Capitulum 9

Numérotation du verset Lc. 9,1 

Convocatis autem1 duodecim apostolis dedit illis virtutem et potestatem super omnia demonia et ut languores curarent.
1 autem Rusch Weber ] + Ihesus Cas574
Numérotation du verset Lc. 9,2 

Et misit illos2 predicare regnum Dei et sanare infirmos.
2 illos] + binos ΩJ* ( rubr. cancel. )
Numérotation du verset Lc. 9,3 

Et ait ad illos: Nihil tuleritis in via,
neque virgam neque peram neque panem neque pecuniam neque duas tunicas habeatis.
Numérotation du verset Lc. 9,4 

Et in quamcumque domum intraveritis ibi manete
et inde ne exeatis.
Numérotation du verset Lc. 9,5 

Et quicumque non receperint vos exeuntes de civitate illa, etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos.
Numérotation du verset Lc. 9,6 

Egressi autem circuibant per castella evangelizantes et curantes ubique.
Numérotation du verset Lc. 9,7 

Audivit autem Herodes tetrarcha
omnia que fiebant ab eo et hesitabat eo quod diceretur
Numérotation du verset Lc. 9,8 

a quibusdam quia Ioannes surrexit a mortuis,
a quibusdam vero quia Elias apparuit, ab aliis autem quia propheta unus de antiquis surrexit.
Numérotation du verset Lc. 9,9 

Et ait Herodes: Ioannem ego decollavi. Quis autem est iste de quo audio ego3 talia? Et querebat videre eum.
3 ego Rusch Weber] om. Catena
Numérotation du verset Lc. 9,10 

Et reversi apostoli narraverunt illi quecumque fecerunt.
Et assumptis illis
secessit seorsum in locum desertum
qui est Bethsaide4.
4 Bethsaide Rusch ] Bethsaida Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 9,11 

Quod cum cognovissent turbe secute sunt eum5
5 eum Rusch ] illum Catena Weber
et excepit illos
et loquebatur illis
de regno Dei
et eos
qui cura indigebant sanabat.
Numérotation du verset Lc. 9,12 

Dies autem ceperat declinare
et accedentes duodecim dixerunt illi: Dimitte turbas ut euntes in castella et villas6 que circa sunt divertant et inveniant escas quia hic in loco deserto sumus.
6 et villas Rusch ] villasque Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 9,13 

Ait autem ad illos: Vos date illis manducare. At illi dixerunt: Non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces
nisi forte
nos eamus et emamus in omnem turbam hanc7 escas.
7 turbam hanc Rusch ] inv. Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 9,14 

Erant autem ibi8 fere viri quinque millia.
8 ibi Rusch ] om. Catena Weber
Ait autem ad discipulos suos: Facite illos discumbere per convivia quinquagenos.
Numérotation du verset Lc. 9,15 

Et ita fecerunt et discubuerunt9 omnes.
9 discubuerunt Rusch ] discumbere fecerunt Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 9,16 

Acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus respexit in celum et benedixit illos10
10 illos Rusch ] illis Catena Weber
et fregit
et distribuit discipulis suis
ut ponerent ante turbas.
Numérotation du verset Lc. 9,17 

Et manducaverunt omnes et saturati sunt.
Et sublatum est quod superfuit11 illis fragmentorum cophini duodecim.
11 superfuit Rusch Weber ] superfluit Catena
Numérotation du verset Lc. 9,18 

Et factum est cum solus esset orans erant cum illo et discipuli
et interrogavit illos dicens: Quem me dicunt esse turbe?
Numérotation du verset Lc. 9,19 

At illi responderunt et dixerunt: Ioannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero quia propheta unus de prioribus surrexit.
Numérotation du verset Lc. 9,20 

Dixit12 illis: Vos autem quem me esse dicitis?
12 Dixit Rusch ] + autem Catena Weber
Respondens Simon Petrus dixit:
Christum Dei.
Numérotation du verset Lc. 9,21 

At ille increpans eos13 precepit ne cui dicerent hec14
13 eos Catena Rusch ] illos Weber |
14 hec Catena Rusch ] hoc Weber |
Numérotation du verset Lc. 9,22 

dicens: Quia oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et principibus sacerdotum et15 scribis et occidi et tertia die resurgere.
15 et Catena Rusch Weber] om. Li448@*
Numérotation du verset Lc. 9,23 

Dicebat autem ad omnes:
Si quis vult post me venire abneget semetipsum16
16 semetipsum Li448 Rusch ] se ipsum Li448@ Weber
et tollat crucem suam quotidie et sequatur me.
Numérotation du verset Lc. 9,24 

Qui enim voluerit animam suam salvam facere
perdet
eam17.
17 eam Rusch ] illam Catena Weber
Nam
qui perdiderit animam suam
propter me salvam faciet illam.
Numérotation du verset Lc. 9,25 

Quid enim proficit homini si lucretur universum mundum se autem ipsum18 perdat et detrimentum sui faciat?
18 autem ipsum Rusch Weber ] inv. Li448@
Numérotation du verset Lc. 9,26 

Nam qui me erubuerit et meos sermones19
19 meos sermones Li448 Rusch Weber ] inv. Li448@
hunc Filius hominis erubescet
cum venerit in maiestate sua et Patris et sanctorum angelorum.
Numérotation du verset Lc. 9,27 

Dico autem vobis vere sunt hic aliqui20 stantes
20 hic aliqui Li448 Rusch ] inv. Li448@ Weber
ex vobis21 qui non gustabunt mortem
21 ex vobis Rusch ] om. Catena Weber
donec videant regnum Dei.
Numérotation du verset Lc. 9,28 

Factum est autem post hec verba fere dies octo
et assumpsit Petrum
et Ioannem
et Iacobum22
22 et Ioannem et Iacobum Cor1LP (sic) Rusch Weber] inv. ΩS Li446 Li446@ Mt366 Mt366@ Ed1455
et ascendit in montem ut oraret.
Numérotation du verset Lc. 9,29 

Et facta23 est dum oraret species vultus eius altera
23 facta Catena Rusch ] factum Weber
et vestitus eius albus et fulgens24.
24 et fulgens Rusch ] refulgens Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 9,30 

Et ecce duo viri loquebantur cum illo.
Erant autem Moyses et Elias
Numérotation du verset Lc. 9,31 

visi25 in maiestate et dicebant excessum26
25 visi Li448 Rusch Weber ] nisi Li448@ |
26 excessum ΩJ Rusch Weber ] exitum CorS1=Cor3 (greca littera exodon id est EXITUM ) |
eius quem completurus erat in Hierusalem.
Numérotation du verset Lc. 9,32 

Petrus vero27 et qui cum illo erant gravati erant somno et evigilantes28 viderunt maiestatem eius
27 vero Li448@ (f. 84va) Rusch Weber ] autem Li448@ (f. 83va) |
28 evigilantes Rusch Weber ] vigilantes Catena |
et duos viros qui stabant cum illo.
Numérotation du verset Lc. 9,33 

Et factum est dum29 discederent ab illo ait Petrus ad Iesum: Preceptor, bonum est nos hic esse
29 dum Li448 Rusch ] cum Li448@ Weber
et faciamus hic30 tria tabernacula, unum tibi et unum Moysi et unum Elie
30 hic Rusch ] om. Catena Weber
nesciens quid diceret.
Numérotation du verset Lc. 9,34 

Hec autem illo loquente facta est nubes et obumbravit eos
et timuerunt intrantibus illis in nubem.
Numérotation du verset Lc. 9,35 

Et facta est vox31 de nube dicens: Hic est Filius meus dilectus32 ipsum audite.
31 facta est - vox Rusch ] inv. Li448@ Weber | facta est] om. Li448 |
32 dilectus Catena Rusch ] electus Weber |
Numérotation du verset Lc. 9,36 

Et dum fieret vox inventus est Iesus solus
et ipsi tacuerunt
et nemini dixerunt in illis diebus33 quicquam ex his que viderant.
33 illis diebus Li448 Rusch Weber ] inv. Li448@
Numérotation du verset Lc. 9,37 

Factum est autem in sequenti die descendentibus illis de monte
occurrit illi turba multa.
Numérotation du verset Lc. 9,38 

Et ecce vir de turba exclamavit dicens: Magister, obsecro te, respice in filium meum quia unicus est mihi.
Numérotation du verset Lc. 9,39 

Et ecce spiritus apprehendit illum34 et subito clamat et elidit et dissipat eum cum spuma et vix discedit dilanians eum
34 illum Rusch Weber ] eum Catena
Numérotation du verset Lc. 9,40 

et rogavi discipulos tuos ut eicerent illum et non potuerunt.
Numérotation du verset Lc. 9,41 

Respondens autem Iesus dixit: O generatio infidelis et perversa, usquequo ero apud vos et patiar vos? Adduc huc filium tuum.
Numérotation du verset Lc. 9,42 

Et cum accederet elisit illum demonium et dissipavit.
Numérotation du verset Lc. 9,43 

Et increpavit Iesus spiritum immundum et sanavit puerum et reddidit illum patri eius.
Numérotation du verset Lc. 9,44 

Stupebant autem omnes in magnitudine Dei omnibusque mirantibus in omnibus que faciebat Iesus35 dixit ad discipulos suos: Ponite vos in cordibus vestris sermones istos.
35 Iesus Rusch ] om. Cor1 LP (sic) Catena Ed1455 Weber, Quidam interponunt hic: Dixit Petrus: Quare nos non potuimus eicere illum? Quibus dixit: Quia huiusmodi orationibus et ieiuniis eicitur. Dixit autem etc. sed vacat Cor1 LP
Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum.
Numérotation du verset Lc. 9,45 

At illi ignorabant verbum istud et erat velatum ante eos ut non sentirent illud et timebant eum interrogare36 de hoc verbo.
36 eum interrogare Rusch ] inv. Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 9,46 

Intravit autem cogitatio in eos quis eorum maior esset37.
37 maior esset Li448 Rusch Weber ] inv. Li448@
Numérotation du verset Lc. 9,47 

At Iesus videns cogitationes cordis illorum
apprehendens puerum statuit eum secus38 se
38 secus Li448 Rusch Weber ] penes Li448@
Numérotation du verset Lc. 9,48 

et ait illis: Quicumque susceperit puerum istum
in nomine meo me recipit,
et quicumque me recipit recipit eum qui me misit.
Nam qui minor est inter vos omnes39 hic maior est.
39 vos omnes Li448 Rusch ] inv. Li448@ Weber
Numérotation du verset Lc. 9,49 

Respondens autem Ioannes dixit: Preceptor, vidimus quemdam in nomine tuo eicientem demonia et prohibuimus eum quia non sequitur nobiscum.
Numérotation du verset Lc. 9,50 

Et ait ad illum Iesus: Nolite prohibere, qui enim non est adversum vos pro vobis est.
Numérotation du verset Lc. 9,51 

Factum est autem dum40 complerentur
40 dum Li448 Rusch Weber ] cum Li448@
dies assumptionis eius
et ipse faciem suam firmavita ut iret Hierusalem41.
0 Cf. Is. 50, 7.
41 Hierusalem Rusch Weber] in praem. Catena
Numérotation du verset Lc. 9,52 

Et misit nuntios ante conspectum suum et euntes intraverunt in civitatem Samaritanorum ut pararent illi.
Numérotation du verset Lc. 9,53 

Et non receperunt eum42 quia facies eius erat euntis Hierusalem.
42 eum Li448 Rusch Weber] illum Li448@
Numérotation du verset Lc. 9,54 

Cum vidissent autem discipuli eius Iacobus et Ioannes dixerunt: Domine, vis
dicimus ut ignis descendat de celo
et consumat illos?
Numérotation du verset Lc. 9,55 

Et conversus increpavit illos et dixit: Nescitis cuius spiritus estis.
Filius hominis non venit animas perdere sed salvare43.
43 et dixit ... salvare Catena Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Lc. 9,56 

Et abierunt in aliud castellum.
Numérotation du verset Lc. 9,57 

Factum est autem, ambulantibus illis in via, dixit quidam ad illum: Sequar te quocumque ieris.
Numérotation du verset Lc. 9,58 

Et ait illi Iesus: Vulpes foveas habent et volucres celi nidos,
Filius autem hominis non habet ubi caput suum44 reclinet.
44 suum Catena Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Lc. 9,59 

Ait autem ad alterum: Sequere me.
Ille autem dixit: Domine, permitte mihi primum ire et45 sepelire patrem meum.
45 et Catena Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Lc. 9,60 

Dixitque ei Iesus: Sine ut mortui
sepeliant
mortuos suos.
Tu autem vade et46 annuntia regnum Dei.
46 et Catena Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Lc. 9,61 

Et ait alter: Sequar te, Domine, sed primum permitte mihi renuntiare his qui domi sunt.
Numérotation du verset Lc. 9,62 

Ait ad illum Iesus: Nemo mittens manum suam ad47 aratrum et aspiciens48 retro aptus est regno Dei.
47 ad Rusch ] in Catena Weber |
48 aspiciens Rusch Weber ] respiciens Catena |

