Capitulum 5

Numérotation du verset Lc. 5,1 

Factum est autem,
cum turbe irruerent in eum,
ut audirent verbum Dei et ipse
stabat secus1 stagnum
1 secus Li448 Rusch Weber ] iuxta Li448@
Genesareth.
Numérotation du verset Lc. 5,2 

Et vidit duas naves
stantes secus stagnum
piscatores autem
descenderant
et lavabant retia.
Numérotation du verset Lc. 5,3 

Ascendens autem in unam navim que erat Simonis
rogavit eum a terra reducere pusillum
et sedens docebat de navicula turbas.
Numérotation du verset Lc. 5,4 

Ut cessavit autem2 loqui dixit ad Simonem: Duc in altum
2 cessavit autem Rusch Weber ] inv. Catena
et laxate retia vestra in capturam.
Numérotation du verset Lc. 5,5 

Et respondens Simon
dixit illi: Preceptor, per totam noctem laborantes nihil cepimus,
in verbo autem tuo laxabo rete.
Numérotation du verset Lc. 5,6 

Et cum hoc fecissent concluserunt piscium multitudinem copiosam,
rumpebatur autem rete eorum.
Numérotation du verset Lc. 5,7 

Et annuerunt sociis qui erant in alia navi ut venirent et adiuvarent eos et venerunt et impleverunt ambas naviculas
ita ut3 mergerentur.
3 ut CorS1 (al. sic, G. non hab. PENE ) Cor3 (grec. littera non habet PENE ) Rusch Weber ] + pene Catena
Numérotation du verset Lc. 5,8 

Quod cum videret Simon Petrus procidit ad genua Iesu dicens : Exi a me, Domine, quia homo peccator sum4.
4 Domine –quia ... sum Rusch ] inv. Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 5,9 

Stupor enim circumdederat eum et omnes qui cum illo erant in captura piscium quam ceperant.
Numérotation du verset Lc. 5,10 

Similiter autem
Iacobum et Ioannem filios Zebedei qui erant socii Simonis. Et ait ad Simonem Iesus: Noli timere,
ex hoc iam homines eris capiens.
Numérotation du verset Lc. 5,11 

Et subductis ad terram navibus,
relictis omnibus secuti sunt
eum5.
5 eum Catena Rusch ] illum Weber
Numérotation du verset Lc. 5,12 

Et factum est cum esset in una civitate6
6 civitate Rusch ] civitatum Catena Weber
et ecce vir plenus lepra
et videns Iesum et procidens in faciem rogavit eum
dicens: Domine, si vis potes me mundare
Numérotation du verset Lc. 5,13 

et extendens7 manum8 tetigit eum9
7 extendens Rusch Weber ] + Ihesus Catena |
8 manum Rusch Weber ] manus Li448@ |
9 eum Rusch ] illum Catena Weber |
dicens: Volo
mundare
et confestim
lepra discessit ab illo.
Numérotation du verset Lc. 5,14 

Et ipse10 precepit illi ut nemini diceret
10 ipse Rusch Weber] om. Catena
sed: Vade ostende te sacerdoti
et offer
pro emundatione tua sicut precepit Moyses in testimonium illis.
Numérotation du verset Lc. 5,15 

Perambulabat autem magis sermo
de illo et conveniebant turbe multe ut audirent et curarentur ab infirmitatibus suis,
Numérotation du verset Lc. 5,16 

ipse autem secedebat in desertum11
11 desertum Li448@ Rusch ] deserto Weber
et orabat.
Numérotation du verset Lc. 5,17 

Et factum est in una dierum et ipse12 sedebat docens
12 ipse Rusch Weber ] Ihesus Catena
et erant Pharisei sedentes et legis doctores qui venerant ex omni castello Galilee et Iudee et Hierusalem et virtus Domini erat13 ad sanandum eos.
13 Domini erat Li448 Rusch ] inv. Li448@ Weber
Numérotation du verset Lc. 5,18 

Et ecce viri portantes in lecto hominem qui erat paralyticus
et querebant eum inferre et ponere ante eum.
Numérotation du verset Lc. 5,19 

Et non invenientes qua parte illum14 inferrent pre turba ascenderunt supra tectum
14 illum Rusch Weber ] eum Catena
et15 per tegulas
15 et Catena Rusch ] om. Weber
submiserunt eum16 cum lecto in medium ante Iesum
16 eum Rusch ] illum Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 5,20 

quorum fidem
ut vidit dixit: Homo, remittuntur tibi peccata tua.
Numérotation du verset Lc. 5,21 

Et ceperunt cogitare scribe et Pharisei dicentes: Quis est hic qui loquitur blasphemias17? Quis potest dimittere peccata18 nisi solus Deus?
17 blasphemias Rusch Weber ] blasphemiam Catena |
18 dimittere peccata Rusch Weber ] inv. Catena |
Numérotation du verset Lc. 5,22 

Ut autem cognovit19 Iesus cogitationes eorum respondens dixit ad illos: Quid cogitatis in cordibus vestris?
19 autem cognovit Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Lc. 5,23 

Quid est facilius dicere
dimittuntur tibi peccata
an dicere surge et ambula?
Numérotation du verset Lc. 5,24 

Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem20 in terra dimittendi21 peccata
20 habet potestatem Rusch ] inv. Li448@ Weber |
21 dimittendi Rusch Catena ] dimittere Weber |
ait paralytico: Tibi dico surge, tolle lectum22 tuum
22 lectum ΩJ Rusch Weber ] grabatum Catena
et vade in domum tuam.
Numérotation du verset Lc. 5,25 

Et confestim surgens
coram eis23
23 eis Rusch ] illis Catena Weber
tulit lectum24 in quo iacebat et abiit in domum suam magnificans Deum.
24 lectum CorS1 (alii sic hab. sed G non hab.) ΩJ Catena Rusch ] om. CorS1 (G. non hab.) Cor3 (Glossa ! non habet) Weber
Numérotation du verset Lc. 5,26 

Et stupor apprehendit omnes et magnificabant Deum. Et repleti sunt timore dicentes: Quia vidimus mirabilia hodie.
Numérotation du verset Lc. 5,27 

Et post hec exiit et vidit
publicanum nomine Levi
sedentem
ad teloneum25
25 teloneum Weber ] theoloneum Rusch Catena , telonium Wordsworth ( J P ), theloneum Ω Wordsworth (X)
et ait illi: Sequere me.
Numérotation du verset Lc. 5,28 

Et relictis omnibus surgens secutus est eum.
Numérotation du verset Lc. 5,29 

Et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua et erat turba26 multa publicanorum et aliorum qui cum illis erant discumbentes.
26 turba Li448 Rusch Weber ] tuba Li448@
Numérotation du verset Lc. 5,30 

Et murmurabant
Pharisei
et scribe eorum27
27 eorum Rusch Weber] om. Catena
dicentes ad discipulos eius: Quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis?
Numérotation du verset Lc. 5,31 

Et respondens Iesus dixit ad illos: Non egent
qui sani sunt medico28
28 qui sani sunt - medico Rusch Weber ] inv. Catena
sed qui male habent.
Numérotation du verset Lc. 5,32 

Non enim29 veni vocare iustos
29 enim Catena Rusch ] om. Weber
sed peccatores
in
penitentiam.
Numérotation du verset Lc. 5,33 

At illi dixerunt ad eum: Quare discipuli Ioannis ieiunant frequenter
et observationes30
30 observationes Catena Rusch ] obsecrationes Weber
faciunt similiter et Phariseorum tui autem comedunt31
31 comedunt Rusch ] edunt Catena Weber
et bibunt?
Numérotation du verset Lc. 5,34 

Quibus ipse ait: Numquid potestis
filios sponsi dum cum illis est sponsus facere ieiunare?
Numérotation du verset Lc. 5,35 

Venient autem dies et cum ablatus fuerit ab illis sponsus tunc
ieiunabunt in illis diebus.
Numérotation du verset Lc. 5,36 

Dicebat autem et similitudinem ad illos:
Quia nemo commissuram
a vestimento novo
immittit in vestimentum vetus, alioquin
et novum rumpet32
32 rumpet Rusch ] rumpit Li448@ Weber
et veteri non conveniet33
33 conveniet Rusch ] convenit Li448@ Weber
commissura
a novo.
Numérotation du verset Lc. 5,37 

Et nemo mittit vinum novum
in utres veteres, alioquin rumpet34 vinum novum utres et ipsum effundetur et utres peribunt
34 rumpet Rusch Weber ] rumpit Li448@ , rup. Li448
Numérotation du verset Lc. 5,38 

sed vinum novum35 in utres novos mittendum est
35 vinum novum Rusch Weber ] inv. Catena
et utraque conservantur
Numérotation du verset Lc. 5,39 

et nemo bibens vetus statim vult novum.
Dicit enim vetus melius est.

