Capitulum 8

Numérotation du verset Lc. 8,1 

Et factum est deinceps et ipse iter faciebat per civitatem et castella1 predicans et evangelizans regnum Dei et duodecim cum illo
1 castella Catena Rusch ] castellum Weber
Numérotation du verset Lc. 8,2 

et mulieres alique que erant curate a spiritibus malignis et infirmitatibus, Maria que vocatur Magdalene
de qua demonia septem exierant2
2 exierant Li448 Rusch Weber ] eicerant Li448@
Numérotation du verset Lc. 8,3 

et Ioanna uxor Chuze3
3 Chuze Rusch ] Cuza Li448@ , Chuza Li448 Weber
procuratoris Herodis et Susanna
et alie multe que ministrabant ei de facultatibus suis.
Numérotation du verset Lc. 8,4 

Cum autem turba plurima conveniret4 et de civitatibus properarent ad eum dixit per similitudinem.
4 conveniret Cor1 LP ( sic)
Numérotation du verset Lc. 8,5 

Exiit qui seminat seminare semen suum,
et dum seminat aliud cecidit secus viam
et conculcatum est et volucres celi comederunt illud.
Numérotation du verset Lc. 8,6 

Et aliud cecidit supra petram
et natum aruit quia non habebat humorem.
Numérotation du verset Lc. 8,7 

Et aliud cecidit inter spinas
et simul exorte spine suffocaverunt illud.
Numérotation du verset Lc. 8,8 

Et aliud cecidit in terram bonam
et ortum fecit fructum centuplum.
Hec dicens clamabat: Qui habet aures audiendi
audiat.
Numérotation du verset Lc. 8,9 

Interrogabant autem eum discipuli eius
que esset hec parabola?
Numérotation du verset Lc. 8,10 

Quibus ipse dixit: Vobis datum est
nosse mysterium regni Dei,
ceteris autem
in parabolis ut videntes non videant et audientes non intelligant.
Numérotation du verset Lc. 8,11 

Est autem hec parabola. Semen est verbum Dei.
Numérotation du verset Lc. 8,12 

Quod5 autem secus viam hi6 sunt qui audiunt, deinde venit diabolus et tollit verbum de corde eorum ne credentes salvi fiant.
5 Quod Catena Rusch ] qui Weber |
6 hi Catena Rusch ] om. Weber |
Numérotation du verset Lc. 8,13 

Nam quod7 supra petram qui8 cum audierint cum gaudio suscipiunt verbum et hi radices non habent quia9 ad tempus credunt
7 quod Rusch ] qui Catena Weber |
8 qui Rusch Weber] hi sunt praem. Catena |
9 quia Catena Rusch ] qui Weber |
et in tempore temptationis recedunt.
Numérotation du verset Lc. 8,14 

Quod autem in spinas10 cecidit hi sunt qui audierunt et a sollicitudinibus et divitiis et voluptatibus
10 spinas Rusch ] spinis Catena Weber
vite euntes suffocantur
et non referunt fructum.
Numérotation du verset Lc. 8,15 

Quod autem in terram bonam11
11 terram bonam Catena Rusch ] inv. Weber
hi sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent et fructum afferunt in patientia.
Numérotation du verset Lc. 8,16 

Nemo autem lucernam accendens, operit eam vase12 aut subtus lectum ponit
12 vase Catena Rusch ] vaso Weber
sed supra13 candelabrum ponit ut intrantes lumen videant14.
13 supra Li448 Rusch Weber ] super Li448@ |
14 lumen videant Rusch ] inv. Catena Weber |
Numérotation du verset Lc. 8,17 

Non enim est occultum quod non manifestetur nec15 absconditum quod non cognoscatur et in palam veniat.
15 nec Li448 Rusch Weber ] neque Li448@
Numérotation du verset Lc. 8,18 

Videte ergo
quid auditias16,
16 quid audiatis Rusch ] quomodo auditis Catena Weber
Qui enim habet dabitur illi
et quicumque non habet, etiam quod putat se habere auferetur ab illo.
Numérotation du verset Lc. 8,19 

