Nicolaus de Lyra

<25.5852> Prologus ‘Patientiam habe’ Nicolai de Lyra

Numérotation du verset Iob. Prol.5852,1 
prol.|  {3.3} “Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi” (Mt. 18.d.) Quamvis verbum propositum sit verbum servi ad Dominum, tamen potest accipi econverso, ut sit verbum Dei ad Sanctum Iob servum suum : quia propter connexionem fidelium ad Deum, tanquam membrorum ad caput suum, quod dicitur de uno, potest intelligi de altero, et econverso, sicut Act. 9.a. Dominus dixit : Saule, Saule, quid me persequeris ? ita quod persequutionem fidelium dixit suam, et econverso Paulus Apostolus ad Gal. 2.d. dixit ; Christo crucifixus sum Cruci, passionem sui capitis, suam dicens per compassionem, et imitationem. Sic igitur verbum preassumptum convenienter potest accipi, ut sit verbum Dei ad Sanctum Iob sibi per fidem incorporatum ; In quo quidem verbo, duo notantur, in quibus processus huius libri, et materia continentur. Primum est Sancti Iob stabilitas in adversis, cum dicitur ; Patientiam habe. Secundum est Dei liberalitas in premiis reddendis, cum dicitur : Et omnia reddam tibi. unde dicitur infra ulti. cap. Dominus autem benedixit novissimis Iob magis quam principio eius. et de utroque istorum potest accipi illud Eccl. 1. Usque in tempus sustinebit patiens, et postea redditio iucunditatis. Tempus aut sustinendi patienter est usque ad terminum divini beneplaciti, quod fecit Iob ; ut patebit ex decursu libri, et sequuta est redditio iucunditatis, quia Deus sibi duplicavit in presenti bona terrena, et in futuro sibi reservavit celestia. De primo autem, scilicet de patientia Iob in adversis, agitur in hoc libro a principio usque ad ultimum capitulum exclusive. De secundo, scilicet de divina remuneratione agitur ultimo capitulo sicut magis videbitur inferius in libri divisione Domino concedente. Verumtamen antequam descendamus ad litteram exponendam, duo sunt premittenda.
Numérotation du verset Iob. Prol.5852,2 
prol.| Primum est, utrum illud quod in hoc libro est tractatum, fuit parabola, vel res gesta. Ad quod dixerunt aliqui Iudei, quod est parabola, et quod {3.4} Moyses scripsit librum istum, ut habetur in libro qui apud Hebreos dicitur Babathra, et ad declarandum conditionem virtutis patientie, et eius retributionem, finxit hominem nomine Iob multipliciter flagellatum, et amicos eius qui ad consolandum eum venerant mutatos ad oppositum, scilicet ad ostendendum eum iniquum, et pro peccatis preteritis a Deo merito flagellatum, ipsum quoque Iob respondentem ; tandem obiectionem eorum subinduxit ; Sicut autor libelli qui incipit : Aethiopum terras, etc. ad declarandum antiquitatem sacre scripture, et eius veritatem respectu fictionum poetarum ; Finxit unam virginem nomine Alithiam quod nomen in Grece, veritatem signat in Latino, et quendam pastorem cuius nomen Pseudis, id est falsus, vel falsitas in Greco adinvicem disputantes de sacre scripture historiis, et poetarum fabulis. Sed hoc dictum non videtur sacre scripture consonum. Primo, quia in principio huius libri exprimitur eius patria, mores, possessiones, et proles, tanquam de regesta exprimens conditiones, et similiter loquitur infra de amicis Iob Item Ezech. 14.e. dicitur ex persona Dei ; Si fuerint tres viri isti in medio eius, Noe, Daniel, et Iob, isti iustitia sua liberabunt animas suas. certum est autem Noe, et Danielem fuisse homines veros in rerum natura. Ex quo concluditur idem fuisse de Iob a Deo eis connumerato. Item Iac. 5.c. Ecce beatificamus eos qui sustinuerunt. Sufferentiam Iob audistis, et finem Domini vidistis, etc. Ex quo credendum est Iob fuisse verum hominem in rerum natura, sicut et Christus verus homo passus est in natura humana.
