Capitulum 8
Numérotation du verset
Iob. 8,1
1 Respondens autem Baldach2 Suites dixit :
1
Hic incip. cap. 8
|
2 Baldach] Baldad
hic et ubique Weber
|
Numérotation du verset
Iob. 8,2
Usquequo3
3 usquequo] usquequoque
CorS1
loqueris talia ? Et spiritus multiplex sermones oris tui ?
Numérotation du verset
Iob. 8,3
Numquid Deus supplantat
iudicium
et Omnipotens subvertit quod iustum est ?
Numérotation du verset
Iob. 8,4
Etiam si filii tui peccaverunt ei,
et dimisit
eos in manu iniquitatis sue.
Numérotation du verset
Iob. 8,5
Tu autem4 si diluculo consurrexeris ad Deum et Omnipotentem fueris deprecatus,
4 autem] tamen
Weber
Numérotation du verset
Iob. 8,6
si mundus
et rectus
incesseris, statim evigilabit ad te
et pacatum reddet
habitaculum iustitie tue,
Numérotation du verset
Iob. 8,7
in tantum ut priora tua fuerint parva, et novissima tua multiplicentur nimis.
Numérotation du verset
Iob. 8,8
Interroga enim generationem pristinam, et diligenter investiga patrum memoriam.
Numérotation du verset
Iob. 8,9
Hesterni quippe sumus et ignoramus,
quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram,
Numérotation du verset
Iob. 8,10
et ipsi docebunt te.
Loquentur tibi et de corde suo proferent eloquia.
Numérotation du verset
Iob. 8,11
Numquid vivere potest scirpus absque humore ?
Aut crescet carectum absque5
5 absque] sine
Weber
aqua ?
Numérotation du verset
Iob. 8,12
Cum adhuc
sit in flore nec
carpatur manu ante omnes herbas arescit ?
Numérotation du verset
Iob. 8,13
Sic vie6 omnium qui obliviscuntur Deum et spes hypocrite peribit.
6 vie] via
Philip.
Numérotation du verset
Iob. 8,14
Non ei placebit
vecordia sua,
et sicut tela aranearum fiducia eius.
Numérotation du verset
Iob. 8,15
Innitetur
super domum suam et non stabit,
fulciet eam et non consurget.
Numérotation du verset
Iob. 8,16
Humectus
videtur scirpus7
7 scirpus
Cor2
(aliqui) ΩJ ΩS]
om. Rusch Weber ; Cor1
(subauditur scirpus sed non est de textu)
Cor2
(aliqui non habent
SCIRPUS :
g’ hebr. anti. non habent)
antequam veniat sol8
8 Humectus... sol] Humectus videtur corp
et in ortu9 suo germen eius
9 ortu Amiatinus² G² L Cava ΠF S² plerique codd. edd. Philip. Greg.] orto restit. Edmaior. cum Ed1532
egredietur10.
10 egredietur Philip. Amiatinus ΣT ΦVP D ΩS Ed1455 Rusch Ed1532 Clementina] egreditur NAL3245 Weber
Numérotation du verset
Iob. 8,17
Super acervum petrarum
radices eius
densabuntur11 et inter lapides
11 densabuntur] densebuntur
Philip. (cod. R* M) V
ΦGVP ΘHAG*
commorabitur12.
12 commorabitur] commorabuntur ΩM
Numérotation du verset
Iob. 8,18
Si absorbuerit eum
de loco suo, negabit eum
et dicet :
Non novi te.
Numérotation du verset
Iob. 8,19
Hec est enim letitia vie eius,
ut rursum de terra
alii germinentur.
Numérotation du verset
Iob. 8,20
Deus non proiciet
simplicem,
nec porriget
manum malignis
Numérotation du verset
Iob. 8,21
donec impleatur risu, os tuum et labia tua iubilo.
Numérotation du verset
Iob. 8,22
Qui
oderunt te
induentur confusione
et tabernaculum impiorum non subsistet.
Capitulum 8
Numérotation du verset
Iob. 8,ad litteram
marg.|
{3.113} .1.