Venerunt
autem ad illum mater et fratres eius
et non poterant adire17 eum pre turba.
17 adire Li448@ Rusch ] + ad Li448 Weber
Numérotation du verset Lc. 8,20 

Et nuntiatum est illi: Mater tua
et fratres tui
foris stant18
18 foris stant Rusch ] inv. Catena Weber
volentes te videre.
Numérotation du verset Lc. 8,21 

Qui respondens dixit ad illos19: Mater mea et fratres mei hi sunt qui verbum Dei audiunt
19 illos Rusch ] eos Catena Weber
et faciunt.
Numérotation du verset Lc. 8,22 

Factum est autem in una dierum et ipse ascendit in naviculam et discipuli eius et ait ad illos: Transfretemus trans stagnum. Et ascenderunt.
Numérotation du verset Lc. 8,23 

Navigantibus autem illis obdormivit
et descendit procella venti in stagnum et compellebantur20
20 compellabantur CorS1 (al. corruptum) Rusch ] complebantur CorS1 (Glosa vel COMPLEBANTUR ) Catena Weber
et periclitabantur21.
21 periclitabantur ΩJ] complebantur Cor3 (greca littera , alii corrumpunt: COMPELLEBANTUR )
Numérotation du verset Lc. 8,24 

Accedentes autem suscitaverunt eum
dicentes: Preceptor perimus. At ille surgens increpavit ventum et tempestatem aque et cessavit et facta est tranquillitas magna22.
22 magna Rusch ] om. Li448@ Weber
Numérotation du verset Lc. 8,25 

Dixit autem illis: Ubi est fides vestra? Qui timentes mirati sunt
dicentes ad invicem23: Quis putas hic est quia et ventis
23 dicentes - ad invicem  Rusch Weber ] inv. Catena
imperat
et mari
et obediunt ei?
Numérotation du verset Lc. 8,26 

Enavigaverunt24 autem ad regionem25 Gerasenorum que est contra Galileam.
24 Enavigaverunt ΩJ ΩS Catena Weber ] Navigaverunt Rusch |
25 regionem ΩJ Catena Weber ] religionem Rusch |
Numérotation du verset Lc. 8,27 

Et cum egressus esset ad terram occurrit illi26 vir quidam
26 illi Li448 Rusch Weber ] ei Li448@
qui habebat demonium27 iam temporibus multis et vestimento non induebatur neque in domo manebat sed in monumentis.
27 habebat demonium Rusch Weber ] inv. Catena
Numérotation du verset Lc. 8,28 

Is ut vidit Iesum procidit ante eum28 et exclamans voce magna dixit: Quid mihi est et tibi29 Iesu Fili Dei Altissimi? Obsecro te ne me torqueas.
28 eum Rusch ] illum Catena Weber |
29 mihi est et tibi Rusch ] mihi et tibi est Li448@ Weber , mihi et tibi Li448 |
Numérotation du verset Lc. 8,29 

Precipiebat enim spiritui immundo ut exiret ab homine. Multis enim temporibus arripiebat illum et vinciebatur catenis et compedibus custoditus et ruptis vinculis
agebatur a demonio in deserto30.
30 deserto Catena Rusch ] deserta Weber
Numérotation du verset Lc. 8,30 

Interrogavit autem illum Iesus
dicens: Quod tibi nomen est? At ille31 dixit: Legio
31 ille Li448 Rusch Weber] om. Li448@
quia intraverunt demonia multa in eum.
Numérotation du verset Lc. 8,31 

Et rogabant illum32 ne imperaret illis
32 illum Li448 Rusch Weber ] eum Li448@
ut in abyssum
irent.
Numérotation du verset Lc. 8,32 

Erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium in monte
et rogabant eum ut permitteret eis33 in illos ingredi et permisit illis34.
33 eis Rusch ] eos Li448@ Weber, om. Li448 |
34 illis Rusch ] illos Catena Weber |
Numérotation du verset Lc. 8,33 