Capitulum 5

Numérotation du verset Lc. 5,1 
marg.| Factum est autem etc.  Hoc quintum Christi miracula continet et Scribarum, ac Phariseorum confutationem: Unde dividitur in quinque partes. In prima agitur de miraculosa piscium captione. In secunda de leprosi curatione, ibi Et factum est, cum esset In tertia de paralytici sanatione, ibi Et factum est in una dierum In quarta de Mt. vocatione, ibi Et post hec exiit In quinta de Scribarum et Phariseorum confutatione, ibi At illi dixerunt Dicit ergo:
marg.| {r} Factum est autem Et nota quod istud, quod hic dicitur, non continuatur precedenti, quia in ista prima parte agit etiam Lc. de secunda vocatione Andree et Petri. Unde patet hoc factum esse ante incarnationem Ioannis, nam prima et secunda vocatio fuit ante incarnationem Ioannis. Prima quando primo vocavit eos, post quam vocationem ad propria negotia redierunt. Io. 1.f. Secunda in familiaritatem, ut hic. Tertia quando vocavit eos in Apostolatum. Mt. 4.d. Et tunc firmissime adheserunt ei, nec postea dimiserunt. Cum ergo hoc longe constet ante incarcerationem Ioannis factum, non potest continuari precedentibus, quia non est seriatim intersertum. Quedam Glossa tamen videtur continuare et plane veritati obviare. Glossa Qui magna fecit in terra transit ad mare, ut et ibi faciat et Dominus maris, terreque appareat. Per hoc, quod dicit, transit, videtur continuari precedenti, ideo intellige verba posita in designatione temporis confusi, ut sit sensus: Dominus, qui quandoque magna fecit in terra, quandoque transiit ad mare.
marg.| {s} Cum turbe etc. id est currerent ad eum visis miraculis: Quidam enim currebant, ut miracula nova viderent, hi curiosi. Alii ut sanarentur, hi providi. Alii ut observarent, hi invidi. Alii,
marg.| {t} Ut audirent etc.   sicu t hic dicitur {6. 158ra} hi studiosi. In hoc ergo significatur fervens desiderium audiendi verbum Dei. Amos 8.d. Mittam in terra famem, id est desiderium.
marg.| {a} Et ipse stabat secus stagnum Genesareth Beda. Idem est mare Galilee, mare Tyberiadis, stagnum Genesareth. Mare Galilee dicitur a provincia adiacente. Mare Tyberiadis dicitur a Tyberiade civitate, quam edificavit Herodes in honorem Tyberii iuxta locum ipsum. Stagnum Genesareth dicitur a proprietate lacus, quasi generans auras. Fit autem lacus iste ex reflexione Iordanis et undis ebullientibus, primo motu undarum ex se generat auram quandam, que in littore sentitur. Dicitur autem mare secundum ritum Hebreorum, qui omnem aquarum congregationem, sive dulcium, sive salsarum vocant mare.
marg.| {b} Et vidit duas naves Una erat Petri, alia Zebedei, stantes secus stagnum
marg.| {e} Piscatores autem descenderant a na vi in littus.
marg.| {f} Et lavabant retia supp le et plicabant: Quando enim piscatores lavant retia, solent ea plicare. Et hoc innuit Glossa mystica: Lota retia plicat etc.
Numérotation du verset Lc. 5,mystice 
marg.| . Per stagnum Genesareth significatur mundus, non a stando, quia transit mundus et concupiscentia eius, 1Io. 2.c. sed ab aquarum collectione, quia aque multe, populi multi. Apc. 17.d. Unde recte dicitur stetisse secus stagnum, non in stagno post resurrectionem, quia iam stabilis et impassibilis erat. Vel iuxta Glossa Bede, stagnum significat legem, extra quam iam erat Dominus, quia legalia iam cessare incipiebant. Due naves, sunt duo populi, Iudaicus, scilicet et Gentilis, quos vidit Dominus, quia de utroque populo aliquos vocavit. Modo prosequere litteram.
marg.| {a} Et ipse stabat secus stagnum Genesareth id est extra fluxum mortalitatis, iam factus immortalis, vel id est extra legem [
Numérotation du verset Lc. 5,mystice 
marg.| ,] per stagnum Genesareth etc.
marg.| {b} Et vidit visu misericordie: De quo Io. 1.g. Vidi te sub ficu.
marg.| {c} Duas naves duos populos, vel duas vitas.
marg.| {d} $moraliter
marg.| Stantes secus stagnum. Mora liter autem, stagnum Genesareth significat divitiarum terrenarum abundantiam, que auras inanis glorie et superbie et rixe, atque discordie generant ex se. Propter quod dicit Apost. 1Tim. 6. Divitibus huius seculi precipe non sublime sapere, nec sperare in incerto divitiarum. Ubi dicit Glossa Vermis divitum superbia. Recte Hebrei istarum aquarum congregationem vocant maria, quia non est in eis nisi amaritudo, sicut dicit Gregorius. Nam cum labore acquiruntur. Eccles. 4.b. Unus est et secundum non habet, non filium, non fratrem et tamen laborare non cessat, nec satiantur oculi eius divitiis. Item cum timore possidentur. Iob. 15.c. Sonitus terroris semper in auribus eius et cum pax sit, semper insidias suspicatur Prv. 10.d. Pavor his, qui operantur malum. Lv. 26.f. In regionibus hostium terrebit eos sonitus folii volantis. Item cum dolore deseruntur. Unde Eccl. 6.c. Est et alia infirmitas pessima, quam vidi sub sole, divitie congregate in malum Domini sui, pereunt enim in afflictione pessima. Non in stagno, sed secus debet stare predicator, sicut Iesus. Unde Gregorius. Qui carnalibus actibus adhuc incubat, vitam aliorum spiritualiter instituere necesse est erubescat. Ps. 1. Et erit tamquam lignum, quod plantatum est secus decursus aquarum, non in decursu, 2Tim. 2.a. Nemo militans etc. Phil. 3.c. Que retro sunt obliviscens, infra 9.g. Nemo mittens manum ad aratrum etc. Due naves sunt due vie eundi ad Deum, scilicet innocentia et penitentia. Et qui non fuerit ingressus in unam istarum, peribit in mari, qui autem ingressus est in alteram, videat, ut bene se regat, ne sit sicut gubernator sopitus: De quo dicitur Prv. 23.d. Eris sicut dormiens in medio mari et quasi gubernator sopitus amisso clavo. Navim primam ingressus est Iesus, quia peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius. Is. 53.c. Unde ipse dicit: Ego autem in innocentia mea ingressus sum. Nihilominus et secundam fuit ingressus, nec ante mortem egressus fuit eam. Phil. 2.a. Christus factus est pro nobis obediens usque ad mortem, mortem autem crucis.
marg.| Item due naves sunt due vie hominum, scilicet via mandatorum, que est omnium, quia qui per hanc non incedit, deviat: De qua Ps. 118. Viam mandatorum tuorum cucurri. Alia est via consiliorum, que est claustralium, sive perfectorum, que est navis Simonis, id est obedientis, quam ascendit Dominus, quia consilia implevit. Unde Prv. 8.b. Ego in consilio habito. Piscatores sunt doctores Ecclesie, sive predicatores. Mt. 4.d. Faciam vos fieri piscatores hominum. Unde tales fructuosius piscantur homines, quam pisces. Ier. 16.c. Mittam eis piscatores multos et piscabuntur eos. Retia sunt Scripture, sive etiam verba sacre predicationis. Eccl. 6.c. Iniice pedem tuum in compedes illius, id est sapientie. {6. 158rb} Pisces sunt homines. Habac. 1.a. Facies homines quasi pisces mari et quasi reptilia non habentia ducem. Mare est mundus, ut dictum est, quia tumet per superbiam, fervet per avaritiam, spumat per luxuriam. Navis Petri est Ecclesia, in principio et in fine stricta, in medio lata: De qua Mt. 14.c. Navicula in medio mari iactabatur fluctibus. Versus. Ecclesiam nave rego, mihi climata mundi. Sunt mare, scriptura, retia, piscis, homo. Et secundum hoc prosequere mysterium, quia littera plana est.
marg.| {e} Piscatores autem descenderant ab e o, quod erant per gratiam, in id quod erant per naturam, id est in considerationem vilitatis et fragilitatis humane. Ier. 18.a. Descende in domum figuli. Mc. 13.b. Videte vosmetipsos.
marg.| {f} Et lavabant retia Lava re retia, est maculas peccatorum, que in piscatione, id est in predicatione contrahuntur, aqua contritionis delere. De qua lotione dicitur Prv. 25.a. Aufer rubiginem de argento. Lotio autem ista debet esse a tribus proprie, scilicet a questu temporali, ab inani gloria, a verbo adulationis. Unde 1Th. 2.a. Neque aliquando fuimus in sermone adulationis, sicut scitis, neque in occasione avaritie, Deus testis est, nec querentes ab hominibus gloriam. Et miro modo sequitur post descensum lotio, quia ex consideratione proprie vilitatis vitatur peccatum. Unde Iob. 5.d. Visitans speciem tuam non peccabis. Eccl. 10.b. Quid superbis etc. Hieronymus: Facile contemnit omnia, qui semper se cogitat moriturum.
marg.| Item Glossa Lota retia plicat doctor, qui intermisso predicandi officio, quod alios docuit, ipse implere satagit.
marg.| {g} Ascendens autem etc.  Navi s Simonis, ut dictum est, Ecclesia est Petri regimini commissa. Mt. 16.c. Tu es Petrus et super hanc petram edificabo Ecclesiam meam et tibi dabo claves regni celorum, id est Ecclesie gubernacula. Que recte dicitur una, quia omnium, qui vere sunt in Ecclesia, id est re et nomine, est unum cor et una anima, sicut dicitur Act. 4.f. Multitudinis credentium erat cor unum et anima una, id est una voluntas et unus sensus. In hanc navim ascendit Dominus, quando primo fideles vocavit.
marg.| {h} Rogavit eum a terra Glossa ab amore terrenorum.
marg.| {k} Reducere pusillum nave m Ecclesie, penitentie, mentis humane. Favorabilis est hec petitio. Unde et ipse navem suam, id est crucem non in terra, sed in aere.
marg.| {i} A terra trip lici, scilicet interiori, exteriori, inferiori. Interior est propria voluntas, exterior carnalis voluptas, inferior terrena cupiditas: De qua Apc. 8.d. Ve, ve, ve, habitantibus in terra. Za. 2.d. O o o fugite de terra Aquilonis Ier. 22.g. Terra, terra, terra audi sermonem Domini.
marg.| Item, quod primo rogat Dominus navem reduci pusillum a terra, tria significat, sicut dicit Beda. Primum, quod temperate utendum est verbo predicationis ad turbas: Non enim statim predicandum est peccatoribus, quod penitus relinquant mundum, sed pusillum, id est paulatim ab amore terrenorum retrahendi sunt. Secundo significatur, quod prius in proximis regionibus predicandum est, quod significatur, per pusillum et p ostea in remotioribus, quod significatur, per   duc in altum Unde Apostolis primo dicitur: Reducite pusillum a terra: Deinde adiungitur   duc in altum et h oc est, quod primo dictum est Apostolis: Manete in civitate, donec induamini virtute ex alto, Postea dictum est: Ite, predicate Evangelium omni creature. Tertio significatur, quod primo dicenda sunt novitiis levia et postea profunda. Unde Apostolus loquens novitiis dicebat. Tamquam parvulis in Christo lac potum dedi vobis, non escam. 1Cor. 3.a. Hbr. 5.d. Omnis, qui lactis est particeps, expers est sermonis iustitie, parvulus enim est, perfectiorum autem est solidus cibus, eorum, qui pro ipsa consuetudine excitatos habent sensus ad discretionem boni et mali. Item navis Simonis est Crux Domini, quam ascendit propria voluntate, non coactus. Is. 53.c. Oblatus est, quia ipse voluit. Comparatur autem Crux navi propter quatuor. Primo, quia sicut navi transitur de una ripa maris ad alteram, {6. 158va} ita Cruce de miseria mundi ad gaudia celi. Unde, infra ult. d. Nonne oportuit Christum pati et sic intrare in gloriam suam ? Sap. 14.a. Exiguo ligno credunt homines animas suas et transeuntes mare per ratem liberati sunt. Act. 14.d. Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum celorum. Secundo, quia navis in principio et in fine stricta est et in medio lata: Sic Crux Domini in principio, id est in capite stricta fuit, quia non habuit, ubi caput reclinaret, sicut dicitur Mt. 8.c. Volucres celi etc. In fine similiter, id est in pedibus stricta fuit, ita ut unus pes super alium poneretur. In medio lata fuit: Unde expansis manibus in Cruce pependit. De arctatione dicitur, Infra 12.f. Baptismo habeo baptizari et quomodo coarctor, usque dum perficiatur ? De latitudine dicitur, Is. 25.d. Extendet manus suas sub eo, sicut extendit natans ad natandum. Tertio, quia in navi, que transit mare, est cibus aridus et potus: Et Christus in Cruce cibum amarum et aridum et potum amarissimum habuit: Unde Ps. 68. Dederunt in escam meam fel et in siti mea potaverunt me aceto. Quarto, quia in navi transeunte mare sustinentur multe angustie: Sic et Christus in Cruce opprobria multa et dura tormenta sustinuit. Unde in Cruce positus dicit Lam. 1.d. O vos omnes, qui transitis per viam etc. His igitur quatuor rationibus, Crux Christi comparatur navi, id est propter officii similitudinem, propter facture assimilationem, propter cibi et potus amaritudinem, propter angustiarum perpessionem: Quas recolens sponsa dicit, Ct. 1.d. Fasciculus myrrhe dilectus meus mihi inter ubera mea commorabitur. De quo
