Hugo de Sancto Caro

Capitulum 16

Numérotation du verset Lc. 16,1 

1 Dicebat autem et2 ad discipulos suos:
1 Hic incipit capitulum 16: ΩF ΩJ ΩL CorS1 Catena aurea ( Ed1470… Ed1953 ) |
2 autem et] om. ΩV, (+autem Cor2 O) et ad discipulos Cor2 OV (gr. anti.) Cor2 Cor4 V (bene est in ..) |
Homo quidam erat dives qui habebat villicum et hic diffamatus est apud illum
quasi dissipasset bona illius3.
3 illius ΩF Catena ] ipsius ΩL Rusch Weber
Numérotation du verset Lc. 16,2 

Et vocavit illum4
4 illum ΩF ΩL Catena Weber ] + dominus suus Rusch
et ait illi: Quid hoc audio de te? Redde rationem villicationis tue.
Iam enim non poteris villicare.
Numérotation du verset Lc. 16,3 

Ait autem vilicus intra se:
Quid faciam
quia dominus meus aufert a me villicationem? Fodere non valeo, mendicare erubesco.
Numérotation du verset Lc. 16,4 

Scio quid faciam
ut cum amotus fuero a villicatione recipiant me in domos suas.
Numérotation du verset Lc. 16,5 

Convocatis itaque singulis5 debitoribus domini sui dicebat primo: Quantum debes domino meo?
5 quia dominus suus… singulis] def. mutil. ΩF | convocatis itaque singul’ Cor2 (gr. anti.)
Numérotation du verset Lc. 16,6 

At ille dixit: Centum cados olei.
Dixitque illi: Accipe6 cautionem tuam et sede cito, scribe quinquaginta.
6 Dixitque illi accipe Cor2 OV (anti. sic habent)
Numérotation du verset Lc. 16,7 

Deinde alio dixit: Tu vero quantum debes? Qui ait: Centum coros tritici. Ait illi: Accipe litteras tuas et scribe octoginta.
Numérotation du verset Lc. 16,8 

Et laudavit dominus villicum iniquitatis
quia prudenter fecisset, quia filii huius seculi prudentiores filiis lucis in generatione sua
sunt.
Numérotation du verset Lc. 16,9 

Et ego vobis dico7 : Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut8 cum defeceritis recipiant vos in eterna tabernacula.
7 vobis dico ΩS ΩL Catena Rusch Weber ] inv. ΩF ΩV |
8 ut ΩF² Rusch Weber ] et ΩF* |
Numérotation du verset Lc. 16,10 

Qui fidelis est in minimo
et in maiore9* fidelis est,
9 maiore ΩF ΩL ΩV] maiori Catena Rusch Weber
et qui in modico iniquus est
et in maiore10 iniquus est.
10 maiore ΩF ΩL ΩV ΩS] maiori Catena Rusch Weber
Numérotation du verset Lc. 16,11 

Si ergo11 in12 iniquo mammona13 fideles non fuistis14,
11 ergo ΩF ΩV Cor2 CorS2 ] igitur Li448 |
12 in Cor2 Cor4F (P. sic) CorS2 ΩV ΩL Catena Rusch Weber] om. ΩF |
13 mammona Cor2 CorS2 ΩV ΩL Rusch Weber ] mammone ΩF Li448@ | si ergo in iniquo mammona Cor2 F (gr. anti.) |
14 fideles - non fuistis Cor2 ΩL Rusch Weber ] fidei (exp.) non fuistis fideles ΩF, inv. Li448 |
quod verum15 est, quis credet vobis?16
15 verum] vestrum Cor4 V (in ... [macul. ut videtur ]) |
16 Si ergo... vobis Cor2 VO (greci antiqui habent sic), Fideles... credet vobis Cor F2V (gr. anti.) CorS2 (interlinearis : id est vere vite gaudia vel virtutes quibus ad vitam pervenitur. Augustinus : mammona apud hebreos divitie appellari dicuntur. Congruit et punicum nomen. Nam lucrum punice mammon dicitur in hystoria super Lucam 16 mammona lingua syra ‘divitie’. Et mammon sathanas qui operibus seducit. Simile dicit Ieronymus in expositione illius euvangelii [ coniec. ]) |
Numérotation du verset Lc. 16,12 

Et si in alieno
fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis17?
17 quod vestrum est - quis dabit vobis Cor4 F (P<arisianus>) ΩF ΩL ΩV Catena (Li448 Mt366 Mt366@) Weber ] inv. Rusch | vestrum] verum ΩF, ûr CorS2 (sic est textus) | v. 12 ] om. Li448@
Numérotation du verset Lc. 16,13 

Nemo18 potest duobus dominis servire.
18 Nemo ΩF Cor4 FV (P<arisianus> non habet SERVUS ) CorS2 ] + servus CorS2 (Beda, anti. habent) Cor2 ΩL Catena Rusch Weber
Aut enim
unum odiet19
19 odiet ΩF* ΩL Rusch Weber ] odio habebit Catena ΩF²
et alterum diliget,
aut uni adherebit
et alterum contemnet.
Non potestis Deo servire et mammone.
Numérotation du verset Lc. 16,14 

Audiebant autem omnia hec20 Pharisei
20 omnia hec ΩL Catena Rusch Weber ] inv. ΩF ΩV?
qui erant avari et deridebant eum21.
21 eum ΩF ΩV Cor4FV ] illum Cor2 (anti.) ΩL Catena Rusch Weber
Numérotation du verset Lc. 16,15 

Et ait illis:
Vos estis qui iustificatis vos coram hominibus, Deus autem novit corda vestra quia quod hominibus altum est22 abominatio est ante23 Deum.
22 est ΩF ΩL ΩV Li448 Rusch Weber] om. Li448@ |
23 ante ΩF ΩL ΩS Rusch Weber ] apud Catena ΩV |
Numérotation du verset Lc. 16,16 

Lex et prophete
usque ad Ioannem
ex eo
regnum Dei evangelizatur et omnis
in illud vim facit.
Numérotation du verset Lc. 16,17 

Facilius est autem celum et terram preterire quam de lege unum apicem cadere.
Numérotation du verset Lc. 16,18 

Omnis qui dimittit uxorem suam et ducit alteram mechatur et qui dimissam a viro ducit mechatur.
Numérotation du verset Lc. 16,19 

24 Homo quidam
24 Hic incipit capitulum 16: Catena aurea ( Li448@ Mt366 etc. )
erat dives
qui25 induebatur purpura et bysso
25 qui Cor4 FV (P<arisiensis>) ΩF ΩV Rusch ] et Cor2 (gr. anti.) ΩL Catena Weber
et epulabatur quotidie splendide.
Numérotation du verset Lc. 16,20 

Et erat quidam mendicus
nomine Lazarus
qui iacebat ad ianuam eius, ulceribus plenus,
Numérotation du verset Lc. 16,21 

cupiens saturari
de micis que cadebant de mensa divitis. Et nemo illi dabat26. Sed et canes veniebant
26 Et nemo illi dabat ΩF ΩL Ω V Catena Rusch ] om. Weber
et lingebant ulcera eius.
Numérotation du verset Lc. 16,22 

Factum est autem ut moreretur27 mendicus et portaretur ab angelis in sinum28 Abrahe.
27 moreretur Cor2 FV (moderni) Cor4 FV (P<arisiensis> sic) ΩF ΩL ΩS Ω V Catena Rusch Weber ] morieretur Cor2 V* (anti.), moriretur Cor2 FV2 |
28 sinum ΩL Li448@ Ω V ΩS Rusch Weber ] sinu ΩF |
Mortuus est autem et dives et sepultus est in infernum29.
29 Mortuus... infernum ΩF Cor4 F (P<arisiensis>) Ω L Ω V ΩS] Mortuus... inferno ΩL Catena Rusch Weber  ; Mortuus est autem et dives et sepultus est, in inferno autem (quod CorS1 ) cum esset in tormentis vidit etc. CorS1 (G. ita punctat) Cor3 (g. ita), sepultus est in inferno autem cum esset in tormentis vidit etc. CorS2 (greci sic punctant) sepultus est in inferno Cor2 V (anti.)
Numérotation du verset Lc. 16,23 

Elevans autem30 oculos suos, cum esset in tormentis,
30 autem ΩF ΩJ ΩV ΩL Catena Rusch ] om. Weber
vidit31 Abraham a longe et Lazarum in sinu eius
31 vidit ΩF ΩL ΩV Catena Rusch ] videbat Weber
Numérotation du verset Lc. 16,24 

et ipse clamans dixit: Pater Abraham, miserere mei et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam32
32 aquam ΩV ΩS Li448 Li448@ Rusch ] aqua ΩL Mt366 Mt366@ Weber
ut refrigeret linguam meam quia crucior in hac flamma.
Numérotation du verset Lc. 16,25 

Et dixit illi Abraham: Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua et Lazarus similiter mala. Nunc vero33 hic consolatur tu vero cruciaris.
33 vero ΩF ΩV ] autem ΩL Catena Rusch Weber
Numérotation du verset Lc. 16,26 

Et in his omnibus inter nos et vos chaos34 magnum firmatum est,
34 chaos CorS2 (anti.) ΩF ΩV ΩL Catena Rusch ] chaus CorS2 (in Historia <scolastica>), chasma Weber
ut hii qui volunt hinc transire ad vos non possint35 neque inde huc transmeare.
35 possint ΩL Li448@ Weber ] possunt Rusch , def. mutil. ΩF
Numérotation du verset Lc. 16,27 

Et ait: Rogo ergo te, pater,
ut mittas eum in domum patris mei.
Numérotation du verset Lc. 16,28 

Habeo enim quinque fratres36 ut testetur illis ne et ipsi veniant in hunc locum37 tormentorum.
36 Habeo… fratres ΩL ΩV ΩS Catena Rusch Weber ] quinque enim fratres habeo ΩF*, habeo enim fratres quinque ΩF² |
37 hunc locum ΩF ΩV Catena Rusch ] inv. ΩL ΩS Weber |
Numérotation du verset Lc. 16,29 

Et ait illi Abraham: Habent Moysen et prophetas, audiant illos.
Numérotation du verset Lc. 16,30 

At38 ille dixit: Non, pater Abraham, sed si quis ex mortuis ierit ad eos39 penitentiam agent.
38 At ΩL Li448 Li448 ΩS Rusch Weber] Et ΩV |
39 eos CorS2 ΩL Li448@ Rusch Weber] illos CorS2 (vel) ΩF Li448 |
Numérotation du verset Lc. 16,31 

Ait autem illi: Si Moysen et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit credent ei40.
40 ei Cor2 (gr. an.) Cor4 V (P<arisiensis>) Catena (Li448 Mt366) cum Gregorio Magno (CLC16d6.12) ΩF ΩV ] om. Cor4 V (P<arisiensis> cancellatum est) ΩL Li448@ Rusch Weber