Numérotation du verset Iob. Prol.5852,3 
prol.| Secundum autem premittendum est de intentione huius autoris, quia ex hoc dependet intellectus huius libri. Ad quod plenius intelligendum ; Sciendum quod aliqui antiqui philosophi Dei providentiam negaverunt, sicut Democritus, et Epicurei dicentes mundum esse factum a casu. Alii vero licet dixerint incorruptibilia, et superiora regi divina providentia, ab hoc tamen excluserunt inferiora corruptibilia, ex quorum persona dicitur infra 22.b. Nubes latibulum eius, et circa cardines celi perambulat, nec nostra considerat. Alii vero corruptibilia, que cursu nature peraguntur ; dixerunt regi divina providentia, tamen ab hoc exceperunt {3.5} actus humanos ex libero arbitrio procedentes, de quibus dicitur Tullius fuisse : et hi inter alia movebantur ad hoc, quia non videbant qualiter infallibilitas divine providentie staret, cum liberi arbitrii vertibilitate. Item quia videbant, ut frequenter malos homines prosperari, et bonos tribulari, quod non videbatur conveniens providentie Dei : in quorum persona dicit Boetius 1. de consolatione loquens ad Dominum : Omnia certo fine gubernans, hominum solos respuis actus. Sed hoc dictum est fidei, et moribus contrarium, quia tollit penas, et premia a Deo pro demeritis, et meritis reddenda ; et per consequens timorem Dei pariter, et amorem. propter quod dicit hic Sanctus Thomas de Aquino, qui hunc librum exposuit eleganter, quod studium Sanctorum Doctorum, qui scientiam habuerant per infusionem, vel acquisitionem, fuit hunc errorem a cordibus hominum removere, inter quos de primis fuit Sanctus Iob : et in hoc bene dicit.
Numérotation du verset Iob. Prol.5852,4 
prol.| Sed ulterius dicit, quod intentio Sancti Iob in hoc libro fuit, supposito, quod res naturales regantur divina providentia, declarare ulterius etiam actus humanos divina providentia regi ; sed salvo meliori iudicio non videtur hec fuisse eius intentio ; quia totus liber iste procedit per modum cuiusdam disputationis inter Iob ex una parte, et amicos eius ex altera. Intentio vero disputantis contra aliquos non est declarare, vel probare illud in quo cum eo conveniunt, sed eo supposito, tanquam vero, et concesso procedere ulterius ad probandum, vel improbandum illud in quo dissentiunt. Manifestum est autem ex processu huius libri, quod amici Iob in hoc conveniebant cum eo, quod actus humani reguntur {3.6} divina providentia ; qui nitebantur probare cum a Deo iuste punitum pro peccatis suis preteritis : ex quo sequitur necessario, quod supponebant pro certo divinam providentiam ordinare de actibus humanis. Hoc etiam patet manifeste per illud quod habetur infra 22. cap. quod induxit Eliphaz Themanites contra tenentes oppositum, sicut allegatum est supra. Circa cardines celi perambulat, nec nostra considerat. unde subdit postea : Quorum sententia longe sit a me, et idem posset ostendi ex verbis aliorum amicorum Iob : sed propter prolixitatem omitto : maxime, quia predictus Doctor hoc concedit in processu suo, et ideo consequenter videtur dicendum, quod intentio ipsius Iob in hoc libro non fuit declarare actus humanos regi divina providentia, sed hoc supposito, tanquam ab adversariis concesso, procedere ad declarandum illud in quo dissentiebant ab eo, quid autem sit illud, non solum patet ex processu libri, sed etiam ex concessione Doctoris predicti ; videlicet quod licet amici Iob tenerent actus humanos regi divina providentia, tamen tenebant quod adversitates huius mundi non inferuntur alicui, nisi propter mala preterita, et prosperitates non eveniunt alicui, nisi propter precedentia merita : quod est erroneum, propter quod Sanctus Iob intendit in hoc libro declarare contrarium, scilicet, quod aliquando in presenti malis eveniunt bona, et iustis adversa, secundum ordinem divine providentie : ad quam pertinet punire mala, et premiare bona, et non solum in vita presenti, sed etiam in futura, et quod hec sit intentio Sancti Iob in hoc libro, magis patebit prosequendo Domino concedente.