Capitulum 9

Numérotation du verset Lc. 9,1 
marg.| Convocatis autem Iesus etc. Nonum quod dividitur in decem partes. In prima mittuntur duodecim Apostoli in predicationem. In secunda ponitur falsa opinio Herodis in Iesu, ibi Audivit autem In tertia ponit miraculum de quinque panibus et duobus piscibus, quibus maximam turbam satiavit, ibi Et assumptis illis In quarta querit Iesus, quid de ipso sentiant homines et etiam ipsi Apostoli, ibi Et factum est, cum solus esset In {6. 182vb} quinta invitat Apostolos ad sui imitationem, ibi Dicebat autem ad omnes In sexta ponitur transfiguratio Iesu, ibi Factum est autem post hec In septima sanatur a demone puer, quem non potuerant sanare Apostoli, ibi Factum est autem in sequenti die In octava predicit Dominus Apostolis Passionem suam ibi Ponite vos in cordibus vestris In nona prohibent discipuli demones eiicere non sequentem eos et petunt vindicari in illos, qui non receperunt eos et super utroque increpantur a Domino, ibi Respondens autem In decima repellitur quidam, ne sequatur, alter invitatur, ut sequatur, ibi Factum est autem ambulantibus Dicit ergo.
marg.| {h} Convocatis Sed occurrit duplex questio. Prima, cum sint tres vocationes Apostolorum. Una scilicet in cognitionem, de qua sup. 1.f. Secunda in familiaritatem, de qua supra 5.b. Tertia in discipulatum, de qua Mt. 4.d. Mc. 1.b. sup. 6.c. Queritur de qua vocatione hic dicatur. Secunda questio est, quare duodecim tantum vocavit. Respondeo ad primam questionem, dicens, quod non loquitur hic Lc. de aliqua trium vocationum, sed de quadam privata, qua vocavit eos ad se, ut mitteret in predicationem, data potestate predicandi et miracula faciendi, ac demones expellendi. Ad secundum dicimus, quod Dominus septuaginta duos discipulos habuit, quos misit in mundum predicare regnum Dei, ut dicitur infra 10.a. Et preter hos habuit duodecim, quos Apostolos nominavit, ut dicitur supra 6.c. Septuaginta duos autem discipulos misit, quia tot erant linguarum genera. Duodecim autem Apostolos elegit duplici ratione. Prima est, quia duodenarius constat ex ternario et quaternario: Unde per hunc numerum ostenditur, quod per istos Apostolos erat vocaturus ad fidem Trinitatis homines de quatuor partibus orbis. Secunda ratio est, quia duodenarius constat ex duplicato senario. Senarius autem est perfectus numerus. Unde per duodecim duplex perfectio designantur, vite, scilicet et scientie, sive operis et sermonis, que in ipsis fuit et requiritur in omni Prelato et predicatore, qui eorum vicem et officium gerunt. Hi autem duodecim propriis nominibus nominantur: Mt. 10.a. duplici ratione, ut dicit Hieronymus:
marg.| Primo, ut post hos, qui pseudo-futuri erant, excluderentur.
marg.| Secundo, ut tam nomina eorum, quam sibi credentium in libro vite scripta esse ostenderentur. Unde infra 10. dicitur: Gaudete, quia nomina vestra scripta sunt in libro vite. Dicit ergo. Convocatis autem, id est simul vocatis ad se et ad unum officium pariter exercendum. Vel Convocatis, id est simul interius et exterius vocatis.
marg.| {i} Iesus Hic nominatur Iesus, non magister, non Dominus, quia non ad docendum principaliter, neque ad dominandum, sed ad salvandum corpora et animas misit Apostolos.
marg.| {k} Duodecim Apostolis dedit etc. In quo differunt virtus et potestas ? Respondeo. Virtus est in miraculis faciendis, potestas in demonibus eiiciendis.
marg.| Δ {6. 183ra} Δ Item virtus ad sustinendum gravia, potestas ad faciendum ardua.
marg.| {a} Et ut etc. id est longos et inveteratos morbos, quos nec poterant physici sanare. Chrysostomus: Velut quosdam pullos molles ad volandum adducit. Primum interim medicos corporum facit, postea committens eis anime directionem.
Numérotation du verset Lc. 9,1 
moraliter
marg.| {h} Convocatis autem etc.
marg.| Per duodecim Apostolos significantur Prelati et predicatores atque doctores, qui debent esse duodecim, id est perfecti vita et scientia, quod significant cornua mitre episcopalis. 1Rg. 10.d. Stetit Saul in medio populi et altior fuit universo populo ab humero et sursum. Et ait Samuel ad omnem populum, ecce videtis, quem elegit Dominus, quod non sit ei similis in omni populo. Gregorius. Tantum debet distare a plebe vita presulis, quantum differt a grege vita pastoris. Is. 40.b. super montem excelsum etc. In huius rei figuram pater duodecim Patriarcharum duplici nomine, id est Iacob et Israel appellabatur: Gn. 32.f. Et princeps Apostolorum similiter duplici nomine appellatur: Simon et Petrus: In altero vita, in altero scientia commendatur. Vita vero precedere debet. Unde Eccl. 1.d. Fili, concupiscens sapientiam serva iustitiam. Augustinus in libro Prosperi. Talis est sine opere intelligentia, qualis est sine timore sapientia, cum scriptum sit: Initium sapientie timor Domini. Hi debent esse convocari, id est pariter et concorditer ad officium prelationis, aut predicationis, sive magisterii vocati, non intrusi violenter, aut seipsos ingerentes impudenter. Hbr. 5.a. Nemo assumit sibi honorem etc. Ps. 134. Qui vocat nubes ab extremo terre. Amos 5.c. Qui vocat aquas maris et effundit eas super faciem terre, Dominus nomen est eius. Rm. 8.f. Quos predestinavit etc. Dicit ergo.
marg.| {h} Convocatis autem id est concorditer et ad unum vocatis.
marg.| {i} Iesus duodecim etc. demonia eiicienda et coercenda. Sunt autem tria demonia, que debent eiicere Prelati et predicatores, atque doctores. Primo a se, postea ab aliis. Primum est demonium sevum. Mt. 8.d. Secundum demonium immundum. Mc. 1.c. Tertium demonium mutum infra 11.b. Primum significat superbiam, que est seva nimis, quia omnes vult sub se comprimere et omnibus imperare. Hoc demonium eiicitur per mansuetudinem et humilitatem. Unde Mt. 11.d. Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Secundum significat luxuriam, que immunda est nimis et hominem facit immundum. Iuxta illud Ioel. 1.d. Computruerunt iumenta in stercore suo. Hoc demonium eiici carnis afflictio, id est ieiunium, oratio, vigilie et huiusmodi. Eccl. 31.a. Vigilia honestatis tabefaciet carnes. Mc. 9.e. Hoc genus in nullo potest exire nisi in oratione et ieiunio. Tertium demonium significat avaritiam, que reddit hominem mutum. Unde Eccles. 22.d. Xenia et dona excecant oculos iudicum et quasi mutus in ore avertit correctiones eorum. Hoc demonium eiicit paupertas, que omnia, que mundi sunt, abiicit: Iuxta documentum Ioannis in prima Canonica 2.c. Nolite diligere mundum, neque ea, que in mundo sunt. Igitur Prelatus, predicator et doctor spiritum suum humilians, carnem affligens, mundum contemnens, potestatem habet super omnia demonia. Et hanc potestatem offert nobis Ieremias Lam. 3.c. ubi dicit in persona Domini: Recordare paupertatis et transgressionis mee, absinthii et fellis, quasi dicat: accipe potestatem super omnia demonia eiicienda: aut etiam coercenda. Sed hodie non possunt Prelati, aut predicatores, aut etiam doctores eiicere demonia. Quare ? Quia ipsi demonia habent, sicut dicitur in Ps. 96. Omnes dii gentium demonia. Et non potest demon eiicere demonem, sicut dicitur Mt. 12.b. Unde Act. 19.b. Faciebat Deus virtutes quaslibet per manum Pauli super languidos et recedebant ab eis languores et spiritus nequam egrediebantur. Tentaverunt autem quidam de circumeuntibus Iudeis invocare super eos, qui habebant spiritus malos, nomen Domini Iesu, dicentes: Adiuro vos per Iesum, quem predicat Paulus. Respondens autem spiritus nequam, dixit eis: Iesum novi et Paulum scio, vos autem qui estis ? Et insiliens homo in eos, qui habebat demonium pessimum, dominatus eorum, invaluit contra eos, ita ut nudi et vulnerati effugerent. Sequitur.
marg.| {a} Et ut languores curarent id est illos, qui diu fuerant in peccatis. Eccl. 10.b. Languor prolixior gravat medicum, brevem languorem precidit medicus.
Numérotation du verset Lc. 9,2 
marg.| {b} Et mittit illos Chrysostomus: Non ab initio misit illos, sed postquam viderunt paralyticos curatos et mortuos suscitatos.
marg.| {c} Predicare regnum Dei id est Evangelium, quod docet regnare hic et ire ad regnum Dei. Mt. 21.d. Auferetur a vobis regnum Dei. Vel regnum Dei, id est vitam beatam. Et est congruus ordo. Primo enim oportuit eis dare virtutem, id est potestatem faciendi miracula, eiiciendi demones, curandi languores, ut exhibitio miraculorum attestaretur magnitudini promissorum. Unde Hieronymus: Quia hominibus rusticanis et absque eloquii venustate pollicentibus regnum celorum nemo crederet, dat eis potestatem miracula faciendi. Augustinus Ut fidem daret verbis virtus ostensa et nova facerent, qui nova predicarent. Eccl. 36.a. Innova signa et immuta mirabilia. Et nota quod dicitur regnum Dei Ecclesia militans. Mt. 13.f. Simile est regnum celorum sagene misse in mari.
marg.| Item Ecclesia triumphans. Mt. 13.f. Simile est regnum celorum thesauro abscondito in agro.
marg.| Item gratia infra 17.e. Regnum Dei intra vos est.
marg.| Item vita beata. Io. 3.a. Nisi quis renatus fuerit denuo, non potest intrare regnum Dei.
marg.| Item sacra Scriptura. Mt. 21.d. Auferetur a vobis regnum Dei. De quolibet regno potest hoc intelligi.
marg.| {e} Et sanare infirmos Differt infirmitas et languor. Nam languor est morbus inveteratus. Unde dicitur quasi longus angor. Eccl. 10.b. Languor prolixior gravat medicum.
Numérotation du verset Lc. 9,3 
marg.| {f} Et ait etc. Chrysostomus Cur hoc precepit ? Propter tria. Ne sint suspecti quasi ambitiosi. Ne sint soliciti quasi pusillanimes: Nihil enim ita facit gaudere, ut a solicitudine erutum esset. Ut virtus mittentis emineat. Unde infra 12.d. Quando misi vos sine sacculo et sine pera: numquid defuit vobis ?
marg.| {h} Neque virgam Idem dicitur: Mt. 10.b. Sed Mc. 6.b. dicitur: Nihil tuleritis in via nisi virgam.
marg.| Item infra 22.d. dicitur. Qui habet sacculum, tollat et peram similiter. Hic autem utrumque prohibet. Solutio: Ad primum dicimus, quod nomine virge aliquando significatur potestas accipiendi necessaria vite et sic accipitur in Marco, quia hanc potestatem dedit Dominus discipulis suis, quando misit illos. Unde 1Cor. 9.b. Dominus ordinavit his, qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere. Et Mt. 10.b. Dignus est operatibus cibo suo. Hac potestate poterant uti, vel non uti discipuli, prout eis videbatur expedire ad commodum animarum. Unde Augustinus Quando aliquid precipitur a Deo et non fit, inobedientie culpa est, cum vero potestas datur licet non uti et quasi de suo iure cedere.
marg.| Item nomine virge accipitur aliquando solicitudo vite, sive solicitudo acquirendi.
marg.| Item confidentia auxilii humani: Sic accipitur hic et in Mattheo. Neutrum enim habuerunt Apostoli, scilicet vite solicitudinem, vel humani auxilii confidentiam, immo utrumque prohibuit Dominus, hic per hoc, quod dixit: Neque virgam. De primo dicitur Mt. 6.d. Nihil soliciti sitis anime vestre, quid manducetis, aut corpori vestro, quid induamini. De secundo Ier. 17.a. Maledictus homo, qui confidit in homine etc. Is. 31.a. Ve qui descendunt in Egyptum ad auxilium in equis etc. Est ergo sensus. Neque virgam. Ac si diceret Dominus. Precipio, ut tollatis virgam, id est permitto potestatem accipiendi necessaria, prohibeo, ne tollatis virgam, id est prohibeo solicitudinem acquirendi, vel in auxilio humano confidere. Sic patet solutio ad primum. Ad secundum dicitur, quod duplex fuit missio discipulorum. Una ante Domini mortem, de qua hic agitur et Mt. 10. et Mc. 6. Alia post Domini resurrectionem, de qua agitur Mt. ult. d. et Mc. ult. d. Tempore prime missionis erat pax et nulla persecutio, immo libenter audiebantur discipuli et satis inveniebant necessaria vite et ideo tunc precepit, ut nihil ferrent secum. Tempore autem secunde missionis erat gravis persecutio contra discipulos et ideo tunc {6. 183rb} permisit ferre secum vite necessaria. Unde Beda. dicit. Non eadem vivendi regula persecutionis, qua pacis tempore discipulos Dominus informavit.
marg.| Item per hoc, quod virgam prohibet, incitamenta iurgiorum et instrumenta amputat ultionum. Rm. 12.d. Non vosmetipsos defendentes carissimi, sed date locum ire. Dicit ergo.
marg.| {g} Nihil tuleritis in via, neque virgam ad defendendum. Vel sic prius expositum est.
marg.| {i} Neque peram ad victum reservandum.
marg.| {k} Neque panem ad manducandum.
marg.| {l} Neque pecuniam ad victum et vestitum emendum.
marg.| Δ {6. 183va} {a} Neque duas etc.  Unam tempore frigoris, alteram tempore estatis. Hieronymus: Hoc non dicit in Scythie frigore, ut quis una tunica contentus esse debeat, sed quod in tunica vestimentum intelligamus, ne alio vestiti aliud nobis futurorum timore reservemus. Beda. simplex vestimentum est, quicquid necessarium est alicui secundum qualitatem loci, vel temporis, duplex est, quod extra necessitatem est.
Numérotation du verset Lc. 9,4 
marg.| {b} Et in quamcumque etc. Glossa Quamdiu in illa civitate predicabitis, id est ne cursitetis per domos et inviolabilis hospitii iura mutetis etc. Nota quod dicitur inviolabilis. Antiquitus enim erat opprobrium mutare hospitium. Nam si ille, qui intraverat, exiret, imputabatur eius levitati. Si ille, qui receperat eum, expelleret, imputabatur eius crudelitati. Unde Dominus precipit Apostolis, ut antequam villas intrarent, premitterent nuntium, qui diligenter inquireret, quod hospitium acciperent, ut mutandi hospitii occasionem auferret. Et si forte esset ibi vir religiosus amator hospitalitatis, eius hospitium intrarent. Unde Mt. 10.b. In quamcumque civitatem aut castellum intraveritis, interrogate, quis in ea dignus sit et ibi manete.
marg.| {d} Et quicumque etc. id est etiam minima itineris et laboris, quem pro eis sustinuistis exponite in testimonium maioris damnationis, si non receperint vos, vel maioris amoris, si receperint. Vel Pulverem excutite id est ab eis, qui predicationem contemnunt, nihil terrenum recipite. Dupliciter ergo potest intelligi, quod dictum est: In testimonium scilicet in testimonium inutilitatis, vel in testimonium indignitatis. Ac si dicerent Apostoli, ad vos usque fatigati sumus, predicavimus et nihil profecimus: Excutimus ergo pulverem, qui inutiliter adhesit pedibus nostris, ut ipsa excussio sit testimonium, quod labor noster fuit inutilis et hoc testimonium sit super vos. Vel in testimonium indignitatis, ac si dicerent Apostoli: Nos excutimus pulverem, ut ipsa excussio pulveris sit in testimonium vestre indignitatis, quia nec pulverem a vobis retinemus: Indigni enim estis, a quibus aliquid recipiamus.
marg.| {f} Egressi autem Apos toli circuibant per castella Evangelizantes etc. Mc. 6.b. dicitur, quod et oleo unguebant multos egros et sanabantur, quia unctio infirmorum introducta est ab Apostolis.
Numérotation du verset Lc. 9,2 
moraliter
marg.| {b} Et misit illos predicare alit er non debent ire. Rm. 10.c. Quomodo predicabunt, nisi mittantur ? Ier. 23.d. Ipsi currebant et ego non mittebam eos.
marg.| {d} Regnum Dei non regnum mundi, quod predicant ambitiosi et si non verbo, tamen facto. Io. 18.g. Regnum meum non est de hoc mundo.
marg.| {e} Et sanare infirmos in a nima, non carne. Frequenter enim infirmitas carnis utilis est ad sanitatem anime recipiendam. Io. 11.a. Domine, quem amas infirmatur ? Dixit autem Iesus eis: Infirmitas hec non est ad mortem, sed pro gloria Dei. Eccl. 31.a. Infirmitas gravis sobriam facit animam.
Numérotation du verset Lc. 9,3 
moraliter
marg.| {f} Et ait ad illos, nihil tuleritis in via Meri to tale mandatum recipiunt, qui alios ad contemptum mundi hortantur. Beda. Tanta predicatori debet esse fiducia in Deo, ut presentis vite sumptus non ferat.
marg.| {h} Neque virgam id est instrumenta defensionis, aut impugnationis.
marg.| {i} Neque peram etc.   Tria sunt genera necessariorum, quo ad victum, scilicet cibus et illud, quo cibus emitur et illud, ubi custoditur. Hec tria prohibet hic. Per panem omnem cibum, per pecuniam omne illud, quo emitur, per peram illud, in quo reponitur, seu custoditur. Et si omnem solicitudinem temporalis vite tollit a predicatoribus et Prelatis. Hieronymus: Hic arguit Dominus Philosophos, qui vulgo appellantur Bractopolite, qui contemptores seculi et omnia pro nihilo ducentes, cellarium secum vehunt. Tales sunt omnes hypocrite, mundum contemnunt verbo et habitu, sed necessaria vite copiose volunt habere
marg.| marg.|* {a} Neque duas tunicas habeatis id est cordis duplicitatem. Eccl. 2.c. Ve duplici corde et peccatori terram ingredienti duabus viis. Iac. 1.b. Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis supra 3.d. Qui habet duas tunicas etc.
marg.| {b} Et in quamcumque etc.  si v oluerit vos recipere.
marg.| {c} Et inde ne exeatis caus a querendi melius hospitium et quamdiu predicabitis in illa villa. Hoc dicit propter pseudo, qui cursitabant de domo in domum, quia hospes semper in adventu lautius procuratur. Eccl. 29.d. Vita nequam hospitandi de domo in domum.
Numérotation du verset Lc. 9,mystice 
marg.| {e} Pulverem pedum etc.] mysticeulvis in pedibus predicatorum est vana gloria in affectibus eorum ex profectu predicationis, vel ira ex contemptu. Pulvis vane glorie excutitur ex consideratione sui. Mc. 6.d. Humiliatio tua in medio tui. Eccl. 10.b. Quid superbis terra et cinis ? pulvis ire excutitur ex Christi consideratione: Nam si eum non receperunt, non debet indignari discipulus, si non recipiatur, Mt. 10.c. Non est discipulus super magistrum. Secundum Ambrosium precipit Dominus, ut excutiant pulverem, id est ut non communicent peccatis illorum. Alibi precipit, ut aboleant pulverem, id est venialia peccata proximorum, cum ait Io. 13.b. Et vos debetis alter alterius lavare pedes. Debet enim predicator venialia subditorum abolere et ea quasi sua portare, oratione, compassione. 2Cor. 11.g. Quis infirmatur etc.
marg.| {f} Egressi autem ab a more sui, ab amore parentum, ab amore mundi. Gn. 12.a. Egredere de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui.
marg.| {g} Circuibant per castella non tantum per civitates. {6. 183vb} Ct. 7.d. Egrediamur in agrum, commemoremur in villis.
marg.| {h} Evangelizantes etc.  sine personarum acceptione. Iac. 2.a. Fratres mei nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Iesu Christi. Mc. ult. d. Predicate Evangelium omni creature. Sequitur.
marg.| {i} Audivit autem Hec est secunda pars in qua recitatur falsa opinio Herodis de Iesu: Nam propter diversos rumores hominum prius hesitavit, an esset Elias: Postea credidit, quod esset Ioannes Baptista, qui surrexisset a mortuis et ideo virtutes operantur in eo, ut dicitur Mt. 14.a. Et licet hoc fuerit factum ultimo anno predicationis Domini, tamen hic interseritur a Luca. Unde patet, quod Evangeliste non servant ordinem historie, sed sicut inspirabantur a Domino, ita narrabant et scribebant. Sed querit Chrysostomus: Quare non audivit ab initio Herodes ? Respondet. Qui in potentatibus sunt, tarde addiscunt et non multam curam faciunt addiscendi. Dicit ergo.
marg.| Audivit autem Herodes Tetracha omnia, qua fiebant ab eo. Hic est Herodes Antipas, sub quo passus est Dominus et Ioannes decollatus et fuit filius Herodis Ascalonite, sub quo natus est Dominus et pueri occisi.
marg.| Tertius Herodes fuit Agrippa, qui occidit Iacobum et Petrum incarceravit, filius Aristobuli fratris illius Herodis Tetrarche.
marg.| Dicitur autem Tetrarcha a tetras, quod est quatuor et Archos, quod est princeps, id est princeps in quarta parte regni. Nam mortuo Herode Ascalonita, qui erat rex, divisum est regnum eius in quatuor Tetrarchias. Archelaus habuit duas, Philippus tertiam, iste Herodes {6. 184ra} Δ quartam: et ideo dicitur Tetrarcha.
marg.| {a} Et hesitabat etc. In principio propter diversos rumores hesitavit, sed postea firmato animo, dixit ipsum esse Ioannem: Mt. 14.a. Mc. 6.b. In hoc etiam confunditur invidia Iudeorum, qui Christum negant surrexisse, tot miraculis approbatum et hic alienigena Ioannem, qui nullum miraculum fecit, ut dicitur Io. 10.g. confitetur surrexisse.
marg.| {b} A quibusdam vero supp le dicebatur.
marg.| {c} Quia Elias apparuit non dicit surrexit, quia non est mortuus, sed in paradisum translatus. 4Rg. 2.b.
marg.| {d} Ab aliis autem dicebatur , quia propheta etc. id est Eliseus. Mt. 16.b. Aut unum ex prophetis. Glossa id est Eliseum, qui dicitur de antiquis, ad differentiam Isaie, Ieremie et aliorum. Sed quare de illis tribus magis credebatur, quod Iesus esset unus illorum, quam de aliis: Responsio. De Ioanne credebatur propter sanctitatem et quia idem predicabat: Agite penitentiam. Mt. 3.a. et 4.c. De aliis duobus, quia mortuos suscitaverunt sicut Iesus.
marg.| Item isti tres baptismum Christi prefiguraverunt. Ioannes baptizando Elias et Eliseus Iordanem dividendo. 4Rg. 2.c.
marg.| {e} Et ait etc. Chrysostomus: Quam magnum quid est virtus: Ioannem defunctum formidat et pre timore de resurrectione philosophatur. Virtus apud malos etiam est admirationibus et laudibus digna.
marg.| {g} Et querebat videre eum ut forte si ipse sit Ioannes possit agnoscere.
marg.| {h} Et reversi etc. supple insuper et mortem Ioannis. Et hac de causa assumptis discipulis secessit in locum desertum.
marg.| Δ Unde sequitur : {i} Et assumptis etc. Hec est tertia pars capituli in qua ponitur miraculum de quinque panibus et de duobus piscibus, quibus turbam maximam Dominus satiavit, quia per hoc miraculum confutantur false opiniones de ipso in patre precedenti proximo recitate. Ad hoc enim recitantur miracula Christi, id est ad errorum illuminationem et fidei confirmationem et morum informationem.