Capitulum 16

Numérotation du verset Lc. 16,1 
marg.| Dicebat autem et ad discipulos suos etc.  Quia Pharisei superbi et avari penitentibus veniam et egentibus eleemosynam denegabant, ideo nunc de penitentia, nunc de eleemosyna sermonem conficit Dominus. In precedenti autem actum est de penitentia, ubi redarguit Dominus Phariseos murmurantes de hoc, quod penitentes recipiebat ad colloquium et convivium. In hoc Pharisei audientibus invitat discipulos suos ad eleemosynam faciendam. Et recto ordine post penitentiam agit Dominus de eleemosyna, quia per penitentiam est homo, sibi propitius, per eleemosynam proximo. Et ordo caritatis requirit, ut quilibet primo se diligat. Eccl. 30.d. Miserere anime tue placens Deo. Nam quomodo alteri bonus est, qui sibi nequam est, dicit Eccles. 14.b. nulli. Item per penitentiam culpa, per eleemosynam pena relaxatur et prius est culpa, quam pena. Item penitens iuste misericordiam exspectat a Deo, qui misericordiam facit proximo et ideo, ut penitentia sit fructuosa, post penitentiam agit de misericordia, seu eleemosyna. Ad quam faciendam, invitat duplici parabola. Una de villico iniquo, altera de divite purpurato. Dividitur autem hoc in tres partes. In prima monet ad misericordiam et corripit avaritiam, docens amatores pecunie, Deum amare non posse. In secunda, quia disputando contra avaritiam videbatur contra legem multa dixisse, ubi multi divites Deo placuerunt, ostendit convenientiam et differentiam legis et Evangelii, ibi Audiebant autem In tertia ostendit per parabolam Lazari et divitis fructum eleemosyne: Nam si dives dedisset Lazaro eleemosynam, fuisset cum eo receptus in celo, sed quia non dedit, sepultus est in inferno, ibi Homo quidam erat dives etc. Dicit ergo.
marg.| {g} Dicebat autem et ad discipulos suos: Homo quidam erat dives, qui habebat villicum id est dispensatorem, sive economum. Villicus enim proprie dicitur custos ville, economus vero familie dispensator.
marg.| {a} {6. 228ra} Δ Et hic diffamatus est apud illum, quasi dissipasset male congregando, vel stulte servando, vel infideliter expendendo, bona ipsius. Unde Glossa Dissipatio est, quando male congregatur, vel non bene expenditur. Per hoc potest haberi, quia de mystico est, non enim ad litteram dissipatur pecunia, si male congregatur.
marg.| {b} Et vocavit illum ut r edderet ei rationem villicationis sue et ut sciret ipse, an verum esset, quod audiebat de illo. In quo ostenditur, quod non est facile credendum dicenti malum de alio. Gn. 18.c. Descendam et videbo etc. Et 1Io. 4.a. Nolite omni spiritui credere.
marg.| {c} Et ait illi, quid hoc audio de te, redde rationem villicationis id est dispensationis, tue.
marg.| {e} Iam enim non poteris villicare post redditam computationem. Ostendit, neminem esse puniendum prius, quam fuerit convictus, aut confessus.
marg.| {g} Ait autem villicus timo re perterritus, intra se.
marg.| {h} Quid faciam Glossa ut penas evitem.
marg.| {i} Quia Dominus meus aufert a me villicationem, fodere non valeo, mendicare erubesco Inci pit deliberare: Et est summa deliberationis, quia Domino nesciente dimittit debitoribus partem debitorum, ut amissa villicatione recipiant eum. Dicit ergo.
marg.| {m} Scio, quid faciam temp ore huius villicationis.
marg.| {n} Ut cum amotus fuero a villicatione, recipiant me in domos suas illi , quibus misericordiam impendero.
marg.| {p} Convocatis itaque singulis debitoribus Domini sui, dicebat primo, quantum debes Domino meo ? At ille dixit, centum cados olei Beda. Cados Grece, Amphora Latine, continens urnas tres. Corus modiis triginta impletur. ISIDORUS. Urna mensura est, quam quartarium vocant: Proprie autem est vas ad cineres mortuorum. De coro. Ez. 45.d.
marg.| {r} Dixitque illi, accipe cautionem tuam id est chartam, in qua cautum, id est scriptum erat debitum. Charta enim pro cautione dabatur. Et cautio a cavendo dicitur.
marg.| {i} Et sede cito, scribe quinquaginta dimi diam partem dimittit.
marg.| Δ Deinde
marg.| {h} Homo quidam erat dives etc.] $mystice
marg.| Mystice. Per villicum, qui est custos ville et pastor pecorum, intelligitur prelatus, {6. 227vb} qui est custos Ecclesie et pastor animarum. Unde Act. 20.f. Attendite vobis et universo gregi, in quo posuit vos Spiritus Sanctus episcopos regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo. Commendat autem Dominus istum in novem, in quibus imitandus est spiritualiter, non in fraude, quam fecit contra Dominum suum et tamen multo plures imitantur eum in fraude, quam in illis novem. Primum est, in quo commendat eum Dominus, quia previdit villicationem suam esse finiendam. Unde dixit: Dominus meus aufert a me villicationem. Sic quilibet Prelatus debet previdere prelationem suam cito esse finiendam. Prv. 27.d. Diligenter agnosce vultum pecoris tui, tuosque greges considera. Non enim habebis iugiter potestatem. Eccles. 10.b. Omnis potentatus vita brevis. Secundum est, quia precogitavit, quomodo sibi succurreret in futurum. Unde dixit. Quid faciam etc.  Sic omnis prelatus deberet facere, id est sibi in posterum providere. Prv. 6.a. Vade ad formicam, o piger etc. que congregat estate, quod comedat hieme, scilicet. Tertium est, quia consideravit statum suum et posse suum. Unde dicit:   Fodere non valeo etc.  Sic Prelatus debet posse et statum suum attendere. Iob. 5.d. Visitans speciem tuam etc. Gal. 6.a. Si preoccupatus fuerit homo in aliquo delicto etc. Quartum est, quia amicitiam proximorum iudicavit esse remedium malorum. Unde dixit:   Scio, quid faciam etc.  Sic Prelatus contra mala sibi imminentia debet querere amicitiam pauperum, scilicet omnium. Unde infra eod. c. Facite vobis amicos etc. Quintum est, quia Dominum suum largum predicavit, cuius bona largiter dedit et debita condonavit. Unde dixit: Quantum debes etc. Sic Prelatus non debet esse avarus in dando, vel condonando, cum Dominus suus, id est Christus in utroque sit largus. Iac. 1.a. Qui dat omnibus affluenter et non improperat. Supra 6.f. Dimittite et dimittemini, date et dabitur vobis. Sextum est, quia dedit exemplum aliis providendi, sibi in posterum et considerandi statum suum. Unde dicit:   Laudavit Dominus villicum iniquitatis, quia etc.  Unde statim infert:   Et ego dico vobis etc.  Sic Prelatus debet aliis dare bonum exemplum. Mt. 5.b. Luceat lux vestra coram hominibus etc.
marg.| Septimum est, quia discrevit inter dona Domini. Plus enim de oleo, quam de tritico condonavit. Unde dixit: Scribe quinquaginta. Sic Prelatus discernere debet inter dona Dei et ea discrete distribuere indigentibus secundum gradus et necessitates eorum, Ps. 111. Dispersit, dedit pauperibus etc.
marg.| Octavum est, quod cautionem et scripturam receperat a debitoribus de bonis traditis eis. Sic Prelatus sub testimonio scripture debet tradere bona Domini sui. Ier. 32.c. Appendi argentum in statera et accepi librum possessionis signatum etc. Iob. 31.d. Librum scribat ipse, qui iudicat, ut in humero meo portem illum.
marg.| Nonum est, quia scivit et professus est se habere Dominum. Unde dixit: Dominus meus aufert a me villicationem etc.  Sic Prelatus licet aliis presit, debet tamen scire se habere Dominum superiorem, cui reddet rationem villicationis sue in die iudicii, quando dicetur ei: Ubi est grex, qui datus est tibi etc. Ier. 13.d. Et ne intelligas de grege pecorum, dicit Ez. 34.g. Vos greges mei, greges pascue mee homines estis. Propter hec nomen laudat Dominus villicum et tamen iniquum vocat, in quo docet nos non omnia debere vituperare, que sunt in homine vituperabilia, sed ita laudare, ut mala detestemur et e converso. Dicit ergo.
marg.| {h} Homo quidam erat id est Christus unus, non multiplex, unde in modico hospitio potest recipi, quod est contra Prelatos pomposos, qui tantam pompam ducunt, quod vix inveniunt hospitium, quod capiat eos. Amos 6.a. Ve, qui opulenti estis in Sion etc. Domum Israel, id est Ecclesiam.
marg.| {i} Dives non pecunia, quia de illa parum, aut nihil habuit. Unde: Pauper et inops ego sum, sed misericordia, in qua multum abundavit. Ps. 144. Patiens et multum misericors. Ps. 111. Gloria et divitie in domo eius. Prv. 3.b. In sinistra illius divitie et gloria.
marg.| {k} Qui habebat villicum id est ville sue, id est Ecclesie custodem, scilicet quemlibet Prelatum. Unde Ct. 1. Posuerunt me custodem
marg.| Θ in vineis, vineam meam non custodivi.
marg.| {a} Et hic diffamatus est apud illum, quasi dissipasset bona ipsius id est populum sibi commissum malo exemplo corrupisset et bona eius violenter auferendo dispersisset. Ier. 12.c. Pastores multi demoliti sunt vineam meam, conculcaverunt partem meam. Item 50.a. Grex perditus etc.
marg.| {b} Vocavit illum Domi nus villicum, timorem eterne damnationis incutiendo, vel flagellis atterendo, vel beneficiis attrahendo, aut per predicatores monendo. His enim quatuor modis vocat Dominus. Prv. 1.c. Vocavi et renuistis etc. Iob. 19.c. Servum meum vocavi et non respondit mihi.
marg.| {d} Redde rationem villicationis tue id est dum vivis, cogita qualiter debeas operari et regere gregem tuum, alioquin in die iudicii oportet te reddere computum et rationem vite et administrationis tue. Tunc enim queretur a quolibet Prelato triplex questio. Prima erit. Amice, quomodo huc intrasti, id est in prelationem. Mt. 22.b. Quis te introduxit ? Nummus, vel Christus. Ad quid venisti ? Ad honores, vel ad onus. Per quam portam intrasti ? Caritatis, aut cupiditatis. Ego enim sum ostium: Io. 10.b. Et si per me intrasses, utique ego scirem. At ille obmutuit, quia non cogitaverat de ista questione et non poterat respondere in tantis scholis improvisus. Secunda questio erit: Quomodo vixisti ? scilicet sicut episcopus, aut sicut rusticus, sicut homo, vel sicut equus, sicut pastor, vel sicut pecus ? Hanc questionem recitat Is. 22.e. Quid tu hic, aut quasi, quis hic ? Za. 11.d. O pastor et idolum. Ez. 34.a. Ve pastoribus Israel, qui pascebant semetipsos. Nec ad istam questionem datur ibi responsio. Iob. 9.b. Si repente interroget, quis respondebit {6. 228rb} ei ? Tertia questio erit. Quomodo rexisti ? In quibus pascuis gregem meum pavisti, quomodo a lupis et latronibus custodisti, quantas vigilias et labores pro grege meo sustinuisti ? Hanc questionem recitat Ier. 13.d. Ubi est grex, qui datus est tibi, pecus inclitum tuum, quid dices, cum visitaverit te Dominus ? Queret enim gregem suum. Ier. 33.b. Adhuc transibunt greges ad manum numerantis. Neque etiam ad hanc questionem ponitur responsio ibi, id est in Ieremia. Iob. 9.d. Non possum metuens respondere. Hanc triplicem, questionem fecerunt exploratores de Dan sacerdoti Miche: Idc. 18.a. Dicentes: Quis te huc adduxit ? quid hic agis ? quam ob causam venire voluisti ? Et satis competit responsio eius Prelatis nostri temporis. Hec et hec inquit prestitit mihi Michas et mercede me conduxit, ut sim ei sacerdos. Pauci enim hodie gratis serviunt Deo in prelatione. Unde Mal. 1.c. Quis est in vobis, qui claudat ostia mea et incendat altare meum gratuito ? quasi dicat: vel nulli, vel pauci sunt.
marg.| {e} Iam enim a te mpore mortis.
marg.| {f} Non poteris villicare quia deinde cessabit omnis Prelatio 1Cor. 15.c. Cum tradiderit Christus regnum Dei patri et cum evacuaverit omnem principatum et potestatem. Eccl. 41.a. O mors, quam amara est memoria tua.
marg.| {i} Quia Dominus meus aufert a me villicationem id est prelationis administrationem: Quam aufert Dominus in morte cuiuslibet et in iudicio plenius auferet per ostensionem: Tunc enim deponentur Prelati, qui nunc ponuntur: Modo est tempus positionis, tunc dicetur, cedat tempus. Eccl. 32.a. Rectorem te posuerunt, noli extolli etc.
marg.| {k} Fodere non valeo Tunc nemo valebit fodere, id est operari salutem suam. Nunc est tempus operandi, tunc erit tempus recipiendi. Eccl. 9.c. Quodcumque potest manus tua, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos etc. Io. 9.a. Me oportet operari opera eius, qui misit me, donec dies est, venit nox, quando nemo potest operari.
marg.| {l} Mendicare erubesco et t amen necesse erit ei tunc alienum suffragium implorare, qui non habebit suum, sicut fatue Mt. 25.a. Prv. 20.a. Propter frigus piger arare noluit. Eccl. 40.d. Fili, in tempore vite ne indigeas, melius est enim mori, quam indigere.
marg.| {o} In domos suas Opor tet ergo, quod clerici, qui modo recipiunt multorum eleemosynas, multas habeant domos in celo, in quibus recipiant illos, qui bona illa, que habent, contulerunt. Sed quid faciet, qui ibi nullam edificavit ?
marg.| {p} Convocatis itaque etc.  Sic Prelatus debet convocare singulos peccatores, qui sunt debitores Domini sui: Iuxta quod dicitur Mt. 6.b. Dimitte nobis etc. et eorum indigentiam ex parte aliqua revelare. Debet etiam interrogare singulos, quantum debeant Domino. Prv. 17.d. Diligenter agnosce vultum pecoris tui.
marg.| {q} Centum cados olei id est opera pietatis, que ministerio quinque sensuum exhibentur, per penam pro omissione.
marg.| {s} Accipe cautionem tuam id est sacram Scripturam, in qua cavetur de contractibus inter Deum et hominem Dt. 4.d. Cave, ne quando obliviscaris pacti Domini Dei tui, quod pepigit tecum.
marg.| {t} Et sede cito per tui humiliationem. Is. 47.a. Descende, sede in pulvere.
marg.| {u} Scribe quinquaginta id est fac, ut habeas debiti tui remissionem, que per quinquaginta significatur et scribendo acquiritur. Qui enim scribit, litteras propria manu facit. Unde scribere, est, scripturam opere adimplere. 1Cor. 16.d. Salutatio mea manu Pauli. Item per hoc, quod dimidiam partem dimittit, instruimur, quod qui non poterit relevare necessitatem proximi ex toto, relevet saltem ex dimidia parte, vel in quinta. Per hoc etiam instruimur, quod iustitia nostra debet abundare plus quam Scribarum et Phariseorum, ut cum ipsi dederint
marg.| Θ decimas,
prol.| {6. 228va} Δ
marg.| {a} Deinde alii dixit, tu vero quantum debes ? qui ait, centum coros tritici: Ait illi: Accipe litteras tuas quod supra dixerat cautionem, nunc dicit litteras.
marg.| {d} Scribe octoginta quin tam partem dimittit.
marg.| {e} Et laudavit Dominus villicum iniquitatis id est villicum iniquum, non de fraude, sed de prudentia, id est de providentia.
marg.| {f} Quia prudenter fecisset id est quia sibi providerat in posterum. Et ideo probatio est a minori et quasi in contrarium, nam si ille, qui sibi providit de re minima, commendatus est a Domino suo, longe amplius commendabitur, qui in re maxima, sibi providet. Item, si fraudulentus, longe amplius commendabitur, qui sibi providet legitime.
marg.| {g} Quia filii huius seculi prudentiores filiis lucis in generatione sua carn ali, sunt Beda. Cuius quisque opera agit, eius et filius dicitur: Unde filii seculi dicuntur, id est tenebrarum et filii lucis, id est eterne visionis.
marg.| Θ decimas, nos dare debeamus dimidia bona nostra.
marg.| {b} Centum coros tritici id est predicationem verbi divini, qua reficiuntur populi. Per oleum quippe opera pietatis designantur, que debent laici, qui bona temporalia a Domino receperunt, pauperibus ministrare. Unde Mt. 25.a. dicunt quinque fatue Virgines prudentibus. Date nobis de oleo vestro. Per triticum vero designatur verbum Dei, quo reficiuntur anime. Za. 9.d. Quid est bonum eius etc. Hoc debent clerici, qui scientiam receperunt a Domino, ut eam laicis predicando ministrent, sup. 12.f. Quis putas est fidelis dispensator et prudens etc. Ioel. 1.d. Demolita sunt horrea, id est libri, vel corda, dissipate sunt apothece, id est schole, vel Ecclesie, quoniam confusum est triticum, id est verbum Dei adulteratum. Apc. 6.b. Bilibris tritici denario uno. 4Rg. 7.a. Modius simile etc.