marg.| {B}. Bernardus. Ego fratres ab ineunte mea conversione pro acervo meritorum, quem mihi deesse sciebam, hunc fasciculum colligere curavi et inter ubera mea collocare, collectum ex omnibus infirmitatibus et anxietatibus Domini mei. Primum quidem infantilium illarum necessitatum, deinde laborum, quos pertulit in predicando, fatigationum in discurrendo, vigiliarum in orando, tentationum in ieiunando, lacrimarum in compatiendo, insidiarum in colloquendo, postremo periculorum in falsis fratribus, conviciorum, sputorum, colaphorum, subsannationum, exprobrationum, clavorum, horumque similium, que in salutem nostri generis in silva evangelica copiosissime legitur pertulisse. Hanc navem ascendit Christus ad mandatum patris et ideo dicitur navis Simonis, vel quia obedientibus proponitur in exemplum. Unde Mt. 16.d. Si quis vult venire post me, abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me. De hac navi docuit Dominus turbas, quasi de cathedra magistrali. Unde 2Rg. 23.a. David sedens in cathedra sapientissimus inter tres. Docuit autem quatuor magis facto, quam verbo. Primo obedientiam. Hbr. 5.c. Didicit obedientiam ex his, que passus est. Quod exponit
marg.| {B}. Bernardus. Didicit in corpore obedientiam ex his, que passus est in capite. Nam illa mors, illa Crux, opprobria, sputa, flagella, que omnia caput tuum, Christe, pertransit, quid aliud corpori tuo, id est nobis, quam preclara obedientie documenta fuerunt ? Secundo docuit patientiam et humilitatem. Mt. 11.d. Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Prv. 19.b. Doctrina viri etc. Tertio docuit caritatem perfectam, orando pro inimicis, cum dixit: Pater, ignosce illis etc. infra 23.e. Quarto perseverantiam. Iac. ult. c. Sustinentiam Iob. audistis et finem Christi vidistis, id est finalem perseverantiam. Item caro Christi et beata Virgo et penitentia et Ecclesia et mens humana dicitur navis, sed de his omittamus. Sequitur.
marg.| {a} Et sedens docebat de navicula et i deo efficax instructio.
marg.| {b} Turbas non Principes, non Scribas, non Phariseos. Ps. 33. Venite, filii, audite me, timorem Domini docebo vos.
marg.| {c} Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem, duc in altum nave m Ecclesie, penitentie, mentis humane. Navis enim securior est in medio mari, quam iuxta littus.
marg.| {e} Et laxate retia vestra id est in predicationibus vestris infirmis condescendite. Nec dicit laxate tantum, sed
marg.| {f} In capturam Mult i enim laxant rigorem Scripture, non in capturam, sed in deceptionem. Vel si in capturam {6. 158vb} laxant retia, id est explicant Scripturas, hoc faciunt in capturam non piscium, id est hominum, sed ranarum, id est divitiarum, vel dignitatum: De quibus dicitur Is. 59.a. Tales aranee texuerunt. Os. 8.b. In aranearum telas erat vitulus Samarie.
marg.| Item Is. 19.b. Merebunt piscatores et lugebunt omnes mittentes in flumen hamum et expandentes rete. Et infra. Qui faciebant lacunas ad capiendos pisces, id est sermones obscuros. Habac. 1.d. de diabolo. Immolabit sagene et sacrificabit reti suo, quia in ipsis incrassata est pars eius.
Numérotation du verset Lc. 5,mystice 
marg.| marg.|.
marg.| {d} Duc in altum ad C hristum ascendentem in celum.
marg.| {e} Et laxate retia vestra in capturam Tran seat ad gentes predicatio. Ps. 67. Ascendisti in alium, cepisti captivitatem. Retia, sicut dicit Beda. et Ambrosius. sunt verborum complexiones et dicuntur quasi retinentia. Unde verba predicatorum bene dicuntur retia, quia in eis, quasi quibusdam laqueis capiuntur homines et tenentur. Utuntur enim quasi quibusdam complexionibus in modum disputantium hinc inde reducendo auctoritate veteris et Novi Testamenti. Licet etiam aliis dicatur, ut laxent retia, tamen soli Petro dicitur duc in altum per quod significatur, quod sicut soli Petro precipitur, ut ducat navem in altum, ita solis excellentibus precipitur, ut predicent profunda mysteriorum. Sequitur.
marg.| {g} Et respondens Simon, dixit illi. Preceptor Domi nus dixerat Petro. Duc in altum etc. Petrus ad verbum Domini humilians se respondit, dicens, qui totam noctem labori dederat et operam inutilem, sed tantum in verbo, id est in virtute verbi eius, adhuc laxaret rete. Et est planum ad litteram. Unde prosequere
Numérotation du verset Lc. 5,mystice 
marg.| et Moraliter
marg.| {h} Per totam noctem id est per veterem legem laborantes Lex vetus nomine noctis intelligitur. Unde habetur Gn. 1.b. Posuit Deus duo luminaria magna in firmamento celi, scilicet luminare minus, ut preesset nocti, scilicet Moysen, ut preesset legi et luminare maius, ut preesset, diei, id est Christum, ut preesset Evangelio.
marg.| marg.|[
Numérotation du verset Lc. 5,mystice 
marg.| ] ergo dicit Petrus.
marg.| {h} Per totam noctem laboravimus id est ceremonialia inutiliter executi sumus. Unde dicit.
marg.| {i} Nihil cepimus id est nullum duximus ad vitam. Hbr. 7.c. Lex neminem ad perfectum adduxit.
marg.| {k} In verbo autem tuo id est in virtute verbi Dei.
marg.| {l} Laxabo rete pred icationi. Iob. 18.b. Immisit in rete pedes suos et in maculis eius ambulat. In verbo tuo dicit, non meo ; Contra illos, qui fabulas suas narrant in predicatione, vel sibi ascribunt, quod legunt et predicant. De quibus dicitur Ier. 23.e. Propheta, qui habet somnium, narret somnium et qui habet sermonem meum, loquatur sermonem meum vere.
marg.| {m} Et cum hoc fecissent etc.  Pisc es sunt, qui hanc vitam enavigant.
marg.| Item pisces dicuntur curiosi. Prv. 11.a. Exspectatio solicitorum peribit. Nota Glossa Bede. Nisi in verbo, id est interiori in spiratione, gratie superne, laxata fuerint, id est emissa, instrumenta disputationum, id est verba predicatorum, qui utuntur quibusdam complexionibus in morem disputantium, frustra, id est inutiliter, predicator vocis sue iaculum mittit, id est suam vocem, que est iaculum, vel sagitta vulnerans corda auditorum, quia frustra laborat exterius lingua Doctoris, nisi mentem interius preparet gratia Redemptoris, quia fides populorum non in sapientia verbi compositi, sed divine vocationis munere provenit. O vacua presumptio, o humilitas fructuosa, qua Petrus se humilians laxans retia in verbo Domini capit piscium multitudinem. Unde apparet, quam fructuosa sit humilitas, unde admirando dicit Glossator: O humilitas fructuosa. Qui nihil ante ceperant, magnam in verbo Dei concludunt multitudinem. Per contrarium intellige, fructuosa presumptio. Si enim predicatores de se presumant, vel aliquid eloquentie sue ascribant, nullos capiunt, id est ad fidem convertunt. Sequitur.
marg.| {n} Rumpebatur autem rete eorum . Beda. Rumpitur rete pre multitudine piscium, quia modo cum electis tot reprobi intrant, quod ipsam Ecclesiam heresibus scindant. Hic aliter intelligitur ruptio retis, quam in alia Glossa In Ecclesia circumcisionis etc. Heretici rete rumpunt, qui concutiunt latera matris Ecclesie et eam heresibus et scandalis scindunt, Rumpitur rete, sed non labitur piscis, quia Dominus suos etiam inter prosequentium scandala servat.
Numérotation du verset Lc. 5,moraliter 
marg.| Per malam vitam predicatoris rumpitur rete predicationis et fit inutile. Gregorius. super Ez. Ad hoc, ut servetur veritas predicandi, teneatur necesse est altitudo vivendi. Beda. super Ex. Qui ad sacerdotium, {6. 159ra} Δ magisteriumque populi promovetur, primo eius opera cognoscantur, ut dum hoc, quod foris patet omnibus, irreprehensibile patuerit, integritas cordis et sinceritas fidei probetur. Item sicut dicit Interl. ille rumpitur, qui divitias et paupertatem non sustinet. Gregorius. Pusillanimitatis est, non posse sustinere divitias, impatientie est non posse sustinere paupertatem. Prv. 30.b. Mendicitatem et divitias ne dederis mihi, tribue tantum victui meo necessaria. Phil. ult. c. Scio et abundare etc. Sequitur.
marg.| {a} Et annuerunt etc.  Due naves, sunt due vite, activa, scilicet et contemplativa. Activa intenta predicationi petit sororis orationibus adiuvari. Tunc enim proficit predicatio, quando Martha predicat fideliter et Maria orat instanter, infra 10.g. Domine, non est tibi cure etc. Prv. 18.d. Frater, qui iuvatur a fratre etc.
marg.| {b} Et venerunt et impleverunt ambas naviculas ] $mystice
marg.| , id est Ecclesiam de gentibus et Synagogam, id est primitivam Ecclesiam de Iudeis converterunt.
marg.| {c} Ita ut pene mergerentur Eccl esia enim primitiva de Iudeis et gentibus collecta, multis tribulationibus premebatur, sed non submergebatur, quia numquam defecit. Et dicit Beda. in Glossa Hec impletio usque ad finem seculi crescit etc.
marg.| {d} Quod cum videret Simon Petrus scilicet quod cepisset tantam multitudinem piscium ad primum verbum Domini.
marg.| {e} Procidit ad genua Iesu dicens, exi id est recede.
marg.| {f} A me, Domine etc. quasi dicat: non sum dignus cohabitare tecum. Gregorius. Immo si te peccatorem consideras, oportet, ut a te Dominum non expellas. Augustinus Ut piscator loquitur Petrus, Deum et Dominum salutis secum habebat et ei dicebat. Exi a me, Domine, stulte et simpliciter locutus est, ac si infirmus medico accedenti et eum curare volenti diceret. Exi a me, quia egroto.
marg.| {f} Exi a me Beda. Non tamen exivit Dominus, quia non deseruit humilitatem. Excusatur Petrus non studio malitie, sed ex humilitatis affectu hoc dixisse. Stupor enim circumdederat eum et omnes, qui cum illo erant in captura piscium, quam ceperant
Numérotation du verset Lc. 5,moraliter 
marg.| {d} Quod cum videret Simon Petrus Simo n Petrus, non dicit Petrus Simon, quia non scientia obedientiam, sed obedientia generat scientiam. Ps. 118. A mandatis tuis intellexi.
marg.| {e} Procidit ad genua Iesu Sic predicator, post captionem multorum hominum debet se humiliare, infra 18.c. Cum omnia bene feceritis etc.
marg.| Item debet Christo totum ascribere, nihil sibi. Hoc est enim procidere ad genua. Iob. 38.d. Numquid mittes fulgura et ibunt et revertentia dicent tibi adsumus ?
marg.| {f} Exi a me Mt. 9.a. Domine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum. 3Rg. 17.d. Ingressus es ad me, ut rememorarentur peccata mea.
marg.| {g} Stupor autem etc.  Ier. 5.g. Stupor et mirabilia facta sunt in terra, prophete prophetabant mendacium et sacerdotes applausureunt manibus et populus meus dilexit talia. Due autem tanguntur cause stuporis. Prima est ex consideratione dominice pietatis, ibi. Quod cum videret Simon Petrus Secunda ex consideratione proprie fragilitatis, ibi. Exi a me etc. Sequitur.
marg.| {h} Similiter autem Iacobum et Ioannem filios Zebedei circ umdederat stupor supple, qui erant socii Simonis Tales etiam debent esse socii Simonis, quia in obedientia concurrere debent simul liberum arbitrium et gratia Dei, 1Cor. 15.b. Non ego, sed gratia Dei mecum. 1Cor. 3.b. Adiutores Dei sumus.