marg.| Quia vero Apostoli redeuntes de predicatione, nuntiaverunt ei, quod Herodes decollasset Ioannem statim assumptis discipulis recessit de Iudea in desertum iuxta Bethsaidam in Galileam: Non quidem timore mortis, {6. 184rb} sed propter tria, ut dicit Hieronymus Primo propter misericordiam parcens inimicis, id est Iudeis, ne homicidium ipsius iungerent homicidio Ioannis: Noverat enim Iudeos sitire sanguinem suum: ideo timebat, ne quia Herodes virum sanctum occiderat, inde sumpta occasione manus iniicerent in eum et sic duplex homicidium perpetrarent. Secundo propter doctrinam dans exemplum vitande temeritatis. Mt. 10.c. Si persecuti vos fuerint etc. Tertio propter experientiam, ut, scilicet probaret fidem sequentium. Sed quare non recessit, antequam Apostoli nuntiarent ei mortem Ioannis ? Chrysostomus: Ut carnis veritatem monstraret et ut doceat. Carnis quidem veritas in hoc monstratur, quia naturaliter mortem horruit, non tamen modo pro timore mortis aufugit.
Numérotation du verset Lc. 9,mystice 
marg.| autem per hunc secessum, significatur recessus Christi a Iudeis ad gentes, que significantur per desertum. Unde Is. 54.a. Multi filii deserte magis, quam eius, que habebat virum. Dicit ergo.
marg.| {i} Et assumptis illis id est discipulis audita morte Ioannis.
marg.| {k} Secessit seorsum etc.  Vide tur Lucas, hic esse Marco contrarius, cum dicat Marcus, quia completa refectione assumpsit Dominus discipulos, ut sederet cum eis de loco ad Bethsaidam. Unde locum patet desertum non esse Bethsaide: Videtur etiam contrarius esse Ioanni, cum huiusmodi refectionem dicat factam esse iuxta Tyberiadem. Solutio. Quia dicitur locus desertus esse Bethsaide, non intelligitur dictum propter loci vicinitatem, sed quia pertinet ad eius iurisdictionem. Unde Int. dicit, pertinens, id est subditus eius iurisdictioni. Quod autem sequitur in Int. et vicinus, cave, ne intelligas de vicinitate loci.
marg.| Moraliter autem per desertum significantur peccatores deserti a gratia Dei, ad quos debent predicatores declinare, quod notatur per hoc, quod dicitur hic.
marg.| {i} Et assumptis illis id est discipulis.
marg.| {k} Secessit in desertum locum Mt. 9.b. Non veni vocare iustos, sed peccatores. Ez. 34.d. Quod perierat requiram etc. Et hoc idem significatur per hoc, quod sequitur.
marg.| {l} Qui est Bethsaide que interpretatur domus pecudum, seu domus venatorum. Domus pecudum est congregatio peccatorum, ad quam debent ire venatores, id est predicatores et facere domum suam. Mt. 24.c. Ubicumque fuerit corpus, id est cadaver peccatoris, congregabuntur et aquile, id est predicatores. Non sunt boni venatores, qui non vadunt, ubi fere sunt. Ier. 16.d. Mittam eis multos venatores et venabuntur eos de omni monte superbie et de omni colle avaritie et de cavernis petrarum, id est de peccato luxurie. Sequitur.
marg.| {m} Quod cum etc.  Turb e, id est minores sequuntur Dominum et tales salvantur. Mt. 16.b. Sinite parvulos venire ad me etc. Maiores vero non sequuntur, sed persequuntur eum quantum possunt. Unde recte significantur per Herodem, qui in pueris persecutus est Christum. Unde Beatus Bernardus.: Herodiana malitia est nascentem velle extinguere religionem. Si quid ergo ad salutem pertinens, si quid religionis oritur, quicumque resistit, cum Herode nascentem prosequitur salvatorem.
marg.| {n} Et excepit illos fatigatos obviam veniendo illis. Sap. 6.b. Invenitur ab his, qui querunt illam, preoccupat enim eos etc. Dominus condescendens infirmitati turbarum ad litteram, de medio deserti, in quo erat, processit eis obviam, ne fatigarentur per invia deserti. Nota etiam, quia ubi Lc. dicit Secute sunt illum alius Evangelista addit pedestres, quo verbo in turbis ferventius desiderium exprimitur.
marg.| {o} Et loquebatur etc. Beda. non de secularibus. E contra. Io. 3.d. Qui de terra est, de terra loquitur. Is. 29.b. Erit quasi pythonis, id est ventriloqui de terra vox tua. Est autem triplex regnum Dei, de quo debet loqui predicator et doctor, ubique scilicet regnum sacre Scripture. De quo Mt. 22.a. Simile est regnum celorum homini regi. Item regnum gratie, de quo infra 17.e. Regnum Dei intra vos est. Item regnum glorie, de quo Io. 3.a. Nisi quis renatus fuerit, non potest intrare in regnum Dei.
marg.| {6. 184va} Δ {a} Et eos qui etc.  Ecce triplex opus misericordie, quod Dominus faciebat in istis. Primo fatigatos recepit, secundo inscios docuit, tertio egros curavit et tandem famelicos satiavit. Per hoc docens nos, quid agere debeamus, quia omnis Christi actio nostra est instructio. Io. 13.b. Exemplum dedi vobis, ut quemadmodum ego feci, ita et vos faciatis. De primo dicitur Hbr. 13.a. Hospitalitatem nolite oblivisci. De secundo Mt. ult. d. Euntes docete omnes gentes. De tertio. Mt. 10.a. Infirmos curate. De ultimo Is. 28.c. Hec est requies mea, reficite lassum. Primum precipitur religiosis, secundum Theologis, tertium medicis, quartum Prelatis. Nota etiam, quod turbe studiose Dominum sequantur et a Domino curantur. Unde instruimur, quod, qui vult sanari a Domino, studiose sequatur eum. Unde Ambrosius: Non otiosis, id est otio torpentibus, non in civitate Synagoge, id est in infidelitate Synagoge manentibus, ut in malo accipiatur, vel secularis dignitatis residentibus, id est in ambitione dignitatum, sed inter deserta Christum querentibus, celestis gratie alimonia impertitur, id est qui studiose eum querunt et qui libenter verbum Dei audiunt et auditum non fastidiunt. Et nota quod congrue precedit passio Ioannis turbarum refectionem, quia defectus legis precedit Evangelicam predicationem. Item nota congruum ordinem. Precedit enim mulieris curatio. supra 8.g. postea Apostolorum missio: deinde sequitur turbarum refectio. Et hic ordo mysterio congruit, quia primo Ecclesia in anima suscitatur, deinde predicatores ad eam mittuntur, qui veram ei nuntiant refectionem verbi Dei.
marg.| {b} Dies autem etc.  Cont ra senes, qui tarde recipiunt audire Theologiam et facere penitentiam. Ier. 6.a. Ve vobis, quia declinavit dies quia longiores facte sunt etc.
Numérotation du verset Lc. 9,mystice 
marg.| Mystice. Declinata die reficit Dominus turbas, quia circa finem seculi, post mortem suam Dominus gentiles per Apostolos pane spirituali pavit. Et nota ordinem mysterii Turbe, prius verbis et doctrina curantur, postea reficiuntur. Qui ordo mysterio congruit. Prius enim peccata remittuntur et deinde cibus dominice carnis et sanguinis participatur.
Numérotation du verset Lc. 9,moraliter 
marg.| Declinata die culpe, de quo Ier. 20.d. Maledicta dies etc. Dandi sunt panes verbi Dei, vel dominici Sacramenti in deserto penitentie constitutis, Unde Iudeis non datur manna ante desertum. Ex. 16.a. Ecce ego pluam vobis panes de celo. Item Elias in deserto pastus ab Angelo pane et aqua. 3Rg. 19.b. Discipuli autem, qui dicunt Dimitte turbas etc.  sign ificant prelatos negligentes, qui permittunt subditos suos ire ad vana spectanda, vel clericos suos ad scientias vanas. Sed Dominus dicit illis: Vos date illis manducare. 1Pt. 5.a. Pascite, qui in vobis est gregem Domini. Io. 22.e. dicitur Petro ter ; Pasce, pasce, pasce: Exemplo, verbo, temporali subsidio. Sed e contra fit a multis. Za. 11.a. Pasce pecora occisionis, que qui possederant, occidebant et non dolebant et vendebant ea, dicentes, benedictus Dominus, divites facti sumus. Ez. 34.b. Non quesierunt pastores gregem meum, sed pascebant semetipsos et greges meos non pascebant. Dicit ergo. Dies autem etc. Sequitur.
marg.| {c} Et accedentes duodecim etc.   Psal m 77. Numquid panem poterit dare, aut parare mensam in deserto ? propter hoc ducit in desertum Moralitas patet. Vel aliter.
marg.| {d} Dimitte etc.  Hoc dicunt pravi consiliarii Prelatis tempore caristie, ut dimittant pauperes, quos prius sustentabant et minuant familiam suam. Et multi libenter acquiescunt sub falso pallio providentie, sue avaritie consulentes, quia ut dicitur. Ier. 6.c. Omnes avaritie student, a Propheta, usque ad Sacerdotem cuncti faciunt dolum. Sed bonus Prelatus revera dicit sicut Iacob, Gn. 49.a. Simeon et Levi fratres vasa iniquitatis bellantia, in consilium eorum non veniat anima mea.
marg.| {e} Ait autem ad illos Domi nus, vos date illis manducare. In Ioanne dicitur Dominus locutus esse Philippo et Philippus ei respondisse. Potuit esse, quod Philippus respondit ei primo et alii postea. Hoc, quod hic dicitur, ad litteram intelligitur. Sed
Numérotation du verset Lc. 9,mystice 
marg.| hic insinuat Dominus, quod eorum doctrina in spirituali cibo reficiendi erant omnes, hodie namque 184vb eorum doctrina reficimur. Moraliter
marg.| {e} Ait autem ad illos id est Iesus ad prelatos.
marg.| {f} Vos date illis ] id est pauperibus.
marg.| {g} Manducare qui habetis bona eorum. Et ad hoc. 1Cor. 4.a. Sic non existimet homo, ut ministros Christi etc. infra 12.f. Quis putas est fidelis dispensator etc.
marg.| {h} At illi dixerunt: non sunt etc.  Sic fuit ad litteram. Littera satis facilis est.
Numérotation du verset Lc. 9,mystice 
marg.| {i} Non sunt nobis plusquam etc. id est non sunt nobis redditus sufficientes. Ita se excusant multi Prelati, immo suam avaritiam, sicut illa mulier, cui dixit Elias: Affer mihi obsecro buccellam panis in manu tua, que respondit, vivit Dominus Deus tuus, quia non habeo panem, nisi quantum pugillus capere potest farine in hydria et paululum olei in lechito. 3Rg. 17.b. Vel de pane spirituali dicit Dominus Prelatis et omnibus curatis: Vos date illis manducare. Is. 21.d. Occurrentes sitienti ferte aquam, qui habitatis terram Austri, cum panibus occurrite fugienti. Lam. 4.a. Parvuli petierunt panem etc. Non sunt nobis plusquam etc. Hoc est, quod dicitur, excusantes se, modicam scientiam habemus, non sufficimus predicare. Prv. 24.b. Erue eos, qui ducuntur ad mortem et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses. Si dixeris vires, non suppetunt, qui inspector est cordis etc.
marg.| {k} Nisi forte nos eamus Pari sios ad scholas.
marg.| {l} Et eamus vigi lando et studendo et audiendo.
marg.| {m} In omnem hanc turbam escas id est scientiam, unde possumus pascere omnes, qui veniunt ad sermonem.
marg.| {n} Erant autem fere viri quinque millia Per quos significantur quinque genera hominum, qui veniunt ad sermonem, quidam ut doceantur scire, quidam ut doceantur vivere, quidam ut videantur boni esse, quidam observandi gratia, alii causa societatis et consuetudinis.
marg.| Item nota mysterium. Quinarius est numerus quinque sensuum.
Numérotation du verset Lc. 9,mystice 
marg.| ergo per quinque millia intelliguntur, qui in seculari habitu quinque sensibus licite utuntur. Unde quinque panibus reficiuntur, id est preceptis legis moralibus instruuntur, qui dicuntur legali timore comprimi, id est timore, quem lex incutiebat. Timor enim incutiendus est rudibus et imperfectis. Per quinque ergo millia significantur, qui solum legis precepta observant. Per quatuor autem millia, qui septem panibus reficiuntur: Mt. 15.d. significantur perfecti, qui doctrinam Evangelicam implent in consiliis. Et nota quod quinque millia dicuntur super fenum discubuisse. Io. 6.b. sed quatuor millia in alia refectione super nudam terram et plus est terram premere, id est terrena omnia contemnere, quam super fenum iacere, id est mollibus delectari.
marg.| {o} Ait autem etc.] $mystice
marg.| , ad mensam sacre Scripture, ut comedant et bibant. Comedant, ubi difficilis est Scriptura, bibant, ubi facilis. Ct. 5.a. Comedite amici et bibite et inebriamini, carissimi. Chrysostomus: Coquorum ars nusquam utilis est, sed corpori et anime valde nocens, mater egritudinum et passionum.
marg.| {p} Per convivia id est ordinate et distincte, ut singulis porrigatur secundum capacitatem eorum. Prv. 5.c. In plateis aquas tuas divide. Ps. 111. Dispersit, dedit pauperibus. Prv. 15.a. Labia sapientum disseminabunt scientiam.
marg.| {q} Quinquagenos Mc. 6.f. habetur per centenos. Utrumque potuit esse. Et ibidem habetur per contubernia, id est prout erant contubernales, id est de eadem civitate. Quinquagenarius numerus est remissionis et quietis, quia in quinquagesimo anno debita remittebantur et terra quiescebat. Unde per hoc, quod reficiendi iubentur discumbere quinquageni, significatur, quod auditores verbi Dei debent vacare curis mundanis. Unde Eccl. 38.c. Sapientiam scribe in tempore vacuitatis. Item quod remittere debent iniurias sibi illatas, ut eis remittat Deus. Mt. 6. Dimittite et dimittetur vobis.
marg.| Item per quinquagenos, significantur in penitentia manentes. Unde Psalmus quinquagesimus, penitentialis est. Quod autem in alio Evangelista dicitur centeni, significant illos, qui in vita perfecti solum vitam eternam {6. 185ra} desiderant.
marg.| {a} Et ita fecerunt disc ipuli, scilicet sicut precepit Dominus. Et discumbere fecerunt omnes Sequitur.
marg.| {b} Acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus etc.  Non leguntur ibi carnes fuisse. Hil. Quinque panes sunt quinque libri Moysi, quia ex operibus legis tamquam ex pane erat vita. Beda. Hos quinque panes accepit Dominus, non novos creavit, quia veniens in carne non alia, que predicta essent, predicavit et opere implevit. Unde Mt. 5.b. Non veni sol. etc. Per hoc etiam Manicheum confundit, qui dicit quinque libros Moysi non esse a Deo. Unde Chrysostomus: Quare non creavit novos panes ? Quia sciebat futuros Marcionem et Manicheum. Similiter Io. 2.b. Vinum non creavit, sed aquam in vinum mutavit. Augustinus Quinque panes, quinque libri Moysi, duo pisces prophetie et Psalmi, austerum legis saporem temperantes, quia dum erudiunt populum de promissione Dominice Incarnationis, nove gratie dulcedine pascunt, quasi in virtute aque spem confoventes humane vite. Gn. 40.c. Vidi somnium, quod tria canistra farine haberem super caput meum et in uno canistro, quod erat excelsius portare me omnes cibos regios, qui fiunt arte pistoria, avesque comedere ex eo.
marg.| Primum canistrum lex, secundum prophete, tertium Psalmi, in quibus sunt omnes cibi regii, unde soliloquia appellantur. Farina est subtilis doctrina, que in his est, ex quo comedunt aves, id est viri contemplativi. Sed hoc timendum est legentibus psalmos, quia ille, qui portabat hoc canistrum, tertio die post narrationem somnii suspensus fuit, sic qui psalmos narrant, ut somnia et quasi fabulas, suspenduntur. Ps. 119. Narraverunt mihi iniqui fabulationes, sed non ut lex tua. Sed secundum
marg.| Beatus Bernardus.: Quinque panes sunt contritio cordis, confessio oris, ieiunium, eleemosyna et oratio. Et quia hec dura sunt, ideo dicuntur hordeacei. Io. 6.a. Est puer unus hic, qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces. Duo pisces sunt, unus exempla confessorum, hic est lixus, alius exempla martyrum, hic est assus. Hi duo pisces dant saporem quinque panibus. Unde Gregorius. Si exempla antiquorum patrum recolimus, nihil grave est, quod sustinemus.
marg.| Item quinque panes sunt cognitio sui, pudor commissi, dolor amissi, timor iudicii, dolor inferni. Duo pisces sunt, spes et fides, que predictos panes comestibiles faciunt per saporem, quem apponunt. Quis enim illos panes comederet, nisi de venia et gloria speraret ? Et quomodo speraret, nisi Dominum benignum crederet ? Et recte fides et spes pisces dicuntur, quia sicut pisces prius exquamantur et postea manducantur, ita fides et spes evacuabuntur, antequam plena satietas habeatur.
Numérotation du verset Lc. 9,moraliter 
marg.| Dominus dat quinque panes, id est quinque sensuum refectionem. Dat enim presentia, quasi panem, quo satiatur visus, omnia vana esse et caduca cognoscens.
marg.| Eccles. 1.d. Vidi cuncta, que sunt sub sole et ecce universa vanitas. Ier. 4.f. Aspexi terram et ecce vacua erat. Hoc pane satiatus erat David, cum dicebat. Averte oculos meos, ne videat vanitatem.
marg.| Item dat preterita tamquam panem, quo satiatur auditus, cum audit non esse, que fuerunt. Unde Ps. 77. Quanta audivimus et cognovimus ea.
marg.| Item dat futura tamquam panem, quo saturatur odoratus, id est timorem. Unde Iob. 39.c. Procul odoratur bellum, id est diem iudicii, quem timet, antequam veniat.
marg.| Item dat bona spiritualia et promittit celestia, quibus saturabitur gustus in futuro, hic autem provocatur. Ps. 33. Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus.
marg.| Item saturatur tactus per flagella. Unde Ct. 5.b. Venter meus, id est conscientia mea intremuit ad tactum eius, id est ad flagellum Domini, reputans illud mihi accidere pro peccatis meis. Duo pisces sunt cognitio illuminans intellectum et dilectio inflammans affectum. Cognitio tribus primis panibus dat saporem, quia cognitio presentia intelligit, futura previdet et preterita recordatur. Dilectio vero duobus ultimis dat saporem, quia qui diligit Deum pregustatione bonorum celestium etiam in flagellis Domini delectatur. Unde 2Cor. 12.c. Libenter gloriabor in infirmitatibus meis etc. Iob. 6.b. Qui cepit ipsemet {6. 185rb} conterat.
marg.| {c} Respexit in celum Quar e ? Chrysostomus Docet nos antequam tangamus mensam, gratias agere.
marg.| Item docet totum Deo ascribere. Unde Hil. Respexit in celum honorem patris, a quo erat confessus, ut qui adessent, intelligerent, a quo tante virtutis assumpsit effectum, dirigentes et ipsi illic oculos mentis.
marg.| Item ut ostenderet a Deo omne bonum esse. Iac. 1.c. Omne datum optimum etc. Ioel. 1.d. Omnes bestie agri, quasi area sitiens imbrem susceperunt a te.
marg.| {d} Et benedixit illos ]   scil icet panes prius.
marg.| {e} Et fregit post ea, quasi dicat: cum Dominus frangeret panes, miraculose multiplicati sunt in seipsis, sine aliqua extrinsecus addita substantia.
Numérotation du verset Lc. 9,mystice 
marg.| Mystice. Fractio panis est expositio legis, que dum exponitur, multiplicatur. In lege enim Ex. 20.c. dicitur: Non mechaberis, quod non solum de actu, sed de voluntate intelligitur. Unde hoc preceptum Dominus in Evangelio, ita frangendo multiplicavit, nihil tamen aliunde, quam de suo apposuit. Sed de suo addidit dicens: Mt. 5.e. Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam etc. Et hoc intelligitur de carnali fornicatione. De eodem precepto amplius addidit, dicens: Si oculus tuus dexter scandalizat te etc. id est amicus tuus, quem quasi oculum diligis etc. Hoc intelligitur de spirituali fornicatione. Nam spiritualiter fornicaris, si te amici dilectio, vel persuasio ad idololatriam impellat. Item Mt. 19.b. qui dimissam a viro ducit, mechatur. Sic ergo ex hoc precepto: Non mechaberis, multa surgunt precepta, quasi multiplicia fragmenta.
Numérotation du verset Lc. 9,moraliter 
marg.| Ille primo benedicit et postea frangit, qui prius facit bonum et postea docet illud. Act. 1.a. Cepit Iesus facere et docere. Hinc est, quod in principio mense datur benedictio. Unde 1Tim. 4.b. Nihil reiiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur, sanctificatur enim per verbum Dei et orationem. Hinc est, quod in principio sermonum petitur oratio auditorum. Col. 4.a. Orate pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi. Est. 14.d. Tribue, Domine, sermonem compositum in ore meo.
marg.| {f} Et distribuit discipulis suis, ut ponerent ante turbas Per hoc notatur, quod predicator debet uti expositione sacre Scripture facta per Sanctos. Chrysostomus Apostoli paucos panes habuerunt et hos libenter dederunt, Tb. 4.b. Si multum tibi fuerit, abundanter tribue, si autem exiguum etc. Prv. 11.d. Alii dividunt propria et ditiores fiunt, alii rapiunt non sua et semper in egestate sunt, nam anima, que benedicit, impinguabitur etc. Qui autem abscondit frumenta etc. in eod. c.
marg.| {g} Et manducaverunt omnes et saturati sunt quod non facit scientia secularis, sed magis inflat. Agg. 1.b. Comedistis et non estis satiati, bibistis et non estis inebriati. Is. 55.a. Quare appenditis argentum vestrum, non in panibus, infra 16.c. Filius prodigus cupiebat implere ventrem suum de siliquis porcorum, quod non potest esse. Sed contra Ps. 21. Edent pauperes et saturabuntur etc. Prv. 13.d. Iustus comedit et replet animam suam, venter autem impiorum insaturabilis.
marg.| {h} Et sublatum est, quod superfuit illis, fragmentorum cophini duodecim 4Rg. 4.g. Comederunt et superfuit. Ambr. Cur quinque millibus hominum plus redundat, quatuor vero minus. Mt. 15.d. Quia quatuor millia triduo cum Christo fuerunt et ideo amplius celestis pabuli acceperunt.
marg.| Illis ergo, qui sunt modice capacitatis plura supersunt intelligenda, quam illis, qui sunt altioris intelligentie, sed tamen aliqua.
Numérotation du verset Lc. 9,moraliter 
marg.| Per fragmenta significantur subtiliora et secretiora Scripture, que a rudibus capi non possunt.
marg.| Nec sunt negligenda, sed a perfectioribus diligenter colligenda. Ex. 11.b. Si quid residuum fuerit, igne comburetis.
marg.| He sunt mice, que cadunt de mensa Domini, quas catelli comedunt: Mt. 15.c. id est humiles. Prv. 11.a. Ubi humilitas, ibi sapientia. He sunt spice, quas Apostoli manibus confricant et manducant. Mt. 12.a. Per duodecim cophinos significantur duodecim Apostoli et eorum successores, id est Predicatores. Cophinis enim stercora deportantur ad mundandam domum. Et hoc proprie est officium predicatorum stercora deportare, id est peccata eiicere, ut mundetur domus Dei, id est anima, vel Ecclesia. Is. 49.b. Parum est, ut sis mihi servus ad suscitandas Tribus Iacob et feces Israel convertendas. Nec debet erubescere predicator de tali officio, quod est curare latrinas, quia idem officium habuit filius Dei. Unde Ps. {6. 185va} Manus eius in cophino servierunt. Is. 43.d. Servire me fecistis in peccatis vestris etc.