marg.| {c} Accipe litteras tuas etc.  Litt ere sunt Decretales, que nihil aliud sunt, quam quedam compilatio litterarum, quas Dominus iubet accipi manu et scribere octoginta, quia qui facit ea, que continentur in litteris istis, posset ad octo beatitudines pervenire. Multi sciunt et audiunt litteras istas, sed pauci faciunt. Ideo dicit Ps. 70. Quoniam non cognovi litteraturam, introibo in potentias Domini. Alia translatio habet. Quoniam non cognovi negotiationem, quia illa litteratura hodie facta est negotiatio. Propter quod dicit Apostolus. 2Cor. 3.d. Littera occidit. Iosue 15.b. Qui percusserit Cariatsepher, que civitas litterarum interpretatur, id est Decretales, habebit Azam filiam meam uxorem, que interpretatur furor, vel furibunda, cepitque eam Othoniel, id est respondens Deo, id est Papa, qui revera percussit eas, quia omnes Decretales in unum redegit, unde multi, quasi furibundi, contra ipsum insaniunt. Os. ult. a. Tollite vobiscum verba etc.
marg.| {e} Et laudavit etc.  He s unt indulgentie Pontificum etiam malorum, que laudantur a Domino. Sed ei, qui debebat oleum, id est laico, multum dimittitur, ei vero, qui debet triticum, id est verbum Dei, parum, scilicet clerico. Indulgentie enim parum prosunt clericis, quia contemnunt eas, nec querunt, sed laicis multum prosunt, qui in eis confidunt.
marg.| {g} Quia filii huius seculi Fili i seculi, sunt amatores seculi, filii lucis sunt amatores celi. Illi sunt prudentiores in generatione sua carnali, quam isti in sua spirituali. Diligentius enim et ardentius student clerici ad prudentiam secularem, quam spiritualem. Sed quomodo vident clarius filii tenebrarum, quam filii lucis, cum nihil videri possit, nisi in luce ? Respondeo. Bubo et murilegus clarius vident in nocte, quam homines, non litteras ad legendum, sed mures ad capiendum. Secularia enim grossa sunt et palpari possunt etiam de nocte, spiritualia autem subtilia sunt et vix videri possunt etiam luce. Sequitur.
marg.| {h} Et ego vobis dico, facite vobis amicos Ange los, scilicet et omnes Sanctos.
marg.| {k} De mammona iniquitatis id est de pecunia tam corporali, quam spirituali inequaliter possessa, eam indigentibus distribuendo. Scientia enim et virtus est pecunia, que quanto plus distribuitur, tanto amplius crescit. Et ipsa distributio acquirit amicitiam Angelorum Dei Prv. 11.d. Alii dividunt propria et ditiores fiunt, alii rapiunt non sua et semper in egestate sunt. Et hanc pecuniam precipit etiam Dominus ad usuram dari.
marg.| {l} Ut cum defeceritis a vi ta, vel a meritis propriis, recipiant vos in eterna tabernacula. Vel sic.
marg.| {i} Facite vobis amicos {6. 228vb} pauperes, scilicet. Et dicit Glossa Non quoslibet pauperes, sed eos, qui possunt vos in eterna tabernacula recipere. Non ergo peccatores.
marg.| {k} De mammona iniquitatis Iste locus aliquos subruit in gehenna, scilicet male intelligentes, adherent enim huic loco, rapientes et de rapina eleemosynas facientes, cum habeat auctoritas, quia idem est eleemosynam facere rapina pauperis et mactare filium in conspectu patris: Non est ergo intelligendum, de mammona iniquitatis, id est pecunia inique acquisita et iniusto titulo possessa. Sed intellige, de mammona iniquitatis, id est de divitiis, que solent facere iniquos, id est solent esse materia iniquitatis. Vel potest sic exponi: De mammona iniquitatis, id est de divitiis inique acquisitis, vel inique retentis, eas restituendo, Augustinus Omnis dives, aut iniquus, aut iniqui heres. Vel Iniquitatis, id est inequalitatis. Simile Eccl. 42. Melior est iniquitas viri, id est activa, quam mulier benefaciens, id est contemplativa. Nota etiam, quod quandoque invenitur mammona mammone prime declinationis, quandoque mammon mammonis tertie. Et volunt, quidam distinguere, ut mammona mammone, nomen sit divitiarum. Mammon mammonis, nomen sit demonis, qui preest divitiis, id est qui decipit, per divitias, quia singuli demones habent officia, sibi deputata. Et est magistralis distinctio. Glossa Bede. Mammona lingua Syrorum, divitie iniquitatis, quia de iniquitate collecte sunt, id est que collecte sepe faciunt iniquos. Beda. in homilia Mammon lingua Punica lucrum dicitur. Sequitur.
marg.| {l} Ut cum defeceritis sicu t prius.
marg.| {m} Recipiant vos paup eres scilicet id est sint causa, vel occasio, quare recipiamini.
marg.| {n} In eterna tabernacula Chrysostomus Si gloriosum est recipere pauperes corporaliter pauperes, quanto magis spiritualiter indigentes. De his tabernaculis dicitur Nm. 24.a. Quam pulchra tabernacula tua Iacob. Sequitur.
marg.| {o} Qui fidelis etc.  Loqu ens Dominus de pecunia egenis eroganda contra avaritiam Phariseorum, dederat similitudinem in contrarium. Si enim commendatus est a Domino, qui sibi providit fraudulenter, longe amplius commendabitur, qui sibi legitime providebit. Quia ergo promiserat in parabola de dispensatione pecunie corporalis, subdit sine parabola de dispensatione pecunie spiritualis, id est de talentis scientie verbi Dei, que sunt eroganda subditis. Et est quasi Anthypophora, id est responsio ad tacitam obiectionem. Quia enim loquebatur de eroganda pecunia, posset dicere Petrus, vel aliquis aliorum: Nos non habemus pecuniam. Et ipsi revera poterant se excusare, quia nec etiam, que proiiciebantur ad pedes eorum, dispensabant. Immo sicut habetur in Actibus Apostolorum, elegerunt septem Levitas, qui ea dispensarent, ut ipsi predicationi libere vacarent. Possent ergo dicere Apostoli. Nihil ad nos de pecunia eroganda. Immo multum ad vos dicit Dominus, ut per idipsum insinuetur vobis, quia si fideles fuistis in dispensatione munerum etc. Unde in epistola ad Timotheum et ad Titum, hoc precipue consideratur circa episcopum eligendum, an fuisset fidelis in dispensatione rei familiaris. Dicit ergo: Qui fidelis est in minimo, id est in carnalibus in usus fratrum bene expensis.
marg.| {p} Et in maioribus fidelis est id est in spiritualibus erogandis. Mt. 25.b. Ibi Glossa Gregorii. Pauca sunt bona presentis vite, quamvis multa videantur, quia non sine alicuius molestie admixtione sunt, multa autem bona eterna, que sunt, sine omni corruptionis molestia. Vel sic, ut legatur, in, pro pro, quasi dicat: Dominus Apostolis. Vere debetis laborare, ut fideliter dispensetis pecuniam spiritualem, quia.
marg.| {o} Qui fidelis est in minimo id est pro minimo, id est qui fidelis a Domino reputatur pro dispensatione minorum, amplius reputabitur fidelis pro dispensatione maiorum. Unde Glossa Bede. Si iniquitas bene dispensata vertitur in iustitiam, quanto magis epule divini sermonis, in quo nulla est iniquitas, bonum dispensatorem levant in celum. Et est sensus: Si pro divitiis, que solent facere iniquos, bene dispensatis, iustus reputatur quis a Domino, quanto magis etc. Item alia Glossa Bede de eadem expositione.
marg.| {o} Qui fidelis est in minimo id est pro pecunia bene erogata, multo magis.
marg.| {p} Et in maiori id est pro maiori.
marg.| {q} Fidelis est id est reputatur a Domino. Item Qui fidelis {6. 229ra}   est in minimo etc. id est qui minimam Ecclesiam vel administrationem fideliter regit et maiorem fideliter reget, ad quam provehi meretur. Is. 60.d. Minimus erit in mille etc. 1Tim. 3.c. Qui bene ministraverint, gradum bonum sibi acquirent. Sequitur.
marg.| {a} Et qui in modico iniquus est et in maiori iniquus est id est qui in scientia seculari, vel philosophica est infidelis et in spirituali scientia, seu Theologia erit infidelis. Vel qui in pecunia corporali pauperibus dividenda est infidelis et in pecunia spirituali dividenda erit infidelis. Unde Glossa Qui non dat fratribus ad utendum, quod a Deo omnibus est creatum, iniquus erit in spirituali pecunia dividenda, ut non pro necessitate, sed pro personis in accipiendo personas Domini dividat doctrinam, quia qui non dat minus, quomodo libenter dabit maius ? Nisi forte quis estimet maius pecuniam corporalem quam spiritualem. Argumentum est, quod avarus non potest esse bonus predicator, quia non habet viscera caritatis. Iuxta illud, 2. Io. 3.c. Qui habuerit substantiam huius mundi et viderit fratrem suum egentem et clauserit etc. Gregorius. Qui caritatem ad proximum non habet, officium predicationis assumere non debet. Ambrosius. Avaritia tentat, ut serviamus idolis. Iob. 24.b. Inter acervos eorum, id est pauperum meridiati sunt, qui etc. Sequitur.
marg.| {b} Si ergo in iniquo mammona id est in divitiis, in quibus preest iniquus mammon, ut de eis tentet homines, fideles non fuistis
marg.| {c} Quod verum est id est vere vite gaudia, vel virtutes, quibus ad vitam venitur, quis credet vobis ? Sensus est, id est si in falsis divitiis non fuistis fideles, quis dabit vobis veras divitias ? quasi dicat: nullus. Unde Glossa Si divitias carnales, que labuntur, non bene dispensatis, veras et eternas divitias quis dabit vobis.
marg.| {d} Et si in alieno fideles non fuistis Beda. Alienum est a vobis quicquid seculi est, quia preter naturam, quia, ad hoc non sumus nati. Preter naturam, id est preter id ad quod natus est homo, id est creatus scilicet ut Deum cognosceret, cognitum diligeret, dilecto frueretur.
marg.| {e} Quod vestrum est Beda. Ea que proprie homini deputata sunt, scilicet bona spiritualia et eterna ; quis dabit vobis quasi dicat: nullus. Sequitur.
marg.| {f} Nemo servus etc.  Cont inuatio. Ideo hortor ad liberaliter erogandum pecuniam egenis, ne apponatis cor divitiis et ita sitis servi earum et non sitis servi Dei, quia. Nemo servus potest duobus dominis inter se dissidentibus servire quia duobus dominis, quorum alter sub altero esset, bene posset quis servire, sed omnino contrariis non potest. Deo scilicet qui vult bonum et diabolo, qui non vult nisi malum. Ecce quam contrarii sunt.
marg.| {g} Aut enim unum id est diabolum, odio habebit
marg.| {h} Et alterum id est Deum diliget quia nihil medium.
marg.| {i} Aut uni scil icet diabolo, adherebit.
marg.| {k} Et alterum contemnet scil icet Deum, cuius mandata postponit, etsi diligat naturaliter. Et nota, quia non ait, aut unum diliget et alterum odiet, quia nemo diabolum diligit, quia hostem generis humani non posset natura humana diligere. Item duo Domini sunt Deus et pecunia. Beda. Corripiens avaritiam dicit amatores pecunie Deum amare non posse, qui ergo Deum amat, contemnit pecuniam. Chrysostomus Qui non facit eleemosynas, nec cor habet in celo, neque spem in Deo, neque mentem mundam et spiritualem, nec potest corpus suum servare sine peccato. Nota, quia duo Domini, quibus non potest simul serviri, sunt vitia et virtutes, celestia et terrena, Deus et diabolus, vera gloria et vana gloria, caro et spiritus. Multi tamen sunt, qui utrisque servire laborant. De quibus dicitur 4Rg. 17.g. Fuerunt gentes Deum timentes et nihilominus idolis servientes. Soph. 1.b. Disperdam eos, qui iurant in Dominum et iurant in Melchon Ecclesiastic. 2.c. Ve duplici corde et labiis scelestis et manibus malefacientibus et peccatori terram ingredienti duabus viis. Istis dicitur 3Rg. 18.d. Usquequo claudicatis in duas partes ? Si Dominus etc. Si Baal etc. Utrumque enim sequi impossibile est. Is. 28.e. Coangustatum est stratum etc. 1Cor. 10.e. Non potestis mense Domini participes esse et demoniorum. Lv. 19.d. Veste, que ex duobus texta est, non indueris. 2Cor. 6.d. Que conventio Christi ad Belial ? Et sicut nemo potest duobus dominis servire, ita nec duabus dominabus, id est duabus prebendis, immo multo minus. {6. 229rb} Quis enim unus existens, diversorum corporum pars est ? Una avis quomodo potest duobus nidis incubare simul ? Una rota quomodo potest duobus curribus in servire ? Unus bos quomodo portabit duo iuga simul, quomodo arabit ? Revocans ergo Dominus a curiositate et solicitudine huius vite, dicit. Nemo potest etc. Huius autem impossibilitatis quatuor sunt rationes. Prima est contrarietas officiorum, quia Dominus vult sibi serviri dispergendo. Unde Ps. 111. Dispersit, dedit pauperibus. Mt. 19.c. Si vis perfectus esse etc. Diabolus vero et mundus vult sibi serviri congregando. Sicut patet in divite, supra 11.c. qui dixit. Destruam horrea mea etc. Ex. 5.b. Dispersus est populus per universam terram Egypti ad colligendas paleas. Item servitium Dei est in exercitio virtutum, supra 1.g. Serviamus illi in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris. Ps. 2. Servite Domino in timore. Servitium vero diaboli est in opere vitiorum, supra 15.c. Filius prodigus adhesit uni civium, id est diabolo, qui misit illum in villam suam, ut pasceret porcos, id est motus immundos, serviendo gule et luxurie. Item diabolus precipit statuas adorari. Dn. 3.a. Nabuchodonosor Rex fecit statuam auream etc. et preco etc. Deus vero vult eas confringi. Dt. 12.a. Dissipate aras et confringite statuas. Secunda ratio est diversitas locorum. Diabolus enim in loco immundo habitat. Iob. 40.c. Sub umbra dormit in secreto calami, in locis humentibus, sicut porcus. Dominus vero habitat in montibus sicut cervus. Ps. 122. Qui in altis habitat et humilia respicit in celo et in terra. Ct. 2.b. Ecce iste veniet saliens in montibus, transiliens colles. Unde Dagon et Arca Domini simul esse non poterant. 1Rg. 5.a. Arca Domini, Christus est. Nam in arca erat manna et tabule et virga, id est dulcedo caritatis, rectitudo iustitie, discretio sapientie. 1Cor. 1.d. Predicamus Christum Dei virtutem et Dei sapientiam. Tertia ratio est diversitas ministrorum: Dominus enim vult habere ministros unius compositionis. Ps. 67. Qui habitare facit unius moris in domo. Prv. 31.c. Omnes domestici eius vestiti sunt duplicibus. Unde Regina Saba super omnia mirata est officia ministrorum Salomonis et vestimenta eorum. 3Rg. 10. et a. et 2. Paralipom. 9.a. Diabolus autem vult habere servientes diversorum habituum. Unde Rex filiorum Ammon precidit servis David vestes usque ad nates et rasit dimidiam barbam. 2Rg. 10.a. Vult etiam diabolus servientes habere monoculos. Unde 1Rg. 11.a. Dixit Naas Iabitis. In hoc feriam vobiscum pactum etc.
marg.| Quarta ratio est unitas temporis, quia uterque Dominus vult sibi serviri toto tempore. De diabolo dicitur. Ier. 16.c. Servietis diis alienis, qui non dabunt vobis requiem die, ac nocte. De Domino, supra 1.g. Serviamus illi in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris. Sed multi conantur contra hanc impossibilitatem, volentes arare in bove et asino, quorum alter est mundus, alter immundus contra legis prohibitionem. Dt. 22.b. Non arabis in bove simul et asino.
marg.| {l} Non potestis Hic exponit, qui sint duo domini, dicens. Non potestis Deo servire et mammone id est demoni, qui preest divitiis, non quia potestatem habeat dare illas, cui voluerit, sed quia aliquando permittitur tentare per ipsas. Servit autem quis divitiis avare acquirendo, quod est nequitia. Ecclesiastic. 10.b. Avaro nihil est scelestius: hic enim animam suam venialem habet, proiecit enim intima sua in vita sua, id est virtutes. Nam sicut amissis visceribus corpus deficit, sic amissis virtutibus anima non vivit. Et sicut uno viscere corrupto, omnia corrumpuntur, sic una virtute perdita, omnes perduntur. Item servit quis divitiis, cupide retinendo, quod est homicidium. Prv. 28.b. Qui coacervat divitias usuris et fenore liberali in pauperes, id est in mortem pauperum, vel contra pauperes congregat eas. Unde pauperes fame et egestate afflicti clamant. Apc. 6.c. Vindica, Domine, sanguinem nostrum de manu divitum, qui permittunt nos fame cruciari. Ps. 9. Quoniam requirens sanguinem eorum recordatus est etc. Nec dicit, nemo potest servire Deo in divitiis, sed et divitiis. Potest enim quis servire Deo in divitiis, acquirendo propter Deum, ut habeat, unde subveniat {6. 229va} pauperibus. Eph. 4.f. Qui furabatur, iam non furetur etc. Item servit quis in divitiis propter Deum et proximum perdendo. Ecclesiastic. 29.b. Perde pecuniam etc. Non ait, habere divitias, sed servire. Servit, qui divitias custodit, ut servus, sed qui servitutis excussit iugum, distribuit ut Dominus. Qui mammone servit, illi utique servit, qui merito sue perversitatis rebus istis prepositus, Princeps a domino huius mundi dicitur. Io. 14.d.