marg.| {i} Et ait ad Simonem Iesus, noli timere Humi litas Petri, {6. 159rb}   que licet fuerit erronea, tamen quia quodammodo ex pio timore processit, meretur Domini piam consolationem. Nota Glossa Bede. Non recedit Iesus, quia Petrus dixerat. Exi a me, Domine, sed Dominus ab eo non recedit, sed ad littus perducit, id est ad soliditatem fidei, non modo, sed postea cum electus est in Apostolum et vivificandi potestatem tribuit, id est potestatem ligandi, atque solvendi. In quo etc. id est in hoc ipso, quod Dominus propter errorem Petri ab eius consolatione non desistit, datur exemplum doctoribus, quod non propter peccata subditorum, vel timiditatem proprie conscientie dimittere debent munus Ecclesiasticum, id est officium predicationis. Sequitur.
marg.| {k} Ex hoc iam homines eris capiens Beda. Nondum in Apostolatum eligitur, sed predicitur, quod aliquando eligendus. Unde nota quod tres fuerunt vocationes Apostolorum. Prima in simplicem notitiam. Io. 1.c. Secunda in familiaritatem, ut hic. Tertia in Apostolatum. Mt. 4.d. Item dicit, homines non aurum, non argentum, non prebendas, non laudes hominum, 2Cor. 12.e. Non quero, que vestra sunt, sed vos. Is. 13.d. Ecce ego suscitabo super vos Medos, qui argentum non querant, nec aurum velint, sed sagittis parvulos interficient. Ier. 16.d. Mittam ad vos piscatores. Iob. 12.c. Loquere terre et respondebit tibi et narrabunt ea pisces maris, id est predicatores. Predicator debet esse, ut Ioseph, qui congregavit triticum, ut omnes Egyptios subiiceret regie servituti. Gn. 47.e. Sequitur.
marg.| {l} Et subductis ad terram navibus Glossa Quia adhuc habent voluntatem redeundi. Post istam enim vocationem, adhuc redierunt ad propria, sed in tertia vice, vel vocatione, perfecte ei adheserunt. Unde tunc non est dictum. Subductis ad terram navibus, sed:
marg.| {m} Relictis omnibus secuti sunt eum Hoc fuit adimpletum in tertia vocatione. Aliter revera non possent eum sequi, nisi omnia reliquissent. Unde infra 14.g. Omnis ex vobis, qui non renuntiaverit omnibus, que possidet, non potest meus esse discipulus. Ideo dicit Petrus. Mt. 19.d. Ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te. Ubi dicit
marg.| {B}. Bernardus. Recte, Petre, fecisti, quia currentem sequi non poteras oneratus, qui exultavit ut gigas ad currendam viam. Sequentes Dominum omnia relinquunt duplici de causa.
marg.| Prima, ut in eo omnem sufficientiam ostendant, quia ipse est omnia in omnibus, 1Cor. 15.d. Augustinus Dives est Christiana religio, que in omnium possessore omnia possidet. Beatus Bernardus. Non est inutilis commutatio pro Christo omnia reliquisse, nam cum eo donantur omnia et ubi apprehenderis eum, erit unus ipse omnia in omnibus.
marg.| Secunda causa est, ut ei vicem rependant, quia ipse omnia reliquit suo modo propter eos. Ier. 12.b. Reliqui domum meam, dimisi hereditatem meam. Relictis omnibus retr ahentibus, retardantibus, retinentibus. Retrahentia sunt divitie temporales, delicie, seculi dignitates et huiusmodi, que mundi sunt, que multos retrahunt et resilire faciunt a bono proposito, tantum presentia diligentes, futura vero non timentes, nec sperantes. De quibus dicitur Sap. 2.a. Dixerunt impii apud se cogitantes non recte, exiguum et cum tedio est tempus vite nostre et non est refrigerium in fine hominis et non est, qui agnitus sit reversus ab inferis, quia ex nihilo nati sumus et post hoc erimus tamquam non fuerimus etc. Isaia 22.c. Comedamus et bibamus, cras enim moriemur, ex toto. Nm. 32.d. Non quicquam querimus trans Iordanem, id est post mortem, quia iam habemus possessionem nostram in orientali eius plaga, id est in presenti vita. Retardantia, sunt filii, parentes, consanguinei, uxores, carnales amici. Quod significatum est, Gn. 24.f. ubi de famulo Abrahe, qui iverat pro querenda uxore Isaac, legitur. Surgens mane locutus est puer, dimitte me, ut vadam ad Dominum meum. Responderuntque fratres et mater puelle. Maneat puella saltem decem dies apud nos et postea proficiscetur.
marg.| Item Gn. 31.c. Laban insecutus est fugientem Iacob et quantum potuit, retardavit.
marg.| Item Idc. decimonono, a. Mansit gener in domo soceri tribus diebus comedens et bibens cum eo familiariter, die autem quarto de nocte consurgens proficisci voluit, quem retinuit Socer et ait ad eum. Gusta prius pusillum panis et conforta stomachum et sic proficisceris, tantum retinuit, quod in via mortua est uxor Levite.
marg.| Ideo dicitur Sir. 37.a. Noli consiliari cum socero tuo et a zelantibus te absconde consilium. Hieronymus: Per calcatum perge patrem, per calcatam perge matrem, {6. 159va} Δ hec crudelitas pietas est. Retinentia, sunt stulta securitas, qua aliquis credit se esse in securo statu, vel timor perseverandi, vel corporis debilitas. Que bene significantur, 2Rg. 19.f. per Berzellai, cui dixit David. Veni mecum, ut requiescas securus in Hierusalem. Et ait Berzellai ad Regem. Quot sunt dies annorum vite mee, ut ascendam cum rege in Hierusalem ? Obsecro ut revertar servus tuus et moriar in civitate mea. Ita dicunt multi, quando verus David vocat eos ad ascensum melioris vite. Sufficit nobis status noster, bene sumus, bene possumus sic mori. De his tribus generibus vinculorum dicitur Is. 52.a. Solve vincula colli tui, captiva filia Sion. Item Is. 58.b. Solve fasciculos deprimentes. Hieronymus: ad Paulinum: Herenti in salo navicule, funem magis prescinde, quam solve.
marg.| {a} Et factum est etc.  Hec est secunda pars in qua agitur de curatione leprosi. Quod miraculum secundum Lucam quarto loco ponitur non secundum ordinem historie, sed potius secundum mysterii rationem. Legitur enim Mt. 8.a. quod cum descendisset Dominus de monte, ubi elegerat Apostolos et fecerat sermonem dicens. Beati pauperes etc. inter montem et Capharnaum occurrit ei leprosus et sanavit eum, postea ingressus Capharnaum intravit Synagogam et sanavit demoniacum, tandem in hospitio socrum Simonis febricitantem. Lc. autem ultimo ponit primum miraculum, potius insistens mysterio, quam ordini historie. Sicut enim Deus primo die divisit lucem a tenebris, sic Lc. primo narrat demonium ab homine separatum. Secunda autem die fecit firmamentum et Lc. secundo dicit socrum Simonis ad firmitatem salutis reductam. Tertia die congregavit aquas in unum et Lc. tertio loco narrat multitudinem piscium captam. Quarta die fecit luminaria et quarto loco narrat leprosum curatum, quod ceteris miraculis clarius elucescit. Et per hoc ipsum ostenditur gratia esse supra legem, quod post datam discipulis novam legem in monte sanatur leprosus a Domino, qui non poterat sanari per legem: Istud ergo dicitur quartum signum secundum ordinem Luce. Dicit ergo. Et factum est, cum esset in una vel cum venisset in unam civitatum scilicet Capharnaum, que dicitur civitas sua Mt. 9.a.
marg.| {b} Et ecce vir plenus lepra id est valde leprosus, ut maius appareat miraculum.
marg.| {d} Et videns Iesus et procidens in faciem suam Tria notat cognitionem, humilitatem, confusionem.
marg.| {f} Rogavit eum non confidens de meritis.
marg.| {g} Dicens, Domine, si vis, potes me mundare Ambr os super hunc locum. Videns, quod dubitari non potest, quia voluntas Dei potestas est, voluntati potestatem tribuit, nec quasi incredulus dubitat, sed sue colluvionis, id est indignitatis, in quam ceciderat conscius, non presumit, id est non confidit in meritis.
Numérotation du verset Lc. 5,mystice 
marg.| marg.|.
marg.| {c} Vir plenus lepra sign ificat genus humanum diversorum peccatorum maculis infectum, quod per extensionem manus, id est per verbi Dei incarnationem a lepra spirituali sanatum est. Specialiter autem lepra significat peccatum carnis, multiplicatione. Prima est, quia per totum corpus diffunditur. Nm. 12.d. Ecce iam medium carnis eius devoratum est a lepra. 1Cor. 6.d. Qui fornicatur, in corpus suum peccat. Secunda, quia consumit totum hominem et quicquid boni habet. Iob. 31.b. Ignis est usque ad consumptionem devorans. Tertia quia fetet. Eccl. 9.b. Omnis mulier, que fornicaria est, quasi stercus in via ab omnibus pretereuntibus conculcabitur. Quarta, quia sitire facit, Is. 6.d. Multitudo eius siti exaruit. Quinta, quia membra aufert, scilicet oculos intelligentie. Idc. 16.a. Samson excecatus est propter meretricem.
marg.| Item aures obedientie, nares discretionis, capillos bone cogitationis, barbam fortitudinis, supercilia sancte indignationis, manus bone operationis, pedes sancte affectionis, linguam confessionis et orationis, ac predicationis, quia non est speciosa laus in ore peccatoris. Eccl. 15.c. Sanatio ergo leprosi est curatio generis humani, vel cuiuslibet peccatoris. Dicit ergo.
marg.| {a} Et factum est, cum esset in una civitatum per quam significatur Ecclesia, ubi est civium unitas.
marg.| {6. 159vb}{b} Et ecce vir plenus lepra. Per virum notat peccandi potentiam, per plenus peccatorum multitudinem, per lepra peccati diffamationem.
marg.| {d} Et videns Iesum ocul o fidei, id est que purificat cor. Act. 15.b.
marg.| {e} Et procidens in faciem per humilitatem et discretionem. Mali enim retro corruunt, sed boni in faciem.
marg.| {f} Rogavit eum post , quia « Oratio humiliantis se nubes penetrat » (Ecclesiastici 35.c.a).
a Sir. 35, 21
marg.| {g} Dicens cord e et ore.
marg.| {h} Domine, si vis, potes me mundare quasi dicat: de potestate non dubito, sed de voluntate, non quia immisericors sis, sed quia ego indignus. Iob. 23.c. Anima eius, quecumque voluit, fecit.
marg.| Sequitur {i} Et extendens manum Rabanus Extensio manus miserationis pretendit affectum.
marg.| {k} Tetigit eum Non quia sine tactu sanare posset, sed ut indicet, se non subiectum legi, que prohibet tangere leprosum et extra castra manere. Lv. 14. Chrysostomus: Eliseus noluit videre Naaman leprosum legem observans. Christus tangit, quia legi non subiacet. Nec enim timuit Dominus contagium propter contractum leprosi. Sap. 7.d. Attingit ubique propter suam munditiam et nihil inquinatum incurrit in eam. Tetigit ergo eum.
marg.| {l} Dicens, volo In h oc pietas. Chrysostomus Infirmitas anime non est miseranda, sed odienda.
marg.| {m} Mundare In h oc maiestatis potentia, quia dixit et facta sunt. Nota, sicut dicit Ambrosius. Eo modo sanat Dominus, quo obsecratur, scilicet eodem ordine verborum, quo leprosus rogat. Vel eodem ordine, scilicet verbo, voluntate, opere. Verbo, in dicens voluntate, in volo opere, in mundare
marg.| Item nota tria. Tetigit, volo, mundare. Tetigit, in hoc humilitas, volo, in hoc pietas, mundare, in hoc potestas.
marg.| Item tetigit, volo, mundare, hec tria sunt contra tres hereticos. Unde Ambrosius. et Beda. Tetigit propter humilitatem, ut nos doceret nullum spernere pro aliqua corporis maculatione. Iob. 5.d. Visitans speciem tuam non peccabis. Tangit non indignatus, imperat non diffisus, adhibet operis testimonium. Volo, dicit propter Fotinum, imperat propter Arrium, tangit propter Manicheum. Fotinus dicebat Deum severum esse, eo quod vindicaret peccata patrum in filios usque in tertiam et quartam generationem et quia precipiebat aliquando lapidari colligentem ligna sabbato. Per hoc ergo, quod ait, volo, arguitur Fotinus, scilicet hereticus. Hoc enim verbo affectus pietatis exprimitur. Per hoc, quod imperat dicens, mundare in eo potentia exprimitur, in quo arguitur Arrius, qui asserebat Christum non esse Deum naturaliter, sed puram creaturam et ita impotentem. Per hoc, quod tangit, arguitur Manicheus, qui asserebat, eum habere corpus phantasticum. Tangit autem propter quinque rationes.
marg.| Prima propter suam humilitatem.
marg.| Secunda propter exemplum, ut, scilicet doceret nullum propter maculam corporis esse spernendum.
marg.| Tertia propter heresim confutandam, ut dictum est.
marg.| Quarta propter sue potentie demonstrationem, ut, scilicet per hoc ostenderet, se non esse subiectum legi, que prohibet leprosum tangi. Ipse autem tetigit sine sui contaminatione, ut dictum est.