Exierunt ergo demonia ab homine et intraverunt in porcos et impetu abiit grex per preceps in stagnum et suffocatus est.
Numérotation du verset Lc. 8,34 

Quod ut viderunt factum qui pascebant, fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in villas.
Numérotation du verset Lc. 8,35 

Exierunt autem
videre quod factum est et venerunt ad Iesum et invenerunt hominem sedentem a quo demonia exierant vestitum ac sana mente ad pedes eius et timuerunt.
Numérotation du verset Lc. 8,36 

Nuntiaverunt autem35 illis et36 qui viderant quomodo sanus factus esset37 a Legione
35 autem Li448@ Rusch Weber ] enim Li448 |
36 et Rusch Weber] om. Catena |
37 esset Rusch Weber ] est Catena |
Numérotation du verset Lc. 8,37 

et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gerasenorum ut discederet ab ipsis quia timore magno tenebantur.
Ipse autem ascendens navim reversus est.
Numérotation du verset Lc. 8,38 

Et rogabat illum vir38 a quo demonia exierant ut cum eo esset.
38 vir Rusch Weber] om. Catena
Dimisit autem eum39 Iesus dicens:
39 eum Ed1455 Rusch Weber] om. Catena
Numérotation du verset Lc. 8,39 

Redi40 domum tuam et narra quanta tibi fecit41 Deus.
40 Redi Catena Weber ] + in Weber (M) Wordsworth (D E H 1 Θ M Ο W ) Sarum Rusch Clementina |
41 fecit Catena@ Ed1455 Rusch Clementina Weber ] fecerit P9389 To22 Sarum Catena Wordsworth (B E G H Θ K O V Z ) |
Et abiit per universam civitatem predicans quanta illi fecisset Iesus.
Numérotation du verset Lc. 8,40 

Factum est autem cum redisset Iesus excepit illum turba.
Erant enim omnes exspectantes eum.
Numérotation du verset Lc. 8,41 

Et ecce venit vir cui nomen Iairus
et ipse princeps synagoge erat et cecidit ad pedes Iesu rogans eum ut intraret in domum eius
Numérotation du verset Lc. 8,42 

quia filia unica
erat illi fere annorum duodecim et hec moriebatur. Et contigit dum iret a turbis42 comprimebatur.
42 turbis Rusch Weber ] turba Catena
Numérotation du verset Lc. 8,43 

Et mulier quedam43 erat in fluxu sanguinis ab44 annis duodecim que45 in medicos46
43 quedam] + que Cor4 (P<arisiensis> interponit QUE ) |
44 ab Li448 Rusch Weber] om. Li448@ |
45 que Cor2 V (anti.) Rusch Weber ] |
46 medicos Cor2 V F (anti.) Cor4 V F (P<arisiensis>) Catena@ ΩS Rusch Weber ] medicis Cor2 V F (grec. anti.) Catena |
erogaverat omnem substantiam suam nec ab ullo47 potuit curari.
47 ullo ΩS Rusch Weber ] illis Catena
Numérotation du verset Lc. 8,44 

Accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius48
48 vestimenti eius] Cor2 V (grec. anti.)
et confestim stetit fluxus sanguinis eius.
Numérotation du verset Lc. 8,45 

Et ait Iesus: Quis est qui me tetigit?
Negantibus autem omnibus dixit Petrus et qui cum illo erant: Preceptor, turbe te comprimunt
et affligunt
et49 dicis : Quis me tetigit?
49 et] + tu ΩS
Numérotation du verset Lc. 8,46 

Et dixit Iesus: Tetigit me aliquis50.
50 Tetigit me aliquis] aliquis me tetigit ΩS
Nam et51 ego novi virtutem de me exisse.
51 et Cor2V (anti.) Catena Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Lc. 8,47 

Videns autem mulier quia non latuit52,
52 latuit Rusch Clementina Weber] + eum Catena ΩS
tremens venit et procidit ante pedes illius53et ob quam causam tetigerit54 eum, indicavit coram omni populo et quemadmodum confestim sanata sit.
53 illius] eius Catena@ ΩS |
54tetigerit Cor2 ² (P<arisiensis>) Li448@ Mt366@ ] tetigit ΩS Cor2 V (sic habent anti.) Catena |
Numérotation du verset Lc. 8,48 