marg.| {a} Audiebat autem omnia etc.  Secu nda pars, in qua ostendit Dominus convenientiam et differentiam legis et Evangelii. Supra autem 14. arguit eos Dominus de superbia, in proximo de avaritia. Intelligentes ergo predicta esse dicta a Domino in suggillationem eorum, derident eum et duplici de causa. Tum quia contra amorem divitiarum loquebatur et quia contra legem loqui videbatur, que promittebat terrena. Tum quia inutiliter et quasi superflue imperaret facere eleemosynas, cum sine eius precepto subvenirent proximis egentibus. Quia ergo disputans contra avaritiam, videbatur divitias reprobasse, quas lex suis observatoribus promittebat, ideo occurrens Dominus ostendit, quod lex amisit statum suum. Nam lex et Prophete usque ad Ioannem, qui est finis legis et initium gratie, qui penitentiam et vite austeritatem verbo et exemplo docuit arripere propter celestia tantum. Unde Iudei indignantes deridebant eum. Ait ergo. Audiebant autem omnia hec Pharisei, qui erant avari et ideo dolebant et indignabantur, quod contra divitias disputaret. Sicut modo indignantur multi contra illos, qui loquuntur contra multitudinem prebendarum, quia vel ipsi habent, vel habere volunt. Gregorius. Omnes suis vitiis favent.
marg.| {b} Et deridebant illum Iob. 12.a. Deridetur iusti simplicitas, lampas contempta apud cogitationes divitum, parata ad tempus statutum.
marg.| {c} Et ait illis, vos estis, qui iustificatis vos quas i arguitis me de peccatorum susceptione. Sed magis vos arguendi estis de simulatoria abiectione, qui quasi sub specie recti peccatores abiicitis, ut videamini iusti esse.
marg.| {d} Coram hominibus Cont ra quod dicit Dominus. Mt. 6.a. Attendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus ut videamini ab eis. Rm. 10.a. Ignorantes Dei iustitiam etc. Hoc faciebant Pharisei quasi ex quadam severitate, que comes est iustitie.
marg.| {e} Deus autem novit corda vestra 1Rg. 16.b. Homines vident ea, que parent: Deus autem intuetur cor. Prv. 16.a. Spirituum ponderator est Dominus.
marg.| {f} Quia quod hominibus altum est, abominatio est ante Deum Prv. 16.a. Abominatio Domini est omnis arrogans. Ps. 137. Alta a longe cognoscit. Is. 2.c. Incurvabitur altitudo virorum. 1Cor. 3.d. Sapientia huius mundi stultitia est. 1Cor. 1.d. Quod stultum est Dei, sapientius est hominibus etc. Ps. 112. Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat etc. Prv. 11.a. Ubi humilitas, ibi sapientia. Beda. Vestra altitudo displicet Deo et in hoc nec defendatis vos per legem, quia lex vestra iam amisit statum. Unde subdit.
marg.| {g} Lex etc.  quas i vos arguitis et deridetis me, quia predico contemptum terrenorum, cum lex promittat, sed iam cessant legis promissa. Quia Lex ubi, scilicet. temporalia dabantur et Prophete usque ad Ioannem Potuit autem Domibus dicere. Lex et Prophete usque ad me, quia ipse finis fuit legis, sicut dicitur Rm. 10.a. Sed equipollenter ait. Usque ad Ioannem, quia fuerunt contemporanei. Et est. Lex usque ad Ioannem, quia usque ad Ioannem locum habuerunt legis promissa. Sed Ioannes primus statim in initio predicationis sue cepit evacuare illa. Cuius predicatio inchoat in hunc modum. Penitentiam agite, appropinquabit enim regnum celorum, quasi de cetero non promittuntur terrena, sed regnum celorum. Et consonant Christus Ioanni. Beati, inquit, pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum celorum. Similiter usque ad Ioannem prophetia, quia ceteri prophete ante Ioannem prenuntiaverunt Christum venturum, Ioannes non prenuntiavit, sed presentem digito {6. 229vb} demonstravit et ita usque ad Ioannem prophetia. Nota, quia cessant in lege ceremonialia sacrificia. Item figuralia, ut circumcisio et similia. Item predicativa Christi. Item iudicialia rigoris, promissiones terrenorum. Non cessant autem historialia, moralia, significantia morum et factorum, ut thus, vestis etc.
marg.| Altitudo bona
marg.| marg.|Dei
marg.| Potentie. Ps. 11. Secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum.
marg.| Sapientie. Rm. 11.d. O altitudo. Ps. 143. Emitte manum tuam de alto.
marg.| Bonitatis, Eph. 4.b. Ascendens Christus in altum captivam duxit etc.
marg.| Nobilitas spiritualis. Ps. 81. Filii excelsi omnes etc.
marg.| marg.|Hominis
marg.| Virtus. Ps. 112. Quis sicut Dominus
marg.| Deus noster, qui in altis habitat.
marg.| Sapientia. Ecclesiastic. 7.c. Sapientia confortavit sapientem etc. Sap. 8.b.
marg.| Habebo propter hanc claritatem ad turbas.
marg.| Fortitudo. Ps. 90. Qui habitat in adiutorio Altissimi. Is. 33.c.
marg.| Munimenta saxorum sublimitas eius.
marg.| Altitudo mala
marg.| Diaboli. Is. 14.d. Exaltabo solium. Et infra Ero similis Altissimo.
marg.| Hominis
marg.| Prosperitas. Ps. 55. Ab altitudine diei timebo etc.
marg.| Protervia. Iob. 39.c. Cum tempus fuerit in altum, alas erigit. Prv. 14.d. Qui impatiens est etc.
marg.| Extollentia. Abd. 1.b. Si exaltatus fueris etc.
marg.| Ambitio. Ier. 49.d. Arrogantia decepit te etc. Ex. 20.d. Non ascendes per gradus ad altare, id est dignitatem. Gradus sibi facit, qui pecunia, vel precibus, vel amicis progreditur.
marg.| Superbia. Ps. 74. Nolite in altum extollere cornu vestrum etc.
marg.| Altitudo indifferens.
marg.| Nobilitas carnis. Is. 2.c. Incurvabitur
marg.| Potentia prelationis altitudo etc.
marg.| Divitie. Ps. 137. Alta a longe cognoscit.
marg.| Sequitur.
marg.| {k} Ex eo ] id est a tempore eius.
marg.| {i} Regnum Dei id est vita eterna, gratia interna, Evangelica Scriptura.
marg.| {k} Evangelizatur id est predicatur.
marg.| {l} Et omnis supp le tendens, in illud vim facit, scilicet proprie nature. A litter enim nemo pervenit ad regnum celorum. Phil. 4.c. Omnia possum in eo, qui me confortat. Chrysostomus In gratia Dei omnia possumus, sine gratia nihil. Et est triplex vis facienda, scilicet in aggrediendo, in patiendo, in reprimendo. Quia arduum est, quod aggreditur et supra hominem et quia vix homo aggredi potest, ut faciat vim nature sue, quia difficile terrenus aspirat ad celum. Postquam autem aggressus est, multos habet detractores, unde oportet ut vim faciat in patiendo, ut scilicet frontem suam induret contra detractores patienter sustinendo ipsos. Adhuc autem incumbit, ut sibi vim faciat in seipso reprimendo, id est in carne propria, quia potius est timendum ab homine domestico, quia nulla pestis efficacior ad nocendum, familiari inimico. Hec est caro, que nisi reprimatur, lascivit. Duplicem vim distinguit Beda. in Glossa dicens. Magna vis est, cum terra genitus celum querit possidere per virtutem, quod non potuit tenere per naturam, cum linguas etiam deridentium contemnit, sicut Dominus irrisus a Iudeis, vel Phariseis. Tertia vis distinguitur in illa Glossa Amb. Omnis, qui vim facit etc. Item expone sic. Vim facit sibi carnali, carnem spiritui subiugando. Mt. 11.b. Regnum Dei vim patitur et violenti rapiunt illud. Super quod verbum dicit
marg.| Beatus Bernardus: Quatuor sunt genera hominum regnum celorum possidentium. Alii namque violenter rapiunt, alii mercantur, alii furantur, alii compelluntur ad illud. Rapiunt, qui relinquunt omnia et sequuntur Christum, ut boni religiosi. Mercantur, qui dant in presenti temporalia pauperibus, ut in futuro recipiant ab eis eterna, que non nisi per eos mererentur habere. Unde sub eod. c. Facite vobis amicos etc. Necesse est enim omnes, qui in futuro iudicio examinandi sunt, vel esse iudicis amicos, vel apud iudicem habere amicos intercessores. Habent ergo primum locum beatitudinis, qui intercedunt, secundum vero hi, pro quibus intercedunt. Furantur, qui bona occulte {6. 230ra} Δ faciunt, laudem humanam vitantes, solo divino testimonio contenti. Hic est latro, qui pendet cum Domino a dextris. Cui dicitur. Hodie mecum eris in Paradiso. Compelluntur intrare pauperes necessarii, quos hic ignis paupertatis Deo dispensante probat, ne in futuro ignis iudicii damnabiliter premat. Hi nimirum variis necessitatibus et oppressionibus afflicti compelluntur intrare. Unde supra 14.e. Exi cito in vicos etc. Item vim facit etc. Glossa Non est regnum Dei esca et potus, sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu S. Rm. 14.c. Quod si non potes rapere, vel emere, saltem vim patere et ingredere, vel compulsus. Ab Oriente enim porte tres comparantibus regnum celorum, per opera misericordie, per exercitia iustitie, per studia sapientie. Ab Occidente porte tres, furantibus per occultas affectiones, per humiles confessiones, per secretas orationes. Ab Aquilone porte tres, patientibus, dum subtrahitur, quod delectat, imponitur, quod affligit, quod terreat, intentatur. Ab Austro porte tres compulsis, dum pravitas voluntatis, longinquitas consuetudinis, nature fragilitas superatur. Pater itaque regnum celorum. Et similiter homines infernum mercantur, rapiunt, furantur et compelluntur intrare. Pusillanimitas cogitur, intemperans animositas rapit, iniquitas comparat, fatuitas oleo carens furatur. Igitur in summa, quidam rapiunt, ut perfecti, vita et signo. De quibus Gn. 49.b. Catulus leonis Iuda, ad predam ascendisti, fili mi. Et ibid. d. Beniamin lupus rapax mane capiet predam et vespere dividet spolia. Alii furantur, ut qui latenter carnem suam macerant et affligunt et sub mollibus asperis induuntur. De quibus Mt. 6.c. Cum ieiunas, unge caput tuum etc. Alii emunt, ut illi, qui largas eleemosynas largiuntur et abstinent a peccatis. De quibus Is. 55.a. Omnes sitientes etc. Augustinus Unde habeo. Et quid ? Regnum celorum. Quo emitur ? Paupertate regnum, vilitate gloria, dolore gaudium, labore requies, morte vita. Hilarius Vel dicitur regnum celorum vim pati, quia gloria Domini Israel patribus debita, a Prophetis annuntiata, a Christo oblata, fide gentium occupatur et rapitur, dum per penitentiam, quam Ioannes predicavit, reviviscunt, ad celestem patriam quasi in alienum locum penetrantes.
marg.| {a} Facilius est etc.  Disp utans Dominus contra avaritiam Phariseorum persuaserat eis, ut facerent amicos sibi de mammona iniquitatis. Pharisei autem avari deridebant eum tamquam legis ignarum, que observatoribus suis promittebat bona terrena, que ipse prohibebat congregare, unde videbatur, vel ignorare legem, vel preterire. Ad eorum irrisionem respondet Dominus dicens, lex utique promisit observatoribus suis bona temporalia, sed ad tempus, id est usque ad Ioannem. Nam ibi legalia cessaverunt, id est terminum habuerunt, nec deinceps promittuntur temporalia, sed eterna. Et quia dixerat. Lex et prophete usque ad Ioannem, ne videretur ibi ponere terminum legis et ita destructor esset legis, ostendit, se non solvere legem, sed adimplere: et quamvis figure legis cessaverunt, non ideo legem cessare, dicens, facilius esse huius mundi maxima elementa perire, quam modica legis precepta. Et hoc est. Facilius est autem celum et terra preterire etc. quasi vos arbitramini me destructionem, sed impossibile, est legem destrui.
marg.| {b} Aut id est quia facilius etc. Et potest dupliciter legi quod dictum est, facilius etc. Si enim proprie accipiatur preterire pro desinere esse, tunc intelligitur hyperbolice dictum, sicut dicitur. Frigidius glacie pectus amantis erat. Si autem accipiatur prevenire sicut ibi. Celum et terra transibunt, id est species eorum mutabitur, tunc ponetur comparativum abusive. Facilius id est possibilius est hoc quam illud, id est hoc est impossibile, istud, non. Sicut dicitur. Iste est prudentior asino.
marg.| {c} Quam de lege unum apicem cadere id est sine affectu completionis esse. Mt. 5.b. Amen dico vobis, donec celum et terra transeat, iota unum, aut unus apex non preteribit a lege donec omnia fiant. Et nota, quia non ait, quam unam litteram, sed expressius ait, quam unum apicem, ut expresse ostenderet nec etiam minimum mandatum legis preteriri. Apex enim proprie dicitur summitas littere, que apponitur ad decorem ipsius littere et est quasi minimum quiddam in littera. Rabanus Celum et terra transibunt per commutationem innovationis, deposita priori forma, manente {6. 230rb} priori substantia. Sed verba Domini sine effectu completionis nullo modo transibunt. Ps. 118. In eternum, Domine. permanet verbum tuum. Mt. 24.c. Celum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt. Is. 51.b. Celi sicut fumus liquescent et terra sicut vestimentum atteretur, salus autem mea in sempiternum erit et iustitia mea non deficiet. Sequitur.
marg.| {d} Omnis, qui dimittit etc.  Hic ostendit Dominus, quod non est contrarius legi, nec destructor ipsius, sed potius confirmator. Et continuatur sic. Quasi vos arbitramini me destructorem legis, sed in hoc precepto apparet, quia legem non solvo, immo que in lege minus plene dicta sunt, superadditionibus Evangelii suppleo. Hoc enim preceptum est quasi minus plene in lege datum et Moyses propter duritiam Iudeorum permisit eis dimittere uxores dato libello repudii ob multa, scilicet si invenirent eam corruptam, vel fetidam, vel non bene sibi ministrantem: Dominus autem preceptum hoc in Evangelio plenius tradidit, omnino prohibens divortium ab uxore. Unde dicit. Omnis, qui dimittit uxorem suam Mt. 5.e. dicit. Excepta fornicationis causa.
marg.| {e} Et ducit alteram, mechatur et qui dimissam a viro ducit, mechatur Ambr . aliter videtur exponere, quasi dicat:
marg.| {d} Omnis, qui dimittit uxorem suam id est sibi congruam secundum legem, scilicet uxorem eiusdem cultus.
marg.| {e} Et ducit alteram ut s i Iudeus ducat Christianam, vel e converso.
marg.| {f} Mechatur spiritualiter, non enim est matrimonium in dispari cultu. Glossa Ambrosii Non omne coniugium, id est non omnis coniunctio personarum est a Deo. Non enim gentilis Christiane copulatur, cum lex prohibeat. Dt. 7.a. Ubi impar cultus coniugum, lex Dei non est. Contra, 1Cor. 7.b. Si quis frater habet uxorem infidelem, non dimittat eam. Solutio: Ibi agitur de ante copulatis, hic de copulatis in impari cultu.
Numérotation du verset Lc. 16,moraliter 
marg.| {d} Omnis, qui dimittit uxorem suam etc. scilicet spiritualem, id est Ecclesiam, sive parochiam.
marg.| {e} Et ducit alteram ping uiorem, quia pro pinguiori mechatur. Ergo multi mechantur, quia multi dimittunt Ecclesias pauperes, ut habeant ditiores, quia Moyses permittit hoc. Mt. 19.a. Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis mittere uxores. Sequitur.