marg.| Quinta, ut sic ostenderet tempus gratie iam venisse et legalia cessare etc.
marg.| Extendit Dominus manum suam ad
marg.| Percutiendum. Is. 9.c. Adhuc manus eius extenta et populus non est reversus ad percutientem.
marg.| Dandum. Prv. 31.c. Manum suam aperuit pauperi etc. Ps. 114. Aperis tu manum etc.
marg.| Dimittendum. Iob. 1.c. Extende paululum manum tuam etc.
marg.| Retribuendum. Ps. 54. Extendit manuum suam in retribuendo.
marg.| Amplectendum. Prv. 1.c. Extendi manum meam et non fuit, qui aspiceret.
marg.| Patiendum. Is. 25.d. Extendet manus suas sub eo, sicut natans ad natandum.
marg.| {n} Et confestim lepra discessit Ambrosius. Nihil medium inter opus et preceptum, quia in precepto est opus. Sap. 16.b. Non herba, neque malagma, sed omnipotens sermo tuus, Domine, qui sanat omnia. Ps. 147. Velociter currit sermo eius. Dixit enim et facta sunt. Beda. Ubi leprosus mundatur, non exprimitur locus, ut ostendatur non unum populum alicuius specialis civitatis, sed omnium populos fuisse sanatos, id est de omnibus aliquos.
marg.| {o} Et ipse precepit illi, ut nemini diceret Istu d est non preceptum, propositum tamen {6. 160ra} Δ in forma precepti. Si enim preceptum fuisset, arguendus esset transgressionis, si contra Domini preceptum miraculum divulgaret. Sic ergo intelligendum est. Precepit id est forma precipiendi usus est. Usus est enim verbo imperationis dicens. Vide, nemini dixeris. Mt. 8.a. Ac si diceret, evidens est in te restitutio sanitatis, ipsa evidentia sanitatis sufficit ad manifestationem miraculi sine tua predicatione. Beda. Non erat necesse, quod sermone iactaret, quod corpore preferebat Lucas, aut pretermisit hoc verbum. Vide nemini dixeris, quod Mattheus ponit Glossa Docet non divulganda esse nostra beneficia. Et est summa, quod Dominus prohibet, quod nemini dicat, non quod manifestatio miraculorum ei displiceat, sed ut declinandi favorem humanum nobis exemplum prebeat. Sed premenda, id est subticenda supple intuitu humani favoris. Non enim prohibetur operis exhibitio, sed inanis glorie intentio. Ut non solum a mercede abstineamus, pecunie, sed etiam gratie, id est laudis humane. Iactantia vitata, quasi dicat: summopere vitanda est arrogantia. Qui enim gratiam in beneficiis devitat, omnia vitia facile declinat. Et hoc est, iactantia vitata facit, ne lepra, id est aliquod vitium, vel etiam favor humanus possit transire in medicum, id est in illum, qui bene alios instituit, vel alio modo eis beneficia impertitur. Ideo etiam imperatur silentium, quia meliores putat, qui fide magis spontanea, quam qui speratis beneficiis credidissent, quasi dicat: ideo Dominus imperat fieri silentium, ne alii audientes miraculum spe similis beneficii traherentur ad fidem et non gratis. Dominus autem mavult, ut veniant ad fidem propria voluntate ducti, quam beneficiis excitati.
marg.| {a} Sed vade, ostende te Sacerdoti Lepr osi non nisi ad arbitrium Sacerdotum eiiciebantur extra castra, nec sine eorum arbitrio in commune eorum consortium admittebantur, ideo precepit ei Dominus, ut ostendat se Sacerdotibus, id est iuxta decretum legis faciat oblationes pro restitutione sanitatis etc.
marg.| Precipit non dicere, sed ostendere propter.
marg.| Humilitatem, ut Sacerdotes honoraret.
marg.| Utilitatem, ut videntes, id est credentes salvaret.
marg.| Inexcusabilitatem, ut videntes et non credentes iuste damnaret.
marg.| Veritatem, ut legem non frangeret, que sic precipit.
marg.| Eruditionem, ut iactantiam fugere doceret.
marg.| Quandoque proponitur.
marg.| Potestatis ostensionem, ut non legis ordine, id est per sacramenta legalia, sed gratia sanatum leprosum ostenderet etc.
marg.| Rei manifestationem, quia non erat necesse, ut sermone iactaret, quod corpore preferebat.
marg.| Preceptum in forma precepti. Honora patrem tuum. Ex. 20.b.
marg.| Preceptum non in forma precepti. Non fornicaberis. Ex. 20.c.
marg.| Item est preceptum.
marg.| Non preceptum in forma precepti. Mt. 8.a. Vide nemini dixeris.
marg.| Proprie executionis obligans ad agendum. Ex. 20.c. Non facies furtum etc.
marg.| Minus proprie probationis obligans ad volendum. Gn. 22.a. Immola mihi.
marg.| Improprie instructionis non obligans, sed docens ad sciendum, ut hic et Mt. 8.a. Vide, nemini dixeris etc. Sequitur.
marg.| {b} Et offer pro emundatione tua, sicut precepit Moyses in testimonium illis Istu d pluribus modis construitur. Primo sic.
marg.| {a} Ostende te Sacerdoti in testimonium tue sanationis, ut ipsa ostensio sit iudicium sanitatis.
marg.| {b} Et offer illis Repe te, in testimonium tue sanationis, id est ut ipsa oblatio sit testimonium et signum tue sanitatis, sive curationis. Aliter construitur hec dictio, illis cum dictione, testimonium Et est sensus.
marg.| {6. 160rb}{c} In testimonium illis id est ut illorum testimonio mundus habearis. Vel. In testimonium illis acquisitive, id est in testimonium salutis eorum si credant, vel damnationis si non credant. Beda. Pro emundatione offerebant tortam panis, turtures duos et sextarium olei. Mysticus sensus est. Torta panis soliditas dilectionis. Duo turtures, gemitus contritionis. Sextarium olei, pietas compassionis.
marg.| {b} Offer pro emundatione tua etc.  fier i oblationes ab eis, qui sanabantur a lepra, ut hoc esset.
marg.| {c} Illis in testimonium id est ut ipsa oblatio, si spiritualiter se offerrent esset testimonium, quod sanati essent a lepra spirituali, id est a peccato. Mt. 8.a. Offer munus tuum, quod precepit Moyses. Munus scilicet cordis, veram contritionem, munus oris, veram confessionem, munus operis, veram satisfactionem.
marg.| {d} Perambulabat autem magis sermo sani tatis, scilicet et doctrine.
marg.| {e} De illo quia quanto magis fugit aliquis laudes hominum, tanto amplius laudes sequuntur. Similiter est de dignitatibus huius mundi. Et in hoc utrumque assimilatur umbre, que fugit sequentem et sequitur fugientem, Eccl. 11.b. Si securus fueris, non apprehendes et non effugies si precurreris.
marg.| {f} Et conveniebant turbe multe, ut audirent etc.  Prim o dicit, audirent postea curarentur quia sermo Domini curat. Sap. 16.b. Non herba, neque malagma etc.
marg.| {g} Ipse autem secedebat in desertum et orabat Post miraculorum operationem fugit in desertum, ut doceat de bene gestis non gloriam hominum querere, sed Deo laudes et gratias referre.
marg.| Item, quod sanat et orat, duplicem naturam declarat. Beda. Sanat ut Deus, orat ut homo. Item, quod in urbe sanat, in deserto orat, utramque vitam informat. Unde Beda. Quando orat, Theoricam vitam, quando sanat, activam informat.
marg.| Item sanat et orat. Per hoc instruens, ut tu pro cura proximi amorem Dei, vel pro amore Dei curam proximi non derelinquas.
Numérotation du verset Lc. 5,moraliter 
marg.| Secundum Beda.m In desertum secedit et orat, qui exsurgentem strepitum vitiorum premit et quoddam sibi secretum cum Domino intra se querit, ubi cum illo exteriore cessante tumultu, per interna desideria similiter loquatur. Quidam quesivit a quodam patre. Quid faciam, ut salvus sim. Qui respondit. Fuge homines et tace. Ez. 34.f. Qui habitant in deserto, securi dormient in saltibus et ponam eos in circuitu collis mei benedictionem, scilicet Monachos et deducam imbrem in tempore suo et pluvie benedictionis erunt. Ps. 54. Elongavi fugiens et mansi in solitudine.
marg.| {h} Et factum est in una dierum et ipse sedebat docens Non dicit uni. Mt. 9.a. Mc. 2.a. Mattheus dicit in civitate sua. Marcus, in Capharnaum. Nec est contrarium. Capharnaum enim dicitur civitas Domini, vel quia est in regione, in qua natus est, id est Galilea.
marg.| Vel dicitur civitas eius, non propter nationem, sicut Nazareth, sed propter miraculorum illustrationem, quia multis eam illustravit miraculis.
marg.| Dicitur ergo civitas Domini ad distinctionem regionis Gerasenorum, in quam transfretaverat post premissa miracula et inde redierat in Galileam et venerat in Capharnaum, ut habetur in Mattheo, sed Lc. hic pretermittit. Sequitur.
marg.| {i} Et erant Pharisei sedentes et legisdoctores, qui venerant ex omni castello Galilee et Iudee, Hierusalem et virtus id est misericordia.
marg.| {k} Domini erat ad sanandum eos id est quosdam eorum, qui venerant.
marg.| {l} Ecce viri portantes in lecto hominem, qui erat paralyticus et querebant eum inferre et ponere ante eum etc.   usqu e ibi, cum lecto in medium ante Iesum Littera plana est.
Numérotation du verset Lc. 5,mystice 
marg.| {m} Paralyticus est quilibet peccator. Sed proprie peccatum luxurie dicitur paralysis anime. Ier. 31.d. Usque quo dissolveris deliciis, filia vaga ? Ez. 7.e. Omnes manus dissolventur et genua fluent aquis. Magis proprie pusillanimis {6. 160va} dicitur Paralyticus propter quinque. Primo quia tremulus. Dn. 5.g. Compages renum eius, id est Balthasar, dissolvebantur et genua collidebantur, Balthasar, id est absorbens divitias. Secundo, quia insensibilis. Ier. 5.a. Percussisti eos et non doluerunt etc. Tertio, quia dissolutus Is. 35.a. Confortate manus dissolutas et genua debilia roborate. Ier. 38.a. Occidatur homo iste, de industria enim dissolvit manus virorum bellantium. Quarto, quia piger. Prv. 21.d. Desideria occidunt pigrum, noluerunt enim quicquam manus eius operari. Prv. 19.c. Pigredo immittit soporem et anima dissoluta esuriet. 5. quia ineloquens Is. 29.a. Erit quasi pythonis de terra vox tua et de humo etc. Lectus, in quo iacet, est torpor, vel carnalis voluptas. Viri portantes sunt Ecclesie doctores, qui paralyticum debent ad celestia sublevare et ante Iesum ponere, monendo ipsum, ut peniteat et satisfaciat et intercedendo ad Iesum, ut indulgeat et sanet. Notantur autem hic tria officia prelatorum. Quorum primum est portare patiendo, compatiendo, subveniendo. Gal. 6.a. « Alter alterius onera portate ». Secundum est ad Deum sublevare increpando, exhortando, intercedendo. Tertium est inferre id est intra Ecclesiam ferre et proponere ante Iesum per consolationem, per eruditionem, per reconciliationem. Multi vero prelati magis student offerre subditos, id est ferre extra Ecclesiam per excommunicationem, quam inferre, sicut dicitur Io. 16.a. Absque synagogis facient vos. Et eod. 9.e. Iam conspiraverant Iudei, ut si quis confiteretur eum Christum, extra Synagogam fieret. Tectum dicitur observantia consiliorum, ad quod debent ascendere portitores et levare infirmos. Mt. 24.b. Qui in tecto est, non descendat. Item tectum dicitur sublimitas sacre Scripture, scilicet sensus allegoricus et anagogicus, sive etiam mysticus, ad quem debent ascendere portitores, id est prelati et secum trahere paulatim infirmos, erudiendo ipsos. Item tectum litteralis sensus sacre Scripture, qui tegit mysticum et moralem. Supra quem debent ascendere prelati et levare infirmos, ut perveniant ad sensum mysticum et moralem. Item tectum dicitur caro, qua tegitur anima. Supra quam debent ascendere prelati, domando, ac spiritui subiiciendo et sic post se trahere infirmos. Sic faciebat ille bonus portitor Paulus. 1Cor. 9.d. Castigo corpus meum etc. Aliter. Paralyticus est animus dissolutus. Quatuor portitores sunt quatuor virtutes Cardinales, que semper elevant animam ad superna et inferunt ante Iesum. De quibus dicitur Za. 1.d. Ostendit mihi Dominus quatuor fabros et dixi. Quid isti veniunt facere ? Qui ait, dicens. Hec sunt cornua, que ventilaverunt Iudam per singulos viros. Lectus, in quo iacet paralyticus, est caro, in qua iacet torpens animus. Tectum est caritas, quia est eminentior pars spiritualis edificii, cuius fundamentum est fides, paries, spes, tectum, caritas. Tegule tecti sunt opera caritatis. Et per tegulas intromittitur infirmus ad Iesum, quia per opera caritatis venitur ad salutem. Unde de Cornelio. Act. 10.a. legitur, quod per opera venit ad fidem, id est ad fidei distinctionem. Turba impediens triplex est, scilicet turba strepens interius, scilicet cogitationum et desideriorum. De qua dicitur infra 8.g. Turbe comprimunt te. Item turba inquietans exterius curarum et solicitudinem. De qua dicitur infra 10.g. Martha, Martha etc. Item turba circumstans undique cognatorum et nepotum. De qua dicitur Iob. 21.a. Semen eorum permanet coram eis, propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum. Hec triplex turba impedit paralyticum, ne ante Iesum inferatur, hic et Mt. 9.a. Languidum ne Iesum agnoscat. Io. 5.b. Cecum increpando, ut taceat. Mt. 20.d. Zacheo obstando, ne Iesum videat, infra 19.a. Retardans parentes adire Iesum. Mc. 3.d. Differens suscitationem mortue. Mt. 9.c. Prorogans ceci illuminationem: Mc. 7.c. Volens Iesum rapere in regem. Io. 6.b. Sic exponitur.