marg.| Sequitur {a} Et factum est etc. Hec est quarta pars, in qua, quid de seipso sentiant Apostoli, querit, ut vera responsione eorum, false vulgi opiniones destruantur. Lc. non dicit, in quo loco fecerit Dominus hanc questionem, continuat tamen eam sic refectioni, quasi continuo secuta, sit post refectionem. Mt. autem 16.b. dicit, quod facta est in partibus Cesaree Philippi iuxta locum, ubi Iordanis oritur, ut dicit Hieronymus ad radicem montis Libani, Mt. 8.c. dicit, quod facta est in via, cum veniret Dominus in partes Cesaree Philippi. Potuit autem eadem iterari et hec facta est statim post refectionem et postea in via. Vel quod hic dicitur nihil repugnat, quin facta, fuerit semel tantum in via, sed Lucas, quasi breviloquus alia, que facta sunt inter refectionem et adventum Domini in partes Cesaree Philippi pretermittens, tantum facit mentionem de interrogatione facta in via. Per hanc interrogationem, quam fecit discipulis, innuitur, quod Prelati et predicatores parati debent esse quotiescumque et ubicumque interrogantur de fide: Nam hec interrogatio fuit de fide. 1Pt. 3.c. Parati semper ad satisfactionem poscenti vos rationem de ea, que in vobis est, fide et spe reddere. Mal. 2.b. Labia Sacerdotum custodiunt scientiam etc. Ag. 2.c. Interroga Sacerdotes lege. Dicit ergo. Et factum est cum solus esset. Fugerat enim facto miraculo, quia volebant eum rapere, ut facerent eum regem, sicut dicitur. Io. 6.b. videbatur enim eis, quod sub tali rege egere non possent. Chrysostomus quanta gastrimargie tyrannis, non ultra vindicant legem et sabbata omnia eiecta sunt, ventre eis repleto. Fugit etiam, ut doceret de factis propriis non querere gloriam hominum. Unde Augustinus sup. Io. Fugit Dominus ad exemplum fugiende vane glorie et insinuans, quod altitudo sua non potest intelligi.
marg.| {b} Orans Chrysostomus: Pro illis, quos paverat, ut et discipuli eius, sibi interroganti veram professionem proferrent de eo, quis esset.
marg.| {c} Erant cum illo etc.  Quom odo ergo solus ? Respondeo, sine turba, vel primo fuit solus in oratione, postea venit ad discipulos, quos dimiserat. Aliqui movent hanc questionem taliter, quomodo potuit esse solus in via, cum essent cum eo Apostoli ? Augustinus in libro de concord. evang. dicit quod hec questio potest movere illum, qui numquam oravit in via. Christus enim solus potuit orare. Hec tamen questio hic non habet locum, non enim erant cum eo discipuli, quando orabat, sicut predictum est et sicut in Io. 6. legitur. Nota Glossa Amb. Post miraculum autem etc. Infra Ipse autem solus orat patrem. Possunt enim sancti etc. Quasi hec duo, quantum ad mysterium coniuncta sunt, licet disiuncta sint, quantum ad historiam. Sed
Numérotation du verset Lc. 9,mystice 
marg.| , Sancti possunt esse cum Domino, id est ei adherere fide et dilectione, ita tamen, quod ipse solus sit, cum orat, quia solus paterna novit arcana, ita solus, quod orandum novit, orat. Rm. 8.e. Nescimus, quid oremus prout oportet. Sequitur ibid. Cum discipulis autem non reperitur orasse etc. Contra Immo dicitur hic. Factum est autem, cum esset solus, erant et discipuli eius cum eo. Item Mt. 26.d. Respondeo ad primum, dicendum, quod facto miraculo panum ascendit in montem solus et solus ibi oravit, ut dicitur Io. 6.b. Postea vero venit ipse ad discipulos, qui iam ascenderant naviculam ex eius iussione, ut dicitur Mt. 14.c. Ad secundum dicendum, quod quando Dominus oravit in monte, assumptis Petro, Iacobo et Ioanne, separavit se ab illis per iactum lapidis, ut dicitur infra 22.d. Sequitur.
marg.| {d} Et interrogavit illos inte llige longe post orationem et post reditum ad eos.
marg.| {e} Dicens, quem me dicunt esse turbe ? Bene dicit turbe, quia varias de Christo habebant opiniones. Seorsum autem vult audire sententiam {6. 185vb} turbarum et seorsum discipulos, ne videantur discipuli sententiam habuisse a turbis. Sic debet Prelatus querere a collateralibus suis. Sed de cetero non haberet prebendam, qui diceret veritatem, si quis diceret ei, tu es Herodes, aut Pharao occidens, seu mergens pueros in aquis divitiarum, prebendas eis conferendo, statim exiret aulam, quia vult esse pius id est verax. Prv. 29.b. Princeps, qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios. Mt. 11.a. Ecce, qui mollibus vestiuntur, in domibus Regum sunt.
marg.| {f} At illi responderunt etc.  sup. dicunt aliqui te esse.
marg.| {g} Alii autem Eliam, alii vero, quia Propheta etc. id est Eliseus, vel Ieremias. Ambrosius. Opinio de Ioanne ideo fortasse erat, quia in matris utero positus Domini presentiam sentiebat, sup. 1.d. De Elia, quia raptus est ad celum. 4Rg. 2.b. Et venturus creditur. Mal. ult. d. De Ier. quia in matris utero sanctificatus est. Ier. 1.b. Hieronymus: Querenti, quare hec opinio fuerit de Elia, vel Ieremia, vel Ioanne, respondemus, quia alieni erroris non est nostrum reddere rationem.
marg.| {h} Dicit autem illis, vos autem qui non estis de turbis.
marg.| {i} Quem me esse dicitis etc. Ambrosius. Non populi exspectans sententiam, sed suam promit. Beda. Unus pro omnibus et pre omnibus, quia senior et princeps Apostolorum.
marg.| {k} Dixit Christum Dei Hil. Fides Petri Dei filium et hominem videns utrumque complexus est, dicens Christum Dei.
marg.| {l} At ille increpans eos precepit, ne cui dicerent hoc, dicens, quia etc.  Sept em rationes assignat Ambrosius. in Glossa quare prohibuit Dominus discipulis, ne dicerent ipsum esse filium Dei. Prima, ut fallat mundi principem. Secunda, ut doceat humilitatem. Tertia, ut vitet iactantiam. Quarta, ne adhuc rudes discipuli maiori predicationis mole premerentur, quia si ante resurrectionem filium Dei esse predicarent, incumberet eis probatio et nescirent hoc probare, quia rudes erant nondum roborati virtute Spiritus ex alto, nondum eis suggesserat omnia. Post Ascensionem vero accepto Spiritu sancto ad id probandum, plura habuerunt argumenta, scilicet quia resurrexit et quia ascendit. Unde quinta ratio est, quia peracto Passionis Sacramento opportunius predicabitur filius Dei, cum iam fuerit immortalis.
marg.| Sexta, quia tunc non prodesset eum publice predicare filium Dei, quem mox visuri essent flagellatum et crucifixum. Septima, tunc prohibentur evangelizare Dei filium, ut postea evangelizent crucifixum.
marg.| {m} Quia oportet filium hominis multa pati Ergo , qui non patitur multa, non est filius hominis, nec similis filio hominis, infra, ultimo <capitulo>.d. Nonne oportuit Christum pati etc.
marg.| {n} Et reprobari a senioribus et principibus Sacerdotum et Scribis Ab i stis, qui erant in lege honorabiliores plura passus est Dominus a quibus potius debuit honorari.
marg.| {o} Et occidi et tertia die resurgere Os. 6.a. Vivificabit nos post duos dies et tertia die suscitabit nos.
marg.| {p} Dicebat autem etc.  Quin ta pars capitis. Postquam discipulos de passione sua premonuit, docet eos generaliter, quid faciendum sit tempore pacis, quid tempore persecutionis. Tempore pacis caro est ieiuniis et vigiliis et huiusmodi refrenanda. Tempore persecutionis morti, si necesse est, exponenda est anima. Unde Beda. Sicut persecutionis tempore ponenda est anima, ita in pace sunt desideria terrena refrenanda, ut quanto videtur homo securior, tanto sit ad sui custodiam solicitior.
marg.| Nota tamen, quod ea, que hic dicuntur, quantum ad mysterium omnibus congruunt, quantum ad historiam specialiter invitat primitivam Ecclesiam ad tolerantiam martyrii. Unde dicit: Dicebat autem ad omnes. Chrysostomus: Agonotheta, si amicum habet, non vult eum gratis coronare, sed pro propriis laboribus et propter hoc maxime, quia diligit eum.
marg.| {q} Si quis vult quasi dicat: nullum cogo, sed voluntarie venientem illum suscipio. Unde Chrysostomus: Si quis aurum daret, aut thesaurum proponeret, non vocaret cum violentia, sed voluntarie currerent homines, multo magis, que sunt in celis. Si enim natura rerum non persuadet tibi currere, nec dignus es accipere, ideo non cogo, sed si quis vult venire post me, hunc voco. Dicit ergo:   Si quis vult venire post me, non post mea Eccl es. 31.b. Beatus dives, qui inventus est sine ma cula, qui post aurum non abiit.
marg.| Item post me venire, non preire, ut Petrus. Mt. 16.d. Vade post me Satana.
marg.| {r} Abneget semetipsum pro me vitam propriam vilipendat. {6. 186ra} Δ
marg.| {a} Et tollat crucem suam quotidie id est martyrium subeat. Chrysostomus: Non dixit, neget, sed abneget, parva hac additione multam ostendens superabundantiam, usque ad quantum oportet abnegare se, scilicet usque ad mortem exprobrabilissimam. Sic exponitur, quantum pro tempore martyrii.
marg.| {e} Et sequatur me Chrysostomus: Sunt, qui diabolum sequuntur et patiuntur propter ipsum et animas tradunt et quam verendum est Christi professoribus non eandem ostendere fortitudinem.
Numérotation du verset Lc. 9,moraliter 
marg.| {i} Audivit autem Herodes etc.  Hero des interpretatur glorians in pellibus et significat litteratum superbum, qui gloriatur in pellibus quaternorum, vel librorum suorum, quia sunt bene postillati et bene emendati. De quibus potest intelligi illud Hbr. 11.g. Circumierunt in melotis, in pellibus caprinis egentes etc. Bene dicit, egentes, quia quaterni pleni sunt, sed corda vacua. 1Tim. 6. Si quis aliter docet non acquiescens sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi, superbus et nihil sciens, sed languens circa questiones et pugna verborum etc. Contra quos Dt. 30.c. Iuxta te est sermo valde in ore tuo et in corde tuo, non tantum in quaterno.
marg.| Item Dt. 6.b. Erunt verba hec, que ego precipio tibi hodie in corde tuo et ligabis ea quasi signum in manu tua.
marg.| Item Prv. 3.a. Circumda eas gutturi tuo et describe in tabulis cordis tui, que sunt intelligentia capax et memoria tenax. Hic Herodes recte dicitur Tetrarcha, quia tantum quartam partem regni sacre Scripture possidet.
marg.| Prima pars est intelligentia, que habetur in corde.
marg.| Secunda pars est doctrina, que habetur in ore.
marg.| Tertia pars est bona vita, que habetur in opere.
marg.| Quarta et minima pars est Scriptura, que habetur in codice. Hanc habet Herodes et ideo Tetrarcha dicitur. Hic Herodes Philippo fratri suo aufert uxorem suam. Philippus, id est os lampadis, Christus est, de quo dicitur Is. 62.a. Egrediatur ut splendor iustus eius et salvator eius ut lampas accendatur. Eius uxor est gloria. Unde 1Cor. 11.a. Gloria viri mulier, id est uxor eius. Is. 42.b. Gloriam meam alteri non dabo. Hic Herodes incarcerat Ioannem, quando malis exemplis doctrine gratiam offuscat. Vel Ioannem incarcerare est scientiam in quaternis et quaternos in arca recludere. Rm. 1.b. Qui detinent veritatem Dei in iniustitia. Hic Herodes dicitur hic audire et hesitare, quia quanto plus audit, tanto plus dubitat. Unde 2Tm. 3.b. Semper discentes et numquam ad scientiam veritatis pervenientes.
marg.| Item semper audit et numquam docet, vel facit audita. Unde vere potest dicere illud satyricum: Semper ego auditor tantum, numquam ne reponam. infra 11.d. Beati qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud. Non sicut Herodes in codice, sed in corde et opere. Dicit ergo. Audivit autem Herodes Tetrarcha, id est clericus glorians in pellibus, id est in quaternis.
marg.| {k} Omnia, que fiebant ab eo id est a Iesu, cuius facta narrantur in Scriptura, non tamen ad sciendum, sed magis ad imitandum. Ex. 25.d. Inspice et fac secundum exemplar, quod tibi in monte, id est in Sacra Scriptura monstratum est. Io. 13.b. Exemplum dedi vobis, ut quemadmodum ego feci, ita et vos faciatis. 2Tm. 3.d. Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum et arguendum et corripiendum et erudiendum in iustitia, ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus, non tantum ad verbum. Sequitur.
marg.| {a} Et hesitabat, eo quod diceretur a quibusdam etc.  Per istos significantur invidi, qui quando non possunt veritatem alicuius boni negare, eo quod manifesta sit: diminuunt, vel invertunt vel offusCt. Sap. 4.c. Fascinatio nugacitatis obscurat bona et inconstantia concupiscentie transvertit sensum sine malitia, id est intentionem, que est sine malitia.
marg.| {f} Ioannem ego decollavi Ioan nes est vir iustus, in quo est gratia. Caput eius est Christus. Ioannes ego decollatur, quando mortale peccatum perpetratur, per quod Christus amittitur. Is. 59.a. Iniquitates vestre diviserunt inter vos et Deum vestrum. Hoc autem facit Herodes, id est gloria pellium, id est quaternorum. 1Cor. 5.b. Quid habes, quod non accepisti etc. Eccl. 13.d. Pauper locutus est et dicunt, quis est hic.
marg.| {h} Et reversi Apostoli etc.  Reve rti ad Christum et nuntiare quod factum est, est de factis Deo gratias agere et totum virtuti eius attribuere. Et sic debent reverti predicatores et Prelati peracto officio suo. Iob. 38.d. Numquid mittes fulgura et ibunt et revertentia dicent tibi, adsumus.
marg.| Item debent reverti per contemplationem, ut in ipso fonte contemplando hauriant, quod iterum predicando effundant. Eccl. 1.d. Ad locum, unde exeunt flumina, revertuntur, ut iterum fluant. Ez. 1.d. Ibant animalia et revertebantur in similitudinem fulguris coruscantis. Gregorius. super Iob. 38. Sancti a visu Dei propter nos exeunt, sed mox ad contemplationem recurrunt, aliter predicatio siccaretur, quia ibi sumunt, quod propinant.
marg.| Aliter exponitur.
marg.| {r} Abneget semetipsum id est vetustatem suam abiiciat et seipsum excedat, ut sic ad Deum accedat: Aliter non potest quis ad Deum ascendere, nisi super seipsum ascendat. Sicut aliquis non potest Θ rem, que supra se est localiter attingere, nisi supra seipsum ascendat. Unde Glossa Nisi quis etc. Col. 3.b. expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis. Item abneget semetipsum, se, sua, suos. Hoc innuitur per duplex pronomen et syllabicam adiectionem. Vel sensum, affectum et intellectum. Chrysostomus: Abneget, nihil commune habeat ad seipsum et sicut alio faciente, sic disponatur.
marg.| {a} Et tollat supr a se pro celestibus, non trahat iuxta terram pro temporalibus. Item. Tollat, spontaneus non portet invitus. Mt. 11.d. Tollite iugum meum super vos.
marg.| {b} Crucem mort ificationis et compassionis tempore pacis, crucem passionis tempore persecutionis. Gal. 2.d. Christo confixus sum cruci.
marg.| {c} Suam non alienam. Gal. 6.b. Unusquisque onus suum portabit. Chrysostomus: Suam dicit, ne putes Christi crucem sufficere sine tua.
marg.| {d} Quotidie id est perseveranter, Mt. 10.c. qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. 1Cor. 15.d. quotidie morior propter gloriam vestram fratres. Chrysostomus Nullus verecundetur crucem, circumferamus eam, ut coronam: Etenim omnia, que secundum nos sunt, per crucem perficiuntur regeneratio, consecratio. Propter hoc in domo et in muris et in ianuis et in rationibus et in mente scribamus eam. Item Chrysostomus Non simpliciter digito crucem insignire oportet, sed electione et fide. Si ita insignaveris vultui tuo, nullus prope stare poterit demonum videns ensem, in quo vulnus accepit. Et ita crux demones non terribiles, sed contemptibiles facit.
marg.| {e} Et sequatur me faci endo, quod facit, vel sustinendo, quod sustinet ex caritate. Chrysostomus Sobrietatem et mansuetudinem ostendere et omnem patientiam, hoc est sequi Christum, ut oportet. Quidam portant crucem propter ambitionem et significantur per Absalon suspensum in quercu. 2Rg. 18.c.
marg.| Beatus Bernardus.: O ambitio ambitiosorum crux, quomodo omnes torques et omnibus places ? Alii portant propter laudem hominum, ut hypocrite, significati per pistorem Pharaonis. Gn. quadragesimo d. Alii propter erubescentiam, vel invidiam significati per Aman: Esther 7.d. Alii inviti, significati per Simonem Cyreneum: Mt. 27.d. alii cum murmuratione, significati per latronem sinistrum, infra 23.e. nullus istorum sequitur Dominum, sed tamen ille, qui propter Dei gloriam et salutem propriam et proximi utilitatem. Eccl. 23.d. gloria magna est sequi Dominum. Adam per esum ligni tria perdidit. Libertatem, quia qui fecit peccatum, servus est peccati. Io. 8.d. Item felicitatem, quia miseros facit peccatum populos. Prv. 14.d. Item dignitatem, quia si stetisset, futurus erat comes Angelorum, sine morte media. Hec tria docet hic Dominus recuperari, si volumus. Libertatem, cum dicit: Abneget semetipsum. Felicitatem, cum dicit: Tollat crucem suam. Dignitatem, cum dicit. Et sequatur me. Gregorius. in Glossa Nisi quis a semetipso deficiat, ad eum, qui super se est, non appropinquat. Item nota breviter in his tribus verbis: Abneget, tollat crucem et sequatur me, est perfectio Christiane religionis, quasi dicat: declinet a malo et faciat bonum et hoc ex caritate. Hoc ultimum dico propter quosdam Philosophos, qui mundum contemnebant, sed non ex caritate: Ideo duobus premissis addendum est tertium, scilicet sequi Dominum. Item abneget se in prosperitate, tollat crucem in adversitate patienter sustinendo et sequatur Dominum in vera dilectione. Sequitur.
marg.| {f} Qui enim voluerit etc.  Duob us modis exponitur hoc. Primo sic: Qui voluerit animam suam id est vitam presentem.
marg.| {g} Salvam facere id est in presenti custodire, martyrium declinando, vel corpus suum in penitentia non macerando.
marg.| {h} Perdet eam in f uturo, id est animam suam. Et est simplex relatio: Qui voluerit servare vitam, perdet vitam, scilicet qui voluerit servare temporalem, perdet eternam. Secundo sic.
marg.| {f} Qui voluerit animam suam salvam facere in f uturo.
marg.| {6. 186rb}{h} Perdet eam ]   scil icet vitam presentem, id est perditioni exponet in presenti propter Deum. Act. 20.e. Paratus sum non solum alligari pro Christo, sed et mori, non enim facio animam meam pretiosiorem me.
marg.| {i} Nam qui perdiderit animam suam propter me ] id est vitam presentem perditioni exposuerit.
marg.| {k} Salvam faciet illam id est animam proprie sumptam. Hil. sup. Mt. 16. Frumentum, si servas, perdis, si seminas, renovas. Chrysostomus: In preliis sensibilibus, qui paratior est ad occisionem probior est et hostibus terribilior, quamvis rex non possit eum suscitare post mortem, quanto magis hic, ubi tanta spes resurrectionis est. Sed nos sumus similes his, qui metalla fodiunt suo periculo, sed aliorum utilitate.
marg.| {l} Quid enim etc.  Cont inua, quasi dicat: Dominus, pro me debetis animam donare tempore persecutionis et debetis etiam vitare lucra temporalia: Quid enim proficit homini, si lucretur universum mundum ? Chrysostomus Milites sumus, quid ea, que cauponum sunt, tractamus ?
marg.| {m} Seipsum autem perdat secu ndum quod rationalis homo est deditus sensualitati. Chrysostomus: Si videris famulum in deliciis teipsum in malis, quid lucraris. Et ita nihil ad dominam non letantem ancille prosperitas, id est carnis.
marg.| {n} Et detrimentum sui faciat ? quasi dicat: nihil ei prodest, immo nocebit ei, quia quanto ditior fuerit, magis torquebitur in morte et gravius punietur in inferno, quia magne divitie non possunt haberi ab homine absque peccato. Unde Augustinus Omnis dives aut iniquus, aut iniqui heres, id est aut male acquisivit, aut male possidet. Eccl. 11.b. Si fueris dives, non eris immunis a peccato. Iob. 17.d. Dives cum dormierit, nihil secum auferet, aperiet oculos suos et nihil inveniet. Ps. 48. Ne timueris, cum dives factus fuerit homo, quoniam etc. 1Tim. 6.b. Nihil intulimus in hunc mundum haud etc. Ideo dicit ISIDORUS. Si haberes sapientiam Salomonis, si pulchritudinem Absalonis, si fortitudinem Samsonis, si longevitatem Henoch, si divitias Anchi, potestatem Octaviani, quid prodesset tibi, si tandem caro daretur vermibus, anima demonibus cum divite crucianda, sine fine ? Augustinus in libro Prosperi: Multa nos in facultatibus nostris habere superflua probavimus, si necessaria sola retineamus, nam vana querentibus nihil sufficit, alienorum vero quodammodo detentor est, qui profutura pauperibus inutiliter retinet.
marg.| {o} Nam, qui erubuerit id est erubescibilia de me confiteri noluerit. Beda. Non sufficit ad probationem fidei vox professionis, quam defendit a verecundia professio generalitatis. Summa est, quod non sufficit ea confiteri, que omnes generaliter confitentur. Nam generalitas ab eis erubescentiam excludit: Numquam fuit erubescibile confiteri Deum unum, sed quandoque fuit erubescibile confiteri Deum trinum et humanatum. Hec ergo erubescibilia confitenda sunt.
marg.| {p} Et qui, supple, erubuerit, meos sermones, hunc filius hominis erubescet. Glossa id est abiiciet, per simile, id est expellet consortio bonorum.
marg.| {q} Cum venerit in maiestate sua etc.  in s ecundo adventu, quando veniet cum potestate magna et maiestate, ut dicitur Mt. 24.c. Et Angeli et Apostoli et omnes sancti cum eo. Is. 3.c. Veniet Dominus ad iudicium cum senibus populi sui. Beda. Sunt qui dicunt, nos non erubescimus Deum confiteri. Sed ad probationem fidei non sufficit vox confessionis, dum dedignantur iniurias tolerare, dum erubescunt, si iurgium contigerit priores satisfacere. Chrysostomus: Si sufficeret fides cordis, quare creasset Deus os.