marg.| {g} Homo quidam etc.  Tert ia pars, in qua ostenditur virtus eleemosyne et damnum avaritie, exemplo seu parabola divitis et Lazari. Ubi etiam perfectio Evangelii respectu legis demonstratur. In lege enim rapina damnatur non tenacitas. Nec etiam nomine expresso ibi prohibetur sed nomine furti intelligitur omnis illicita usurpatio rei aliene. Non enim rapinam concessit, qui furtum prohibuit. In Evangelio vero, qui sua non tribuit, condemnatur. Sic ergo supplet Dominus in Evangelio quod minus dictum erat in lege. Et hoc est quod dicitur Mt. 5.b. Non veni solvere legem, sed adimplere. Potest autem hec parabola continuari tam ad litteram imminentem quam ad supra posite parabole conclusionem. Dixerat enim in proximo. Lex et prophete usque ad Ioannem, ubi ostendit iam cessare statum legis, ubi promittebantur minora et succedere statum Evangelii, ubi maiora. Et quod maiora promittebantur, ostendit per parabolam propositam de divite, qui cruciabatur in inferno, non quia rapuisset aliena, quod prohibitum est in lege, sed quia non dederat sua, quod preceptum est Evangelio. Unde patet maiora precipi in Evangelio, quam sub lege, quia maius est erogare sua, quam non rapere aliena. De hac continuatione Glossa Bede In lege non tenacitas est etc. Vel ad conclusionem supra posite parabole potest trahi ad id quod dictum est. Facite vobis amicos etc. quasi nisi feceritis, similiter continget vobis sicut contigit huic diviti. Unde Glossa Bede. Contra derisores avaros etc. Ex hoc ipso etiam quod Lazarus nomine exprimitur, potius videretur esse narratio rei geste. Unde in Glossa Et magis videtur narratio quam parabola, supple tantum. Fuit enim parabola, que tamen fieri potuit. Dicit ergo.
Numérotation du verset Lc. 16,19 
marg.| {g} Homo quidam etc.  Non designatur ex nomine dives sed pauper. Cuius quatuor assignantur rationes.
marg.| {6. 230va} Δ Prima ponitur in Glossa ad innuendum, scilicet quod divites apud Deum sunt ignoti et pauperes noti. Iac. 2.b. Nonne elegit Deus pauperes in hoc mundo, divites in fide et coheredes regni, quod promisit Deus diligentibus se ? Secunda ratio est, ad ostendendum, quod ipse est contrarius mundo, qui non novit, nec reputat nisi divites. Ecclesiastic. 13.c. Sicut execratio est superbo humilitas, sic abominatio divitis pauper. Tertia ratio est, quia divites huius mundi non querunt nisi nomen. Gn. 11.a. Venite edificemus nobis turrim cuius culmen pertingat usque ad celum et celebremus nomen nostrum in universas terras Ps. 48. Vocaverunt nomina sua in terris suis. Et quia in hoc peccant, in hoc puniuntur et ideo tacetur nomen eorum. Sap. 11 Per que quis peccat etc. Quarta ratio est, ad significandum, quod divites nomen suum, quod hic habuerunt, amittent et pauperes invenient. Prv. 10.b. Memoria iusti cum laudibus, nomen impiorum putrescet, id est deficiet. Is. 56.b. Dabe eis in domo mea et in muris meis locum et nomen melius a filiis et filiabus et nomen sempiternum dabo eis, quod non peribit. Sequitur:
marg.| {a} Erat dives Dupliciter dicitur dives habere, vel amare divitias. Primo modo non reprobat Deus divites. Iob. 36.a. Deus potentes non abiicit, cum et ipse sit potens. Gn. 13.a. Erat Abraham dives valde, non sibi sed pauperibus. Unde interpretatur pater multarum gentium, id est pauperum, qui sunt multi. Iob. 29.c. Pater eram pauperum. Secundo modo reprobat Deus divites et abiicit a regno suo. Mt. 19.c. Facilius est camelum intrare per foramen acus, quam divitem intrare in regnum celorum. 1Tim. 6.b. Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et in laqueum diaboli et in desideria vana et inutilia, que mergunt homines in interitum. Signanter autem dicit mergunt, quia divites ad modum naufragantium, quod tenent, vix dimittunt.
marg.| {h} Qui induebatur purpura et bysso Beda. Purpura est color regii habitus e conchis marinis ferro circumcisis emissa. Soli enim Reges, vel Imperatores hoc genere vestis utebantur. Et latet piscis inter conchas marinas, de cuius sanguine tingitur purpura. Byssus, sicut dicit Beda., genus est lini candidissimi et mollissimi et tantum nascitur in Egypto, sicut dicitur. Arguitur autem hic dives. Primo de avaritia, unde dicitur. Dives Augustinus Omnis dives, aut iniquus, aut iniqui heres. Item de luxu vestium, unde dicitur. Induebatur purpura et bysso Item de gula, unde dicitur. Epulabatur quotidie splendide Item de immisericordia, unde dicitur. Et nemo illi dabat Item de loquacitate, unde dicitur. Ut refrigeret linguam meam Luxus vestium duo vitia comprehendit, scilicet inanem gloriam, quod notat, purpura et mollitiem carnis, quod notat byssus genus lini candidissimi quod iuxta carnem habetur, purpura vero exterius ostentatur. Gregorius. in homilia Si cultus subtilium, pretiosarumque vestium in culpa non esset, nequaquam sermo divinus tam vigilanter exprimeret, quod dives purpura et bysso indutus in inferno sepultus esset. Arguitur autem quis de luxu vestium, propter quinque, id est sumptuositatem, multiplicitatem, curiositatem, indecentiam, ostentationem. Sumptuositas respicit pretium, unde dicitur vestis pretiosa. De qua supra 7.d. Quid existis in desertum videre hominem mollibus vestimentis indutum ? Ecce qui in pretiosa veste sunt et in deliciis, in domibus regum sunt. Indignum quidem est putridum cadaver pretiosa veste ornari, unde possent multi pauperes sustentari. Ecclesiast. 11.a. In vestitu ne glorieris unquam. Gregorius. Nemo pretiosis vult indui, ubi a nemine possit videri. Plus diligunt alios quam se, qui tanto pretio pascunt oculos alienos. Excusatur tamen vestis multiplex pretiosa, propter consuetudinem, ut variorum episcoporum in Teutonia, propter dignitatem persone, ut grisium et purpura Pape, propter necessitatem, ut monachi non habentes aliam, propter cautelam, ut quando aliquis magnus vult pro bono latere, ut Sebastianus. Multiplicitas respicit numerum. Habent enim multi mutatoria vestium iuxta numerum dierum et de pauperum nuditate non curant. De quibus Iob. 24.b. Nudos dimittunt homines {6. 230vb} indumenta tollentes. Vere tollentes. Hieronymus: Aliena rapere convincitur, qui ultra necessitatem sibi retinere comprobatur. Contra quos dicitur Iacob 5.a. Vestimenta vestra a tineis etc. Curiositas respicit studium. Multi enim magis student ad ornatum vestium, quam virtutum. Contra quos dicitur Mt. 6.d. De vestimentis quid soliciti estis. Respicite etc. Gregorius super Lc. 7. Nemo putet in luxu et studio vestium deesse peccatum. Alioquin de asperitate vestium non laudaretur Ioannes. Indecentia respicit ordinem et statum persone, quia non decet clericum vestiri, ut militem, non dicam meretricem, vel histrionem. Vestis enim militaris, aut meretricia, vel histrionalis aliena est a clerico. Dt. 22.a. Non induetur mulier veste virili, neque vir veste feminea: abominabilis est, qui facit hoc. Soph. primo, b. Visitabo super viros indutos veste peregrina. Ostentatio respicit vanitatem et laudem, cum potius sit vituperium. Oportet enim ovem de lana gloriari non te et vermem de serico.
marg.| Gregorius. Nemo vestimenta precipua nisi ad gloriam querit, ut honorabilior habeatur.
marg.| Boethius : Gemmarum fulgor oculos trahit, sed si quid est in hoc splendore precipuum, gemmarum est. Purpuram autem et byssum nominat Dominus, non solum quia delicata et sumptuosa sunt, sed propter latens mysterium. Purpura enim sanguine tingitur et significat beneficia Ecclesiastica Christi sanguine comparata, vel de sudore pauperum acquisita. Multi enim ea unde pauperes deberent vivere, ponunt in vestibus suis pretiosis. Ier. 2.g. In alis tuis inventus est sanguis animarum pauperum et innocentum. Byssus vero propter candorem significat innocentiam,
marg.| {6. 231ra} Δ quam allegant ad palliandam iniquitatem suam. Dicunt enim, quod ex causa rationabili hoc faciunt, ut innocentes videantur. Item Christo illusum est in purpura et veste alba, ut legitur Mt. 27.c. et infra vigesimotertio, b. Similiter isti et sibi et Christo illudunt in purpura et bysso. Sed certe purpura, que tingitur sanguine, convertetur illis in sanguinem, quia sanguis culpe requirit sanguinem pene. Os. 4.a. Sanguis sanguinem tetigit. Is. 9.a. Vestimentum mixtum sanguine erit in combustionem et cibus ignis. Et candor byssi convertetur in obscuritatem abyssi. Nunc vestiuntur bysso, tunc vestientur abysso. Ex. 15.a. Submersi sunt in mari, id est in amaritudine peccatorum, abyssi operuerunt eos, id est operient.
marg.| {a} Et epulabatur quotidie splendide Ecce voracitas. Epulatio est comestio letitie sociata vere, vel vane. Vere supra 15.g. Epulari oportebat et gaudere. Vane. Iac. 5.a. Epulati estis et in luxuriis enutriti. Et de ista dicitur hic. Epulabatur quotidie splendide Verumtamen est splendor mense, quem non sibi, sed aliis, id est pauperibus, facit misericordia. De quo Sir. 31.c. Splendidum in panibus benedicent labia multorum etc. Iste splendor consistit in faciei hilaritate et eleemosynarum largitate. 2Cor. 9.b. Non ex tristitia, aut ex necessitate. Hilarem enim etc. Item est splendor, quem sibi soli facit luxuria. Za. 7.b. Numquid non vobis comedistis et vobismetipsis bibistis ? Iste splendor extenditur non solum ad fercula artificialiter preparata, sed etiam ad vasa argentea et aurea et supellectilia candida, ad luminaria multiplicata. De hoc loquitur Lucanus. O quesitorum terra, pelagoque ciborum Ambitiosa fames et laute gloria mense. Beatus Bernardus. Ceterum voluptas gutturis, que hodie tanti emitur, vix duorum obtinet latitudinem digitorum. Huius tam modice partis tam exigua delectatio, quanta paratur solicitudine, quantam denique molestiam parit ? Unde quidam leccator dixit. Utinam haberem collum gruis. Sequitur.
Numérotation du verset Lc. 16,19 
mystice
marg.| Mystice. {g} Homo quidam etc.  Dive s indutus purpura et bysso significat populum iudaicum exterterius vite cultum habentem et legis accepte divitiis et deliciis utentem ad nitorem, non ad vilitatem. Lazarus ulceribus plenus, significat Gentilem populum, peccatis plenum. Cupit autem de micis cadentibus saturari, sed nemo illi dabat, quia Iudaicus populus de lege superbiens non vult Gentilem populum ad legis cognitionem admittere. Canes lingentes vulnera, sunt predicatores curantes predicando peccata. Et sic canes in bono accipiuntur. Accipiuntur etiam in malo, scilicet adulantes, qui peccatores in errore fovent, dum favente is Cetera inveniuntur in Glossa?
Numérotation du verset Lc. 16,19 
moraliter
marg.| {g} Homo quidam erat dives Nota, sunt divitie temporales. De * quibus. Ps. 61. Divitie si affluant, nolite cor apponere. Item divitie spirituales, id est dona et virtutes, atque scientie. De quibus Prv. 8.b. Mecum sunt divitie et gloria, scilicet nitor conscientie, opes superbe et iustitia. Superbe, sancta superbia, que facit ire sursum et indignari peccatis. Thesaurus istarum divitiarum est timor. Is. 33.a. Divitie salutis sapientia et scientia, timor Domini ipse est thesaurus eius. Et sicut nullus debet superbire de temporalibus divitiis propter casus, qui de facili possunt contingere, nec pauperi insultare, quia qui modo est dives, cras erit pauper et e converso. Similiter contingit in divitiis spiritualibus, quandoque, qui de virtutibus et scientia extollitur, cadit in aliquod grave peccatum, ita quod postea numquam resurgit et alius, qui diu fuit in peccatis postea penitet et perseverat in bono. Exemplum de Iuda et Paulo. Primi sunt presciti, significati per Iudam, secundi predestinati, significati per Paulum. Primi significantur per divitem, secundi per Lazarum. Item per divitem significantur superbi prelati, per Lazarum subditi, vel quilibet peccatores peccata sua humiliter confitentes. Ideo Lazarus nominatur et dives non, quia novit Dominus, qui sunt eius. 2Tim. 2.c. Bonos finaliter novit ex nomine. Ex. 33.d. Ego novi te ex nomine. Malos autem finaliter non novit. Unde Mt. 7.c. Quibusdam dicentibus. Domine, Domine, in nomine tuo prophetavimus et virtutes multas fecimus, respondebit. Non novi vos. Signanter ergo dicitur.
marg.| {a} Erat dives per preteritum imperfectum, quia talis, qui non est finaliter bonus, imperfecte est dives, quia eius divitie pretereunt et pereunt.
marg.| {b} Qui induebatur purpura et bysso Purp ura vestis est Regia et sanguine tingitur, ideo significat iustitiam, quam debent Prelati in viros sanguinum exercere, id est in peccatores. Unde Ct. 7.c. Caput tuum ut Carmelus, come tue sicut purpura Regis vincanta canalibus. Caput est mens, que debet prudenter circumcidi a pravis cogitationibus et malis desideriis. Come, cogitationes sunt et affectiones. Purpura Regis, rigor iustitie. Canalis, que est vas aque, est humilitas, in qua sapientia continetur. Prv. undecimo, a. Ubi humilitas, ibi sapientia. Et sicut purpura ponitur in canali, ut tingatur, ita iustitie rigor debet misericordie sociari, ut iustitia per misericordiam condiatur. Byssus, quia candida est, significat continentiam. Apc. 19.b. Datum est ei, ut se operiat byssino splendenti et candido. Unde frequenter misericordia iustitie sociatur in scriptura. Prv. vigesimo, d. Misericordia et veritas custodiunt Regem et roboratur clementia thronus eius. Et debent semper coniungi in illis, qui sunt reges, id est in Prelatis et confessoribus. Quia ergo quidam prelati confessores de continentia elati rigide obiurgant et exasperant peccatores, peccata sua confitentes, bene dicitur.
marg.| {c} Qui induebatur purpura et bysso id est candore continentie, et rigore iustitie.
marg.| {a} Et epulabatur quotidie splendide ante casum. Virtutes enim et dona sicut sunt vestimentum, ita sunt cibus et refectio anime, Vestimentum enim exterius ornat, cibus interius reficit et virtus exterius ornat per bonam conversationem et sic est vestimentum et interius reficit per devotionem et sic est cibus. Per primum placet homo hominibus, per secundum placet Deo. Utrumque est necessarium, propter quod dicit Apostolus 2Cor. octavo, d. Providemus enim bona etc. Quotidie dicit, quia singule virtutes propriam illuminationem et refectionem habent. Unde Iob. 1.a. Ibant filii Iob. et faciebant convivia per domos unusquisque in die suo. Ibi Gregorius. Unusquisque in die suo convivium facit, dum unumquodque donum, mentem propria illuminatione pascit et reficit. Unum diem habet timor, maiorem diem pietas et maiorem scientia, adhuc maiorem consilium et sic de aliis. Unde Ecclesiastic. trigesimotertio, a. Quare dies diem superat et iterum lux lucem etc. Splendide dicit, quantum ad exterioris exempli exhibitionem. Mt. 5.b. Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona etc.
Numérotation du verset Lc. 16,20 
marg.| {b} Et erat quidam mendicus Diviti adiungitur pauper, quia uterque alteri confert et uterque a Domino est. Voluit enim Dominus alios pauperes, alios divites esse, ut illi sustinendo, isti largiendo proficerent in virtute. Prv. 22.a. Dives et pauper obviaverunt sibi, utriusque operator est Dominus. Item Prv. 29.b. Pauper et creditor obviaverunt sibi et utriusque illuminator est Dominus. Lazarus est pauper, dives est creditor. Habebat enim, quod credere poterat Lazaro, si vellet.
marg.| {d} Nomine Lazarus Glossa Pauper humilis per approbationem ex nomine scitur. Unde et Dominus ait Moysi. Novi te ex nomine. Bernardus. Quantos Lazaros hodie videtis et plus de equorum phaleris, quam de proximorum miseria cogitatis. Pater Abraham dic sententiam. At ille, pro malis presentibus nunc consolatur Lazarus, pro bonis presentibus dives cruciatur. Aggravatur autem peccatum et avaritia divitis. Primo in hoc, quod dicitur:
marg.| {c} Quidam mendicus id est unus. Qui enim uni non dabat, multo minus daret multis, infra Io. 3.c. Qui habuerit substantiam etc. Ecclesiast. 4.a. Declina pauperi sine tristitia aurem tuam et redde debitum. Secundo aggravatur peccatum divitis per hoc, quod dicitur, non pauper, sed mendicus Sunt enim pauperes, qui non sunt mendici, quia non pulsant et ideo non ita excitant pietatem. Clamor enim pauperis multum quandoque excitat pietatem divitis. Propter quod dicit Eccl. 4.a. Clamorem contribulati ne despexeris. Tertio aggravatur peccatum divitis per hoc, quod additur.