Numérotation du verset Iob. Prol.5852,additio Burgensis 
marg.| {3.5} SUPER  PREFATIONEM  AUTORIS in Iob ubi dicitur in Postilla. Sed ulterius dicit, quod intentio Sancti Iob in hoc libro, etc. Postillator videtur impugnare positionem Sancti Thome circa intentionem libri Iob irrationabiliter. Ad quod sciendum, quod licet adversarii Iob concederent, quod actus humani regerentur divina providentia, sic tamen ponebant modum regendi, quod non competebat Deo, et hoc inquantum dicebat, quod Deus premiabat iustos, et puniebat iniustos solum in bonus, et malis temporalibus huius vite ; prout patet in processu etiam secundum postillatorem : Qui quidem modus regendi non competeret divine iustitie : nam virtutum premia etiam secundum Philosophum in hac vita dari non possunt. unde in 1. Ethicorum dicit, quod homines accipiunt honorem ab hominibus loco premii : quasi a non habentibus aliquid maius ad dandum. Ex quo patet, quod premium virtutis excedit omne illud quod temporaliter posset dari, et ideo tale premium non est, nisi vera felicitas, unde, Si Deus premiaret iustos solum in prosperitatibus huius vite, esset ipsius premiatio incongrua. Similiter cum aliqua peccata inducant reatum pene eterne, ut in prima secunde questio. 87. artic. 5. in corpore articuli, si Deus talia peccata eternaliter non puniret, derogaretur divine iustitie. Ex quo sequitur, quod amici Iob qui ponebant, quod Deus solum per temporalia bona huius vite premiabat iustos, et solum per temporalia mala huiusmodi puniebat iniustos, providentiam Dei circa humanos actus implicite negabant, ponentes eam eo modo quo Deo non posset competere, licet providentiam Dei concederent in confuso : Sicut si aliquis concederet Deum esse creatorem celi, et terre, et tamen cum hoc poneret divinam essentiam esse corpoream, talis implicite negaret, quod Deus esset creator celi, et terre : nam virtus corporea non potest esse infinita, et tamen creatio requirit infinitatem potentie.
marg.| Item attendendum est circa hoc quod aliud est loqui de intentione {3.6} Iob disputantis cum amicis, et aliud de intentione totali libri Iob : intentio enim Iob in sua disputatione principaliter erat iustificare seipsum, s. declarare quod non erat punitus propter culpam suam, cuius oppositum amici sui intendebant probare. Sed intentio totalis libri Iob principaliter versatur circa hoc, ut ostendatur, res humanas a divina providentia regi : et de hac intentione totali Sanctus Tho. loquitur, ut patet intuenti bene eius verba, etc.
Numérotation du verset Iob. Prol.5852,replica Döring 
marg.| REPLICA. Circa libri Iob principium cum Postillator commendasset sanctum Thomam, ut egregie hunc librum exponentem, et ostendisset intentionem Iob in hoc libro non esse, ut probet actus humanos regi divina providentia, sicut Sanctus Tho. dixit : Burgensis dicit hanc reprehensionem esse irrationabilem : et tamen ipse Burgensis non solvit adductam Postillatoris rationem. Arguit enim sic : Irrationabile est inter disputantes dirigere probationis intentionem ad id quod ab utraque parte presupponitur. Ex hoc enim Aristoteles probat in Analyticis, et aliis locis principia non debere probari, sed conclusiones, quia principia tanquam cunctis nota presupponuntur : quia se habent, sicut ianua in domo, quam nemo nisi ebrius ignorat. Ideo dixit Aristoteles 3. Metaph. In foribus quis delinquit ? quasi dicat nullus. Cum igitur Iob, et amici eius presupponebant actus humanos regi divina providentia, habebant illud pro sue disputationis principio. Stultum igitur, et irrationabile fuisset Iob ferre intentionem suam ad probandum illud quod expresse presupponebant adversarii. Nec sufficit quod Burgensis vult, quod negaverant illud principium implicite, quamvis concesserunt generaliter. nam qui negat Deum esse Iustum, negat Deum esse : quia non est aliud Deum esse, nisi Deum esse iustum : et ideo si propter implicitam negationem intentio Iob fuisset probare Deum esse provisorem actuum humanorum, debebat primo probare Deum esse, quod sic implicite negassent. Intentio igitur totalis ipsius Iob est probare velle, quod stante illo tanquam a partibus presupposito, puta actus humanos a divina providentia regi : adhuc iuste in hac vita malis bona, et bonis mala proveniunt. quia hoc fuit multis dubium, specialiter amicis Iob disputantibus ad contrarium : nam in toto processu ex pena inflicta nituntur probare Iob peccasse, ut illa mala iuste infligerentur. supponentes quod Deus bonis, et iustis non conferret, nisi bona in presenti, quod est error : et hunc intendit Iob reprobare, ut dicetur infra.
Numérotation du verset Iob. Prol.5852,defensio Didaci 



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Iob. Prol.5852), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 29/09/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=25&chapitre=25_Prol.5852)

Notes :