Respondens autem Baldath.
hic ponitur contra ipsum Iob Baldath obiectio, ubi primo ponitur obiectionis deductio. secundo infertur intenta conclusio, ibi : Deus non proiiciet. Prima in duas, quia primo Baldath proponit suum propositum. secundo probat per exemplum, ibi : Interroga etc. Circa primum primo arguit eum de modo disputandi, dicens.
marg.|
.2.
Usquequo loqueris talia.
Reputabat enim ipsum loqui ex impetu passionis, et sic multiplicare verba frivola sine ordine rationis. Consequenter arguit eum de dictis dicens.
marg.|
.3.
Numquid Deus supplantat
etc. Circa quod sciendum, quod sanctus Iob respondens ipsi Eliphaz supra 6.c. dixerat : Utinam appenderentur peccata mea quibus iram merui etc. ostendens quod maior esset pena sua quam peccatum. ideo Baldath dicit contra ipsum : Numquid Deus supplantat iudicium etc. quasi dicat : Hoc est impossibile, cum sit regula prima iustitie : et tamen hoc sequitur ex dicto tuo, quia per te punit peccatum ultra condignum. Hec autem ratio concluderet, si vera esset opinio ipsius Baldath, in qua conveniebat cum Eliphaz, scilicet quod pene temporales infligerentur a Deo tantummodo pro peccato commisso. sed hoc {3.114} non est verum, sicut frequenter superius est ostensum. Secundo sanctus Iob respondens Eliphaz promittenti sibi post flagella felicitatem temporalem, dixerat : Desperavi reputans illam promissionem frivolam : quod dictum videbatur habere apparentiam, potissime ex hoc quod filii Iob erant mortui, qui etiam secundum Eliphaz non poterant sibi restitui, eo quod negabat aliam vitam post istam : contra hoc dicit Baldath.
marg.|
.4.
Etiam si filii tui peccaverunt ei.
Et accipitur hic si, pro quia : quia reputabat eos domino peccasse, et propter hoc periisse.
marg.|
.5. Tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum. per conversionem tempestivam.
marg.|
.6.
Et omnipotentem fueris deprecatus.
per conversionem veram et non fictam.
marg.|
.7.
Si mundus et rectus incesseris.
diligenter cavendo a peccati recidivo. istis tribus concurrentibus que requiruntur ad debitam conversionem ad Deum.
marg.|
.8.
Statim evigilabit ad te.
liberando te de afflictione. Dicitur enim Deus per quamdam similitudinem dormire alicui, cum ipsum non adiuvat : evigilare vero quando incipit eum adiuvare.
marg.|
.9.
Et pacatum reddet habitaculum iustitie tue.
ita quod sicut domus tua fuit perturbata afflictionibus propter peccata tua, ita propter conversionem tuam ad Deum per iustitiam replebitur pace et consolatione.
Numérotation du verset
Iob. 8,ad litteram
marg.|
{3.115} .1.
Intantum ut priora tua fuerint
etc. Hoc addidit Baldath ad respondendum dicto Iob, qui supra dixerat parum remanere de tempore vite sue quasi dicat, quod deficiet tibi in longitudine temporis, supplebitur copia bonorum que tibi reddentur respectu priorum.
marg.|
.2.
Interroga enim
etc. Hic consequenter Baldath probat suum propositum : et primo experimento precedentium, secundo similitudine rerum naturalium, ibi : Numquid vivere potest. Circa primum dicit : Interroga enim generationem pristinam. quantum ad actus patrum antiquorum.
marg.|
.3.
Et diligenter investiga patrum memoriam.
Quantum ad actus precedentium magis de propinquo de quibus haberi potest memoria, ut sic ex pluribus habeatur maior certitudo, quia ex pluribus memoriis fit unum experimentum, ut habetur 1. Meta.
marg.|
.4.
Hesterni quippe sumus et ignoramus.
Quasi dicat, ex vita nostra que brevis est pauca vidimus, et experti sumus : et ideo parum aut nihil scire possumus nisi recurrendo ad patrum preteritorum actus.
marg.|
.5.