marg.| {e} Qui iacebat ad ianuam eius Nam quomodo quereret absentem, qui non respiciebat ante ianuam suam iacentem ? O quam dissimilis erat, Iob. trigesimoprimo, d. Foris non mansit peregrinus et ostium meum viatori patuit. Quam dissimilis etiam Abraham, qui stabat in ostio tabernaculi, ut. susciperet peregrinos. Gn. capitul. decimo octavo, a. Et super illud, infra ult. e. Coegerunt eum, dicit Gregorius. Hospites et peregrini non solum vocandi sunt ad hospitium, sed trahendi. Notatur etiam hic arrogantia divitis, qui non tantum mendicum non reficiebat, nec etiam eum videre sustinebat et ideo non {6. 231rb} permittebat eum iacere intra ianuam, ne videret eum. Et dicit Chrysostomus, super hunc locum. Iacebat ante ianuam Lazarus, ut crudelitatem divitis in suo corpore demonstraret. Iacebat ante ianuam, ut dives dicere non posset, non vidi, in angulo fuit, aspicere non potui. Iacebat ante ianuam, ut dives eum videret exiens et revertens. Glossa Bede. Gregorius. In una re duo iudicia Dei explentur. Ex visione pauperis diviti non miserenti cumulus damnationis infertur et rursum ex visione divitis tentatus quotidie pauper probatur, quem ad ipsius probationem paupertas simul et egritudo et visa divitis copia et nulla sibi adhibita consolatio, afficiunt. Unde multa erant huius pauperis conflatoria, sicut et aliorum pauperum sunt multa. Quarto aggravatur peccatum divitis per hoc, quod dicitur.
marg.| {f} Ulceribus plenus] Solent enim ulcera infirmorum visa magis provocare affectum intuentium. A quibus qui avertit oculos, impius est. Eccles. quarto, a. Oculos tuos ne transvertas ab ullo paupere. Prv. 12.b. Viscera impiorum crudelia. Super hunc locum dicit Petrus Raven. Auribus divitis obduratis, nihil esset unius vox clamantis. Unde Dominus ad aperiendum cor eius, totum corpus pauperis vulneribus operuit, ut quot essent vulnera, tot essent ora clamantia. Glossa Ambrosii Huius ulcera etc. Unguentatosque convivas, tangit consuetudinem quarumdam terrarum, in quibus pro balneis utuntur unguentis. Sequitur.
Numérotation du verset Lc. 16,21 
marg.| {a} {6. 231va} Δ Cupiens saturari In h oc fames pauperis demonstratur et peccatum divitis aggravatur. Is. 58.c. Frange esurienti panem tuum et egenos, vagosque etc. Ecclesiastic. 4.a. Animam esurientem ne despexeris et ne ex asperes pauperem in inopia sua. Glossa GREGORII. Si qua reprehensibilia videmus in pauperibus, non debemus despicere, quia fortasse quos morum infirmitas vulnerat, hos medicina paupertatis curat.
marg.| {b} De micis, que cadebant de mensa divitis Et i n hoc etiam aggravatur peccatum divitis. Si enim peteret pauper delicias, non esset audiendus. Prv. 19.b. Non decent servum delicie, id est pauperem. Augustinus. De verbis Domini. Non cogantur divites pauperum cibis uti, utantur consuetudine infirmitatis sue et doleant, se aliter non posse, quia si consuetudinem mutant, egrotant, edant superflua, dent pauperibus necessaria, edant pretiosa, dent pauperibus vilia et quidem pauperum sunt reliquie, non delicie, non oblectamenta, sed fragmenta. Iob. 22.b. Aquam lasso non dedisti et esurienti subtraxisti panem. O dives, e contrario. Iob. 31.b. Si negavi pauperibus quod volebant et cor vidue exspectare feci ?
marg.| {c} Et nemo illi dabat nec Dominus, neque famulus. Crudelis Dominus crudelem habet famulum. Ecclesiastic. 10.a. Secundum iudicem populi et sic ministri eius. Chrysostomus Infelix et si Dei precepta non consideras, saltem misere conditionis tue et time, ne tu talis efficiaris. Iob. 5.d. Visitans speciem tuam non peccabis.
marg.| {d} Sed et canes veniebant et lingebant ulcera eius Hos nec ipse poterat removere a se, nec visitator erat, qui removeret. Tria notantur hic contra divitem, secundum Petrum Ravenne. Primum est, quod canes sunt mitiores pauperi quam dives. Unde dicit: canes pauperis ulcera curant magisterio nature, dives pauperem negligit natura accusante. Secundum est, quod dives est mitior canibus suis quam pauper. Unde dicit: Dives miser, si pauperi micam non dedisti, saltem quare canes abigere neglexisti ? Sed canes tui mitiores te, immo tu immitior eis et mitior canibus tuis quam pauperi fuisti. Canes tui aliquando pinguia, sed nec micam de mensa tua pauper recepit. Tertium est, quod pauper largior fuit canibus divitis, quam dives ipsi pauperi. Unde dicit. Dives pauperem de micis cadentibus non pascit et pauper canibus divitis de carnibus suis humanus existit et miro modo pauper canes divitis suis vulneribus pascit in vulnus divitis. Sequitur.
Numérotation du verset Lc. 16,20 
moraliter
marg.| {b} Et erat quidam mendicus nomine Lazarus Sicut diximus, Lazarus pauper et mendicus, figura est peccatoris, tamen predestinati. Et dicitur mendicus, non solum pauper. Mendicus enim est, qui querit ostiatim et hic est peccator, qui querit suffragia Sanctorum et consilia peritorum, quibus exeat a peccato. Unde Ecclesiastici sexto, d. Si videris sensatum, evigila ad eum et gradus ostiorum etc. Quidam autem sunt pauperes, non mendici. Isti sunt pauperes superbi. De quibus Eccl. trigesimoquarto, a. Tres species etc.
marg.| Item quidam sunt mendici, non pauperes, qui dicuntur trutanni. Isti sunt hypocrite et falsi claustrales, qui videntur pauperes spiritu et rebus et non sunt, sed habent proprium in rebus, in sensu, in voluntate. Unde significantur per Achor. Iosue septimo, d. qui furatus est de anathemate Iericho ducentos siclos argenti et pallium coccineum et auream regulam. Furtum siclorum pertinet ad proprietatem rerum. Furtum pallii coccinei pertinet ad proprietatem sensus, quo palliantur peccata, que per coccinum significantur. Iuxta illud Is. 1.e. Si fuerint peccata vestra ut coccineum etc. Furtum regule auree pertinet ad propriam voluntatem, que regulatur, quando ex toto subiicitur voluntati Prelati.
marg.| {e} Qui iacebat ad ianuam eius Iace re ante ianuam alicuius, est coram eo, quem iustum reputat, se humiliare. Sicut de publicano legitur, infra 18.c. qui non audebat etiam oculos levare in celum etc.
marg.| {f} Ulceribus plenus et i deo misericordia indigens et medici bonitate, ulcera enim, que exterius in cute virus ostendunt, peccata sunt per confessionem aperta et istorum maxime est miserendum, qui peccata propria confitentur. Illi enim sanari appetunt, qui vulnera detegunt et ostendunt. Unde Boethius : Necesse est, ut vulnus detegas, si operam medicantis exspectas. Prv. 28.b. Qui abscondit scelera etc.
marg.| {a} Cupiens saturari de micis, que cadebant de mensa divitis . Fercula sunt plena divitum, sed mice sunt pauperum, de quibus Io. 6.b. Colligite, que superaverunt fragmenta etc. Mt. 15.c. Nam et catelli edunt de micis, que cadunt etc. Mensa divitis est Scripturarum opulentia et virtutum, de qua debent mice, seu reliquie alique ad infirmos et pauperes redundare. Iuxta illud Apostoli, 2Cor. 8.c. Vestra abundantia etc. Ier. 31.c. Inebriabo animas sacerdotum etc. Una mica huius mense est affectus compassionis, quam omnis dives libenter debet dare pauperibus, sicut Apostol. 2Cor. 11.g. Quis infirmatur etc. Alia est affectus congratulationis. De qua Rm. 12.c. Gaudere cum gaudentibus. Tertia est verbum pie consolationis, aut consilii, vel sustentationis. De primo dicitur Iob. 29.d. Cum sederem quasi rex etc. Ecclesiastic. 18.b. Nonne ardorem etc. De aliis duobus dicit Iob. 29.c. Oculus fui ceco, quantum ad consilium et pes claudo, quantum ad sustentationem. Quarta mica est verbum doctrine et instructionis. Quinta est exemplum sancte conversationis. Sexta subsidium corporalis sustentationis. Et de his tribus dicitur Petro. Io. 21.d. Pasce, pasce, pasce agnos et oves, id est maiores et minores. Sed quia pauci sunt, qui istas micas fideliter dent pauperibus, ideo sequitur.
marg.| {e} Et nemo illi dabat quod provenit vel ex nimia gulositate, vel nimia cupiditate. Nimis gulosus est dives, qui totum comedit et de cuius copia nihil ad pauperes pervenit. De quo Eccl. 11.c. Inveni mihi requiem et nunc manducabo de bonis meis solus. E converso Iob. 31.b. Si comedi buccellam meam solus. Avarus autem aut nullas micas facit, aut vendit eas, ideo nemo illi dabat. Mt. 10.a. Gratis accepistis, gratis date etc. 1Tim. 6.d. Precipe divites fieri in bonis operibus, facile tribuere etc.
marg.| {d} Sed et canes veniebant et lingebant ulcera eius Sicu t dives significat Prelatos immisericordes, sic canes isti significant ministros mansueros, quos aliquando contingit invenire in domo divitis, id est in Ecclesia, seu monasterio duri Prelati. Hi ulcera pauperis lingunt, dum infirmis obsequium pietatis impendunt. Habet autem canis in ore latratum, in dentibus morsum, in lingua medicamentum. Sic bonus Predicator et bonus Confessor et quilibet spiritualium bonorum administrator, debet habere hec tria. Latratus est verbum exhortationis. Tit. 2.d. Hec loquere et exhortare. Sed de malis canibus dicitur. Is. 56.d. Speculatores etc. Morsus est verbum obiurgationis, seu increpationis, quod aliquando necessarium est. 2Tim. 4.a. Argue, increpa, obsecra. Lingue medicamentum est verbum consolationis. Ecclesiastic. 36.d. Si est lingua curationis, est et mitigationis et misericordie. Prv. 12.c. Lingue sapientum sanitas. Ps. 67. Lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso. Ecce quod Lazarus invenit canes divitis meliores quam ipsum divitem. In quo significatur, quod infirmi et pauperes spirituales, id est peccatores in Ecclesia Dei aliquando inveniunt predicatores et confessores simplices meliores sibi, quam divites Prelatos. Ecclesiastic. 9.b. Melior est canis vivus leone mortuo. Canis vivus est predicator bonus. Leo mortuus, prelatus superbus et austerus. De quo Eccl. 4.d. Noli esse sicut leo in domo tua evertens domesticos tuos etc.
Numérotation du verset Lc. 16,22 
marg.| {e} Factum est autem a Deo.
marg.| {f} Ut moreretur mendicus id est peccator morte spirituali, qua quis moritur peccato et incipit vivere Deo. Unde supra 15.g. Mortuus fuerat et revixit. Col. 3.a. Mortui estis etc.
marg.| {g} Et portaretur   *   ab Angelis in sinum Abrahe Hoc iterum factum est a Deo. Sinus Abrahe est pax et quies conscientie, vel tranquillitas vite contemplative. Hbr. 1.d. Omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi propter eos etc. Vel Angeli dicuntur Sacerdotes, qui ad hoc debent iuvare. De quibus 1Cor. 11.b. Mulieres velent corpus suum propter Angelos, id est propter Sacerdotes.
marg.| Item Angeli sunt orationes, eleemosyne, ieiunia, discipline et omnia bona merita, que sunt quasi nuntii nostri ad Deum. Nam et ipse mittit aliquando nuntios suos ad nos, scilicet inspirationes, consolationes, gaudia, timores, desideria bona et huiusmodi. Nuntii nostri sunt ascendentes, sui vero descendentes. Unde Iacob vidit in scala Angelos ascendentes et descendentes. Gn. 28.c. Ab his Angelis portatur mortuus in sinum Abrahe, quia per hoc pervenit peccator penitens ad pacem conscientie et aliquando ad tranquillitatem vite contemplative. Sinus autem non potest fieri nisi duo concurrant, scilicet ampla vestis et cingulum, sic pax conscientie, vel tranquillitas vite contemplative, non potest fieri nisi due virtutes concurrant, scilicet caritas que est ampla vestis anime, de qua Mt. 22.b. Quomodo huc intrasti ? Et continentia, que est cingulum carnis, de quo sup. 22.e. Sint lumbi etc. Verumtamen est sinus Moysi et sinus Abrahe. Sinus Moysi, qui fuit legislator, est latitudo intellectus, quam facit scientia. Sinus Abrahe est latitudo affectus quam facit virtus.
marg.| Non dicitur, quod Angeli portent in sinum Moysi, quia inde extrahitur manus leprosa, que sana intraverat. Ex. 4.b. In quo significatur, quod scientia inflat. 1Cor. 8.a. In sinum vero Abrahe portant Angeli, sed non nisi pauperem spiritu et mortuum mundo. Moriatur ergo anima mea morte iustorum etc. Nm. 23.b.
marg.| {a} Mortuus est autem dives id est iustus, superbus, vel Prelatus austerus morte culpe, de qua Ps. 33. Mors peccatorum pessima.
marg.| {b} Et sepultus est in inferno id est in profundo peccatorum demersus. Nam peccatum talium gravissimum est et vix, aut numquam resurgunt. Quod significat casus Luciferi, de quo Is. 14.d. Ad infernum detraheris in profundum laci. De hoc inferno dicit Ps. 6. In inferno quis confitebitur tibi. Igitur non glorietur dives in divitiis suis, ut dicitur Ier. 9.g. id est non superbiat continens de continentia sua, neque iustus de iustitia sua, quia cito potest mori. 1Cor. 10.c. Qui se existimat stare, videat, ne cadat.
Numérotation du verset Lc. 16,22 
marg.| {e} Factum est autem, ut moreretur mendicus. Non dicit, mortuus est mendicus, quia talium mori, non est mors, sed transitus ad vitam. Unde Sap. 3.a. Visi sunt oculis insipientium mori, illi autem sunt in pace, id est in sinu Abrahe. Dicit autem. Factum est, ut moreretur mendicus. A quo factum est ? A Deo vocante ad gloriam et a miseria liberante. Unde potest dicere. Ps. 122. Anima nostra sicut passer erepta est etc.
marg.| {g} Et portaretur ab angelis quia forte non habuit alios portitores. Petrus Ravenne : Non dedignantur eum portare Angeli, cui prius ministrabant. Hbr. 1.d. Omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi etc. Bar. 5.c. Exierunt a te pedibus suis ducti ab inimicis, adducet autem illos Dominus ad te portatos in honorem sicut filios regum. Petrus Ravenne : Merito pauperi Angelica deputantur officia, cui tam crudeliter denegata sunt humanitatis obsequia.
marg.| {b} In sinum Abrahe Trad unt Sancti ad litteram, quia in loco penarum est pars superior, que ora inferni dicitur, id est extremitas, sicut oram vestimenti dicimus extremitatem. Tradunt etiam, quia pars illa superior aliquantulam modicam habet lucem. Cui tamen videtur obviare, quod ait Iob. 17.b. In tenebris stravi lectulum meum. Ibi enim quievit, Iob. cum ceteris sanctis. Sed locum illum dicit tenebras non simpliciter, sed respectu visionis Dei. Locus ille sinus dicitur pro quiete, vel pro tranquillitate, ut sinum maris dicimus locum in mari secretum ventis et tempestatibus minime pervium. Et licet ibi requieverint {6.231vb} ceteri sancti, sicut Abraham, specialiter tamen dicitur sinus Abrahe, eo quod Abraham fuit prima credendi via et primus aperte predicavit fidem unius Dei. Sed ad litteram sinus Abrahe intelligitur pars superior inferni.
Numérotation du verset Lc. 16,23 
marg.| {c} Elevans autem dives depauperatus.
marg.| {d} Oculos suos cum esset in tormentis id est in flagello conscientie, quod fit ex tribus funiculis. Quorum primus est consideratio damni.
marg.| Tolerabilius enim ei esset, divitem, id est iustum non fuisse, quam a tantis divitiis cecidisse. Ex hoc, quod videt se tot divitias amisisse, magis affligitur et torquetur. Unde Iob. tertio d. Quare misero data est lux, id est cognitio sue miserie. Sap. quinto b. Quid profuit vobis etc. quasi dicat: nihil nisi penam et tormentum.
marg.| Secundus est condemnatio proprii iudicii, quia conscientia ipsum accusat et condemnat. Rm. 2.c. Testimonium reddente etc. Sap. 4.d. Venient in cogitatione etc.
marg.| Tertius est timor periculi, certus est homo, cum ceciderit de pena eterna, si in hoc deprehendatur. Unde dicitur Sap. 18.c. Cum sit timida nequitia, dat testimonium condemnationi. Semper enim presumit seva, perturbata conscientia.
marg.| {a} Vidit Abraham id est Deum patrem omnium et receptorem bonorum.
marg.| {b} A longe quia peccatum longe facit hominem a Deo. Ps. 118. Longe a peccatoribus salus. Is. 59.a. Iniquitates vestre etc.