At ipse dixit illi55: Filia, fides tua
55 illi Cor2 V (anti.) ] ille Cor4
te salvam fecit.
Vade in pace.
Numérotation du verset Lc. 8,49 

Adhuc illo loquente venit quidem56 ad principem57 synagoge dicens ei58: Quia mortua est filia tua noli vexare illum59.
56 quidem Catena Rusch ] om. Weber , quidam ΩS |
57 ad principem Cor2 V (sic habent anti.) Cor4 Catena ΩS Rusch ] a principe Cor2 V (grecus) Weber |
58 ei] illi ΩS |
59 illum Cor2 V (anti.)] magistrum ΩS Cor2 V (Mc. 5, 35) |
Numérotation du verset Lc. 8,50 

Iesus autem60 audito hoc verbo respondit61 patri puelle: Noli timere62 crede tantum et salva erit.
60 autem] om. ΩS |
61 respondit Li448 ΩS Rusch Weber ] ait Li448@ |
62 timere] + sed ΩS |
Numérotation du verset Lc. 8,51 

Et pervenisset ad63* domum non permisit secum intrare64* quemquam
63 pervenisset ad ΩS Cas574 ] venisset ad Cor2 V (anti.) Li448 Rusch , venisset Cor4 ( <AD> cancellatum est in <Parisiensi>) Li448@ Weber |
64 secum intrare ΩS Cas574] inv. Rusch Weber |
nisi Petrum et Ioannem et Iacobum
et patrem
et matrem
puelle.
Numérotation du verset Lc. 8,52 

Flebant autem omnes et plangebant illam.
At ille dixit: Nolite flere
non est enim65 mortua puella66
65 enim Cor2V Catena ΩS Weber (Z P G Φ)] om. Rusch Weber |
66 mortua puella Cor2 V F ( grec. sic hab. sed Mt. 9, 24 et Mc. 5, 35 : puella) Li448 Rusch ] inv. Weber (G), mortua Cor2 V F² (puella cancellatum est in **) Li448@ Weber |
sed dormit.
Numérotation du verset Lc. 8,53 

Et deridebant eum
scientes quia mortua esset.
Numérotation du verset Lc. 8,54 

Ipse autem tenens manum eius clamavit dicens:
Puella surge.
Numérotation du verset Lc. 8,55 

Et reversus est spiritus eius et surrexit continuo67. Et iussit illi dare68 manducare
67 surrexit continuo Catena ΩS Weber ] inv. Rusch |
68 dare Weber ( s M G ) Catena Rusch = Concordantiae Hugonis, Som28, ] dari Weber |
Numérotation du verset Lc. 8,56 

et stupuerunt parentes eius quibus precepit ne alicui69 dicerent quod factum fuerat70.
69 alicui Cor2 V Catena Rusch ] cui ΩS |
70 fuerat] erat ΩS |