Numérotation du verset Lc. 5,mystice 
marg.| , Sequitur.
marg.| {a} Quorum fidem ut vidit Glossa Non Paralytici, qui sensu carebat.
marg.| {b} Dixit quas i discretive dicit, ac si diceret, tu homo purus es, ego Deus sum, qui peccata remitto. Remittuntur tibi peccata tua Mt. 6.a. dicitur. Confide, fili, remittuntur tibi peccata tua. Augustinus {6. 160vb} Utrumque dixit Iesus, quod uterque Evangelista testatur. Sed homo peccat, filio remittuntur peccata. Glossa Multum valet cuiusque fides propria, cum per alienam fidem homo interius, exteriusque sit salvatus. Beda. Quia pro culpa animi etiam corpore infirmabatur, ideo sanaturus corpus, prius sanat animam.
marg.| {d} Et ceperunt etc.  Ad f idem portantium paralyticum Dominus respiciens, primo sanavit paralyticum in anima remittendo ei peccata, quia causa exterioris morbi erat infirmitas anime. Sanaturus ergo morbum, primo sanat causam morbi. Sed Pharisei audientes eum dicentem. Remittuntur tibi peccata indignati arguunt eum de blasphemia tamquam sibi usurpet, quod solius Dei est, quia solius Dei est dimittere peccata.
marg.| Nota ergo, quia non errant in confessione oris, quia confitentur solum Deum dimittere peccata, errant autem in infidelitate cordis, quia non credunt hominem illum Deum esse. Dominus autem misertus erroris eorum, ex duobus se asserit Deum esse et sic peccata posse dimittere, scilicet quia novit eorum conscientias et quia iam sanavit paralyticum in corpore, quem sanaverat in anima.
marg.| Solius enim Dei est scrutari renes et corda, vel facere opera miraculosa. Quoniam ergo cogitationes intuetur et paralyticum sanat in corpore, satis probat eis, quia potest peccata dimittere. Hoc est, quod dicitur hic.
marg.| Et ceperunt cogitare Scribe et Pharisei, dicentes etc. Blasphemat, qui, quod Dei est, usurpat. Chrysostomus Multi Deum cogitantes ulcisci proprias complent passiones.
marg.| {e} Quis est hic, qui loquitur Chrysostomus: Prope nihil loquitur, sed emulatores aliorum insidiantur beneficiis. Eccl. 13.d. Pauper locutus est et dicunt, quis est hic ? Et si offenderit, subvertent illum.
marg.| {f} Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus Is. 43.d. Ego sum, qui doleo iniquitates propter me.
marg.| {g} Ut autem cognovit Iesus cogitationes eorum Chrysostomus: Et hoc solius Dei est, scire cogitationes.
marg.| {h} Respondens dixit ad illos, quid etc. Chrysostomus: Si non esset Deus, respondisset sicut Ioannes. Non sum ego Christus, vel Deus.
marg.| {i} Quid cogitatis mala , in cordibus vestris Chrysostomus: Mansuetudo omnium potentior est. Prv. 16.d. Melior est patiens viro forti et qui dominatur animo suo etc.
marg.| {k} Qu id est   facilius dicere, dimittuntur tibi peccata id est peccata solo dicto dimittere. Beda. Quod solus, qui dimitto, novi, quasi ego solus novi, quod istorum sit facilius.
marg.| {l} An dicere surge et ambula ? id est corporaliter curare, quod et vos videre potestis, quasi dicat: utrumque est mihi facile. Hieronymus Utrum sunt paralytico peccata dimissa, solus noverat, qui dimittebat, surgere autem et ambulare omnibus manifestum erat, qui videbant. Fit ergo visibile signum, ut probetur invisibile. Chrysostomus: Paralysim corporis solvit et anime, ut ostendat se utriusque conditorem. Unde sequitur.
marg.| {m} Ut autem sciatis Verb a sunt Christi.
marg.| {n} Quia filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, ait paralytico, tibi dico, surge etc.  Sic construe.
marg.| {m} Ut autem sciatis, quia filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata et s unt verba Christi dirigentis sermonem ad eos.
marg.| {p} Tibi dico etc.   stat im convertit sermonem ad eum. Hoc.
marg.| {o} Ait paralytico ]   Verb a sunt Evangeliste. Aliter.
marg.| {m} Ut sciatis, quia filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata ] id est ego habeo potestatem dimittendi peccata, qui sum filius hominis. Et tunc.
marg.| {o} Ait paralytico, dico tibi surge ut q uod sequitur, dico tibi sit Glossa eius, quod precedit ait paralytico, filius hominis habet potestatem non tamen
marg.| {6. 161ra} Δ quia filius hominis, sed quia filius Dei, quia idem est filius et Deus. Item non dicit accepit, sed habet, ut ostendat se equalem patri. Sequitur.
marg.| {a} Tolle grabatum tuum ] Hieronymus: Ut quid fuit testimonium infirmitatis, sic probatio sanitatis, scilicet grabatum in quo diutius discubuisti.
marg.| {c} Et ambula et vade in domum tuam. Et confestim surgens coram illis etc. Beda. Magna virtus verbi, sine mora imperium salutis comitatus ipsum verbum supple.
marg.| {g} Et stupor admi rationis de novitate miraculi.
marg.| {h} Apprehendit omnes et magnificabant Deum Viso miraculo convertuntur ad laudem tante maiestatis.
marg.| {i} Et repleti sunt timore dicentes, quia vidimus mirabilia hodie Sicu t dicit Amb. adhuc erant increduli et ideo timebant, nam si crederent, non timerent, sed diligerent. Perfecta enim dilectio foras mittit timorem servilem, scilicet. 1Io. 4.d.
Numérotation du verset Lc. 5,moraliter 
marg.| {q} Surge dici tur sedenti, iacenti, dormienti. Sedet autem homo per consensum, iacet per operationem, dormit per consuetudinem.
marg.| De sedente dicitur in Ps. 116. Surgite, postquam sederitis, qui manducatis etc. De iacente dicitur Iosue 7.a. Surge, cur iaces pronus in terra ? De dormiente dicitur Eph. 5.d. Surge, qui dormis. Surgere ergo, est triplex peccatum dimittere.
marg.| {a} Tolle In p eccato duo sunt. In actione delectatio, post actionem penitentia. Et in verbo tollendi duo similiter, remotio et portatio. Unde notabiliter dicit.
marg.| {a} Tolle id est peccatum desere et penam sustine.
marg.| {b} Grabatum Grab ati nomine significatur caro. Nam sicut eger in grabato iacet, sic peccator in carne, dum eius concupiscentiis favet. Amos 3.d. Quomodo si eruat pastor de ore leonis duo crura, aut extremum auricule, sic eruentur filii Israel, qui habitant in Samaria in plaga lectuli et in Damasci grabato, quasi dicat: luxuriosi vix possunt ad hoc induci, ut aliqua bene agant, vel saltem in extremo vite sue obediant. Ps. 40. Dominus opem ferat illi super lectum doloris eius.
marg.| Item universum stratum eius versasti in infirmitate eius. Io. 5.b. dicunt Scribe et Pharisei: Non licet tibi lectum tuum tollere, quia sabbatum est, id est non licet abstinere a carnali voluptate, quia festum est. Similiter dicitur de Iudeis, qui Dominum crucifixerunt. Io. 19.f. Iudei quoniam Parasceve erat, ut non remanerent in cruce corpora sabbato. Erat enim magnus dies ille sabbati, rogaverunt Pilatum, ut frangerentur crura eorum.
marg.| {c} Et ambula de bono in melius proficiendo, vel locum peccati fugiendo. Gn. 19.d. Loth egresso de Sodomis dicitur : « Noli respicere post tergum, ne stes in omni circa regione ».
marg.| {d} Et vade in domum tuam id est in Ecclesiam per Sacramentorum perceptionem, quia omnes, qui extra fuerint, peribunt. Gn. 7.d. Omnes qui extra arcam inventi sunt, diluvio perierunt. Et Ex. 9.f. Quicquid fuit in agris grandine percussum, periit. Quicquid extra domum inventum est, gladio interiit. Vel.
marg.| {e} In domum id est in celum per iugem meditationem, Prv. 1.b. Frustra iacitur rete etc. Ibi Beda. Facile vitat laqueos in terris, qui semper habet oculos in celis. Vel In domum id est in propriam conscientiam non alienam, per sollicitam discussionem. Sap. 8.c. Intrans in domum meam conquiescam, id est non cursitabo per aliorum conscientias, quia dicitur Eccl. 26.d. Vita nequam hospitandi de domo in domum.
marg.| Item Eccles. 21.d. Pes fatui facilis in domum proximi.
marg.| Item Eccl. 32.c. Precurre prior in domum tuam et illic advocare et age conceptiones tuas. In domum tuam util itatem, ac fragilitatem corporis considerando. Na. 3.c. Intra in lutum et calca, subigens tene laterem. Breviter ergo dicitur Paralytico. Surge, peccatum deserendo tolle grabatum, carnem affligendo, ambula, bene operando, vade in domum tuam, vilitatem propriam considerando, quod multum valet ad conservationem humilitatis. Iob. 5.d. Visitans speciem tuam non peccabis.
marg.| {f} Et confestim consurgens coram illis ut s icut coram omnibus peccaverat. Quod est contra multos, qui non erubescunt peccare publice et tamen publicam penitentiam nullo modo facere volunt. De reliquo planum est. Sequitur.
marg.| {6. 161rb}{k} Et post hec exiit etc.  Quar ta pars, in qua de vocatione Mt. agitur, que revera facta fuit ante sanationem paralytici, quod patet per hoc, quod Lc. infra 6.c. dicit duodecim Apostolos in monte electos, quando fecit sermonem. Beati pauperes etc. Unde patet recapitulationem esse, quod hic dicitur de vocatione Mt.. Et ita dicit Augustinus Et nota quod Marcus et Lc. vocant eum Levi subticendo nomen eius usitatum, id est Mattheum.
marg.| Idem enim est Levi et Mattheus. Et hoc faciunt propter reverentiam Apostoli, ne quodammodo diffamarent eum, quia si poneretur nomen, quod omnibus erat notum, quodammodo divulgarent crimen eius notorium.
marg.| Ipse enim erat exactor publicorum vectigalium et omnibus erat notum, quod dicebatur Mattheus. Unde subticent nomen eius, quod erat quasi infame, propter reverentiam Apostoli. Mattheus autem in principio sermonis suis, accusator est sui, unde Mattheum se nominat, quod facit Mattheus, ut nemo de salute desperet pro peccatorum immanitate, cum ipse de publicano Apostolus, de Telonario sit Evangelista factus.
Numérotation du verset Lc. 5,mystice 
marg.| . Electio Mt. significat electionem gentium, que prius lucris temporalibus inhians, postea Dominum in sua domo sedula devotione refecit.
marg.| Moraliter autem Mt. vocatio est peccatoris conversio, quia sicut Mattheus post vocationem non est reversus ad pristinum officium, sic peccator conversus non debet reverti ad peccatum dimissum. Sed querit aliquis quare Petrus rediit ad officium suum post vocationem et Mattheus non ? Ad quod dicimus, quod officium Petri absque peccato impleri poterat, sed officium Mt., aut vix, aut numquam sine peccato poterat exerceri. Eccles. 26.d. Difficile exuitur negotians a negligentia sua et non iustificabitur caupo a peccatis labiorum. Et sicut Mattheus convivium fecit Domino post vocationem suam, ita peccator post conversionem suam in domo sua facit convivium Christo. In quo quatuor principaliter apponuntur ei.
marg.| Primum est aqua lacrimarum et vinum compunctionis.
marg.| Secundum panis hordeaceus, id est amara recordatio peccatorum.
marg.| Tertium, lac, id est dulcedo pietatis.
marg.| Quartum, butyrum, id est pinguedo caritatis. Hec quatuor apposuit Abraham Angelis. Gn. 18.a. Modo prosequere litteram.