marg.| {c} Et Lazarum in sinu eius Hoc additur ad augmentum et cumulum tormentorum eius. Sicut enim in inferno magis dolebunt reprobi, quia videbunt bonos in gloria, ita peccator, qui per superbiam cecidit a statu felicitatis et amisit divitias, quas habebat et videt illum, qui prius fuit magnus peccator in sinu Abrahe, id est in statu gratie, in pace conscientie et tranquillitate vite contemplative, magis torquetur.
Numérotation du verset Lc. 16,24 
marg.| {d} Et ipse clamans ore, tacens corde.
marg.| {e} Et dixit: Pater Abraham, miserere mei pecc atum dimittendo.
marg.| {f} Et mitte Lazarum ut intingat extremum id est extremitatem digiti sui in aquam etc. id est concede mihi minimum meritum eius ad meum refrigerium, nec orat dives, ut ducatur ad Lazarum, sed quod Lazarus ad ipsum veniat, in quo significantur quidam peccatores, qui cum in peccatis suis remaneant, alios pro se orare implorant et ipsi seipsos iuvare nolunt. Sed sicut dives manens in inferno, nihil impetravit, ita qui remanent in peccato, nihil impetrant apud Deum, quia peccatores non exaudit Deus. Io. 9.f. Isti sunt similes fatuis virginibus, que nolentes emere oleum, dixerunt aliis: Date nobis et dictum est eis: Ite etc. Mt. 25.a. quasi dicat: si vultis iuvari ab aliis, vel a Deo, vosipsi coadiuvate, 1Cor. 3.b. Dei coadiutores sumus. Debet ergo dives laborare, ut veniat ad Lazarum, non tantum rogare, ut Lazarus veniat ad ipsum. Cum autem digitus sit Spiritus Sanctus, ut dicitur Ex. 8.e. Quid est extremum digiti, nisi gratia in extremis ? Unde extremum digiti intingitur in aqua et datur petenti, cum peccatori datur finalis, seu in fine gratia. Iste quidem digitus habet tres iuncturas, sive tres partes. Prima pars est gratia iustificans, secunda est gratia conservans, tertia est gratia consummans, id est finalis. Multi non multum curant de primis duabus, sed tertiam postulant, quantum possunt, id est bonum finem, seu finalem gratiam: Hoc enim est petere extremum digiti. Sic petiit Balaam non penitens: Moriatur anima mea etc. Nm. 23.b. Sed dicit Augustinus Non potest bene mori, qui male vixit.
marg.| {g} Ut refrigeret linguam meam que continuo motu agitata quasi rota inflammatur. Unde Iacob 3.b. Lingua nostra ignis est etc. A gehenna, id est a diabolo, vel a propria concupiscentia: ideo bene indiget refrigerio.
marg.| {h} Quia crucior in hac flamma. Est duplex flamma. Una presens, scilicet flamma male concupiscentie. Altera est flamma gehenne. De quibus Is. 50.d. Ambulate in flammis, quas succendistis vobis, ligna, id est peccata congerendo et adipem voluptatum desuper infundendo. Ier. 7.d. Filii colligunt ligna etc. Eccl. 23.c. Homo nequam in ore etc. Ambulare in flammis est, de flamma ad flammam transire, de flamma concupiscentie ad flammam gehenne.
Numérotation du verset Lc. 16,25 
marg.| {i} Et dixit illi Abraham id est Deus, qui loquitur homini intus in conscientia et foris in Scriptura.
marg.| Fili, recepisti
Numérotation du verset Lc. 16,25 
mystice
marg.| Mystice autem sinus Abrahe intelligitur requies beatorum. Unde oramus animas defunctorum collocari in sinu Abrahe, id est in requie beatorum. Dicit ergo:
marg.| {b} In sinu Abrahe id est in loco quietis. In sinu quidem abscondit et fovetur res: sic anime sancte in quiete absconduntur, ne diabolus tangat eas, vel videat ad nocendum. Ibi secure sunt ab omni turbine et tempestate, sicut res in sinu. Is. 4.b. Super omnem gloriam protectio et tabernaculum {6.232ra} Δ in umbraculum diei ab estu et in securitate et in absconsione a turbine et a pluvia. Col. 3.a. Vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Ps. 30. Abscondes eos in abscondito faciei tue. Item ibi foventur anime quasi prius confracte. Unde Dominus se comparat galline, que sub alis fovet pullos suos. Mt. 23.d. Unde et secundum Damascenum ; Deus triplicem habet interpretationem. Interpretatur enim currens, quod pertinet ad patris potentiam. Videns, ad filii sapientiam: Fovens, ad Spiritus sancti bonitatem. Illa autem quies dicitur sinus Abrahe, potius quam aliorum, quia sicut dictum est, primus predicavit fidem et etiam propter officium hospitalitatis. Unde Petrus Raven. Parum se beatum crederet Abraham, si in superna gloria a pio cessaret hospitalitatis officio. Est autem multiplex sinus, in quo mali modo foventur et ideo non merentur foveri in sinu Abrahe. Primus est voluptatis, de quo Prv. 5.d. Quare seduceris, fili mi, ab aliena et foveris in sinu alterius ? Aliena est caro, que animam, que de celo est, trahit ad terram, unde ipsa est et sic alienat a Deo. Secundus sinus est cupiditatis: de quo Prv. 17.d. Munera de sinu impius accipit, ut pervertat semitas iudicii. Tertius est sinus vanitatis, de quo Ez. 43.d. In sinu eius erat cubitus et definitio eius usque ad labium. Cubitus est mensura perfecta. Unde cubitus est in sinu eius, qui opinione sua sibi videtur esse perfectus. Et definito usque ad labium, quando verba iactantie de sua perfectione profert. Ex. 4.b. Cum misisset Moyses manum suam in sinu suo, protulit leprosam. Quartus sinus est impotentie, de quo Iob. 31.d. Si abscondi quasi homo peccatum meum et celavi in sinu meo iniquitatem meam. Quintus est negligentie, de quo 3Rg. 3.c. Tulit filium meum de latere meo et posuit in sinu suo, suum autem filium, qui erat mortuus, posuit in sinu meo. Per istas mulieres significantur prelati, qui in sinu negligentie filios suos, quos deberent fovere per diligentiam, opprimunt per negligentiam. Sextus sinus est male conscientie, de quo Is. 65.a. Remetiar opus eorum primum in sinum eorum. De bona vero conscientia dicitur Iob. 19.d. Reposita est hec spes mea in sinu meo.
marg.| {a} Mortuus est etc.  Pret erito perfecto utitur Dominus, ad innuendum, quod dives perfecte est mortuus non una, sed triplici morte.
marg.| Prima est culpe, qua Deus separatur ab anima. Hac mortuus fuit dives, dum viveret. De qua dicitur 1Tim. 5.a. Vidua, id est anima a Christo separata, in deliciis vivens mortua est.
marg.| Secunda est nature, qua separatur anima a corpore.
marg.| Tertia est gehenne, qua separatur anima a gloria. De his duabus dicitur Apc. 20.d. Infernus et mors missi sunt in stagnum ignis, hec est mors secunda. Hoc est triplex ve, de quo Apc. 8.d. Ve, ve, ve, habitantibus in terra.
marg.| {b} Et sepultus est in inferno] Is. 14.c. Detracta est ad inferos superbia tua, condidit cadaver tuum. Iob. 21.b. Ducunt in bonis dies suos etc. scilicet in inferno sepeliuntur. In hoc cemeterio sepeliuntur parochiani diaboli, in celo vero sepeliuntur parochiani Christi. Cognoscitur autem de quolibet, cuius parochianus sit eius, scilicet a quo baptizatus est et cui decimas et primitias reddit, a quo audit missas et horas. Qui baptizatur aqua penitentie, est parochianus Christi. Io. 3.a. Nisi quis renatus fuerit etc. Qui autem baptizatur in aqua concupiscentie, parochianus est diaboli. Ex. 1.d. Precepit Pharao omni populo dicens, quicquid masculini sexus natum fuerit, in flumen proiicite. Ibi character Christi imprimitur, de quo Ez. 9.c. Omnem, super quem videritis Tau, ne occidatis. Hic vero imprimitur character diaboli, de quo Apc. 13.d. Ne quis posset emere, vel vendere nisi etc.
marg.| Item, qui primitias et decimas, id est initia operum et consummationem reddunt diabolo, eius parochiani sunt, ut dives iste. Item, qui missas diaboli audiunt, eius parochiani sunt. In missa Christi panis transubstantiatur in Corpus Christi. Similiter in missa diaboli, panis transubstantiatur in corpus diaboli. Quis panis iste ? Is. 65.d. Serpenti pulvis panis eius, id est homo levis et dissolutus, qui transubstantiatur in corpus diaboli, dum peccando fit membrum eius.
marg.| Item hore diaboli sunt vane cantilene: quas qui audit, parochianum diaboli se ostendit et ideo in morte sepelietur in eius cemeterio, id est in inferno. Sequitur.
marg.| {c} Elevans autem etc.  Pros equitur Dominus parabolam de divite, dicens, quia de loco penarum, id est de inferiori parte inferni, vidit Abraham et Lazarum in sinu {6. 232rb} eius. Quinque autem notantur hic ad litteram.
marg.| Primo status divitis et Lazari permutatio, cum dicitur. Elevans autem oculos suos Secu ndo, tormentorum cumulatio, cum dicitur: Cum esset in tormentis vidit Lazarum.
marg.| Tertio, divitis vana presumptio, cum dicitur. Pater Abraham miserere mei Quar to stulta petitio, cum dicit.   Mitte Lazarum Quin to, pene ad culpam conveniens ordinatio, cum dicit.   Ut refrigeret linguam meam etc.   Fuit autem permutatio status quoad tria, scilicet quoad locum. Lazarus enim sursum erat, dives deorsum. E converso fuerat ante: Nam dives sedebat ad altam mensam: Lazarus iacebat ad ianuam. Et hoc est, quod dicit Prv. 14.c. Iacebunt mali ante bonos et impii ante portas iustorum. Item Prv. 20.d. Superbum
marg.| {6. 232va} Δ sequitur humilitas, id est deiectio et humilem spiritu suscipiet gloria. Item quoad delicias. Solebat enim Lazarus esse in tormentis, dives in deliciis, nunc autem e converso. Et hoc est, quod dicitur Is. 65.c. Servi mei comedent et vos esurietis. Item quoad dignitatem. Solebat enim Lazarus mendicare a divite ; nunc autem e contrario. Et sicut dives non audiebat Lazarum, ita nec ipse modo auditur. Prv. 21.b. Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, ipse quoque etc. Secundo, notatur tormentorum eius cumulatio, cum dicitur.
marg.| {a} Cum esset in tormentis etc. Gregorius Dives tamen Abraham fuerat, qui Lazarum in sinu habebat. Et nota quod reprobi a longe sunt ab electis et loco et merito, quia ultra non possunt habere locum merendi. Nec est hoc ad revelationem doloris, quod Lazarum videt in gaudio, sed magis ad cumulum damnationis, sicut non est ad diminutionem gaudii, sed potius ad augmentum, quod Lazarus videt divitem in tormentis. Unde Gregorius Credendum est, quod ante retributionem extremi iudicii iniusti in requie quosdam conspiciant, ut eos videntes et conspicientes in gaudio, non solum de suo supplicio, sed etiam de illorum bono crucientur. Iusti vero in tormentis semper iniustos intuentur, ut hinc eorum gaudium crescat, quia malum conspiciunt, quod misericorditer evaserunt. Ut ergo peccatores in iudicio amplius puniantur et eorum vident gloriam, quos contempserunt et de illorum pena torquentur, quos inutiliter amaverunt. De hoc etiam Is. ult. g. Egredientur et videbunt cadavera virorum, qui prevaricati sunt in me. Cadavera dicit corpus et animam reproborum, que sunt data vermibus corrodenda. Eccl. 10.b. Cum morietur homo etc. Tertio, notatur eius presumptio, cum dicitur.
marg.| {d} Et ipse clamans, dixit: Pater Abraham, miserere mei Hec est illa sera penitentia, in qua fatue Virgines clamant: Aperi nobis ; Mt. 24.a. Modo vocat patrem, quem noluit imitari. Petrus Raven. Si pius, si hospitalis in pauperem fuisses, filius Abrahe esses. Qui genitoris opera non facit, negat genus, dicente Domino: Si filii Abrahe estis, opera Abrahe facite. Io. 8.c. Quarto, notatur stulta petitio, cum dicit:
marg.| {f} Et mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aquam Petr us Raven. Adhuc divitem sua malitia non deserit, qui non se ad Lazarum duci postulat, sed ad se Lazarum vult deduci. Unde et quo ? Ad infernum de gremio patris, ad profundum chaos de solio sublimi, ad stridorem tormentorum de sancta quiete et tanto silentio beatorum. Chrysostomus: Quondam Lazarum videre dedignabaris et nunc digitum eius desideras.
marg.| Item Chrysostomus Qui in pretiosis excessit in culpa, vilissima petit in pena. Beda. Qui micas panis de mensa cadentes Lazaro non dedit, de extremo eius digito aquam in ore suo cupit distillari et qui minima non dedit, in inferno minima querit.
marg.| Quinto, notatur pene ad culpam conveniens ordinatio, cum dicit.
marg.| {g} Ut refrigeret linguam meam Glossa Bede in qua amplius patior, quia crucior in hac flamma Petebat de digito Lazari madefacto distillari guttam aque in os suum, ut esset refrigerium lingue. Certum est, quia anima divitis erat in inferno et cruciabatur dives iste in lingua, scilicet pro loquacitate, quia in mensa loquacitati operam dedit. In multiloquio autem non deest peccatum. Unde Beda. In hoc nota, quia sicut mos est etiam inter convivia loquacitati studuit. Augustinus Quomodo intelligitur, lingua, flamma, sinus Abrahe et huiusmodi ; vix a mansuetis, a contentiosis numquam invenitur. Ut refrigeret linguam meam etc. Hic dicit Petrus Raven. Si iam te possidet totum ignis inferni, quare solius lingue desideras estibus subveniri ? An quia lingua magis uritur, magis ardet, que pauperi insultavit, que misericordiam denegavit ? Hec precedit ad iudicium, que precessit ad peccatum. Hec primo degustat cruciatus, que pretiosos cibos et odorata pocula degustavit. Sap. undecimo c. Per que peccat quis etc.
marg.| Item, qui minima negavit, minima petit et negantur ei. Unde Gregorius Dives ille, qui mense sue minima dare noluit, in inferno positus usque ad minima petenda pervenit. Nam guttam aque petiit, qui micam panis negavit. {6. 232vb} Et hoc est, quod dicitur Prv. 28.d. Qui dat pauperi, non indigebit, qui despicit deprecantem, sustinebit penuriam. Petrus Raven. Quid est dives, ubi sunt torcularia tua et horrea ?
marg.| Item, quid est quod dicis, ut intingat extremum digiti sui in aqua et non magis, ut afferat aquam ? Ergo iuxta te est aqua, quare ergo non sumis ? quia vincante sunt manus tue. Et merito, quia solutis in debilitatem manibus Lazari subvenire contempsisti. Linguam Ier. 48.c. Descende de gloria, sede in siti, habitatio filie Dibon, id est sufficiens ad intellectum. Sequitur.
marg.| {i} Et dixit illi Abraham: Fili etc. Hunc divitem appellat Abraham filium: Unde patet, eum filium Abrahe secundum carnem fuisse, id est Iudeum. Hinc etiam habetur auctoritas, quod mali faciunt aliqua bona meritoria temporalis premii, sed non eterni. E contrario boni aliqua mala, quibus merentur penam temporalem, {6. 233ra} Δ non eternam, ut iste Lazarus. Unde Beda. Nota quod dives iste aliquid boni habuit, ex quo bonum transitorium in hac vita recepit et Lazarus aliquid mali habuit, sed ignis inopie purgavit. Hec sententia videtur terribilis et precipue illis, qui in vita sua bona recipiunt, quia iucundius vivunt, quam alii homines. Hanc enim videtur Abraham causam damnationis huius divitis dicere, quia recepit bona in vita sua. Et nota, quia Beda. adheret verbo   recepisti Prop rie enim dicitur quis recipere, quod pro mercede capit. Ac si diceret Abraham diviti. Tu quidem fecisti aliqua bona, quibus temporalium affluentiam meruisti et mercedem in vita tua recepisti. Item nota quod in hoc, quod dicit.
marg.| {a} Fili incutit ei dolorem. Unde Petrus Raven. Tu vocas me patrem et ego voco te filium: ut tu graviter doleas perdidisse, ad quod natus es, quod tibi gratia dederat et natura, voco te filium, ut in me maneat patientia mea et tua maneat in te pena. O quantus erit dolor, quando delebitur nomen filii ab eis, quod in octava circumcisionis recipiendum erat et transibunt a nomine, ad quod debuerunt transire. Sicut dicitur Ex. 30.b. Hoc dabit omnis, qui transit ad nomen. Item in hoc, quod dicit.
marg.| {b} Recordare, quia recepisti bona in vita tua auge t afflictionem. Hoc est enim, quod maxime cruciat damnatos, scilicet preteritarum deliciarum recordatio, quas mallent non habuisse. Unde Boethius : Infelicissimum genus infortunii est fuisse felicem. Item in hoc, quod dicit.
marg.| {d} In vita tua reno vat dolorem. Dolent enim reprobi in inferno, quia vixerunt sibi, non Deo. Eccles. 11.d. Ne laudaveris hominem in vita sua. Secundum Glossa myst. videtur posse mutari constructio, ut sic dicatur.