Capitulum 8

Numérotation du verset Lc. 8,1 
marg.| Et factum est etc. Glossa Bede continuat istud non solum ad precedens, sed a quarto incipiens continuat usque ad decimum infra. Dividitur autem istud in sex partes. In prima ostendit, quid fecerit Dominus post Marie curationem. Circumibat quidem civitates et castella predicans verbum Dei, in quo circuitu paverunt eum cum duodecim Apostolis mulieres curate ab eo. In secunda paucitatem facientium verbum Dei ostendit per parabolam seminis, cuius tres partes perierunt et tantum quarta pars fructum fecit, ibi, Cum autem plurima turba In tertia ostendit mysterium fidei per Apostolos toti mundo revelandum, ibi Nemo autem etc. In quarta ostenditur cecitas Iudeorum, qui tantum littere insistunt, ibi Venerunt autem ad illum In quinta dormit Iesus, surgit tempestas, evigilatur, tempestas sedatur, admirantur naute, arguuntur Apostoli, ibi Factum est autem In sexta ponuntur tria miracula, primo liberatio demoniaci a legione, secundo curatio Hemorrhoisse, tertio suscitatio puelle. Hec pars incipit, ibi Enavigaverunt autem Dicit ergo.
marg.| {6.176rb} Glossa Bede. More Aquile volantis etc. Nota ergo, quod hec Glossa non sequitur ordinem evangelice historie, sed ordinem Luce, qui non prosequitur rectum ordinem. Et hic Glossa est quasi recapitulatio totius ordinis Luce. Et est summa, quia sicut aquila primo pullos instruit et assuefacit ad volandum, sic Dominus primo paulatim discipulos instruit et quodammodo dat eis alas, ut volare possint, id est alios instruere in nido fidei. Iob. 29. In nidulo meo moriar. In synagogis, ut supra quarto, c. Miracula facit, ut supra quarto, f. Turbas suscipit, ut supra quarto, g. Instruit, ut supra quinto, a. Discipulos facit, ut supra quinto, b. Elegit, supra sexto, c. Beneficia prestat, doctrinam, scilicet et miracula et sanitates, ut supra 7. per totum. Iam vero, id est in hoc predicat. Regnum Dei, infra 9 et 10. 1
1 sententia inclusa Ed1703
marg.| {g} Et factum est deinceps post hec, scilicet.
marg.| {h} Et ipse iter faciebat etc.  form am dans Prelatis et predicatoribus, ut et ipsi discurrant predicando et docendo. Unde Chrysostomus: Nos, qui sumus unius regionis pastores, singulas populi passionum species circuire debemus. Nam studiosus medicus circuit graviter egrotantes et sic faciunt boni Prelati. Ps. 59. Famem patientur ut canes et circuibunt civitatem. Iob. 1.a. Consurgens Iob. diluculo offerebat holocausta per singulos. Ct. 3.a. Invenerunt me vigiles, qui custodiunt civitatem. Item Ct. 5.c. Invenerunt me custodes, qui circuierunt civitatem. Prv. 6.a. Fili, si spoponderis pro amico tuo etc.
marg.| {i} Regnum Dei dici t non fabulas Philosophorum, aut somnia fictionum. Hieronymus: Omne, quod non est ad edificationem morum, in periculum vertitur audientium. Iob. 13.a. Numquid Deus indiget vestro mendacio, ut pro illo loquamini dolos. Et tamen libentius modo auditur somnium, quam veritas. 2Tim. 4.a. Erit tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt etc.
marg.| {k} Et duodecim supp le erant.
marg.| {l} Cum illo id est continue ei assistebant, ceteri veniebant et recedebant.
marg.| {m} Et mulieres alique etc.  sequ ebantur eum supple et ministrabant ei necessaria. Hoc licitum erat antiquitus apud Iudeos. Docet etiam per hoc, quod Prelati debent habere secum bonos socios et familiam curatam, maxime cum circumeunt visitando. Unde Ps. 100. Non habitabit in domo mea, qui facit superbiam.
marg.| Beatus Bernardus ad Eugenium Papam. Non dico te sanum dolentem latera. Eccl. 10.a. Secundum iudicem populi etc.
