitudinem gratie tue.
marg.|
.14.
Visitas eum diluculo.
Id est, visitasti eum incarnationis tue beneficio. Osee 6.b. Quasi diluculum preparatus est egressus eius etc.
marg.|
.15.
Et subito probas illum,
scilicet flagellis ad accelerandum iter suum.
Numérotation du verset
Iob. 7:moraliter
marg.|
{3.111} Greg. Mala que nos hic comprimunt, ad Deum ire compellunt. Et quoniam hec flagella peccatis nostris sunt imputanda, sequitur.
marg.|
.3.
Quid faciam tibi
etc. Quasi dicat : non possunt remitti nisi ex tua gratia.
marg.|
.4.
Quare posuisti me contrarium tibi.
Me dimittendo in offensa {3.112} peccati.
marg.|
.5.
Et factus sum mihi metipsi gravis.
Ex pondere peccati aggravantis.
marg.|
.6.
Cur non tollis peccatum meum.
Antequam sim extra misericordie statum.
marg.|
.7.
Ecce nunc in pulvere dormiam.
id est propinquus sum mortis somno : ideo sequitur.
marg.|
.8. Et si mane me quesieris, non subsistam.
Numérotation du verset
Iob. 7:additio
marg.|
{3.111} In capitulo 7. ubi dicitur in postilla : Peccavi. Hic consequenter petit remotionem impedimenti.
marg.|
In hoc quod dicitur hic : Peccavi : quid faciam tibi o custos hominum etc. Secundum sanctum Tho. in sua expositione Iob ponit tres rationes sumptas ex humana infirmitate, quibus videtur quod posito quod propter peccata meruisset flagellari, debuisset tamen Deus ei parcere. Quarum prima ratio sumitur ex impotentia satisfaciendi. homo enim nihil dignum potest facere propriis viribus ad recompensandam offensam contra Deum commissam. de quo dicit : Quid faciam tibi o custos hominum. quasi dicat Si tantam solicitudinem de hominibus habes, ut quasi custos eorum de singulis actibus rationem requiras, non suppetunt vires mee, ad satisfaciendum propter peccata mea remittenda. unde si hoc {3.112} spectatur, numquam mihi parces. et ideo hoc non obstante debes parcere. Secunda ratio sumitur, ex impotentia perseverandi, homo enim perseverare non potest in bono sine gratia Dei. unde in scriptura consuetum est dici quod Deus aliquem indurat ex hoc quod gratiam ei non largitur per quam emolliatur : secundum quem modum Iob dicit : Quare me posuisti contrarium tibi. id est quare mihi gratiam non dedisti per quam in bono perseverans contrarius tibi non essem per peccatum : et quia per peccatum quedam pugna fit hominis ad seipsum : Iuxta illud Ps. 37.a. Non est pax in ossibus meis a facie peccatorum meorum. Et sic cum homo contrarius sit sibiipsi per peccatum, fit etiam sibiipsi gravis, de quo dicit : Factus sum mihimetipsi gravis. In quo apparet quod peccatum statim suam penam habet : unde post hanc penam facilius videtur hominis parcendum esse. Tertia {3.113} ratio sumitur ex impotentia hominis ad purgandum peccatum. Homo enim per seipsum in peccatum labitur, sed solius Dei est peccatum dimittere : et ideo querit Iob : Si mea pena cessare non debet quandiu peccatum maneat, et tu solus peccatum auferre potes etc. Cur non tollis peccatum meum ? etc. Et circa predicta attendendum est, quod in pre {3.114} dictis rationibus non est intelligendum, quod Iob loquatur tamquam scrutator divinorum officiorum : hoc enim esset temerarium, unde infra 9.b. Quis potest dicere ei : Cur ita facis ? sed loquitur implorando divinam misericordiam secundum considerationem humane fragilitatis et impotentie, ut patet ex dictis.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Iob. 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 07/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=25&chapitre=25_7)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Iob. 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 07/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=25&chapitre=25_7)
Notes :