Ipsi docebunt te.
Per scripturas quas dimiserunt.
marg.|
.6.
Et de corde suo proferent eloquia.
Quia nihil scripserunt nisi quod eis certum erat, et supplendum est quod intendebat Baldath, scilicet quod propter actus patrum preteritorum non invenirentur aliqui flagellati nisi pro peccatis preteritis eorum : et si sic aliqui fuissent per flagella emendati, fuerant etiam tunc reducti ad statum temporalis felicitatis, quod tamen non est verum in omnibus, quia multi iusti mortui sunt in miseriis propter maius meritum respectu future beatitudinis.
marg.|
.7.
Numquid virere potest scirpus.
Hic Baldath nititur declarare suum propositum per exemplum in rebus naturalibus : et primo ponit exemplum. secundo applicat ad propositum, ibi. Sic vie omnium. {3.116} Circa primum dicit. Numquid virere potest scirpus. id est, iuncus.
marg.|
.8.
Absque humore.
in terra latente.
marg.|
.9.
Aut crescet carectum sine aqua.
id est sine humore exterius apparente, quasi dicat non. Est autem carectum locus in quo crescit herba que vocatur carex longa et lata, nec potest crescere nisi in aqua. ideo dicitur a careo cares, quia caret virtute subsistendi in vigore, nisi habeat aquam saltem in pede, unde hic accipitur locus pro locato, cum dicitur. Carectum et consequenter probat suppositum, scilicet quod talis herba non possit crescere sine aqua. cum subditur.
marg.|
.10.
Cum adhuc sit in flore
etc. Herba enim dupliciter desiccatur. Uno modo per defectum naturalis virtutis ex transitu temporis. Alio modo per evulsionem a terra, et utrumque removet a carice, dicens. Cum adhuc sit in flore. id est in virtute sua naturali.
marg.|
.11.
Nec carpatur manu.
id est evellatur, nihilominus si deficiat sibi aqua.
marg.|
.12.
Ante omnes herbas arescit.
id est citius quam quecumque herba, et sic probatum est propositum.
marg.|
.13.
Sic vie omnium.
Hic consequenter applicat exemplum ad propositum. Circa quod sciendum quod Baldath virorem iunci et caricis assimilat prosperitati temporali, humorem autem terre et aque adhesioni divine, ita quod sicut humor terreus aut aqueus est causa viroris iunci et caricis, ita adhesio ad Deum per iustitiam est in hominibus causa prosperitatis temporalis, quam putabat remunerationem bonorum operum et felicitatem humanam et per consequens homines a Deo recedentes per iniustitiam cadere a felicitate temporali in calamitatem, et hoc est quod dicitur. Sic vie omnium qui obliviscuntur Deum. Isti sunt manifeste mali quasi obliti mandatorum Dei.
marg.|
.14.
Et spes hypocrite.
Qui est malus occulte.
marg.|
.15.
Peribit.
Quia cadet a temporali felicitate pro qua agebat bona de genere.
Numérotation du verset
Iob. 8,ad litteram
marg.|
{3.117} .1.
Non ei placebit vecordia sua.
Dicit hic Grego. Nulla maior vecordia est quam divinis preceptis fortiter insistere pro humana retributione : et talis vecordia displicet hypocrite, quando cadit a temporali bono seu humana laude.
marg.|
.2.
Et sicut tela aranearum.
Que modico flatu dissipatur.
marg.|
.3.
Fiducia eius.
Quia de facili frustratur.
marg.|
.4.
Innitetur super domum suam.
Confidens de divitiis et familiis suis.
marg.|
.5.
Et non stabit :
Quia Deus uno flatu totum dissipabit.
marg.|
.6.
Fulciet eam.
Querendo quedam munimenta contra futura pericula.
marg.|
.7.
Et non consurget.
idest prosperabitur, Consequenter resumit parabolam de scirpo, per quam designatur hypocrita, ut dictum est : et ponit duo ex quibus habetur species de duratione scirpi, Primum est viror ipsius, qui aliquando stat post defectum humoris, licet ad modicum tempus, et hoc est quod dicitur :
marg.|
.8.