marg.| {r} Dico autem Quia invitaverat Ecclesiam ad tolerantiam martyrii, proponit ei solatium refrigerii, quia enim durum erat tolerare martyrium, condignum erat, si subderet solatium. Ecclesia enim prius patitur martyrium, deinceps habitura refrigerium. Unde transivimus per ignem, aquam et induxisti nos in refrigerium. Promittit ergo eis dicens: Dico autem vobis ; vere sunt aliqui etc. Vere sunt, quia habent esse nature, sine diminutione et esse gratie cum bona voluntate et vivaci ratione.
marg.| {s} Aliqui Chrysostomus: Non designat eos ex nomine, ne ceteri humanum quid patiantur.
marg.| {t} Hic stantes, qui non gustabunt mortem temp oralem, que est quasi quidam gustus respectu mortis eterne Ambrosius. A sanctis mors, quasi libando gustatur, vitam vero possidet in futuro.
marg.| {u} Donec viderant {6. 186va} regn um Dei
marg.| Glossa Glorificationem corporis in transfiguratione in monte, id est quandam imaginariam representationem future beatitudinis. Vel regnum Dei, id est Ecclesiam regnantem et dilatatam. Quidam enim ex his hoc viderunt, scilicet Ioannes, qui multo tempore post omnes alios vixit et vidit Ecclesie dilatationem.
marg.| {a} Factum est autem etc.
marg.| Sexta pars in qua ponitur Christi transfiguratio. Et congruo ordine, quia in precedenti parte invitavit Dominus discipulos ad sui imitationem, ut sicut ipse positurus erat animam suam pro ipsis, ita et ipsi parati essent animam morti exponere pro ipso. Quod quia durum videbatur infirmis, eorum infirmitatem confortat glorie sue demonstratione. Visa enim specie future glorie licet in transitu, fortiores tamen redduntur videntes contra adversa. Promisit autem eis ibi: Vere sunt aliqui etc. Hic autem exolvit eis promissum. Dicit ergo. Factum est autem etc. Chrysostomus: Disputans de gehenna et regno, regnum ostendit, gehennam non adiit. Factum est autem post hec verba, que predicta sunt, scilicet. Vere sunt hic aliqui etc.
marg.| {b} Fere dies octo Mt. 17.a. et Mc. 9.a. dicunt: Post sex dies, ab illo, scilicet die, quo promisit discipulis: Dico autem vobis, vere sunt hic aliqui etc. Sed Mt. et Mc. tantum sex dies medios numerant: Lc. vero addit et primum, quo promisit et ultimum, quo persolvit, ideo dicit fere Et utrobique. Idem mysterium designantur, an Mt. et Mc. post sex mundi etates quiescendum esse ab omni labore significant, per hoc, quod dicunt: Post sex dies: Lc. vero octava etate innuit resurgendum. Sed querit Chrysostomus: Quare tantum exspectavit ducere Dominus discipulos in montem ? Ut vehementius desiderarent ostensionem, que licet corporalis, tamen concupiscentiam habebat.
marg.| {c} Et assumpsit Petrum et Iacobum et Ioannem Chrysostomus: Quare hos elegit pre ceteris ? Propter eminentiam. Et Hieronymus In tribus vocatis Apostolis ostenditur privilegium dignitatis. Et hoc dicunt tres, Interl.
marg.| {d} Petrum ]   qui claves celorum accepit. Mt. 16.e.
marg.| {e} Iacobum ]   qui primus solium sacerdotale accepit.
marg.| {f} Et Ioannem cui mater committitur. Io. 19.e. Beda. Tres tantum ducit, quia multi vocati, pauci vero electi. Mt. 20.b. Et qui fidem sancte Trinitatis inviolatam servant, eterna merentur visione letari. De Petro et Ioanne non est questio, sed de Iacobo videtur ambiguum, quia dicit Interl. Qui primus solium sacerdotale accepit: Ergo iste fuit Iacobus Alphei, qui fuit episcopus Hierosolymitanus. Idem dicit Augustinus sup. ep. ad Gal. Contra Mt. 17.a. dicit Iacobum, Ergo fuit Iacobus Zebedei. Solutio: Amb. vocat solium sacerdotale, id est celum, quod est solium sacerdotale, id est veri Sacerdotis, scilicet Christi, qui omnes suos facit et reges et Sacerdotes: Apc. 1.b. quo inter Apostolos primus ascendit Iacobus Zebedei. Act. 12.a. Et dico primus inter Apostolos, quia Stephanus ante omnes Apostolos per martyrium intravit in regnum celorum. Alii appellant solium sacerdotale martyrium. Et eodem modo verum est, quia primus inter Apostolos Iacobus Zebedei martyrium subiit.
marg.| {g} Et assumptis illis, ascendit in montem, ut oraret Locu s solitarius aptus est orationi.
marg.| {h} Et factum est etc. id est alterata. Ier. Non substantiam carnis amisit, sed gloriam future resurrectionis ostendit.
marg.| {i} Et vestitus eius etc. Glossa Sicut sol. Mt. 17.a. Chrysostomus: Tantum splendoris apparuit, quantum poterant ferre. De ista transfiguratione Domini, varie sunt opiniones, qualiter scilicet tanta gloria immortalitatis potuit apparere in corpore Domini adhuc mortali. Sed breviter dicendum: Credendum enim est, quod sicut post resurrectionem miraculose ostendit cicatrices in corpore immortali, ita miraculose ostendit gloriam immortalitatis in corpore mortali.
Numérotation du verset Lc. 9,28 
moraliter
marg.| Transfiguratio Christi significat hominis transfigurationem triplicem, ad quam nos invitat hic et ideo tantum secum tres discipulos assumpsit coram, quibus transfiguratus est. Prima est susceptio penitentie, per quam fit transitus de statu culpe ad statum gratie. Hec est incipientium. Secunda est profectus iustitie, per quam fit transitus de virtute in virtutem: Hec est proficientium. Tertia est inquisitio contemplationis, per quam fit transitus de mundo ad claustrum: Hec est perfectorum: In prima transfiguratur bestia in hominem. In secunda transfiguratur puer in senem. In tertia transfiguratur homo in Angelum. Quelibet istarum transfigurationum fit post octo dies. Primus dies prime transfigurationis est status sui consideratio. {6. 186vb} Hec est prima dies mundi, in qua fit chaos, id est confusio mentis. Secundus dies, est cordis contritio. Et hec est secunda dies mundi, in qua fit firmamentum dividens aquas ab aquis. Tertius dies est bonum propositum. Et hec est tertia dies mundi, in qua aque inferiores non congregantur in unum et vocantur maria. Quartus dies est oris confessio. Et hec est quarta dies mundi, in qua fluunt in celo luminaria per confessoris instructionem. Quintus dies est operis satisfactio. Et hec est quinta dies mundi, in qua fiunt pisces maris et aves aeris, id est amari cordis gemitus et devote orationes, que sunt partes satisfactionis. Sextus dies est cautela providentie contra residuum et diaboli astutias, quia Pharao contemptus surgit in scandala et persequitur filios Israel de Egypto in terram promissionis fugientes. Et hec est sexta dies mundi, in qua fit homo rationalis. Septima dies est contemptus omnium terrenorum. Et hec est septima dies mundi, in qua Dominus requievit ab omni tempore, quod patrarat. Octava dies est mentis securitas, cordis iucunditas, conscientie tranquillitas. Que se invicem complectuntur hoc modo: Secura iucunditas atque tranquillitas. Item iucunda securitas, atque tranquillitas. Item tranquilla securitas, atque iucunditas. Et in hac die transfiguratus est homo et Dominum transfiguratum videt. Octo dies secunde transfigurationis sunt octo virtutes, quarum administratio est vera transfiguratio. Unde 2. Pet. 1.b. Ministrate in fide vestra virtutem, in virtute scientiam, in scientia abstinentiam, in abstinentia patientiam, in patientia, pietatem, in pietate fraternitatis amorem, in amore fraternitatis caritatem. In hac ultima die transfiguratus est homo et vidit Dominum transfiguratum coram se. Unde dicit Petrus in eod. Hec si vobiscum adsunt non vacuos, nec sine fructu vos constituent in Domini nostri cognitione. Octo dies tertie transfigurationis sunt octo genera cognitionum. Primum est in sensu secundum imaginationem, que utitur mundo ad Dei cognitionem tamquam speculo, ut quando considerat creaturas mundi et in illis speculatur potentiam et sapientiam et clementiam creatoris cum admiratione et veneratione. De qua loquitur Apostolus Rm. 1.c. invisibilia Dei etc. Sap. 14.b. A magnitudine speciei et creature poterit cognoscibiliter creator horum videri. Secundum est in imaginationem et secundum imaginationem, que non mundo, sed mundi imagine utitur, ut speculo ad Dei cognitionem et admirationem, ubi mens libere huc illucque discurrit, quo in hoc speculi genere cogitatio et admiratio rapit. Ad hoc genus pertinent imaginarie visiones prophetarum. Tertium formatur in imaginatione secundum rationem, quod fit, quando ratio imaginationis queritur et cum admiratione invenitur. Quartum formatur in ratione secundum imaginationem, quod fit, quando per rerum visibilium similitudinem in rerum invisibilium speculatione ratio sublevatur. Quintum formatur in ratione secundum rationem, quod fit, quando ex quibusdam cognitis alia incognita ratiocinando colligit mens humana. Sextum est supra rationem, non tamen preter rationem, quando scilicet animus per mentis sublevationem cernit, quod nature metas transcendit et ei, quod per intelligentie aciem cernitur, ratio acquiescit. Septimum est supra rationem et contra rationem. Hec est speculatio fidei. Octavum est extasis, sive raptus, ubi divina revelata facie, cum quodam tamen nubilo speculantur. In hoc genere transfiguratus Iesus in monte conspicitur cum attestatione Moysi et Elie, id est Scripturarum auctoritate attestante, sine quibus suspecta esset homini revelatio. Hic ad tonitruum divine vocis auditor cadit, id est humana ratio deficit et sensus, atque memoria. Unde dicitur Mt. 17.a. Audientes discipuli ceciderunt in faciem suam. Per casum trium discipulorum, sensus, memorie, rationis defectus significatur, ibi moritur Rachel in partu Beniamin. Gn. 35.c. Rachel interpretatur videns principium, hec est ratio. Beniamin filius dextre intuitus contemplationis. Ibi Paulus lucis circumfulgentia excecatur: Act. 9.b. Unde dicitur Mt. 17.a. Quod patre loquente nubes lucida obumbravit eos. Nubes propter mentis reverberationem, lucida propter intelligentie illustrationem. Dicit ergo.
Numérotation du verset Lc. 9,28 
marg.| {a} Factum est autem etc.  assumpsit Petrum et Iacobum et Ioannem per hos Δ {6. 187ra} tres, omnes electi significantur. Per Petrum coniugati, per Iacobum continentes, seu penitentes, per Ioannem virgines, seu claustrales. Hos solos assumit in montem et ducit in montem, quia hi soli salvabuntur et in montem glorie deducentur. Ex. 15.c. Introduces eos et plantabis in monte hereditatis tue etc. Ez. 14.f. Si fuerint hi tres viri in medio eius, Noe, Daniel, Iob, ipsi etc. Petrus, Prelati, Iacobus, activi, Ioannes, contemplativi. Item per hoc innuitur, quod qui vult transfigurari in monte glorie, oportet quod habeat secum Petrum, id est cognitionem Dei, sui et proximi. Cognitio Dei cavet desperationem, cognitio sui vitat presumptionem, cognitio proximi movet ad compassionem. Item oportet, quod habeat Iacobum, id est luctam, contra mundum, contra carnem, contra diabolum. Ex. 3.f. Scio, quod Rex Egypti non dimittet vos, nisi in manu valida. Nec Iacob Angeli benedictionem habuit, nisi post luctam: Gn. 32.g. 2Tim. 2.a. Non coronabitur, nisi qui legitime certaverit. Item oportet, quod habeat Ioannem, id est gratiam, sine qua nec cognitio, nec lucta aliquid valet. Unde 1Cor. 13.a. si habuero prophetiam et noverim mysteria omnia et omnem scientiam, etsi habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem etc. Et infra. Si distribuero omnes facultates meas etc. Et si tradidero etc. Hoc quoad luctam. Item per hoc, quod dicitur: Ascendit in montem, ut oraret, innuit, quod qui vult efficaciter orare, debet mentem ad superna levare et gloriam non mundo, sed in celo querere. Col. 3.a. Si consurrexistis cum Christo etc.
marg.| {h} Et facta est dum oraret, species vultus eius altera Sic cuiuslibet orantis veraciter facies alteratur, quia ipsa oratio pars est spiritualis transfigurationis, ut diximus. Ex. 34.d. Ignorabat Moyses, quod cornuta esset facies sua ex consortio sermonis Domini. Duo cornua, que assumit homo in oratione, sunt contemptus terrenorum et desiderium terrenorum.
Numérotation du verset Lc. 9,29 
mystice
marg.| {i} Et vestitus eius albus refulgens ] $mystice
marg.| . Species vultus Christi est divinitas. Ex. 33.d. Videbis posteriora Θ mea, faciem autem meam videre non poteris. Vestitus eius est humanitas, Is. 63.a. Quare rubrum est indumentum tuum etc.
Numérotation du verset Lc. 9,29 
moraliter
marg.| Species vultus Christi est cetus Prelatorum, qui in oratione debent fieri, sicut Sol ferventes et lucentes, Eccles. 27.b. Homo sensatus in sapientia manet, sicut sol. Eccl. 8.a. Sapientia hominis lucet in vultu eius. Vestitus eius est cetus omnium iustorum, quibus quasi vestimento vario vestitur Dominus, Martyres sunt vestis rubea: Confessores vestis lucida: Virgines vestis alba. Is. 49.e. Vivo ego dicit Dominus, quia his omnibus velut ornamento vestieris. Est et Dominus vestis iustorum. Gal. 3.d. Quotquot baptizati estis, Christum induistis. Iob. 40.a. Esto gloriosus et speciosis induere vestibus. Est autem vestitus Domini albus per innocentiam, refulgens per bonum exemplum. Iob. 15.b. Quis est homo, ut immaculatus sit et ut iustus appareat natus de muliere ? Ct. 5.c. Dilectus meus candidus et rubicundus. Sequitur.
Numérotation du verset Lc. 9,30 
marg.| {a} Et ecce duo viri loquebantur cum illo. Erant autem etc. id est in transfiguratione, vel in loco, in quo apparuit maiestas Dei, non quod ipsi in maiestate apparuerunt. De Moyse et Elia varie sunt opiniones, quomodo apparuit anima in suo corpore, vel alieno. Rabanus Tua mens tantum ex consortio corporis invenitur in loco. Ioannes Scotus, Elias non in suo corpore, non in aliqua sensibili materia aliunde assumpta apparuit, sed quadam ineffabili virtute soli Deo cognita, invisibilis spiritus visibilis factus est. Aliter Ambrosii Glossa Sciendum non corpora, vel animas Elie et Moysi apparuisse, sed ex aliqua subiecta creatura illa corpora fuisse formata. Potest etiam credi angelico ministerio illud factum esse, ut Angeli eorum personas assumerent. Chrysostomus: Nulla anima in inferno locata inde exivit, nisi Christo ad inferos descendente: Itaque credibile est animam Lazari ad inferos non descendisse iam suscitandi. Sed quare hos magis assumpsit, quam alios ? Chrysostomus Quia dixerat: si quis vult post me venire, tollat Crucem suam, Moysen et Eliam, qui pro plebe se tradiderant, in medium ducit. Etenim ad tyrannos uterque liberam presentiam habuit et pro ingratis hominibus uterque idiota, uterque renuntians possessionibus. Hieronymus: Dat Dominus signum de celo, Elia inde descendente, quo ascenderat et Moyse ab inferis resurgente, quo descenderat. Is. 7.b. Pete tibi signum a Domino {6. 187rb} De tuo in profundum inferni, sive in excelsum supra. Ecce multe rationes, quare cum Domino apparuerunt Moyses et Elias. Prima, quia pro plebe se morti exposuerunt. Secunda, quia simplices fuerunt. Tertia, quia omnibus abrenuntiaverunt. Quarta in testimonium, alter de celo, alter de inferno, tertius testis fuit de terra, scilicet Apostoli. Et omnes isti venient ad iudicium, de celo, de inferno, de mundo. Phil. c.2.b. Ut in nomine eius omne genu flectatur, celestium, terrestrium et infernorum. Quinta ratio est, quia turbe dixerant, Christum esse, alii Eliam, alii Ioannem Baptistam, sup. eodem. Sexta, ut appareat servorum et Domini differentia. Septima, quia dicebant, Christum esse transgressorem legis, quasi inimicum Moysi et ideo legislator Moyses et legis zelator Elias, quasi testes et amici cum eo apparuerunt. Octava, quia volebat Apostolos fieri mansuetos, ut Moyses et Zelantes, ut Elias. Nona, ut discerent Apostoli ipsum Christum mortis et vite habere potestatem, ideo unus vivus et unus mortuus cum eo apparuerunt. Decima, ut ostenderetur Christus moriturus et iterum victurus, ideo unus vivus et alter mortuus apparuerunt. Apc. 1.d. Ego sum vivus et fui mortuus et ecce sum vivens in secula seculorum. Undecima, ut nos si voluimus esse cum eo in monte, simus vivi et mortui simul, vivi Deo, mortui mundo. Col. 3.a. Mortui estis et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Duodecima, quia uterque oravit pro peccatoribus et persecutoribus suis. Moyses: Nm. 12.d. Elias 3Rg. 18.g. Tertiadecima, quia Moyses et Elias omnes regeneraturos significant, Moyses mortuus, iam mortuos Elias vivos illos, qui vivi reperientur. Quartadecima, quia significant duas regenerationes. Moyses enim aquaticus interpretatur et significat illam, que fit in aqua baptismi. Elias interpretatur ascendens Dominus et significat secundam, que fiet in fine mundi, in qua omnes boni ascendent cum Domino. Quintadecima, ut doceret quales socios debent habere Prelati. Ps. 100. Ambulans in via immaculata etc. SENECA. Cum his versare, qui te meliorem facturi sunt.
marg.| {b} Et dicebant excessum eius id est excellentem eius humilitatem, qua usque ad mortem Crucis se humiliavit. Lam. 3.c. Recordare paupertatis et transgressionis mee.
marg.| {c} Quem completurus erat in Hierusalem ut s ic impleretur illud propheticum: Operatus est salutem in medio terre.
marg.| {d} Petrus vero et qui cum illo erant gravati erant somno Fort e cum eo pernoctaverant in oratione. Secundum Chrysostomus et Ambrosium somnum vocat Lc. reverberationem, seu repressionem oculorum discipulorum ex splendore incomprehensibilis claritatis demonstrate. Unde Chrysostomus Oculi ex superabundantia luminis obtenebrantur. Et Philosophus. Excellentia corrumpit sensus. In quo notatur fragilitas humane conditionis, quam per peccatum primorum parentum incurrit. Unde Gregorius. In quantam miseriam cecidit homo, lumen, ad quod natus est, videre non potest. Dicit ergo:
marg.| {e} Gravati erant somno id est depressi nimio splendore demonstrate claritatis.
marg.| {f} Et evigilantes id est a Domino confortati, qui erexit eos, ut dicit Mt. 17.b.
marg.| {g} Viderunt maiestatem eius id est formam glorificatam ipsius Christi. Chrysostomus: Si voluerimus, videbimus et nos Christum multo splendidius, quam tunc illi. Tunc venit cum Moyse et Elia, post veniet cum millibus angelorum et plebium non nube super caput eius, sed celo contracto, sicut vela iudici retrahuntur, ut possit adiri tempore causarum.
marg.| {h} Et duos viros, qui stabant cum illo vide runt supple. Glossa Elias Prophetarum eximius etc. Contra in Prolog. Ps. David Prophetarum eximius. Respondeo. David eximius, prophetie sublimitate, regia dignitate, vera humilitate. Elias eximius vite asperitate, vite diuturnitate, redarguendi auctoritate, seu audacitate etc.
Numérotation du verset Lc. 9,mystice 
marg.| marg.|.
marg.| {e} Gravati erant in somno somn us est vita presens, qua gravantur oculi interiores, quia corpus, quod corrumpitur, aggravat animam. Sap. 9.c. Ab hoc somno evigilatur homo, cum moritur et tunc potest videre maiestatem Dei, ante non. Ex. 33.d. Non videbit me homo et vivet, id est dum vivit vita presenti. Ct. 2.c. En ipse stat post parietem nostrum. 1Cor. 13. videmus nunc per speculum in enigmate, tunc autem facie ad faciem. Item somnus est mors spiritualis, qua homo {6. 187va} moritur mundo, in quo anima evigilat per celestem contemplationem. Ct. 5.a. Ego dormio, mundo, scilicet et cor meum vigilat, Deo scilicet. In hoc somno gravantur oculi, aliquando pre nimia claritate visorum. Sicut enim ad litteram tantum splendorem non sustinent oculi corporis, sic in deitatis contemplatione deficit fragilis acies humane mentis. Unde Is. 38.c. Attenuati sunt oculi mei suspicientes in excelso. Tamen in hoc somno videtur maiestas. Unde Ps. 126. Cum dederit dilectis suis somnum, ecce hereditas Domini etc. Vel somno gravantur, id est gravamen somni sustinent ut per hoc significetur, quia post somnum, id est quietem corporum in sepulchris, Dei maiestatem intuebuntur. Et duos viros etc. Hoc erit in resurrectione, quia tunc perfecte videbunt, quomodo lex et Prophetie impleta sunt in Christo, ut nec unum iota remanserit inexpletum, Mt. 5.b. Donec transeat celum et terra, iota unum, aut unus apex non preteribit a lege, donec omnia fiant. Item: Non veni solvere legem, sed adimplere.
marg.| {a} Et factum est, cum discederent Moys es scilicet et Elias.
marg.| {b} Ab illo id est Christo.
marg.| {c} Ait Petrus ad Iesum stupefactus, nec advertens, quod illi discessissent.
marg.| {d} Preceptor bonum est nos hic esse Chrysostomus Quia audivit eum moriturum in Hierusalem, ideo dicit: Bonum est nos hic esse: Non enim audebat manifesto dicere: Propitius esto tibi, quia redargutus fuerat super hoc: Mt. 16.d. Item Chrysostomus: Cave, ne queras, quam circumspectus, quod quam ardens circa Christum erat Petrus, dicit Interl. Non improbum Petri votum, sed inordinatum, quia non in carne mortali intratur ad gloriam.
Numérotation du verset Lc. 9,moraliter 
marg.| Beda. Qui ad montana conscenderat, non vult amplius ad terrena descendere, sed semper in sublimi perseverare. Ex quo patet, quod numquam montana celestia conscendit, qui terrenis negotiis libenter incumbit, Infra eod. g. Nemo mittens manum ad aratrum etc. Multi etiam claustrales, postquam semel culmen contemplationis ascenderunt et aliquid de celestium sapore gustaverunt, postea nolunt ad laborem active descendere. Quos significat Petrus dicens: Bonum est nos hic esse, sed nesciebat, quid diceret, quia aliquando oportet ad activam descendere propter proximum. Nm. 32.b. filii Ruben voluerunt remanere ultra Iordanem, sed Moyses respondit illis: numquid fratres vestri ibunt ad pugnam et vos hic sedebitis, scilicet in otio contemplationis ?
marg.| {e} Et faciamus etc. Chrysostomus Timens Petrus increpari premittit: Si vis: Mt. 17.a. Amb. Impiger operarius continuum obsequi ministerium pollicetur dicens: Et faciamus tria tabernacula, unum tibi et unum Moysi et unum Elie Glossa Amb. Quomodo noscunt, quos ante non viderunt ? Per maiestatem super eos venientem, sicut in futura resurrectione unusquisque alterum cognoscet et desiderat alter in altero per caritatem intelliget.