marg.| {k} Et post hec exiit et vidit Publicanum nomine Levi sedentem in Telonio etc.   Quan tum ad litteram non videtur benedici. Post hec Nam si diceretur. Factum est in illis diebus, ut frequenter alibi solet dici, aliquo modo posset stare, quod autem dicitur, post hec non videtur stare posse, cum constet, quod curationem huius Paralytici longe precesserit vocatio Mt., qui electus fuerat cum aliis in monte. Ergo ante vocatus, postea inter montem et Capharnaum sanatus est leprosus, postea in Capharnaum in Synagoga demoniacus, postea socrus Simonis in hospitio, postea transfretavit in regionem Gerasenorum et ibi fecit miracula quedam, postea rediit in Capharnaum et sanavit hunc paralyticum.
marg.| Nota ergo, quia de vocatione repetit, ut commodius transeat ad aliud, scilicet ad convivium solemne, quod fecit ei Mattheus in domo sua. Quod ergo dicitur de vocatione recapitulatio est, quod autem de convivio sequitur recte historie prosecutio. Et sic potest ordinari littera. Et post hec, fecit ei Levi convivium magnum in domo sua. Modo revertere retro, quia.
marg.| {l} Exiit id est exierat Dominus ante de iustitia ad misericordiam.
marg.| {m} Et vidit id est viderat oculis misericordie. Eccl. 34.c. Oculi Domini in diligentes se. Sap. 4.d. Respectus eius in electos eius, Infra 22.g. Conversus Dominus respexit Petrum etc.
marg.| Nec mirum. Si ad respectum Solis salvatur gelicidium aque, cur ad respectum Christi peccatorum montes non defluant ? Is. 64.a. Utinam celos dirumperes et descenderes etc.
marg.| {n} Publicanum nomine Levi Levi interpretatur assumptus per gratiam de sterquilinio peccatorum. Ps. 171. Misit de summo et accepit me et assumpsit me de aquis multis.
marg.| {o} Sedentem non est referendum ad situm corporis, sed usualis locutio est, sicut solet dici, per biennium sedit ibi.
marg.| Et dicit Glossa interl. Sedentem id est pertinaciter lucris inhiantem.
marg.| marg.| {6. 161va} Δ
marg.| {a} Ad Telonium Telo nium est domus, in qua solvuntur tributa, sive vectigalia. Magis proprie dicitur Telonium mensa, in qua computantur vectigalia. Telos Grece, vectigal Latine.
marg.| {b} Et ait id est dixerat illi
marg.| {a} Sequere me ] Chrysostomus Hunc sicut Paulum non desistentem a malis vocat. Item Chrysostomus: Quare de vocatione aliorum Apostolorum tacet, nisi Petri et Andree et Ioannis et Iacobi et Philippi et Mt. ? Quod nec Telonio aliquid deterius, nec piscatione aliquid vilius. His igitur oportebat credere, cum preclara narrarent.   Sequere me Beda. Non lucra Iob. 23.c. Vestigia eius secutus est pes meus.
marg.| {d} Et relictis omnibus ]   prop riis, scilicet et alienis rebus, de quibus Dominis suis debuit reddere rationem, sed propter promptitudinem obedientie rationes vectigalium incomputatas reliquit. Quia ergo reliquit vectigalium administrationem, meruit dominicorum talentorum fidelis fieri dispensator. Mt. 24.d. Quis putas est fidelis servus et prudens, Infra 12.e. Quis putas est fidelis dispensator.
marg.| De talentis autem habetur Mt. 25.b. Et infra 19.c. Vel aliter. Et relictis omnibus sicu t sup. retrahentibus, retardantibus retinentibus.
marg.| {a} Surgens abii ciendo terrena desideria.
marg.| {f} Secutus est eum ut f errum adamantem. Io. 12.b. Cum exaltatus fuero a terra etc. Porphyrius hereticus, atque Iulianus arguunt in hoc loco vel imperitiam historici mentientis, vel stultitiam eorum, qui statim secuti sunt Salvatorem, quasi quemlibet hominem vocantem irrationabiliter. Quibus respondet Hieronymus: in Origenem super Mt. Tante inquit, virtutes, tantaque signa precesserunt, que Apostoli antequam crederent viderunt, quod minime dubitare potuerunt. Certe fulgor ipse et maiestas Deitatis occulte, que etiam in humana facie relucebat ex primo aspectu ad se poterat trahere videntes. Sic etiam in magnete lapide hec esse vis dicitur, ut annulos et stipulas et festucas, sibi copulet, quanto magis Dominus rerum omnium ad se trahere poterat, quos volebat. Patet iam ordinatio littere secundum historie prosecutionem. Modo prosequere litteram, secundum quod iacet.
marg.| {g} Et fecit ei convivium magnum Levi assu mptus.
marg.| {h} In domo sua ad l itteram Moraliter In domo sua id est in corde suo. Apc. 3.d. Si quis aperuerit mihi, intrabo et cenabo cum illo. Iob. 1.a. Fili Iob. faciebant convivia per domos, unusquisque in die sua et mittentes vocabant tres sorores suas, id est infirmos corde, ore, opere, ut comederent et biberent cum eis. Est. ult. d. Decima quarta die, id est Decalogum et Evangelium implentes celebraverunt convivia cum gaudio, partes sibi invicem mittentes maiores minoribus. Magnum dicit, quia in tantum, quod etiam de reliquiis comedunt Angeli, infra 15.b. Gaudium est Angelis Dei super uno peccatore penitentiam agente etc.
marg.| {i} Et erat turba multa publicanorum et aliorum, qui cum illis erant, discumbentes et p enitentes exemplo Mt., veniam peccatorum sperantes. Hos invitavit Mattheus, ut socios haberet in penitentia, quos socios habuit in culpa. Apc. 22.d. Sponsus et sponsa dicunt. Veni et qui audit, dicat, Veni. Ex. 26. Cortina cortinam trahit.
marg.| {k} Et murmurabant Pharisei et Scribe eorum dicentes ad discipulos eius etc.
marg.| Ambrosius. Dupliciter peccant, quia putant se iustos, cum sint superbi et illos reos, cum iam peniteant. Mt. 9.b. dicunt. Quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester ? Et certe non tam cum eis, quam ipsos spiritualiter manducabat. Gn. 27.b. Affer mihi duos hedos optimos, ut faciam escas patri tuo, quibus libenter vescitur. Chrysostomus: Nisi sustineat medicus saniem laborantium, non eruet eos a morbo.
marg.| {m} Et respondens Iesus dixit ad illos, non egent, qui sani sunt, medico Phar isei particulam interrogationis subticebant.
marg.| {l} Quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis ? supp le et vos facitis iustos et non nobiscum, qui iusti sumus ? Huic extreme parti primo respondet Dominus dicens.
marg.| {6. 161vb}{n} Non egent etc. quasi dicat: vobiscum manducare recuso, vestramque cohabitationem declino, quia.
marg.| {o} Qui sani sunt id est reputant se sanos, id est iustos per arrogantiam de se presumentes, sicut vos, qui de iustitia vestra gloriamini.
marg.| {n} Non egent medico ]   Et h oc dicit Glossa Ideo vos declino, quia putatis vos non indigere. Io. 9.g. Quia dicitis, videmus, peccatum vestrum manet.
marg.| {p} Sed qui male habent quasi dicat: ideo manduco eum publicanis et peccatoribus, quia male habent, id est reputant se male habere, id est infirmos esse, id est quia non diffitentur se peccatores esse, egent medico. Unde dicit Beda. Hos iuvo, quia penitendo dant locum gratie.
marg.| {q} Non enim veni quasi dicat: declino vos. Enim quia non veni vocare iustos id est de iustitia presumentes.
marg.| {r} Sed peccatores id est qui non diffitentur peccata sua et converti volentes ad penitentiam.
Numérotation du verset Lc. 5,mystice 
marg.| . Per hoc, quod publicani et peccatores cum Domino manducant, Pharisei et Scribe non, sed esuriunt, significantur duo.
marg.| Alterum in statu huius vite, alterum in futuro. Pharisei namque et Scribe gerunt figuram Iudeorum, qui in hac vita famem patiuntur. Iudeus namque ad mensam sedet et esurit, id est Scripturas habet, sed non intelligit.
marg.| Nos autem spiritualiter reficimur, qui spiritualiter Scripturas intelligimus. Vel Pharisei detractores gerunt figuram reproborum, qui epulantibus in regno Dei fidelibus, in inferno torquebuntur. Is. 65.c. Ecce servi mei comedent et vos esurietis, ecce servi mei bibent et vos sitietis, ecce servi mei letabuntur et vos confundemini. Vocat autem Dominus se medicum. Et vere est medicus, qui mirabili genere medicaminis sanavit genus humanum.
marg.| Non enim est auditus medicus ipso excepto, qui propriis vulneribus sanavit egrotos. Is. 53.b. Vulneratus est propter iniquitates nostras. Chrysostomus: Nisi sustineat medicus saniem laborantium, non eruet eos a morbo. De hoc medico. Eccles. 38.a. Honora medicum, propter necessitatem etenim illum creavit Altissimus. Ier. 8.g. Numquid resina non est in Galaad, aut medicus non est ibi: Sequitur.
marg.| {s} At illi dixerunt ad eum: quare discipuli Ioannis ieiunant frequenter Mt. 9.b. dicit ipsos discipulos Ioannis hoc quesisse. Sed sciendum, quod utrique quesierunt. Augustinus Discipuli Ioannis tribus de causis reprehendendi sunt.
marg.| Primo, quia de ieiunio se iactabant.
marg.| Secundo, quia Christum, quem magister eorum, id est Ioannes commendaverat, calumniabantur.
marg.| Tertio, quia Phariseis, quos magister eorum Ioannes condemnaverat, familiares erant. Dicunt ergo Domino.
marg.| {t} Quare discipuli Ioannis ieiunant frequenter id est sepe.
marg.| {u} Et obsecrationes faciunt, similiter et Phariseorum, tui autem edunt et bibunt Veru m erat, quia illi ieiunabant et isti comedebant, non tantum corporaliter, sed magis spiritualiter, quia illi invidia tabescebant, isti carne et sanguine Christi reficiebantur et consolatione interna, eiusque colloquio. Unde tunc ad litteram impleta fuit prophetia, Isai sexagesimoquinto c. Ecce servi mei comedent et vos esurietis etc.
marg.| {x} Quibus ipse ait, numquid etc.  Phar iseis, sive discipulis Ioannis Domino obiicientibus, quod discipuli eius non ieiunarent, sed comessationi operam darent et essent, quasi epulones, Dominus ex verbis Ioannis magistri eorum respondet eis, qui dixit Io. 3.d. Qui habet sponsam sponsus est, ut facilius inclinaret eos ad se et ut apertius convinceret de superstitione et falsa iustitia eorum et discipulos redderet excusatos. Discipuli enim Ioannis et Pharisei frequenter ieiunabant.
marg.| {6. 162ra} Δ Unde unus dicit Infra 18.b. Ieiuno bis in sabbato. Et super hoc arguebant discipulos Domini, qui non ieiunabant. Excusat autem eos Dominus, probans, quod non debet eis indici ieiunium, distinguens ieiunium: Duplex est enim, ieiunium corporale et ieiunium spirituale. Item corporale duplex. Unum bonum, aliud malum. Malum est, quod fit ex mala causa, scilicet avaritia, vel hypocrisi, vel leccacitate, vel huiusmodi. Bonum consistit in uno scilicet in abstinentia ciborum corporalium. Et fit pro duobus. Pro absentia corporali sponsi, sic ieiunabant antiqui exspectantes primum Christi adventum, fuerunt enim in merore et afflictione exspectantes Messiam futurum. Hoc etiam ieiunio usa est Ecclesia, excepto illo modico temporis, in quo sponsus corporaliter conversatus est cum ea. Item pro absentia spirituali, que fit pro quolibet peccato mortali. Sic ieiunant peccatores penitentes. Hoc ieiunium vocatur ieiunium meroris. Unde Mt. 9.b. Numquid possunt filii sponsi lugere, quandiu sponsus est cum illis ? Vocatur et alio nomine in sacra Scriptura, ieiunium veteris vite, vel quia semper fit pro vetustate peccati, vel quia habuit initium a Veteri Testamento. Item ieiunium spirituale duplex est. Unum malum, quo ieiunatur a bono, de quo Is. 63.c. Servi mei comedent et vos esurietis. Aliud bonum et commendabile, quod fit pro uno, id est pro desiderio eternorum et consistit in duobus, scilicet in abstinentia ciborum corporalium et in abstinentia delectationum temporalium, sive contemptu mundi. Sepe enim rapitur animus humanus in extasi contemplationi vacans et adeo iucundatur, quod pre dulcedine contemplationis obliviscitur necessariorum, quia iucunditas contemplationis quodammodo pregustat suavitatem future beatitudinis et dicitur ieiunium istud, ieiunium exultationis. Primum ieiunium, scilicet corporale, representat Ecclesia in Quadragesima et in aliis temporibus afflictionis, quando non cantatur alleluia.
marg.| Secundum ieiunium, id est spirituale representat Ecclesia in septimana Pentecostes, quando frequenter cantatur alleluia.