Humectus videtur.
scilicet scirpus : quod subintelligitur hic licet non sit de textu.
marg.|
{3.118} .9.
Antequam veniat sol.
et hoc propter virorem quem retinet, sed orto calore solis statim viror marcescit.
marg.|
.10.
Et in ortu suo germen eius egreditur.
idest, in ortu solis perdit virtutem germinis : et sic est de hypocrita qui videbatur bonus, sed adveniente estu tribulationis apparet malitia eius.
marg.|
.11.
Super acervum.
Hic ponit secundum, per quod speratur de duratione scirpi, videlicet quando multi alii scirpi sunt sibi adiuncti, et quando crescit in loco lapidoso, tamen aqueo, ita quod propter lapides non potest de facili evelli, et hoc est quod dicitur : Super acervum petrarum. id est in magno numero valde.
marg.|
.12.
Radices eius densabuntur.
ad faciendum multitudinem scirporum.
marg.|
.13.
Et inter lapides commorabitur.
quando inter lapides crescit modo predicto.
marg.|
.14.
Si absorbuerit eum de loco suo.
aliquis eum evellens.
marg.|
.15.
Negabit eum.
scilicet locus suus.
marg.|
.16.
Et dicet.
Non novi te : per hoc intelligitur similitudinarie, quod locus unde scirpus evellitur, nihil operatur ad hoc quod iterum inseratur vel plantetur, cuius causa subditur :
marg.|
.17.
Hec est enim letitia vie.
idest naturalis processus et appetitus.
Numérotation du verset
Iob. 8,ad litteram
marg.|
{3.119} .1.
Ut rursum de terra.
scilicet scirpi.
marg.|
.2.
Germinentur.
et non ille qui evulsus est, quia secundum processum nature corrupta non revertuntur eadem numero, sed specie tantum, ut habetur 2. de Generatione. et sic est de hypocrita, quia licet multitudine amicorum fuerit virens et germinans radices ad permanendum et commoretur inter lapides, id est in societate fortium, utpote in civitate forti vel regno, si tamen evulsus fuerit per mortem, societas sua dat eum oblivioni : nec querit eius reditum, sed gaudet de aliis qui ei succedunt.
marg.|
.3.
Deus non proiiciet.
Hic ponitur intenta conclusio ab ipso Baldath scilicet, quod prosperitas temporalis semper adest bonis et adversitas malis, et hoc est quod dicitur : Deus non proiiciet. elongando a se temporali prosperitate.
marg.|
.4.
Simplicem.
scilicet corde vero et non ficto ei servientem.
marg.|
{3.120} .5.
Nec porriget manum malignis.
ad dandum eis felicitatem prosperitatis temporalis.
marg.|
.6.
Donec impleatur risu os tuum.
quasi dicat ipsi Iob, si simpliciter ac recte Deo servieris, hoc in te experieris : quia dabit tibi prosperitatem talem, quod non poteris continere a risu et a iubilo pre nimio cordis gaudio.
marg.|
.7.
Qui oderunt te, induentur confusione.
id est circundabuntur sicut vestimento.
marg.|
.8.
Et tabernaculum impiorum non subsistet.
Orientales autem populi antiquitus in tabernaculis habitabant : et ideo per tabernaculum hic intelliguntur filii familie, et etiam divitie, que omnia in tabernaculis reponebantur. Quod autem dicit Baldath : Deus non proiiciet simplicem, semper habet veritatem in spiritualibus bonis, que non auferuntur a iustis : sed in temporalibus bonis non est semper verum, quia multis simplicibus et iustis subtrahit bona temporalia reservando eis spiritualia et eterna.
Numérotation du verset
Iob. 8,moraliter
marg.|
{3.113} .1.
Respondens autem Baldath
etc. Iusti verba impio sunt ad audiendum gravia. ideo dicitur in eius persona.
marg.|
.2.
Usquequo loqueris talia.