marg.| {c} Recepisti bona in vita tua quasi dicat: recepisti bona tua, id est que putabas tuam beatitudinem. Sic mali recipiunt bona in vita, id est que videntur eis bona, sed iusti non recipiunt bona, id est que reputent, vel que videantur eis bona, quia non recipiunt ea pro recompensatione meritorum. Leguntur enim quidam et Abraham et Isaac et alii in bonis temporalibus abundasse, non tamen pro recompensatione meritorum sunt eis collata a Deo, sed gratis. Sequitur.
marg.| {e} Et Lazarus similiter mala Quia sicut dives ex aliquo merito bona in vita sua recepit, que cum vita transierunt, ita Lazarus ex aliquo demerito mala in vita sua recepit, que cum vita sua finita sunt.
marg.| {f} Nunc autem hic consolatur eter na consolatione pro brevi et momentanea tribulatione. 2Cor. 4.d. Id quod in presenti est momentaneum et leve tribulationis etc. Nunc sunt ei nuptie architriclini, in quibus aqua doloris versa est in vinum gaudii et consolationis. Io. 2.b. Hoc est, quod dicitur Io. 16.d. Tristitia vestra vertetur in gaudium etc. Chrysostomus Si egrotamus, si pauperes sumus, gaudeamus, accipiamus mala in vita nostra, ut postea recipiamus bona.
marg.| {g} Tu vero cruciaris eter no cruciatu pro modica voluptate. Gregorius Momentaneum est, quod delectat, sed eternum est, quod cruciat. Prv. 14.b. Risus dolore miscebitur et extrema gaudii luctus occupat. Ecce, qui fuit in deliciis temporaliter, nunc est in pena eternaliter. Hec mutatio miro modo figurata est. Gn. 48.c. ubi dicitur, quod Iacob manum dexteram posuit super minorem filium Ioseph, qui erat ad sinistram suam et e converso manum sinistram posuit super maiorem filium, qui erat ad dexteram suam. Per dexteram in Scriptura significatur prosperitas, per sinistram vero adversitas et certe, qui sunt hic in adversitate propter Deum, erunt in futuro in prosperitate. Et e converso, qui sunt hic in prosperitate, erunt in futuro in adversitate. Nunc enim Dominus crucifixus stat ad Occidentem vocans peccatores ad penitentiam, sed tunc vertet se ad Orientem ducens suos ad gloriam et ita, qui modo sunt in dextera, erunt in sinistra et e converso. Beatus Bernardus. O quantos Lazaros etc.
Numérotation du verset Lc. 16,25 
moraliter
marg.| {a} Fili, recepisti bona fortune bona nature, bona gratie.
marg.| {d} In vita tua quibus male usus es superbiendo.
marg.| {e} Et Lazarus similiter mala culpe, quibus bene usus est penitendo et confitendo et mala pene, quibus bene usus est se humiliando et patienter sustinendo.
marg.| {f} Nunc autem hic consolatur in sinu Abrahe, id est in pace conscientie, vel tranquillitate vite contemplative, ad quem locum peccator peracta penitentia portatur ab Angelis, ut predictum est. Is. 61.a. Dabo oleum gaudii pro luctu et pallium laudis pro spiritu meroris.
marg.| {g} Tu vero cruciaris in inferno, intus, scilicet conscientia flagellante. Et merito talis sine misericordia cruciatur, quia noluit ipse, cum posset indigenti pauperi misereri. Mt. 18.d. Serve nequam etc.
marg.| {h} Et in his etc. id est magna distantia premiorum iuxta distantiam meritorum. Dives, quia de bonis Domini superbivit, demersus est in infernum: Lazarus vero, quia de peccatis suis humiliter penituit, sublimatus est in celum. Iob. 28.a. Lapidem caliginis et umbram mortis, id est reprobos, in peccatis induratos, dividit torrens penitentie, vel divine scientie, a populo peregrinante, scilicet ab electis, qui se reputant peregrinos in mundo. Unde 1Cor. 5.b. Quandiu sumus in hoc corpore etc. Hbr. 13.c. Non habemus hic manentem etc. Benedicit Firmatum est, ut hi, qui volunt etc. quia non possunt post mortem merita permutari.
Numérotation du verset Lc. 16,26 
marg.| {h} Et in his omnibus etc.  Nota , quia Abraham iam ostenderat eum talem esse, cui non deberet subveniri, {6. 233rb} modo ostendit, quia non potest ei subvenire etsi vellet, quia forsitan adhuc dives instanter rogaret, nec clamare desisteret, quasi dicat: Abraham: Recepisti bona in vita tua, in voluntate temporalium spem posuisti, dedisti operam ambitiosis et superfluis ornatibus et comessationibus, vaniloquiis, quia Epulones solent dare operam loquacitati et ita multa sunt, que me excusant, ne subveniam tibi, quia talis es, cui non debet subveniri. Et in his omnibus id est inter hec omnia, que me excusant, unum est, quod omnino me absolvit, scilicet quia nullo modo possum tibi subvenire.
marg.| {i} Quia magnum etc. scilicet impossibilitas commeandi, quia nemini de nobis est facultas commeandi ad vos, vel e converso. Notatur et hic distantia locorum secundum differentiam meritorum. Quod significatur Ex. 8.f. ubi dicitur: Ponam divisionem inter populum meum et populum tuum. Hec divisio fuit in terra Gessen, ubi erant filii Israel, ubi erat semper lux et pax: In terra vero Egypti semper erant tenebre et tumultus. Vel istud chaos dicitur ex una parte inflexibilis iustitia Dei: ex altera parte immutabilis exigentia meritorum, scilicet quia nec ibi possunt vitam eternam mereri, nec boni mortem eternam. Hec confusio non est in hac vita. Nam et boni possunt fieri mali et mali boni. Ambrosius. Inter pauperem et divitem chaos est, quia post mortem nequeunt mutari merita. Unde sequitur.
marg.| {k} Ut hi, qui volunt hinc transire ad vos, non possint, neque inde huc transmeare id est si vellent non possent. Et nota, quia principium Glossa Gregorii Sicut reprobi etc. innuere videtur, quod electi, qui vident reprobos in tormentis, compatiuntur eis. Quod stare non potest, quia idipsum eorum beatitudinem offuscaret. Non enim potest esse compassio miseri sine angustia animi.
marg.| Item si ex affectu compassionis condescenderent, non in omnibus voluntati Dei concordarent. Nota ergo, quia Glossa seipsam determinat, finis principium. Quia ergo dicitur in principio, volunt, sed non possunt, intelligendum est, volunt de natura, non tamen simpliciter volunt, sicut Angeli de natura possunt peccare, id est in ea natura creati sunt, in qua possunt peccare, nisi confirmarentur, ita electi ad reprobos de natura transire volunt, id est in natura humana compassionem habuerunt: et adhuc haberent, nisi adeo Dei iustitie astricti essent. Licet ergo electi naturaliter sint misericordes et compassibiles, tamen erunt adeo coniuncti divine iustitie et conformes divine voluntati, ut nulla compassione ad reprobos moveantur. Modo potest esse transitus de malis ad bonos et de bonis ad malos, tunc nullus erit transitus. Nunc enim dicitur Dominus transire percutiens Egyptios. Ex. 12.d. Tunc immobilis erit censura iustitie Dei. Unde Is. 30.g. Erit transitus virge fundatus, quam requiscere faciet Dominus super eum. Et de bonis dicitur. Io. 16.e. Gaudium vestrum nemo tollet a vobis.
marg.| {a} Δ {6.233va} Et ait dive s ad Abraham.
Numérotation du verset Lc. 16,27 
marg.| {b} Rogo ergo te, pater ex q uo nemo ex vobis potest huc venire.
marg.| {c} Ut mittas eum ] scilicet Lazarum   in domum patris mei etc.  Non est credendum, quod hoc dicat ex caritate, quam ante non habuit et constat, quod nec modo habebat. Unde dicit Auctoritas. Non potest quis post mortem illum, quem prius habuit, immutare affectum. Hoc igitur dicebat ex timore pene: Sciebat enim, quod ex consortio fratrum in pena augeretur pena sua. Unde Beda. Servatur diviti et cognitio pauperis, quem despexit et memoria fratrum quos relinquit, ut divisa gloria despecti et de pena inutiliter amatorum amplius torqueatur. Et notantur hic multa ad litteram. Primo, importunitas divitis respectu Abrahe, quem iterum frustra sollicitat. Secundo, eiusdem divitis crudelitas respectu Lazari, quem petit exire de requie, qui semper fuit in labore. Nec est credendum, quod vellet Lazarus suscitari ad vitam mortalem, cum Dominus flevisse legatur, quando Lazarum suscitavit iterum moriturum. Io. 11.e. Tertio, notatur in fratribus divitis conformitas culpe, sicut nature, per hoc, quod dicit.   Habeo enim quinque fratres Ideo forsitan quinque, quia quinque sensuum voluptatibus intendebant fratres eius, sicut ipse prius. Sic mulier Samaritana dicit se habuisse quinque viros. Io. 4.c. Et quidem alius emisse quinque iuga boum, sup. 14.d. Quarto, notatur, quod fratres divitis nondum emancipati erant a patre iniquo, per hoc, quod dicit   In domo patris mei Et q uomodo mitteret Abraham ad tales servum Domini, qui non recipit nisi derelictos a patre ? Unde Psalmo 26. Pater meus et mater mea dereliquerunt me, Dominus autem assumpsit me. Quinto, notatur divitis fatuitas, qui non putabat eos fore socios in pena, qui fuerant socii in culpa. Sicut enim socii passionum sunt et socci consolationum, ut dicit Apostolus 2Cor. 1.b. sic socii culpe secundum iustitiam Dei erunt socii pene. Sir. 13.c. Omnis caro ad similem sibi coniungetur. Sexto, notatur timor servilis adhuc esse in divite: non enim dicit, ut testetur illis, ne peccent, vel ut peniteant, se ut testetur illis, ne et ipsi   veniant in locum tormentorum Bene dicit locum tormentorum: Ibi enim omnia genera tormentorum sunt congregata, sicut aque maris in alveo suo. Eccl. 1.b. Omnia flumina intrant in mare. Septimo, notatur cumulus supplicii, per hoc idem: Novum enim genus tormenti est sollicitum esse de parentibus suis. Unde preter propria tormenta, dupliciter torquebatur dives et quia videbat Lazarum in gloriam, quem male despexit et quia timebat de supplicio fratrum, quos male amavit. Istam penam portabunt secum in inferno Prelati, scilicet sollicitudinem parentum, quos male amant. Gregorius Ut peccatores in suppliciis amplius torqueantur, eorum videbunt gloriam, quos contempserunt et de illorum pena torquebuntur, quos inutiliter amaverunt. Sequitur de responsione Abrahe.
Numérotation du verset Lc. 16,27 
moraliter
marg.| {a} Et ait: Rogo ergo te pater etc.  Dive s depauperatus prius vocavit Abraham patrem: Nunc dicit se habere fratres in domo patris sui. In quo ostenditur peccator duos habere patres, scilicet Deum, qui est pater omnium secundum generationem nature, ad quem quotidie clamamus: Pater noster, qui es in celis. Mt. 6.b. Et diabolum, qui est pater malorum secundum generationem culpe. Unde Io. 8.f. Vos ex patre diabolo estis. Omnes igitur boni sunt tantum, de una domo et unius partis, scilicet Dei et omnes mali sunt, de duobus domibus et duorum patrum. Sunt enim, de domo Dei patris, cuius sunt filii secundum naturam, non secundum imitationem. Et in utraque domo habet dives iste fratres multos. Omnes enim boni, qui sunt in domo Dei, fratres eius sunt, secundum naturam. Item omnes mali, qui sunt in domo diaboli, fratres eius sunt, id est similes in culpa. Sir. 24.d. Qui effundit sanguinem et qui fraudem facit mercenario, fratres sunt. Sed cum plurimi sint fratres in hac domo, quare dicit quinque ? Forte ad innuendum, quod ab operibus misericordie diminuti sunt, que per senarium designantur. Mt. 25.c. Vel ideo quinque, quia voluptati quinque sensuum dediti sunt, sicut ipse.
Numérotation du verset Lc. 16,29 
marg.| {d} Et ait illi Abraham etc.   In q ua primum notatur mansuetudo sua. Non enim respondit sicut iratus, noli mihi molestus esse, sed utens mansuetudine sua docuit, quid deberet facere, dicens.
marg.| {e} Habent Moysen etc.  Nam Moyses docet moralia, que sunt facienda: Prophete tradunt mystica, que sunt intelligenda. Per hoc idem notatur commendatio et concordia legis et Prophetie. Unde et in transfiguratione Domini sociantur Moyses et Elias. Mt. 7.a. Sed adduntur Petrus, Iacobus et Ioannes, ut significetur Novi et Veteris Testamenti concordia.
marg.| Item audit Moysen, qui implet mandata. Audit Prophetas, qui credit prenuntiata. Qui autem nolunt audire, nec eorum oratio audietur. Prv. 28.b. Qui declinat aurem suam, ne audiat legem, oratio eius erit execrabilis.
Numérotation du verset Lc. 16,29 
moraliter
marg.| {d} Et ait illi etc. Lex Moysi dat precepta et prohibitiones, Prophete faciunt promissiones et commissiones. Igitur audire Moysen, est servare mandata legis et prohibitiones cavere. Audire Prophetas, est timere comminationes et amplecti promissiones. Sic Dominus discipulis euntibus in Emaus interpretabatur Scripturas incipiens a Moyse et Prophetis, Infra ultimo d.
Numérotation du verset Lc. 16,30 
marg.| {f} At ille etc.  Iste dives ex ingenio suo alios iudicat, recolens, quia dum vixit, noluit audire Moysen et prophetas et putat fratres suos esse similiter obstinatos. Item notatur in hoc stultitia divitis et omnium mundanorum. Putant enim plus esse credendum mortuis, quam vivis, vel quam Scripturis, similes Saul, qui per pythonissam petiit suscitari Samuelem, a quo requireret veritatem. 1Rg. 28.b. Contra illud Is. 8.d. {6.233vb} Numquid non populus a Deo suo requiret visionem pro vivis et mortuis etc.
Numérotation du verset Lc. 16,31 
marg.| {g} Ait autem etc.  Per locum a maiori terminat Abraham responsionem, quia maior est auctoritas Moysi et Prophetarum, quam alicuius mortui et ideo si illos non audiunt, nec mortuum. Et quod verum dixerit Abraham ; patet, quia aliquis ex mortuis immo primogenitus mortuorum, id est Christus resurrexit et tamen non est creditum ei. Unde Chrysostomus Christus a mortuis resurrexit et que mala in inferno erant, nuntiavit. Descendit et de celo et que bona ibi erant, predicavit, nec est creditum ei. Introducitur etiam mortuus loquens. Eccl. 38.c. Memor esto iudicii mei, sic erit et tuum, mihi heri et tibi hodie. Narrantur etiam mortui apparuisse quibusdam Domino faciente. Ut magistro Selloni apparuit quidam discipulus suus indutus capa, de pergameno exterius scripto et interius ardenti et statim ivit ad religionem, dicens. Versus.: “Linquo coax ranis, cras corvis, vanaque vanis: Ad Logicam pergo, que mortis non timet ergo”.
Numérotation du verset Lc. 16,30 
marg.| {f} At ille etc. Duo genera predicatorum distinguuntur hic. Quidam sunt seculares in mundo conversantes et hi significantur per Moysen et Prophetas. Sic enim per Moysen mandata et prohibitiones et per Prophetas comminationes et promissiones significantur, ita et illi, qui predicant et docent ista. Alii sunt religiosi claustrales lege viventes et hi significantur per mortuos. Primo misit Deus Moysen et Prophetas, id est seculares predicatores. Sed mundus non credidit eis, dicens se potius velle credere factis, quam verbis, nolle audire predicatores, qui non faciunt, quod docent, non attendens, quod Dominus dixit. Mt. 23.a. Super cathedram etc. Volens ergo tollere omnem excusationem et occasionem murmurandi, misit postea mortuos, id est fratres minores et fratres predicatores, qui sunt mortui mundo. Unde Col. 3.a. Mortui estis et vita vestra abscondita est, cum Christo in Deo. Hos petiit mundus et hoc est, quod dicit Non pater Abraham, sed si quis ex mortuis ierit ad eos, penitentiam agent Sed quia mundus etiam per istos mortuos parum proficit: ideo sequitur Ait autem illi Abraham, scilicet si Moysen et Prophetas non audiunt etc. Et hoc est, quod dicit Mt. 11.c. Venit filius hominis manducans et bibens et dicunt, ecce homo vorax et potator vini: Hoc est, quod dives non vult audire Moysen et Prophetas. Item venit Ioannes non manducans, neque bibens et dicunt, demonium habet. Per quem Ioannem significantur illi mortui. Unde omnes communiter dicunt, Domine, quis credidit auditui nostro, quasi dicat nullus vel rarus. Is. 53.a.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Lc. Capitulum 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=57&chapitre=57_16)

Notes :