marg.| {n} Maria, que vocatur Magdalena Hic ipsam proprio nomine {6. 176va} exprimit, cuius nomen primo scienter, quia erat publica peccatrix, noluit exprimere, ne nomen eius infamaretur, quia hodie in Ecclesia celebre habetur. Prefertur enim virginibus in decantatione Litanie. Nominatur etiam post exhibita Christo beneficia et non ante, ad innuendum, quod bona aliorum debemus enarrare et mala tacere. Magdalon, interpretatur turris. Bene ergo dicitur Magdalene quasi turrensis, quia adhesit turri, id est Christo. De quo Prv. 18.b. Turris fortissima nomen Domini etc. Ct. 4.b. Collum tuum sicut turris David.
marg.| {a} De qua demonia septem exierant] Utrum hoc ita fuerit ad litteram, non est discussum. Sacri expositores volunt, ut per septem demonia intelligantur universa peccata, quia septenarius numerus est universitatis. Dicamus ergo demonia septem scilicet universitas peccatorum, seu septem criminalia, que septem nominibus demonum repertis in sacra Scriptura conveniunt, que sunt Diabolus, Behemoth, Leviatham, Asmodeus, Satanas, Exterminator, Demon. Diabolus. Apc. 20.a. et interpretatur deorsum fluens et significat superbiam, que luciferum deiecit de celo et Adam de Paradiso. Unde, Infra 14.c. Qui se exaltat, humiliabitur. Behemoth. Iob. 40.b. et interpretatur animal, unde significat gastrimargiam, que facit hominem quasi bestiam effluentem super omnem escam sine omni discretione. Unde Iob. 40.b. Fenum quasi bos comedet. Ier. 50.b. Effusi estis quasi vitulus super herbam. Ideo dicit Ps. 31. Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. Leviatham. Iob. 40.d. et interpretatur additamentum eorum, unde significat avaritiam, que semper addit denarium denario et prebendam prebende, domum domui, agrum agro. Is. 5.d. Ve qui coniungitis etc. Habac. 2.c. Ve qui congregat etc. Asmodeus. Tb. 3.b. et interpretatur factura iudicii et significat luxuriam, propter quam Dominus mundum diluvio iudicavit. Gn. 6.b. Cum vidisset Dominus terram esse corruptam, omnis quippe caro corruperat viam suam, dixit ad Noe: Finis universe carnis venit coram me. Satanas. Mt. 16.d. et interpretatur adversarius plasmationi, unde significat invidiam, que semper maioribus adversatur. Iob. 5.a. Parvulum occidit invidia. Exterminator. Apc. 9.b. et significat iram, que ponit animam extra terminos suos. Ps. 55. In ira populos confringes. Iac. 1.e. Ira viri iustitiam Dei non operatur. Demon. Mt. 8.d. et interpretatur sufficiens iniquitas, unde significat acediam, que sufficit ad puniendum hominem, cum nihil delectationis habeat. Sir. 30.d. Multos occidit tristitia et non est utilitas in illa. Sequitur.
marg.| {b} Et Ioanna que fuit uxor Chuzi procuratoris Herodis etiam ivit cum Domino sicut Maria. [
Numérotation du verset Lc. 8,mystice 
marg.| Mystice Maria significat Ecclesiam de gentibus a sordibus mundatam, sic Iohanna eandem
Numérotation du verset Lc. 8,mystice 
marg.| Mystice indicat vitio idololatrie prius inquinatam, deinde per gratiam Christi liberatam, quia primo fuit adultera ante Christi adventum, sed per gratiam facta est sponsa Christi.
marg.| {c} Et Susanna sequ ebatur eum.
marg.| {d} Et alie multe etc. id est Christo et Apostolis necessaria de facultatibus suis Apud Iudeos non erat scandalum, si predicatores secum ducebant mulieres, que eis de suis facultatibus ministrabant. Unde 1Cor. 9.a. Numquid non habemus potestatem mulierem sororem circumducendi, sicut et ceteri Apostoli ? Quis militat unquam suis stipendiis ? Verumtamen, quia hoc posset esse scandalum apud gentes, Paulus abstinuit. Unde 1Cor. 9.b. Dominus ordinavit his, qui evangelium annuntiant, de evangelio vivere, ego autem nullo horum usus sum. 1Th. 2.b. 2. Thessal. 