Et quoniam iusti hic frequenter affliguntur, ideo ab impiis felicitatem ponentibus in bonis huius vite mali reputantur. propter quod dicunt.
marg.|
.3.
Numquid Deus supplantat iudicium.
videtur enim eis quod {3.114} hoc faceret, si hic affligeret innocentes, cum tamen Deus frequenter hoc faciat, ut eos per patientie meritum ad gloriam perducat.
marg.|
.4.
Etiam si filii tui peccaverunt ei
etc. Hoc dicunt infideles ecclesie predicatoribus, eos avertere a fide conantes cum aliis credentibus, qui dicuntur eorum filii. 1Cor.4.d. In Christo enim Iesu per evangelium ego vos genui. Promittentes ei bona temporalia que sola reputant esse vera. Hoc etiam aliquando confirmant {3.115} ex antiquis patribus, qui leguntur fuisse divites in temporalibus. Gn. 13.a. Erat autem Abraham dives valde in possessione auri et argenti. ideo sequitur.
Numérotation du verset
Iob. 8,moraliter
marg.|
.2.
Interroga enim generationem pristinam
etc. Sed quoniam fideles et iusti, aliqua bona faciunt que non possunt ab infidelibus etiam malis secundum se reprobari : ideo imputant ea hypocrisi, dicentes.
marg.|
{3.116} .7.
Numquid virere potest scirpus absque humore
etc. id est sicut scirpus et carex virorem non habent sine aqua, sic hypocrita vivere non potest sine laude humana : propter quam facit opera de genere bona. Et quia talis iam mercedem recepit, subditur.
marg.|
.14.
Et spes hypocrite.
De alia mercede.
marg.|
.15.
Peribit.
Et quia premium eternum pro laude temporali perdere insania videtur esse. ideo sequitur.
Numérotation du verset
Iob. 8,moraliter
marg.|
{3.117} .1.
Non ei placebit vecordia.
Greg. Magna quippe vecordia est laboriosa agere, et aure laudis inhiare.
marg.|
.2.
Sicut tela aranearum.
Greg. Aranearum tela studiose texitur, sed subito venti flatu dissipatur, quia quicquid hypocrita cum labore agit, aura humani favoris tollit.
marg.|
.4.
Innitetur super domum suam et non.
quia laus humana super quam edificantur eius opera, cito transit.
marg.|
.8.
Humectus videtur scirpus.
nam hypocrita sanctitate viret apparenti, sed viror eius deficiet in furore divini iudicii.
marg.|
{3.118}
marg.|
.10.
Et in ortu suo.
nam in principio boni operis laudem intendit humanam, que est eius finis.
marg.|
.11.
Super acervum petrarum radices eius densabuntur.
crescit enim scirpus in aqua arenosa. Per arenam in aqua significantur homines terreni et deliciosi, qui considerant tantum apparentia, et a talibus videri vult hypocrita, et ibi ponitur radix sua.
marg.|
.14.
Si absorbuerit eum Deus de loco suo.
idest, corpore humano per mortem.
marg.|
.16.
Dicet, non novi te.
eum reprobando, sicut fatuis virginibus dicitur, Mt. 25.a. Nescio vos.
Numérotation du verset
Iob. 8,moraliter
marg.|
{3.119} .3.
Deus non proiiciet simplicem.
id est sine plica hypocrisis incedentem.
marg.|
.6.
Donec impleatur risu os tuum.
secundum intentionem Baldath non est verum : loquitur enim de temporali prosperitate significata per risum, que post iustificationem afflicti non semper sequitur {3.120} ut Baldath opinabatur : sed si referatur ad felicitatem futuram, est verissimum : nam ibi erit inenarrabile gaudium.
marg.|
.7.
Qui oderunt te induentur confusione.
scilicet demones videntes se victos ab homine.
marg.|
.8.
Et tabernaculum impiorum non subsistet.
Gregor. Quia vite fugientis amatores, dum in bonis presentibus studiose constituuntur, ad eternam penam repente rapiuntur.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Iob. 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=25&chapitre=25_8)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Iob. 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=25&chapitre=25_8)
Notes :