marg.| {f} Nesciens Petr us, scilicet quid diceret: Tria tabernacula facit, qui legem et prophetas et Evangelium dividit. Et mala facit, quia Petrus nesciebat, quid diceret: Beda. Adhuc hodie imperitie notatur, quicumque legi, prophetis et evangelio tria tabernacula facere cupit, cum huiusmodi nequaquam valeant ab invicem separari. Hieronymus: Unum tabernaculum est Evangelium, si tria facere cupis, fac unum quasi tria Patri et Filio et Spiritui sancto. Arrius tria faciebat, tres gradus ponens in Trinitate. Unde cum prius in ecclesia diceretur: Gloria Patri, gloria Filio, gloria Spiritui sancto, ne saperet illud Arrianum, statutum fuit, ut diceretur: Gloria semel, Patri et Filio et Spiritui sancto.
marg.| Moraliter autem tria tabernacula in nobis facimus, si posse nostrum Patri, nosse Filio, velle Spiritui sancto preparamus ad inhabitandum, Io. 15.a. Si quis in me manserit etc.
marg.| {f} Nesciens, quid diceret quas i ebrius de una gutta vini celestis, quam biberat, vel viderat, volebat facere tres tabernas, {6. 187vb} in quo innuitur liberalitas et largitas paradisi, quia Petrus non sibi, sed aliis vult edificare. 1Cor. 13.b. Caritas non querit, que sua sunt. Nesciebat etiam Petrus, quid diceret: quia speciem glorie, quam viderat, veram gloriam estimabat, Is. 64.b. Oculus non vidit etc. Item nesciebat, quid diceret, quia regnum Dei in terra possidere putabat, Io. 18.g. Regnum meum non est hinc. Nota Glossa Tres testes habemus de terra, Apostolos, tres de celo, Moysen et Eliam et ipsum patrem etc. Contra Moyses in inferno erat et Elias in terrestri paradiso. Solutio: De celo, id est aliunde, quam de terra, Moyses in inferno erat, Elias tamen quodammodo de celo, quia raptus est in celum. Sequitur in Glossa Cum soleat sufficere testimonium trium et hic est testimonium plurimorum. Dt. 19.d. In ore duorum, aut trium testium stabit omne verbum.
marg.| {g} Hec autem etc.  Petr us nesciens, quid diceret, ait: Faciamus tria tabernacula etc. Dominus autem statim obumbravit eos nube lucida, ad differentiam nubis etheree, que solet aera obumbrare. Ideo autem obumbravit eos, ut ex ipsa obumbratione nobis ostenderet Petrum errasse, ac si aperte diceretur ei: Tu erras, qui materiale tabernaculum queris in eterna beatitudine, ubi sancti non materialibus, sed spiritualibus tabernaculis sunt protegendi, id est sola protectione Spiritus sancti, que significata est per nubis obumbrationem. Unde et Virgini dictum est, supra infra d. Spiritus sanctus superveniet in te et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Hac sola obumbratione proteguntur Sancti in eterna beatitudine, quia non erit ibi materiale tabernaculum. In cuius rei significatione Ioannes refert se vidisse, Apc. 21.a. Civitatem sanctam Hierusalem novam descendentem de celo etc. Et infra g. Et templum non erat in ea, quia Dominus Deus omnipotens est templum illius. In quo significatum est, quod in eterna beatitudine non erit templum, nisi spirituale. Unde Glossa Bede. Quia materiale tabernaculum quesivit, nubis accepit obumbraculum, ut discat in resurrectione non tegmine domorum, sed Spiritus sancti gloriam sanctos esse protegendos. Dicit ergo Lucas.   Hec autem illo id est Petro.
marg.| {h} Loquente facta est nubes supp le lucida.
marg.| {k} Et obumbravit eos quia tantum fulgorem non poterant sustinere, quantum viderunt in transfiguratione. Quod ergo dicit Interl. quia maiori luce suffudit, sic intellige et continua hoc modo.
marg.| {i} Facta est nubes supp le lucida. Et vere lucida, quia maiori luce suffudit non maiori, quam fuit in transfiguratione sed maiori, quam prius, vel quam solet habere nubes etherea. Nota, in nube sepe legitur Dominus apparuisse. Ex. 19.b. Iam nunc veniam ad te in caligine nubis etc. Item Is. 19.a. Ascendet Dominus super nubem levem et ingredietur Egyptum etc. Act. 1.a. Videntibus illis elevatus est et nubes suscepit eum ab oculis eorum. Ps. 96. Nubes et caligo in circuitu eius. Item Ps. 103. Qui ponis nubem ascensum tuum etc.
Numérotation du verset Lc. 9,mystice 
marg.| In istis auctoritatibus per nubem significatur caro Christi, triplici ratione. Prima est, quia a maiori oritur nubes et caro Christi de Maria 3Rg. 18.g. Ecce nubecula parva, quasi vestigium hominis. Secunda, quia nubes ardorem solis mitigat per sui interpositionem et caro Christi iram patris compescuit per suam oppositionem, quia in se sustinuit ictus. Is. 53.b. Disciplina pacis nostre super eum et livore eius sanati sumus. Tertia, quia a nube pluvia emanat et a carne Christi duplex pluvia emanavit. Pluvia aque ad nostram ablutionem et pluvia sanguinis ad nostram redemptionem. Sir. 43.c. Medicina omnium in festinatione nebule. Quarta etiam ratio est, quia sicut sol sub nube absconditur, ita Christus in carne, Is. 45.c. Vere tu es Deus absconditus, Deus Israel Salvator.
marg.| Moraliter autem per nubem significatur hic gratia refrigerans, supra 1.d. Virtus Altissimi obumbrabit tibi. Hec nubes obumbrat, dum Petrus loquitur, quia dum predicator loquitur, gratia Dei cordibus subditorum frequenter infunditur, Actuum 10.g. Adhuc Petro loquente, cecidit Spiritus sanctus super omnes, qui audiebant verbum etc.
marg.| {l} Et timuerunt Apos toli his visis.
marg.| {m} Intrantibus illis quin que, Moyse, scilicet et Elia et Apostolis.
marg.| {n} In nubem id est dum a nube protegerentur.
marg.| {o} Et vox facta est de nube dicens etc. id est quando fuerunt sub nube, audita voce patris timuerunt de insolita visione et etiam ceciderunt, ut dicitur Mt. 17.a. Sed cum {6. 188ra} eadem vox audita fuerat in baptismo: Mt. 3.d. quare hic et non ibi timuerunt et ceciderunt Apostoli ? Chrysostomus respondet, quia altitudo montis et solitudo et silentium et transfiguratio horrore plena erant hic. Gregorius. In quantam miseriam cecidimus, qui ipsum bonum ferre non possumus, ad quod creati sumus. Dn. 10.b. Vidi visionem hanc grandem et non remansit in me fortitudo.
marg.| {a} Hic non Moyses, non Elias. Hieronymus: Moyses et Elias sunt servi, qui nobiscum debent in cordibus Domino tabernaculum preparare et ideo dicit discretive: Hic est filius meus dilectus Chrysostomus Dilectus, quia ὄμογνὢμὢν, id est eiusdem mentis.
marg.| {b} Ipsum audite non alium. Et revera alius non est audiendus, nisi dilectus a Deo. Nota Glossa. Vox patris etc. Et est summa, quia in Baptismo et in monte mysterium Trinitatis ostenditur, ex quo nobis
Numérotation du verset Lc. 9,mystice 
marg.| insinuatur, quia sicut in Baptismo confitemur Trinitatem, sic in resurrectione intuebimur. Item in Baptismo Spiritus sanctus in columba, in transfiguratione in nube apparuit, in quo insinuatur, quia sicut hic Trinitatem confitemur in simplicitate, ita eam contemplabimur manifesta veritate. Et nota, quia duplex fuit usus nubis: Nam in nube tamquam in subiecta creatura Spiritus sanctus apparuit et de nube vox patris intonuit.
marg.| {c} Et dum fieret vox, inventus est Iesus solus ut s ciretur, de quo facta est vox et quia ipse est sufficientia omnium. 1Cor. 15.d. Ipse est omnia in omnibus. Beatus Bernardus. Rationabili, plenitudo lucis ; concupiscibili, abundantia suavitatis ; irascibili, multitudo pacis et quia evanuit umbra legis et prophetie, lumen vere intelligentie apparuit etc.
Numérotation du verset Lc. 9,mystice 
marg.| ] Per hoc, quod in transfiguratione, modo tres, modo unus tantum videtur, significantur duo, sicut in Glossa ostenditur. Per hoc, quod primo tres, postea unus Christus videtur, significatur
Numérotation du verset Lc. 9,mystice 
marg.| , quia omnes fideles in fide Christi uniuntur. Vel per hoc, quod primo unus, postea duo, deinde unus videtur, significatur
Numérotation du verset Lc. 9,mystice 
marg.| , quia Christus fuit in lege et Prophetis tamquam caput legis et Prophetarum et in ipso Christo consummantur et sic a Christo incipiunt et in Christo desinunt, Rm. 10.a. Finis autem legis Christus est etc.
marg.| {d} Et ipsi tacuerunt Chrysostomus: Difficile est silere, quod delectat.
marg.| {e} Et nemini dixerunt in illis diebus quicquam ex his, que viderant Domi no iubente, ut nemini dicerent, donec a mortuis resurrexisset, ut dicit Mt. 17.b. Sed quare precepit hoc Dominus ? Triplici ratione. Prima, ne gloria futuri regni preostensa incredibilis esset propter ignominias in ipso futuras. Secunda, ne apud rudes sequens crux scandalum faceret. Tertia, ut doceret nos, neminem laudare, dum vivit. Ecclesiast. 11.d. Ante mortem ne laudes quemquam, quoniam in filiis suis agnoscitur vir, Ecclesiast. 3.b. Est tempus tacendi et tempus loquendi. Hieronymus: Utique doctoris est audientium considerare personas, ne prius irrideatur, quam audiatur. Quarta ratio est moralis, quia non debent Christum predicare transfiguratum, qui nondum sunt transfigurati, qui non ostendunt in se videndum, quod dicunt audiendum, 1Cor. 15.f. Sicut portavimus imaginem terreni, sic portemus imaginem celestis. Sequitur.
marg.| {f} Factum est etc.   Lc. preterit hic aliqua, que ponit Mt. 17. Sed hoc facit causa brevitatis. Quia autem discipuli nunc cum Christo ascendunt in montem, nunc descendunt de monte, significat, quod doctores et Predicatores et Prelati, nunc debent ascendere ad culmen contemplative, nunc descendere ad laborem active, Io. 1.g. Amen, amen dico vobis, videbitis celum apertum et Angelos Dei ascendentes et descendentes super filium hominis, Ps. 103. Ascendunt montes et descendunt campi, id est predicatores, qui in ascensu contemplationis sunt montes, in descensu actionis sunt campi. Determinat autem Beda. satis breviter officia contemplative et active dicens: quod Dominus in monte oravit et docuit, maiestatem suam monstravit, patris vocem Apostolis pandit, {6. 188rb} descendens a turba excipitur, miserorum fletu pulsatur, infidelitatis peccata exprobrat, malos spiritus expellit: Etiam Apostolis descendentibus turba multa occurrit. Similiter si doctores et predicatores vellent descendere per humilitatem, multi occurrerent illis. Unde Ps. 143. Inclina celos tuos et descende. Sed quia semper stant in alto per elationem, vel per ambitionem, aut per curiositatem, ideo pauci occurrunt eis et pauciores convertuntur, vel sanantur ab eis. Nec legitur Dominus in monte aliquos sanasse.
marg.| Dicit ergo: Factum est autem in sequenti die non post transfigurationem, sed post ascensum in montem.
marg.| {g} Descendentibus illis de monte occurrit illi turba multa Rabanus Quia alii sequebantur Dominum causa discipline et amoris, ut discipuli ; Alii causa invidie et observationis, ut Scribe et Pharisei: Alii causa curationis, ut infirmi: Alii causa curiositatis, id est causa videndi nova miracula, ut leves et curiosi: Alii causa experientie, volentes experiri, utrum verum esset, quod de ipso dicebatur: Alii causa ventris, quia comedebant de panibus, ut pauperes et egeni: Alii causa societatis aliorum, ut pueri: Alii causa pietatis, ut mulieres, que ministrabant ei et discipulis.
marg.| {h} Et ecce vir de turba exclamavit id est ex corde clamavit.
marg.| {i} Dicens: Magister Sic vocat eum, quia credebat eum esse purum hominem, Unde Chrysostomus Valde infirmus fuit hic homo, ut patet ex multis.
marg.| Δ Obsecro {6. 188va} Δ {a} Obsecro, respice in filium meum Resp ectu misericordie: De quo Sap. 3.c. Gratia Dei et misericordia eius in sanctos eius et respectus super electos illius.
marg.| {b} Quia unicus est mihi Ideo plus diligendus a me et citius sanandus a te.
marg.| {c} Et ecce spiritus id est demonium.
marg.| {d} Apprehendit illum et subito clamat ]   fili us meus, scilicet vel spiritus clamat, id est filium meum clamate facit.
marg.| {e} Et elidit et dissipat eum cum spuma id est tam graviter elidit eum, quod spumare facit.
marg.| {f} Et vix discedit id est vix cessat a vexatione et elisione.
marg.| {g} Dilanians eum Mt. 17.c. Dicit, quod lunaticus erat. Demon enim ex industria vexat homines horis lunaribus, ut ita faciat eos infamare Lunam et eius Creatorem faciat blasphemari.
marg.| {h} Et rogavi discipulos tuos Beda. Latenter discipulos accusat impossibilitatis, cum impossibilitas aliquando non ad curatorem, sed ad curandum referatur. Unde ad significandum, quod quandoque vitium curandi impedit curationem. Dominus ait Mt. 8.b. Fiat tibi secundum fidem tuam, ac si diceret: si non crederes, infidelitas tua esset impedimentum tue sanationis, sup. eodem a. Dedit eis potestatem super omnia demonia etc. Chrysostomus Infirmati sunt discipuli, sed non omnes: Columne enim ille non aderant.
marg.| Causa tarde curationis
marg.| Infidelitas petentis. Mc. 9.d. Si potes credere etc.
marg.| Vitium egri. Mc. 8.c. Homines video, sicut arbores.
marg.| Magnitudo morbi. Io. 11.e. Infremuit spiritu et turbavit seipsum etc.
marg.| Incredulitas curatoris. Mt. 17.c. Quare nos non potuimus etc.
marg.| marg.|* {b} Quia unicus est mihi Cont ra illos, qui habent plures Ecclesias: Quot enim habent Ecclesias, tot habent populos et tot filios infirmos. Qui ergo unum curare non sufficit, quomodo curabit plures ? Eccl. 8.c. Non respondeas supra virtutem tuam, quod si spoponderis, quasi restituens cogita.
marg.| {c} Et ecce spiritus apprehendit illum et c etera  Sept em verba ponit Lucas, quorum actus significant septem effectus diaboli in peccatorem. Primo apprehendit eum per consensum. Lam. 1.a. Omnes persecutores eius apprehenderunt eam inter angustias. Secundo clamare facit per impudentiam. Is. 3.b. Peccatum suum, sicut Sodoma predicaverunt, nec absconderunt. Tertio elidit per elationem. Ps. 101. Elevans allisisti me. Iob. 30.c. Elevasti me et quasi super ventum ponens elisisti me valde. Quarto dissipat per avaritiam. Iob. 17.c. Cogitationes mee dissipate sunt torquentes cor meum, Prv. 15.c. Dissipantur cogitationes, ubi non est consilium. Quinto facit spumare per luxuriam. Hieronymus: Venter mero estuans etc. Os. 10.b. Transire fecit Samaria Regem suum quasi spumam super faciem aque. Sexto vix discedit propter amorem peccati, vel peccandi consuetudinem. Unde supra 7.d. dicit Beda. Quanto diutius possidet, tanto difficilius recedit. Septimo dilaniat ruere faciendo de peccato in peccatum. Unde Gregorius. Peccatum, quod per penitentiam non diluitur, mox suo pondere ad aliud trahit.
marg.| {h} Et rogavi discipulos tuos sic multi, cum peccata sua non possunt negare, accusant maiores suos, Gn. 3.c. Mulier, quam dedisti mihi etc. Ps. 104. Non declines cor meum in verba malitie etc.
marg.| {i} Et non potuerunt Mt. 17.c. Hoc genus non eiicitur, nisi in oratione et ieiunio. Unde patet, quod ex crapula et ebrietate incurrerat morbum. Unde Chrysostomus: Nihil ita demoni est amicum, ut ebrietas et lascivia. Et infra. Asinus et equus moderantie terminum novit et quamvis decem cogentes fuerint, non sustinet ultra bibere, vel manducare. Et Infra Caves iumentis tuis, ut eis non noceat superfluitas, quare teipsum estimas viliorem ? Et Infra Impossibile est, lascivientem erui ab insania. Ier. 8.g. Numquid non est resina in Galaad, {6. 188vb} etc. Hieronymus: super Mc. 9. Non sanat oculum, quod sanat calcaneum, ieiunio passiones corporis, oratione sanantur pestes mentis. Sequitur.
marg.| {k} Respondens autem Iesus dixit illi s: O generatio infidelis, qui non creditis et falso arguitis discipulos.
marg.| {l} Et perversa id est in peiorem partem versa.
marg.| {m} Usquequo ero apud vos per corporalem presentiam, per miraculorum efficaciam, per necessariorum providentiam, per infirmitatis vestre sustinentiam, per imperitie vestre instructionem. Tot modis debet esse Prelatus cum suis subditis.
marg.| {n} Et patiar vos id est infidelitatem vestram. Beda. Non est tedio affectus Dominus, nec iratus homini, sed vitio. Sicut medicus, quando videt egrotum contra precepta sua agentem, increpat illum, cur artis sue industriam faciat perire, se aliud iubente, illos aliud perpetrante. Sed per istum unum Iudei infidelitatis arguuntur, quod notatur in hoc, quod dicit: O generatio infidelis etc.
marg.| {o} Adhuc filium tuum. Et cum accederet luna ticus, scilicet.
marg.| {p} Elisit illum demonium ]   et d issipavit. Chrysostomus: Dimittit eum discerpi, non ad ostentationem, licet turba concurreret, sed propter ipsum patrem. Beda. Nititur diabolus, ut qui opera eius dimittunt, arctius tentando impediat et in periculo, si potest retineat, vel si potest, ulciscatur se derelictum. Ex. 14. Pharao persequitur filios Israel de Egypto fugientes.
marg.| {q} Et increpavit Iesus spiritum immundum etc.  Nota , non puerum vim patientem, sed diabolum vim inferentem increpat Dominus: sic qui peccatorem vult sanare, vitium debet arguere et depellere, hominem vero amando fovere. Unde Augustinus Unus alium corrigat et iudicet et accuset cum dilectione hominum et odio vitiorum. Gregorius. Nos debemus nature compassionem, vitiis destructionem, vera iustitia compassionem habet, non indignationem. Debet et predicator sanatum peccatorem reddere Christo, qui est pater pauperum. Ier. 3.b. Saltem amodo voca me, pater meus, dux virginitatis mee tu es.
marg.| {r} Stupebant autem omnes in magnitudine Dei id est in magno opere Dei. Sic operari debet Prelatus, ut stupere faciat videntes.
marg.| {s} Omnibusque mirantibus etc.  usqu e ibi: dixit ad discipulos suos separatim. Ecce pro quorum non pro patris fide sanaverat et ut in laude Dei credentes amplius proficerent.
marg.| {t} Ponite vos in cordibus vestris sermones illos qui sequuntur, quasi dicat: alii mirantur facta divine potestatis, que ego facio, vos autem, qui estis discipuli et secretarii mei in mente vestra recondite facta humilitatis, que facturus sum pro toto genere humano. Ecce quomodo letis tristia semper adiungit, ut cum venerint, quasi previsa minus ledant.
marg.| {u} Filius enim hominis futurum est, ut tradatur in manus hominum Mt. 17.c. dicit, quod hoc dixit Dominus discipulis in Galilea, quod satis congruit mysterio. Galilea enim, transmigratio facta interpretatur: Ideo ibi futura predicitur transmigratio Christi, sicut in monte monstrata est gloria, supra eodem d.
marg.| {x} At illi ignorabant verbum istud Pre nimio enim amore non poterant ipsum credere moriturum. Unde Beda. Hec ignorantia non tam de tarditate, quam de amore nascitur, quia adhuc carnales et mysterii crucis ignari, quem Deum crediderunt, moriturum credere nequeunt, id est abhorrent. Putabant etiam, quod figuraliter loqueretur de sua traditione, sicut sepe ipsum audiverant loquentem.
marg.| {y} Et erat velatum ante eos velo ignorantie et carnalis amoris, quo multi velantur, 2Cor. 3.c. Velamen ponebat Moyses super faciem suam etc.
marg.| {z} Ut non sentirent illud id est intelligerent, postea bene senserunt. Phil. 2.a. Hoc {6. 189ra} Δ sentite in vobis etc.
marg.| {a} Et timebant eum interrogare de hoc verbo Quia Petro, qui dixerat: Propitius esto tibi, Domine. Mt. 16.d. dixit Dominus. Vade post me Satanas, scandalum mihi es.
marg.| {b} Intravit autem etc.  Audi ta morte Domini, passi sunt Apostoli aliquid humanum, ut dicit Chrysostomus, scilicet ambitionem, aut forte invidiam: Unde subdit Lc. de questione orta inter discipulos de maioritate scilicet quis eorum videretur aliis preferendus. Cause precesserant, ex quibus huiusmodi questio fit. Viderent enim Petrum et Iacobum et Ioannem in montem seorsum ductos, secrerumque aliquod eis esse creditum a Domino, sed nesciebant, quod secretum esset, prohibuerat enim Dominus eis secretum transfigurationis revelare. Quia ergo viderant illos tres, quasi speciales secretarios electos a Domino et interfuisse sacro arcano, putabant ceteris omnibus esse preserendos. Audierant etiam claves regni celorum Petro esse promissas. Mt. 16.c. Et ideo putabant ipsum et duobus et ceteris omnibus preferendum et ideo modo disputant, quis videretur esse maior, id est quis esset preferendus. Et nota, quia in duobus errabant, scilicet in ambitione primatus et in eo, quod putabant illum, qui modo inter eos esset maior ceteris, similiter in regno celorum fore maiorem, cum iuxta verbum Apostoli, omnis prelatio tunc sit evacuanda, quia ibi non erunt primates, non erunt subditi, erunt tamen alii aliis excellentiores, quia differt stella a stella in claritate. Hanc tamen disputationem bis inter se habuerunt Apostoli, sicut dicit Beda. Semel ante tributi solutionem in via et semel postea. Quando enim viderunt Petrum Domino parificatum in tributi solutione, arbitrati sunt ipsum omnibus preferendum. Et dicit Beda. Illi euntes disputaverunt in via de principatu, Dominus autem in domo docet eos superbiam in humilitatem mutare. Principes enim laborant, humiles quiescunt. Verumtamen excusabilis est Apostolorum disputatio, quia non est de principatu terreno, sed magis de celesti eorum erat contentio. Unde Mt. 18.a. dicitur. In illa hora accesserunt ad Iesum discipuli dicentes. Quis putas maior est in regno celorum ? Ubi dicit Chrysostomus Unde quia de principatibus terrenis non contendunt, nos autem neque ad infirmitatem eorum pervenimus. Non enim querimus, quis maior est in regno celorum, sed quis maior est in regno terre, quis copiosior, quis potentior. Et recte sicut tunc factum est inter Apostolos, sic fit modo inter Canonicos: Audita enim episcopi morte presenti, vel futura, statim fit disputatio, quis eorum videatur esse maior, id est quis sit dignus fieri episcopus. Neque fit hec disputatio, ut dignior eligatur, sed quia quilibet ambit episcopatum et vellet eligi, Ecclesiastic. 11.a. Multi Tyranni sederunt in throno episcopali, mortuo episcopo, desiderio tantum, sed insuspicabilis portavit diadema. Sed eo ipso, quod quis desiderat et aspirat fieri episcopus, indignus est. Hbr. 5.a. Nec quisquam sumit sibi honorem etc. Nm. 20.d. Ostendit Dominus Moysi, quis deberet Aaron morituro succedere, scilicet Eleazar ipsius vestibus indutus, id est eisdem virtutibus, scilicet innocentia, humilitate, patientia, caritate. He sunt quatuor gemme in corona Aaron. De qua dicitur Ecclesiastic. 45.b. Coronavit eum in vasis virtutis gemmis pretiosis figuratis in ligatura auri et opere lapidario sculptis, corona aurea super mitram eius expressa signo sanctitatis etc. Sed unde est, quod omnes fere volunt esse Prelati, cum ipsi plus omnibus laborent et citius moriantur, ut dicitur Ecclesiastic. 10.b. Omnes potentatus brevis vita. Et Hieronymus: super Marcum 9. Principatus, ut ingreditur sic deseritur, dum tenetur labitur et incertum est, qua die finiatur. Item in maiori periculo sunt. Unde Augustinus dicebat fratribus suis et omnibus regulam suam profitentibus. Non solum vestri, sed potius ipsius, id est Prelati miseremini, qui quanto in loco superiore, tanto in periculo maiore: Unde Nm. 25.a. Tolle cunctos Principes populi et suspende eos in patibulis contra solem. Quare hoc ? Quia peccaverat populus. Ubi dicit Glossa {6. 189rb} Hoc homines si attenderent, Principatus non ambirent,