marg.| Probat ergo Dominus, quod neutro istorum ieiuniorum debebant Apostoli ieiunare. Ieiunium quidem meroris non erat eis indicendum adhuc, quia presentiam sponsi utramque habebant, sed post passionem ieiunabant sublata presentia corporali et iterum post Ascensionem exspectantes visitationem spiritualem. Sicut Ecclesia modo ieiunat exspectans venturi iudicis presentiam corporalem, sicut etiam antiqui Patres exspectabant in carne venturum. Item ieiunium nove vite, sive exultationis non erat eis imponendum, nec in parte, nec in toto, quia adhuc rudes erant, nec poterant adhuc omnino celestibus inhiare et a corporalibus abstinere. Et primo ostendit, quod istud ieiunium non est eis imponendum in parte, per exemplum commissure novi vestimenti. Quia sicut particula novi vestimenti si assuatur veteri, non convenit, sed et scissuram facit, sic si aliqua pars ieiunii exultationis, scilicet continuum ieiunium a cibis corporalibus, quale fuit ieiunium Iudith 8.a. Et Anne, sup. 2.e. non convenit hominibus adhuc veteri vite deditis et scissuram facit, si aliquid novi hominis habebant, amittunt. Secundo ostendit, quod nec in toto est eis indicendum istud ieiunium, per exemplum vini novi et utris veteris. Erant enim Apostoli adhuc quasi utres veteres, vinum novum contemptus mundi, vel abstinentia universalis ab amore rerum temporalium. Sicut enim vinum novum, si ponatur in utres veteres, effunditur et utres dirumpit, sic si tale ieiunium Apostolis rudibus iniungeretur, non esset utile, sed Apostolos dirumperet et bono, quod habebant, privaret. Et hoc est.
marg.| {a} Numquid potestis filios sponsi Supr a se medicum vocavit, hic sponsum, quia animam, quam curat, sibi desponsat.
marg.| {b} Dum cum illis est sponsus corp oraliter et spiritualiter.
marg.| {c} Facere ieiunare ? Augustinus id est ieiunio meroris affligi. Chrysostomus: Triste est ieiunium, non nature, sed his, qui philosophari nolunt. Illis autem, qui philosophari volunt, voluptuosum est. Is. 58.b. Numquid hoc est ieiunium. Mt. 6.c. Tu autem, cum ieiunas, unge caput tuum etc. Filios {6. 162rb} sponsi vocat Apostolos imitatores Christi et ab eo in vera fide generatos. De quo Io. 3.d. Qui habet sponsam, sponsus est. Et Is. 61.d. Quasi sponsum decoravit me corona.
marg.| Item Is. 66.c. Si ego, qui aliis generationem tribuo, sterilis ero ? quasi dicat: non ero.
marg.| {d} Venient etc.  Pass ionis usque ad resurrectionem et iterum Ascensionis, usque ad Pentecosten.
marg.| {e} Cum ablatus etc.  ut q uando mortuus et sepultus fuit, tunc enim fuerunt in merore, donec reddita fuit corporalis presentia in die resurrectionis.
marg.| Item post Ascensionem ablatus fuit corporaliter tantum et tunc iterum fuerunt in merore et timore, donec per Spiritum sanctum consolationem receperunt.
marg.| {f} Tunc ieiunabunt etc.  ieiu nio meroris. Ct. sic distinguit et bene, Tunc tempore passionis scilicet et post Ascensionem, ieiunabunt ieiunio meroris. Et,
marg.| {g} In diebus illis scilicet post resurrectionem et post Spiritus sancti missionem, ieiunabunt ieiunio exultationis renovati in vitam spiritualem. Et hoc videntur innuere due Interl.
marg.| Prima est super hoc: Tunc ieiunabunt Glossa In humilitate tribulationis.
marg.| Secunda: Ab amore mundi, non solum a cibis refertur ad hoc: In illis diebus Simi liter et in Glossa marginali. Cum ablatus fuerit sponsus, potest referri ad illam litteram:   Tunc ieiunabunt Quo dono percepto, refertur ad illam litteram:   In illis diebus Sic et anima cum aufertur ei sponsus spiritualiter per peccatum, debet fiere et dolere, donec reddatur ei sponsus. Unde Ioel. 1.b. Plange quasi virgo accincta sacco super virum pubertatis sue. Ruth. 1.d. Non vocetis me Noemi, quod est pulchra, sed vocate me Marath, quod est amara, quia amaritudine replevit me omnipotens. Egressa sum plena et vacuam reduxit me Dominus. Anima enim sine Deo vacua est, quia animam Deo capacem nihil potest replere, quod Deo minus est, ut dicit Augustinus
marg.| {h} Dicebat autem etc.  quar e, scilicet nondum conveniat Apostolis ieiunium, scilicet exultationis.
marg.| {i} Quia nemo etc.  Hic ostendit, quod non debet eis indici adhuc ieiunium exultationis, sive nove vite. Et per primam similitudinem ostendit, quod nec in parte indicendum est eis, per secundam, quod nec in toto. Et est progressus talis. Sic enim particula nove vite imponeretur Apostolis adhuc in vetustate manentibus, id est in veteri consuetudine imbutis, ipsa nova doctrina scinderetur, id est divideretur in se, nec eius particula vetustati congrueret, ut si quis commissuram, id est particulam separaret a novo panno, ut assuat veteri, scissura fit in novo et veteri, quia novus veterem suo pondere rumpit. Dicit ergo: Quia nemo commissuram id est particulam ablatam.
marg.| {k} A vestimento novo Glossa id est a ieiunio vitiorum.
marg.| {l} Immittit in vestimentum vetus, alioquin et novum rumpit et veteri non convenit commissura a novo sump ta, scilicet Glossa quia incipit displicere etiamsi ante placuerat, quasi dicat: ideo novitas non est admiscenda vetustati, quia ipsa novitas introducta statim rudibus et antiqua consuetudine imbutis incipit displicere. Beda. Veteri vestimento comparantur discipuli, qui adhuc sunt vetus homo, quibus novus pannus, id est aliqua particula nove vite non debent immitti, quod si sit etiam ipsa nova vestis, id est doctrina nove vite quodammodo scinditur, cuius particula, que ad ieiunia ciborum valet, importune traditur, cum illa doceat generale ieiunium, non a concupiscentia ciborum tantum, sed ab omni letitia temporalium delectationum.
marg.| Cuius generalis ieiunii illa pars, que ad cibos pertinet, non debet impertiri hominibus adhuc veteri consuetudini deditis, quia et illis videtur quasi scissio fieri et ipsi vetustati non convenit, quia timendum est, ne per nimiam austeritatem etiam fidem, quam habebant, amittant, quia non debent misceri actus veteris et novi hominis.
marg.| Non enim placet sponso discolor vestis. Unde Apostolus. Eph. 4.f. Exuite veterem hominem cum actibus suis et induite novum cum actibus suis. Sed cave, ne intelligas Apostolos esse in vetustate peccati mortalis.
marg.| Non enim credo, quod in huiusmodi vetustate tunc essent, sed in vetustate consuetudinis, quod satis determinatur in fine Glossa Vetustatem hanc intellige consuetudinem, quorumdam legalium et observationem sabbati et quod consueverunt frequenter manducare, non ieiunare. Unde eis non erat imponenda abstinentia ciborum, {6. 162va} quia rudes a consuetudine difficile avelluntur, quia abhorrent et refugiunt tantum austeritatem.
Numérotation du verset Lc. 5,moraliter 
marg.| In hoc datur forma Confessoribus et Prelatis, quod de novo egressis a peccato non est iniungenda gravis penitentia, triplici ratione. Primo ne timore gravis penitentie resiliant a bono proposito. 2. ne contemnant et peccent contemnendo penitentiam. 3. ne scandalizentur, videntes illos, qui talem penitentiam iniungunt, nihil tale facere. Unde Mt. 23.a. Arguit Dominus tales: super cathedram Moysi sederunt Scribe etc. secundum vero opera eorum nolite facere, dicunt enim et non faciunt, imponunt enim onera gravia et importabilia in humeros hominum, digito autem suo nolunt ea movere.
marg.| Item Mt. 18.a. Qui scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt etc. Ibi Glossa Pusilli non sunt scandalizandi, sed ut crescant nutriendi. Io. 11.f. Solvite eum et sinite abire.
marg.| Primo ergo debet auferri vetustas peccati et postea paulatim debet iniungi penitentia, que facit ad renovationem hominis Za. 3.b. Ecce abstuli a te iniquitatem tuam et indui te mutatoriis. Gn. 41.b. Totonderunt Ioseph et veste mutata presentaverunt regi. Et hoc totum est contra rigorem et austeritatem Prelatorum et Confessorum. De quibus Ez. 34.a. Quod infirmum erat, non consolidastis et quod egrotum, non sanastis et quod fractum, non alligastis et quod abiectum, non reduxistis et quod perierat, non quesistis, sed cum austeritate et potentia imperabatis eis et disperse sunt oves mee.
marg.| Item hoc est contra duplices, qui vestem exterioris conversationis ex novo et veteri panno consuunt: Contra illud Dt. 22.b. Non indueris vestimento, quod ex lana, linoque contextum est. Sequitur.
marg.| {a} Et nemo mittit vinum novum in utres veteres etc.  Hic probat Dominus, quod ieiunium exultationis, sive nove vite non erat Apostolis indicendum ex toto, quia adhuc rudes erant et ideo quasi utres veteres, quod patet ex Petri negatione et filiorum Zebedei petitione. Unde indicto tali ieiunio deficerent et ieiunium iniunctum irritum esset, vel forte nocivum. Prima pars huius ieiunii pertinet ad exteriores observantias, unde per vestimentum significatur, quod de foris tegit. Secunda pars pertinet ad observantias interiores et ideo per vinum, quod mentem letificat, designatur. Et est hoc exemplum contra duo genera hominum.
marg.| Primo contra illos, qui habent vinum divine scientie, quo alios inebriant et ipsi vitam veteris hominis ducunt. De quibus dicitur Rm. 2.d. Qui predicas non furandum, furaris ? Qui dicis, non mechandum, mecharis ? Qui abominaris idola, sacrilegium facis ? Qui in lege gloriaris, per prevaricationem legis Deum inhonoras ? Secundo contra illos, qui in peccato manentes audiunt sacram Scripturam. Ipsi enim volunt ponere vinum novum in utres veteres, quod non potest esse, nec decet, quia in malevolam animam non introibit sapientia: Sap. 1.a. Item Eccl. 21.c. Cor fatui quasi vas confractum et omnem sapientiam non tenebit.
marg.| Item est contra doctores, qui novis et rudibus secreta Scripturarum mysteria pandunt. Unde Rabanus Cavendum est doctori, ne anime nondum innovate, sed in vetustate malitie perduranti novorum mysteriorum secreta committat.
marg.| Dicit ergo: Et nemo mittit vinum novum in utres veteres, alioquin rumpit vinum novum utres et ipsum effundetur et utres peribunt Beda. Veteribus utribus etiam comparantur Apostoli, qui vino novo, id est preceptis spiritualibus facilius dirumpuntur, quam contineant.
marg.| {b} Sed vinum novum Resp ondet Antipophore, que posset ei fieri. Deus erat et in momento poterat eos innovare ex toto et ad tale ieiunium exequendum idoneos reddere, ideo occurrit ostendens, non sic esse faciendum, quia qui consuevit vetera, non subito, sed paulatim promovendus est ad maiora. Necdum etiam erat tempus innovationis Apostolorum: Ipsi enim, sicut dicit Beda., erunt novi utres, cum post Ascensionem accepto spiritu desiderio consolationis eius et orando et sperando innovabuntur. Dicit ergo. Sed vinum novum id est nove vite ieiunium.
marg.| {c} In utres novos id est Apostolos, in Resurrectione {6. 162vb} Domini et Pentecoste innovatos.
marg.| {d} Mittendum est id est eis indicendum et utraque conservantur
marg.| {e} Et nemo bibens vetus id est nemo veteri consuetudine imbutus.
marg.| {f} Statim id est subito.
marg.| {g} Vult novum id est novam omnino ingredi consuetudinem.
marg.| {h} Dicit enim, vetus melius est id est placet ei magis pristina consuetudo.
marg.| Per veterem pannum et utres veteres, intelliguntur etiam, sicut dicit Hieronymus: Scribe et Pharisei.
marg.| Per novum autem pannum, vel novum vinum intelliguntur precepta Evangelii, ac si diceret Dominus Scribis et Phariseis: Ideo declino vestram conversationem et vos non instruo, quia novus pannus non est assuendus veteri, nec vinum novum mittendum in utres veteres, id est novitas preceptorum Evangelii non est communicanda vobis antiqua legalium consuetudine imbutis, ne maior scissura fiat, si doctrina Evangelica legali admisceatur, quia utraque scinderetur etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Lc. Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=57&chapitre=57_5)

Notes :