marg.| {B}. Bernardus. Age nunc, sequere Ducem tuum, multiplica prebendas, accelera ad Archidiaconatum, ad episcopatum aspira, paulatim ascendes, sed non paulatim descendes. Videbam, inquit Dominus, Satanam, sicut fulgur descendentem de celo. Dicit ergo: Intravit autem cogitatio in eos. Diabolus immisit hanc cogitationem, qui per superbiam corruit et ideo per invidiam, quam habet nostri, ad appetitum honoris nos inclinat, quantum potest. Mt. 4.b. Assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde et ostendit ei omnia regna mundi etc. Ibi Chrysostomus Cum volueris fieri magnus et altus et ante oculos mentis ista universa proponis, scito, quod diabolus tibi regna mundi ostendit, si volueris illa consequi, necesse est, ut diabolum adores.
marg.| {c} Quis eorum maior esset id est quis eorum esset preferendus. Chrysostomus Nihil est elatione deterius, hec etiam naturalem prudentiam aufert. Item Chrysostomus Bonum opus desiderare, bonum est, primatum autem honoris concupiscere vanitas est. Primatus fugientem se desiderat, desiderantem se horret. Item Chrysostomus Principes seculi, ideo fiunt, ut dominentur minoribus, Principes vero Ecclesie, ut serviant minoribus, ut suas utilitates negligant et illorum procurent. Primatum secularem appetere etsi ratio non est, vel causa est, primatum autem Ecclesie concupiscere, neque ratio est, neque causa, quia neque iustum est, neque utile. Quis enim sapiens festinet se subiicere servituti et tanto periculo, nisi forte, qui non credit Dei iudicium, neque timet.
marg.| {d} At Iesus videns id est intelligens.
marg.| {e} Cogitationes cordis illorum id est causas erroris eorum. Sciebat enim, quia propter ambitionem primatus cogitabant inter se, quis alio esset maior, Deus enim non solum intuetur cogitationes, sed etiam causas cogitationum 1Rg. 16. Homo videt ea, que parent, Deus autem intuetur cor. Beda. Intelligens causas errorum, vult desiderium glorie eorum, id est ambitionem primatus contentione humilitatis sanare, ut fortior clavus fortiorem clavum retundat, id est humilitas superbiam excludat. Et hoc contentione humilitatis, ut sicut ipsi inter se cogitabant alter alteri preferri, ita inter se contendant, alter altero plus humiliari.
marg.| {f} Apprehendens puerum statuit eum secus se id est iuxta se. Puerum istum testantur quidam fuisse Martialem, qui fuit Apostolus et episcopus Lemovicensis, quia predicabat Lemovicensibus. Et ait illis
marg.| Δ Quicumque etc.
marg.| {b} Et ecce vir etc.
Numérotation du verset Lc. 9,moraliter 
marg.| moraliter Vir iste, cuius filius erat infirmus, significat Prelatum, qui debet esse vir, id est maritus, non adulter, querens fructum, non voluptatem. Phil. 4.d. Non quia quero datum, sed requiro fructum abundantem in ratione vestra. Item debet esse vir, id est masculus, non femina, ut possit generare etiam alios per predicationem et doctrinam, 1Cor. 4.d. In Christo Iesu per Evangelium ego vos genui. Item debet esse vir etate, non puer. Philosophus. Nemo iuvenes eligit, sibi duces. Sed heu et pueri et femine iam regnant in ecclesia. Is. 3.a. Dabo pueros Principes eorum etc. Item debet esse vir a virtute, id est virtuosus, non timidus. Timiditas enim Prelatorum iustitiam aufert, Ecclesiastici 7.a.a Noli querere fieri iudex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates, Dt. 20.b. Quis est formidolosus et corde pavido, vadat et revertatur in domum suam, ne pavere faciat corda fratrum suorum, sicut ipse perterritus est. Filius huius viri est populus subditus, qui est lunaticus, secundum Mt. 17.c. Surdus et mutus, secundum Mc. 9.c. Demoniacus, secundum Lucam hic. Per lunaticum significantur instabiles et avari, qui sicut Luna mutantur. Unde Sir. 27.b. Stultus ut Luna mutatur, Iob. 14.a. Et numquam in eodem statu permanet. Lunatici incremento Lune insaniunt, sic avari incremento temporalium. Prv. 1.d. Prosperitas stultorum perdet eos. Per surdum significantur inobedientes. Ecclesiast. 12.b. Obsurdescent omnes filie carminis. Is. 42.c. Quis surdus, nisi ad quem nuntios meos misi ? Per mutum significantur, qui nec laudes, nec peccata confitentur. Sir. 25.c. Non est speciosa laus in ore peccatoris. Is. 56.d. Universi canes muti. Per demoniacum significantur superbi, qui per superbiam de celo corruunt. Is. 14.c. Quomodo cecidisti de celo, lucifer, qui mane oriebaris etc. Pro isto filio rogat pater, id est Prelatus dicens.
a Sir. 7, 6.
Numérotation du verset Lc. 9,8 
marg.| {i} Magister obsecro te respice in filium meum. In quo verbo notantur tria bona, que sunt in bono Prelato. Primum est reputatio insufficientie sue, per hoc, quod vocat eum magister. Ecclesiast. 3.c. Quanto magnus es, humilia te in omnibus. Secundum est fides in Deum, per hoc, quod dicit, obsecro te. Tertium est pietas in proximum, per hoc, quod dicit, respice in filium meum. Prelatus enim omnes subditos suos, quasi filios debet diligere. Dicit ergo:
marg.| {h} Vir de turba id est cum subditis et inter subditos manens Eccl. 32.a. Rectorem te posuerunt, noli extolli, esto in illis, quasi unus ex ipsis etc.
marg.| Quia
Numérotation du verset Lc. 9,moraliter 
marg.| {g} Statuit eum secus se id est iuxta se. Similiter, qui vult iuxta Iesum collocari, oportet, quod sit puer, id est humilis. Prv. 29.d. Humilem spiritu suscipiet gloria, Mt. 18.a. Nisi conversi fueritis ab elatione, dicit <Glossa> interlinearis et efficiamini, sicut parvuli, id est innocentes et humiles, dicit Glossa non intrabitis in regnum celorum, infra 18.c. Qui se exaltat, humiliabitur et qui se humiliat, exaltabitur. Sunt autem quatuordecim proprietates boni pueri, que significantur per quatuordecim annos pueritie. Tantum enim durat pueritia. Prima proprietas est, quod paucis contentus est, in hoc sobrietas. Eccl. 29.d. Initium vite hominis aqua et panis et vestis et domus protegens turpitudinem, id est Timoth. 6.b. Habentes alimenta et quibus tegamur, his contenti simus. Secunda est, quia sedet in pulvere, in hoc humilitas. Is. 47.a. Descende, sede in pulvere, virgo filia Babylon, sede in terra. Tertia est, quia non sentit motus carnis, in hoc castitas. De qua dicit Gregorius.
marg.| Castitas facit appropinquare Deo. Hbr. 12.d. Pacem sequimini cum omnibus et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum. Quarta est, quia libenter dat de pane suo etiam canibus: in hoc largitas. Prv. 22.b.
marg.| Victoriam et honorem acquiret, qui dat munera sup. 6.e. Omni petenti tribue. Quinta est, quod parentibus statim obedit, in hoc vera obedientia.
marg.| Augustinus Verus obediens mandatum non procrastinat, sed parat aures auditui, pedes itineri et manus operi et se totum intra recolligit, ut mandatum peragat imperantis, 1Pt. 1.c.
marg.| Sperate in eam, que vobis, offertur gratiam in revelatione Iesu Christi, quasi filii obedientie non configurati prioribus ignorantie vestre desideriis, sed secundum eum, qui vocavit vos sanctum etc. Ecclesiastic. 3.a. Filii sapientie Ecclesia iustorum et natio illorum obedientia et dilectio. Prv. 21.d. Vir obediens loquetur victorias.
marg.| Sexta est
prol.| {6. 189va} Δ
marg.| {a} Quicumque etc. Chrysostomus Frequenter Dominus patitur discipulos, nec recte dicere, nec recte petere, ut ex illorum culpa occasiones inveniat docendi regulam pietatis, nec est error periculosus presente magistro. Et infra. O error salutaris, qui totius mundi solvit errorem. Si isti non errassent, unde poteramus scire, quod non omne, quod videtur bonum, bonum est desiderare ?
marg.| {a} Quicumque susceperit puerum istum in nomine meo id est quicumque pro me receperit humiles, id est pauperes me recipit Et est sensus Quicumque pro nomine meo pauperibus benefecerit, mihi in pauperibus benefacit. Mt. 25.d. Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Vel aliter ut puer sit nomen etatis, nec tamen fiat demonstratio ad substantiam pueri, sed ad qualitatem, hoc modo.
marg.| {a} Quicumque susceperit puerum istum et s upplebis in se, id est quicumque puerilem innocentiam, quam habet puer iste beneficio etatis, sive humilitatem transformaverit in se beneficio virtutis.
marg.| {b} In nomine meo id est propter me, me recipit Chrysostomus Non dicit regnum recipit, sed me, quod maius est.
marg.| Versus. Est puer incultus, simplex, humilis, cito credit. Non meminit lesus, timet et tacet, est que pudicus.
marg.| {c} Et quicumque me recipit supp le secundum humanitatem et deitatem, id est qui habet fidem utriusque.
marg.| {d} Recipit eum, qui me misit quia idem sum cum illo.
marg.| {e} Nam qui etc.  Domi nus ab ambitione primatus discipulos verbo et exemplo revocat et ad humilitatem invitat. Postquam ergo docuit eos exemplo, docet eos verbo, quasi dicat: nolite ambire primatum, sed estote humiles. Nam, qui minor id est humilior.
marg.| {f} Est inter vos omnes ex s ubiectione servitutis, hic maior est, 1Rg. 15.d. Nonne cum parvulus esses in oculis tuis, caput in tribubus Israel factus es ? Chrysostomus Quicumque desiderat primatum celestem, sequatur humilitatem terrestrem. Non enim, qui maior fuerit in honore, ille iustior est, sed, qui iustior, ille maior. Iob. 22.d. Qui humiliatus fuerit, erit in gloria, Ecclesiastic. 3.c. Quanto maior es, humilia te in omnibus. Ideo dominus Papa nuncupat se servum servorum, quia quanto humilior est, tanto maior est in conspectu Domini.
marg.| Sexta est, quod amant se mutuo, in hoc mutua caritas. Eccl. 13.c. Omne animal diligit simile sibi, sic et omnis homo proximum sibi. Augustinus Vita nostra dilectio est, odium mors hominem vincis humana felicitate, diabolum vincis inimici dilectione. Nihil Deo specialius est virtute dilectionis. Unde Io. 13.d. In hoc cognoscent omnes, quod discipuli mei estis etc. Septima est, quia non confidit in se, sed in patre suo, ad quem omnem clamorem reportat, in hoc confidentia in Deo. Ier. 17.a. Maledictus, qui confidit in homine. Et infra Benedictus vir, qui confidit in Domino etc. Glossa 10. In Domino confido etc. Octava est, quod non est solicitus de aliquo. Mt. 6.d. Ne sitis soliciti anime vestre, quid manducetis, aut corpori vestro quid induamini, 1Pt. 5.b. Humiliamini sub potenti manu Dei, omnem solicitudinem vestram proiicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis. Nona est, quia verax est, in hoc veritas, que falsitatem et vanitatem excludit. Eph. 4.f. Unusquisque loquimini veritatem cum proximo suo, Prv. 3.a. Misericordia et veritas non te deserant. Prv. 12.c. Labium veritatis firmum est in perpetuum. Decima est, quia cito placatur et pro minimo, in hoc benignitas, que cito iniurias remittit. Eph. 4.f. Sol non occidat super iracundiam vestram, Mt. 6.b. Dimittite et dimittetur vobis, Eccl. 18.a. Relinque proximo tuo nocenti te etc. Undecima est, quia personatos homines expavescit, in hoc verecundia, sive reverentia. SENECA. Pueri hos amant, cum quibus ludere consueverunt, si personatos videant, expavescunt. Eccl. 13.b. Advocatus a potentiore discede. SENECA. Verecundia bonum in adolescente signum. Duodecima est, quia non pudet eum mendicare, vel rogare panem, in hoc recogitatio proprie paupertatis. Thronorum 4.a. {6. 189vb} Parvuli petierunt panem: Tertiadecima est, quia simplex est, Rm. 16.c. Volo vos esse sapientes in bono et simplices in malo. Mt. 10.b. Estote prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbe, Prv. 11.a. Simplicitas iustorum diriget eos. Quartadecima est, quia hilaris est. Eccl. 26.a. Divitis et pauperis cor bonum, in omni tempore vultus hilaris. Prv. 17.d. Animus gaudens floridam facit etatem. Hi sunt quatuordecim anni pueritie spiritualis, quos qui habet, vere puer est. Et hunc Dominus apprehendit et statuit iuxta se. Is. 52.d. secundum aliam translationem. Ecce puer meus exaltabitur et elevabitur et sublimis erit valde. Et signanter dicit Lc. statuit eum secus se quia vera humilitas stabilis est, ut terra, que est infimum elementorum, est in medio, quasi centrum, quod est minimum. Humilitas enim fundum tenet edificii spiritualis et est quasi centrum virtutum, immo humilitas est virtus, vel circulus, cuius centrum ubique est, circumferentia nusquam. Ubicumque enim sit humilis, semper cor suum est in imo et nusquam in supremo. Sequitur.
marg.| {g} Respondens autem Ioannes Nota , unde hec responsio Ioannis traxerit originem, dum Dominus argueret discipulos de primatu disputantes, invitans eos ad humilitatem, Ioannes respondit, non Domino, sed sue cogitationi. Audierat enim preceptum a Domino, humiles recipiendos, ideo per contrarium putat omnes non humiles excludendos, nec tales debere uti beneficio, qui non utebantur Christi obsequio. Videbatur ergo ei excludendum esse a beneficio discipulorum, qui non esset discipulus, unde quendam elicientem demones prohibuit. Et erravit, quia nemo a bono, quod iam in parte habet, prohibendus est, sed ut proficiat adiuvandus. Prv. 3.d. Noli prohibere benefacere eum, qui potest, si vales et ipse benefac. Phil. 1.c. Quid enim ? dum omni modo, sive per occasionem, sive per veritatem Christus annuntietur et in hoc gaudeo, sed et gaudebo. Nota, quia ille, qui in nomine Christi eiiciebat demonia et faciebat alia bona, potest gerere personam quorundam malorum in Ecclesia. Sunt enim quidam mali in Ecclesia non prelati, qui in criminalibus sunt et ideo mali sunt, tamen ut dicit Augustinus, a piis precibus non recedunt, nec a bonis operibus desistunt. Nec est eis predicandum, quod non prosint illis opera illa, quia si non prosunt ad vitam, prosunt ad veniam. Isti a bonis, que faciunt non sunt revocandi, sed ad ampliora provocandi et paulatim a malis trahendi.
marg.| Vel potest gerere personam malorum prelatorum, scilicet mercenariorum, qui propter commoda et lucra temporalia predicant veritatem, nec tamen propterea prohibendi sunt.
marg.| Et nota, quia tria genera sunt, scilicet pastores, mercenarii, lupi, pastores diligendi sunt, mercenarii tolerandi, lupi fugiendi.
marg.| Vel potest gerere personam imperfectorum in Ecclesia, quia licet non sint Apostoli, id est perfecti, tamen non sunt excludendi. Istas tres sententias distingue in duabus Glossa Ioannes diligens Deum etc. Infra. Ideo docetur neminem a bono, quod ex parte habet, arcendum esse etc. Neminem, scilicet malum, qui non fit prelatus. Infra in Glossa Tales etiam ob aliorum salutem admittendi esse censentur. Tales intellige, id est Prelati mercenarii, qui tales sunt, qualis erat ille, qui in nomine Christi demonia eiiciebat et tamen malus erat. Ita ipsi bona et bene dicunt et tamen mali sunt. Tertiam sententiam distingues in illa Glossa Non reprehenditur Ioannes etc. Ioannes gerit hic Typum illorum, qui omnes sibi dissimiles putant esse malos. De quibus dicitur Is. 65.a. Qui dicunt, recede a me, non appropinques mihi, quia immundus es. Isti fumus erunt in furore meo, ignis ardens tota die.
marg.| Recte autem ponitur hic error Petri et Ioannis, qui interfuerant transfigurationi Domini, ad significandum, quod sepe post celestium visionem et etiam in ipsa celestium visione contingit errare, vel peccare. Unde in ipsa prosecutione transfigurationis posuit Lc. errorem Petri et post errorem Ioannis. Paulus etiam post raptum in tertium celum, carnis stimulo et Angelo Satane colaphizatur, 2Cor. 12.b. Elias etiam post mortui suscitationem, prophetarum Baal interfectionem et ignis celestis impetrationem, timore mulieris fugit, 3Rg. 17.d. et 18.f. et g. et 19.a. Ut non confidat homo de celestium contemplatione, aut miraculorum operatione. Utrumque enim habuit Iudas et postea tamen tradidit salvatorem et laqueo se suspendit. Ideo Lc. invitans nos ad humilitatem, que est custos virtutum, errorem tanti discipuli, id est Ioannis, prelibans ait.
marg.| {g} Respondens autem Ioannes supp le cogitationi {6. 190ra} Δ sue.
marg.| {a} Dixit ad I esum.
marg.| {b} Preceptor Prec eptorem vocat, quia paratus est facere preceptum eius.
marg.| {c} Vidimus quidem Non nominat eum, quasi indignum.
marg.| {d} In nomine tuo id est invocatione nominis tui, eiicientem demonia Non propter hoc bonus erat, quia etiam malis hoc datur propter aliorum utilitatem Mt. 7.c. Multi dicent mihi in die illa, Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus et in nomine demonia eiecimus et in nomine tuo virtutes multas fecimus et tunc confitebor illis, quia numquam novi vos. Ibi Glossa Prophetare, virtutes facere, demones eiicere, interdum non est meriti illius, qui per hoc operatur, sed invocatio nominis Christi hoc agit ad damnationem invocantis, vel ob utilitatem eorum, qui vident, vel audiunt. Et licet isti despiciantur, qui faciunt, Deus tamen, cuius invocatio facit, honoratur.
marg.| {e} Et prohibuimus eum, quia non sequitur te. Rm. 10.e. Quomodo predicabunt, nisi mittantur etc. Ps. 49. Peccatori dixit Deus etc.
marg.| {f} Nobiscum id est sicut nos, mente, scilicet et corpore omnibus relictis.
marg.| {g} Et ait ad illum Iesus, nolite prohibere, qui enim non est adversum vos, pro vobis est vel qui non est adversum nos, pro nobis est Duplex littera est ibi nos, vel vos.
marg.| {h} Qui enim non est adversum vos id est qui non facit, vel docet contraria doctrine vestre, sed eadem licet contraria intentione.
marg.| {i} Pro vobis quia idem facit, quod vos, ut hypocrite et aliquando Heretici. Auctoritas. Cum etiam malis Deus in bonum utatur, ut per eos, sicut per bonos crescat Ecclesia: nisi contraria fidei predicent errorem seminando, ab instructione nullatenus prohibeantur, quia horum verbis et operibus pariter proficit Ecclesia, pauci hodie doctores inveniuntur. Unde Christus. Quod dicunt, facite etc. Mt. 23.a. Et econtrario, qui mala facit, vel docet, licet bona intentione, contra nos est, sed maxime, qui male facit mala intentione, ut aperti heretici. Mt. 12.c. Qui non est mecum, contra me est. Nota Glossa Beda. Igitur in hereticis, malisque Catholicis, non sacramenta communia, in quibus nobiscum sunt et adversum nos non sunt, sed divisionem paci, veritatique contrarium, qua adversum nos sunt et Dominum non sequuntur nobiscum, detestari et prohibere debemus, quia etsi in fide et in doctrina idem videatur, intentione tamen et operibus discrepat.
marg.| {k} Factum est autem etc.  Adhu c prosequitur Lc. de indiscreto zelo Ioannis, quo et secundo erravit et volens se vindicare, quod non pertinet ad predicatorem, immo nec ad Christianum. Rm. 12.d. Mihi vindictam et ego retribuam Eccles. 28.a. Qui vindicari vult a Domino, inveniet vindictam etc. Dicit ergo: Factum est autem, dum complerentur id est appropinquarent.
marg.| {l} Dies assumptionis eius id est Passionis, in qua, vel pro qua assumptus est de mundo ad patrem. Resurrectio etiam dicitur assumptio. Unde Psalmus vigesimus primus scribitur pro assumptione matutina, quia agit de resurrectione.
marg.| {m} Et ipse faciem suam firmavit, ut iret in Hierusalem id est imperterrita mente voluit ire in Hierusalem, ubi passurus erat, prius audito consilio Pontificum et Phariseorum, ut eum dolo tenerent et occiderent, nolebat palam ambulare inter eos, sed deambulabat latenter per desertum iuxta Ephrem. Sed modo firmata facie volebat ire in Hierusalem. Beda. Obstinata et imperterrita mente locum, in quo pati decreverat, petiit. Obstinatum sumitur hic in bono, sicut Ruth. 1.d.
marg.| {n} Et misit Domi nus, scilicet.
marg.| {o} Nuntios Iaco bum scilicet et Ioannem, ut vult Amb.
marg.| {p} Ante conspectum suum ut preparent hospitium.
marg.| {q} Et euntes intraverunt in civitatem Samaritanorum, ut pararent illi Glossa : hospitium et supplet, quod minus est in littera.
marg.| {r} Et non receperunt eum, quia facies eius erat euntis Hierusalem {6.190rb} id est pretendebat similitudinem eundi in Hierusalem et ideo non receperunt eum, quia Samarite dicebant, quod locus orationis erat apud eos et non in Hierusalem, quapropter omnes euntes in Hierusalem odiebant, Io. 4.c. Patres nostri in monte hoc adoraverunt et vos dicitis, quia Hierosolymis est locus, ubi adorare oportet.
Numérotation du verset Lc. 9,moraliter 
marg.| Diem assumptionis vocat Lc. diem Passionis quia passio et tribulatio et dies est, quia illuminat. Unde Ps. 138. Et nox sicut dies illuminabitur, Is. 28.e. Tantummodo sola vexatio dabit intellectum auditui. Est et assumptio, quia ex ea assumitur quis a Deo in gloria. Unde Ps. 17. Misit de summo et accepit me et assumpsit etc. Unde et Moyses assumptus ex aquis interpretatur. Dies autem assumptionis complentur, quando tribulatio prolongatur et tamen patienter, libenter et letanter sustinetur. Sicut Paulus 2. Corint. 12.c. Libenter gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi, propter quod placeo mihi in infirmitatibus meis, in contumeliis, in necessitatibus, in persecutionibus, in angustiis pro Christo.
marg.| {m} Et ipse faciem suam firmavit etc. sic quilibet, qui vult ire in Hierusalem celestem, aut in claustrum, aut quodlibet bonum perfectum facere, debet faciem obfirmare contra impedientes et retrahentes, qui sunt multi. Impediunt enim et retrahunt a bono derisores. Ps. 21. Videntes me deriserunt me. Iob. 12.a. Deridetur iusti simplicitas. Item, detractores. Ps. 37. Qui retribuebant mala pro bonis, detrahebant mihi, quoniam sequebar bonitatem. Augustinus in libro Prosperti. Omnes, qui in Christo pie volunt vivere, necesse est, ut ab impiis et dissimilibus patiantur opprobria et despiciantur tamquam stulti et insani. Item adulatores. Mt. 18.c. Dimitte mortuos sepelire mortuos suos. Ibi Glossa Gregorii Mortuos sepelire est peccatores in peccato fovere. Ez. 13.c. Ve, qui consuunt pulvillos sub omni cubito manus et faciunt cervicalia sub capite universe etatis ad capiendas animas. Ibi Glossa Gregorii. Quisque male agentibus adulatur, pulvillum sub cubito, vel cervical sub capite ponit. Augustinus in libro Prosperti Adulantium lingue alligant animas in peccatis. Delectat enim facere, in quibus non solum non metuitur reprehensor, sed etiam auditur laudator. Item carnales parentes. Ier. 12.b. Fratres tui et domus patris tuis etiam ipsi pugnaverunt adversus te et clamaverunt post te plena voce, ne credas eis, cum locuti fuerint tibi bona. infra 23.d. Mulieres lamentabantur post Iesum euntem ad crucem, sed propter hoc non dimisit deinceps quia iret ad crucem. Item demones. Nm. 20. et 21. Idumei et Amorrhei impedierunt filios Israel ne transirent in terram promissionis. Contra hos omnes debet quilibet, qui vult aliquod bonum inchoare, obfirmare faciem suam. Ez. 3.b. Ecce dedi faciem tuam valentiorem etc.
marg.| {n} Et misit nuntios ante conspectum suum Ioan nem, scilicet et Iacobum per quos significantur predicatores, qui debent esse, Ioannes, id est gratiosi et Iacobus, id est luctatores et duo propter scientiam veritatis et munditiam operis, ut dicit Beda. Et tales premittuntur, ut preparent Domino hospitium in cordibus peccatorum, Infra 10.a. Misit illos binos et binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, in quo ipse erat venturus. Sic, qui vult ire in Hierusalem celestem debet premittere nuntios suos, qui preparent ei locum, scilicet orationem et eleemosynam. De primo dicitur Ps. 87. Intret oratio mea in conspectu tuo.
marg.| Ibi Glossa Magna virtus orationis hic notatur, que quasi quedam persona ad Deum intrat et mandatum peragit, quo caro pervenire nequit. Ecclesiastici 35.c.b « Oratio humiliantis se nubes penetrat » etc. De secundo dicitur Prv. 18.c. Donum hominis dilatat viam eius et ante Principes spatium ei facit. Seneca. Aliquid quotidie adversus paupertatem, aliquid adversus mortem tibi prepara.
b Sir. 35, 21
marg.| {r} Et non receperunt eum, quia facies eius erat euntis Hierusalem Sic hodie, qui habet faciem euntis in celestem {6. 190va} Δ Hierusalem, a paucis recipitur et a multis contemnitur, Gn. 46.d. Detestantur Egypti omnes pastores ovium, id est custodes virtutum, id est viros iustos. Gn. 43.g. Illicitum est Egyptiis comedere cum Hebreis. Eccl. 13.c. Si communicabit lupus cum agno etc.
marg.| {a} Cum vidissent autem etc. scilicet quod nolebant eos recipere in hospitium.
marg.| {b} Dixerunt, Domine, vis dicimus id est vis, ut dicamus.
marg.| {c} Ut ignis descendat de celo et consumat illos Hoc dixerunt non ex amore correctionis: sed ex livore vindicte et ideo increpavit eos Dominus. Dixerunt autem hoc in similitudinem Elie, quia sicut legitur 4Rg. 1.b. sedens in vertice montis Carmeli, duos quinquagenarios ad se missos igne de celo impetrato consumpsit, cum tertio ad regem descendit. Similiter et 3Rg. 18. legitur, ignis ad petitionem eius descendisse et consumpsisse holocaustum et ipse post omnes Prophetas Baal interfecit. Similem vindictam modo querebant Apostoli: Et dicit Ambrosius. in quadam Glossa ipsos non peccasse Beda. autem in alia Glossa vult ipsos peccasse. Et si in hoc dissentiant, non multum videtur inconveniens, facile tamen potest determinari. Ambrosius. enim dicit. Non peccant Apostoli, qui legem sequuntur, id est quia lege utuntur. Lex enim vindictam querebat, quia talio erat in lege. In hoc ergo, quod zelo legis et intuitu iustitie vindictam querunt, non peccant. Et hoc dicit Ambrosius. Sciebant etiam Phinees reputatum esse ad iustitiam, quod sacrilegos interfecerat. Nm. 25.c. Beda. vero dicit eos peccasse in hoc, quod ex odio quesierunt vindictam. Et ita non est ibi contrarietas, cum alter dicat peccatum, alter non peccatum in hoc. In hoc autem facto significant Iacobus et Ioannes quosdam Prelatos nimis pronos ad excommunicationes faciendas. Contra quos dicitur Mt. 13.d. Sinite utraque crescere usque ad Messem, ne forte colligentes zizania eradicetis cum eis simul et triticum. Ibi Glossa Ecce longanimitas, que usque ad finem necessaria est in Ecclesia 2Cor. 6.d. Exite de medio eorum etc. Ibi:Glossa Augustini Exire est facere, quod pertinet ad correctionem malorum, quantum licet pro gradu cuiusque, salva pace, quia tolerandi sunt mali quandoque pro pace Ecclesie, Beda. Non semper in eos, qui peccant, est vindicandum, quia nonnumquam amplius prodest clementia, tibi ad patientiam, lapso ad correctionem. Denique sic Samaritani citius crediderunt. Io. 4.f. a quibus hoc loco ignis arcetur. Sequitur.
marg.| {d} Et conversus increpavit illos et dixit, nescitis etc.  quia voluerunt vindictam, ideo increpavit. Primitiva enim Ecclesia fundata erat per patientiam tormentorum, unde non erat tunc vindicandum. Similiter, nec credo placere Domino, quod aliqui nimis defacili volunt alios excommunicare, quod numquam esset faciendum, nisi cum magna discretione. 1. Sir. 15.c. Omne execramentum erroris odit Dominus et non erit amabile timentibus Dominum. Is. 24.b. Maledictio vorabit terram et peccabunt habitatores eius. Ier. 23.b. A facie maledictionis luxit terra, Prv. 26.a. Maledictum frustra prolatum in quempiam superveniet.
marg.| {e} Nescitis, cuius spiritus estis id est cuius spiritu signati estis. Amb. Perfecta virtus non habet studium ultionis, nec ulla est iracundia, ubi est caritatis plenitudo. Beda. Cuius spiritu signati estis, eius acta imitemini, nunc pie consulentes, id est in presenti patientiam habentes, Mt. 11.d. Discite a me etc. sed in futuro iuste indicantes cum sedebitis supersedes et iudicabitis.
marg.| {f} Filius quas i non debetis in presenti vindictam petere, sed mites esse. Filius enim, hominis quem debetis imitari.
marg.| {g} Non venit animas perdere, sed salvare Ez. 33.c. Nolo mortem impii etc. Mt. 20.d. Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis. Et in hoc gerunt episcopi officium Christi, ut scilicet querant et procurent salutem animarum. Act. 20.f. Attendite vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus sanctus posuit episcopos regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo, 1Pt. 2.d. Eratis sicut oves errantes etc. Et abierunt in aliud castellum {6. 190vb}{h}   Factus est autem etc.  Reca pitulatio est, quam hic facit Lucas. Quod enim hic sequitur, non continue post precedentia est factum, licet continue intersertum. Lc. enim non sequitur ordinem historie, sed mysterii. Unde non ait. Post hec, sed ait. Factum est Ordo autem historie hic est. Post incarcerationem Ioannis, elegit Dominus duodecim Apostolos in monte, descendens de monte veniens Capharnaum in via sanavit leprosum, cum introiisset Capharnaum, sanavit servum Centurionis nocte in domo sanavit socrum Simonis febricitantem, mane confluentibus ad eum turbis iussit discipulos transfretare et tunc accessit ad eum vulpilosus iste. Et de hoc habetur Mt. 8.c. Qui non accessit animo obsequendi, sed animo lucrandi. Proposuerat enim esse discipulus Domini ad tempus, ut ex discipulatu consequeretur potestatem eiiciendi demones, curandi languores, ut sic deinde lucraretur: Quamvis ergo quantum ad historiam post precedentia non sequatur, tamen quantum ad mysterium congruit precedentibus et eleganter continuatur.
marg.| In proximo enim egerat de receptione humilium, nunc congrue subiungit de abiectione superborum. Dominus enim superbos abiicit, humiles recipit. Sicut ergo Dominus suscipiens parvulum exemplo, docuit humiles esse recipiendos, sic non accipiens vulpilosum istum, superbos docet abiiciendos. Et facit hic Dominus mentionem paupertatis sue, quod frequenter facit. Mt. 17.d. quando misit Petrum ad mare pro statere, quia non habuit, unde solveret tributum.
marg.| Item Mc. 11.b. dicitur, Cum predicasset usque ad vesperam, circumspiciebat, si quis invitaret eum ad hospitium, nec inveniebat. Unde Ps. 141. Considerabam ad dexteram etc.  Dici t ergo Lucas.
marg.| {h} Factum est autem ambulantibus illis in via, dixit, quidam ad illum Non nominat eum, quia malus erat et cupiditatis causa hoc dicebat.
marg.| {i} Sequar te, quocumque ieris. Et ait illi Iesus. Vulpes foveas etc.  Verb um illius videbatur bonum, ideoque Dominus non respondet verbo, sed cogitato dicens.
marg.| {k} Vulpes foveas habent ]   et v olucres celi nidos.
marg.| Δ Filius autem hominis
marg.| {k} Vulpes foveas habent $moraliter
marg.| Vulpes sunt stulte mulieres, in collo albe, in dorso rubee, circa pedes caudate Rubore et candore attrahunt et alliciunt incautos, sed cauda comburunt, quia ignis est in caudis earum. Idc. 15.a. Cepit Samson trecentas vulpes, caudasque earum iunxit ad caudas et faces ligavit in medio, quas igne succendens dimisit, ut huc illucque discurrerent, que statim perrexerunt in segetes Philistinorum et succenderunt eas. Et non solum mulieres caudas gerunt, sed etiam quidam clerici et Theologi. Ez. 13.a. Quasi vulpes in deserto Prophete tui. Ct. 2.d. Capite nobis vulpes parvulas, que demoliuntur vineas, id est Ecclesias. Iste vulpes foveas habent, id est occultas domos et occultos fornicatores, qui fovent eas.
marg.| Item vetule stupri conciliatrices, vulpes sunt, Prv. 22.b. Profunda fovea os aliene, cui iratus est Dominus, incidet in eam. Et iste vulpes foveas habent, id est domos subterraneas et occultas, in quibus iniqua fiunt. Ecclesiastic. 12.d. In labiis suis indulcat inimicus et in corde suo insidiatur, ut subvertat te in foveam, id est in domum vetule.
marg.| {l} Et volucres celi nidos Volu cres celi sunt clerici, qui deberent volare in celum, sed ipsi quasi pulli sine pennis virtutum tenent se in nidis suis, id est in pluribus beneficiis, que recte nidis comparatur, quia in alto sunt. In hoc notatur superbia clericorum beneficiatorum. Abdia 1.b. Si exaltatus fueris ut aquila et inter sidera posueris nidum tuum, inde detraham te, dicit Dominus. Item ibi generantur pulli edaces, in quo significatur eorum gulositas. Item ibi fiunt stercora, in quo notatur eorum luxuria. Ioel. 1.d. Computruerunt in stercore suo. Item nidi molles sunt interius et asperi exterius, in quo notatur eorum hypocrisis. Mt. 11.a. Ecce, qui mollibus etc.
marg.| {a} Filius autem hominis non habet, ubi caput suum reclinet quas i pauper homo, qui vix recipitur in hospitio, sed si dives est, aperitur ei utraque ianua. Lc. 2.b. Deus elegit pauperes in hoc mundo, vos autem exhonoratis pauperes, quasi electioni divine rebelles. Item in eod. a. Si introierit in conventum vestrum vir annulum aureum habens in veste candida, introierit autem et pauper etc. Et nota quod dicit. Filius hominis In hoc enim notatur Christi humilitas, quia ex parte inferiori nominat se et parentelam suam. episcopus quidam iactabat se habere decem Reges in genere suo et computatis septem, non potuit invenire plures et dixit quidam: Ego scio alios tres Reges Colonie. Ecclesiastic. 10.b. Quid superbis terra et cinis ? Est. 2.b. noluit indicare patriam suam et populum. Sequitur.
marg.| {b} Ait autem ad alterum, sequere me De i sto, qui hic vocatur, ut sequatur Dominum apud Mt. 8.c. legitur. Alius autem de discipulis eius ait illi etc. Et dicunt quidam, quod fuerit Philippus, sed non est autenticum. Amb. Attende Dominum non culpas aspernatum, sed fraudes, qui repudiat fraudulentum, elegit innocentem etc. id est non propter quamlibet culpam Dominus respuit, sed propter fraudem. Ex quo
Numérotation du verset Lc. 9,mystice 
marg.| potest intelligi, quod non propter culpas veniales respuit Dominus peccatores, sed propter criminales. Et nota quod non quemlibet eligit Dominus, sed eum, cuius pater mortuus est, id est in quo mortuus est mundus, vel diabolus, qui dicitur pater, Ez. 16.a. Pater tuus Amorrheus. Io. 9.f. Vos ex Patre diabolo estis.
marg.| {c} Ille autem dixit: Domine, permitte mihi primum ire et sepelire patrem meum ISID ORUS. Non respuit esse discipulus, sed expleta pietate paterni funeris vult liberior sequi. Simile 3Rg. 19.d. Misit Elias pallium suum super Eliseum, {6. 191rb} qui statim relictis bobus cucurrit post Eliam et ait, osculer oro te patrem meum et sic sequar te. Sic multi dicunt, disponam de patre meo, vel post mortem parentum intrabo claustrum. Chrysostomus Multi ex his, qui vivere estimantur, a mortuis nihil differunt etsi corpus corruptum non vides, anima saniem sustinet ampliorem. Corpus enim per paucos dies fetet, his autem est os cloacis immundius.
marg.| {d} Dixitque illi Iesus, sine, ut mortui sepeliant mortuos suos, tu autem vade etc.  Non revocat eum a sepultura, nisi quia erant, qui sepelirent patrem eius, ideoque non urgebat necessitas. Item nota, quia pater istius infidelis erat.
marg.| Est ergo sensus.
marg.| {e} Sine, ut mortui in a nima, id est infideles.
marg.| {f} Sepeliant mortuos scil icet infideles alios. Chrysostomus Numquid non est maxime ingratitudinis abesse, cum sepelitur pater ? Non prohibuit honorare parentes, sed monstrat celestibus negotiis nihil esse preponendum. Nota duas <glossas> interlineares sibi ex equo respondentes. Ambrosius Hoc consortibus relinquitur, id est infidelibus, ut sepeliant infideles. Alia. Hoc mandatur electis, intellige annuntiare, id est predicare regnum Dei. Gregorius. Mortuus mortuum sepelit, quando peccator peccatorem blandimentis et adulationibus allicit arctius in peccatis.
marg.| {g} Tu autem vade et annuntia regnum Dei Amb. Docet Dominus minora bona pro utilitate maiorum esse pretermittenda. Maius enim est animas mortuorum predicando suscitare, quam corpus mortui in terra abscondere. Dt. 33.a. Qui dixerit Patri suo et matri sue, nescio vos et fratribus suis ignoro illos et nescierunt filios suos. Hieronymus: ad Paulinum. Festina queso et herenti in salo navicule funem magis prescinde, quam solve. Nemo renuntiaturus seculo bene potest vendere, que consumpsit, ut venderet. Chrysostomus Neque contingens tempus perdere oportet. Et nota quod dicit: Regnum Dei non fabulas Ovidii, non vanitates Philosophorum, non ingenium tuum, sed regnum Dei quadruplex. Sacra scriptura. Mt. 21.d. Auferetur a vobis regnum etc. Gratia Infra 17.c. Regnum Dei intra vos est. Militans Ecclesia. Marcum 12.c. Non longe es a regno Dei Gloria. Mc. 10.b. Sinite parvulos venire ad me et ne prohibeatis. Talium enim est regnum celorum. Mt. 11.b. Regnum Dei vim patitur et violenti rapiunt illud.
marg.| {h} Et alter ait, sequar te, Domine, sed primum permitte mihi renuntiare his, qui domi sunt. Ait ad illum Iesus. Nemo mittens manum suam etc.  Per illum, qui bono affectu vult sequi Dominum, sed prius vult sepelire patrem suum.
Numérotation du verset Lc. 9,mystice 
marg.| instruuntur humiles recepti a Domino, quia debent eligere potiora ; et postponere minora. Est enim bonum opus sepelire et septimum est in operibus misericordie, sed potius est evangelizare. Per istum vero, qui dominum vult sequi non invitatus, sed primo vult renuntiare domui sue.
Numérotation du verset Lc. 9,mystice 
marg.| instruuntur humiles recepti a Domino, qui postquam inceperunt Dominum sequi, non debent resipiscere, vel quasi canis ad vomitum redire, ne cum uxore Loth mutentur in statuam salis. Mt. 24.b. Qui in tecto est, non descendat tollere aliquid de domo sua et qui in agro est, non revertatur tollere tunicam suam. Talis cogitatio, quam revera diabolus immittit sub quadam discretionis specie, multos avertit a bono proposito et multis fuit occasio perditionis. Hieronymus: cuidam tali. Si habes in potestate rem tuam, vende etsi non habes, proiice. Tollenti tunicam et pallium relinquendum est. Totum Deo dedit, qui seipsum obtulit. Apostoli tantum navem et retia reliquerunt. Et postea subdit. Facile relinquit omnia, qui se semper cogitat moriturum. Hoc etiam est contra claustrales, qui sine magna necessitate frequenter visitant domos parentum suorum. Glossa Beda. Si discipulus Dominum secuturus arguitur, quod domui renuntiare velit, quid fiet illis, qui nulla utilitate sepe visitant domos suorum, quas reliquerant ? Quasi si tam dure arguitur, qui nondum fuerat Dominum secutus, quid erit de regularibus illis, qui tota die quibusdam modicis occasionibus visitant domos parentum ? Talibus ergo dicit Dominus.
marg.| {i} Nemo mittens manum ad aratrum pred icationis. Os. 10.d. Arabit Iudas, confringet sibi sulcos Iacob.
marg.| {6. 191va} Δ {a} Et aspiciens vetro aptus est regno Dei pred icando, vel habendo 2Tim. 2.a. Nemo militans Deo implicat se secularibus negotiis, Phil. 3.c. Ea, que retro sunt, obliviscens. Vel aratrum religionis, 3Rg. 19.d. Eliseus in aratro coxit carnes, mactavit boves, id est religionis votum fecit. Glossa Manum ad aratrum mittit etc. Et est summa, quia manum ad aratrum mittere, est per compunctionem et dominice passionis memoriam cor exarare. In aratro enim est stiva, lignum, scilicet cui arans innititur et aliud lignum, cui vomer infigitur. Per lignum ergo, cui arans innititur, intelligitur contritio cordis, per vomerem, qui terram scindit, intelligitur memoria dominice Passionis, que quodammodo cor hominis scindit. Nemo enim tam saxei pectoris est, cuius cor non emolliat memoria Dominice passionis. Et eam precipue debet homo habere in memoria, quia cum tantum beneficium ad memoriam reducitur, ad amorem benefactoris amplius animus accenditur. Qui vero ad relicta vitia desiderio rapitur, retro aspicit. Et de talibus dicitur Os. 10.d. Arastis impietatem, iniquitatem messuistis, comedistis frugem mendacii. Quidam colunt agrum, superbi quidam horreum, avari quidam ventrem, luxuriosi etc.
marg.| {6.191ra} Δ {a} Filius autem hominis non habet, ubi caput suum reclinet Expo nitur dupliciter. Primo ad litteram sine omni metaphora, quasi dicat: Dominus, erras, qui me vis sequi propter multiplicandas divitias. Qui enim volunt multiplicare opes, id est divitias, non debent sequi pauperes, sed divites, ego autem sum pauperrimus omnium animalium, ut cum queque animalia proprias habeant mansiones, ego non habeo domunculam, ubi caput reclinem. Eccl. 36.d. Cui credit, Qui non habet nidum ? et deflectens Ier. 14.b. Quasi colonus factus es in terra et quasi viator declinans ad manendum. Chrysostomus: Respondet Dominus ad mentem eius, quasi dicat: quid me sequeris propter pecunias, qui vides, neque tantum mihi diversorium esse quantum avibus ? Et infra Ille non respondit, sequar te pauperem. Hoc enim concessisset, infra 13.g. Dicite vulpi illi, quasi dicat: qui insidiatur mihi galline. Mt. 23.d. Aliter exponitur. Et sequitur idioma Palestine regionis, cuius est proprium loqui per metaphoras. Iste forte miraculorum magnitudine motus volebat eum sequi cupidine inanis glorie, quod significatur per aves et ita per istum significantur hypocrite et avari et fraudulenti et inanis glorie cupidi, quod patet per aves et vulpes: et per vulpes hypocrite, avari, fraudulenti, per aves inanis glorie cupidi, sive elati accipiantur. Animus enim elatus quodammodo est avis et super se volat. Est ergo sensus: Vulpes etc.
marg.| {a} Filius autem hominis etc. id est in huiusmodi vulpilosis et fraudulentis per superbiam et inanem gloriam elatis, non habet, ubi quiescat, id est delectetur, quia non quiescit, nisi in mansuetis, Is. ult. a. Ad quem respiciam, nisi ad pauperculum et contritum spiritu et trementem sermones meos ? Vulpes etc. Hieronymus: Iste hac intentione volebat sequi Iesum, qua Simon Magus desiderabat habere potestatem miracula faciendi. Act. 8.c. ut, scilicet de miraculis divitias lucraretur. Et ideo recte significat hypocritas et hereticos, qui exterius videntur sequi Iesum: Sed interius persequuntur. Unde recte comparantur vulpi, que dolosa est et tortuose incedit. Mt. 7.c. Attendite a falsis prophetis etc. Hi sunt Gabaonite, qui videntes filios Israel prosperari et dominari, fedus inierunt cum eis, sotulares veteres et ex pitaciis consutos habentes, panesque duros et muscidos portantes. Iosue 9.a. Ita Hypocrite aspere induuntur exterius et vivunt, sed cognita eorum fraude admittendi sunt, sicut aquarii et lignarii, non sicut fratres, heretici vero omnino destruendi.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Lc. Capitulum 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=57&chapitre=57_9)

Notes :