3.c. Dominus vero accepit ministerium mulierum, dans formam predicatoribus, quod necessaria vite possunt accipere ab his, quibus annuntiant verbum Dei. Unde Mt. 10.b. Dignus est operarius cibo suo. Per istas tres mulieres significatur Ecclesia collecta ex gentibus, in qua sunt tria genera hominum salvandorum, scilicet penitentes, coniugati, continentes. Maria Magdalena significat penitentes. Interpretatur enim Maria amarum mare et Magdalena interpretatur turris, quia penitentes fortes debent esse in sustinendo amaritudinem penitentie. Vel potius quia ipsa amaritudo debet eis esse turris fortitudinis. Ct. 7.b. Nasus tuus sicut turris {6. 176vb} Libani, que respicit contra Damascum. Ioanna uxor Chuzi, significat bonos coniugatos. Interpretatur enim Ioanna, Dominus misericors et ad tales proprie pertinet esse misericordes, quia cum illis Dominus misericors est. Susanna significat continentes. Interpretatur enim Lilium. Ct. 7.b. Venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis.
marg.| {e} Cum autem turba etc. Beda. Nomine turbe, sicut diversitas hominum, ita diversitas innuitur voluntatum, quia diversa diversis causis sequebantur eum, ut dicit Rabanus Quidam causa recuperandi sanitatem, alii causa discipline, alii, ut comederent de panibus, alii, ut viderent nova miracula, alii, ut observarent eum.
marg.| {f} Et de civitatibus etc.  In h ac secunda parte parabolice monet Dominus discipulos suos, non esse desides ad predicandum verbum Dei, licet in paucis capiat verbum eorum, quia hoc idem sibi contigit, cuius predicationis tres partes asserit periisse. Lc. autem brevius transit, quod secundum alium Evangelistam Mt. 13.a. Dominus de domo Simonis venit ad mare et ascendit in naviculam et inde loquebatur turbis.
marg.| Proponit ergo eis similitudinem de seminatore, qui exiit, ut spargeret semina in agro et dum spargeret, aliud cecidit in terram bonam, aliud in terram malam. Quod autem cecidit in terram malam, aliud cecidit secus viam, aliud supra petram, aliud inter spinas. Distingue ergo triplicem usum male terre.
marg.| Semen, quod cecidit secus viam, non potest nasci, quia vel pedibus transeuntium conculcatur, vel avibus degustatur.
marg.| Semen, quod supra petram cadit, nascitur defacili. Citius enim nascitur, quam quod in profundo terre iactum est, sed natum petre collidunt et deficiente humore terre, ardor Solis statim arefacit illud. Quod cadit inter spinas nascitur, sed simul spine nascuntur et pariter cum eo consurgunt, nec illud exsurgere permittunt, quia suffocant illud. Comparat autem se Dominus seminanti et verbum suum comparat semini, corda vero auditorum comparat terre, cuius una pars est petrosa, alia pars spinosa, alia vero lutosa, quarta pars bona. Petrosa pars terre significat superbos et invidos et iracundos. Dura quidem petra est superbia, dura petra invidia, dura plane iracundia. De quibus Amos 6.d. Numquid currere queunt in petra equi, aut arari potest in bubalis ? Terra spinosa significat avaros et ambitiosos et acediosos. Mala quidem spina et fortiter radicata acedia, pungens spina est avaritia, mala spina ambitio. De quibus dicitur 2Rg. 23.a. Prevaricatores quasi spine evellentur universi. Prv. 24.d. Per agrum hominis pigri etc. Sed multi spinas istas pungitivas estimant molles flores, sicut dicit Iob. 30.a. esse sub sentibus delicias computabant.
marg.| Terra lutosa significat luxuriosos et gulosos. Lutum quidem vile et fetidum est gastrimargia, vilius et fetidius lutum est luxuria. De quo Ps. 17. Ut lutum platearum delebo eos. Habac. 3.d. Viam fecisti etc.
marg.| In his terris periit semen, quod enim in petrosam terram cadit, absque humore arescit. Iob. 8.b. Numquid virere potest scirpus absque humore, aut crescere carectum sine aqua ? Quod cadit in spinosam, suffocatur a spinis. Gn. 3.b. Maledicta terra in opere tuo etc. Quod vero cadit in lutosam terram, conculcatur ab omnibus. Eccles. 9.b. Mulier que est fornicaria quasi stercus etc. Is. 51.g. Posuisti corpus tuum ut terram et quasi viam transeuntibus, sicut meretrix et ideo non potest concipere propter nimiam frequentiam transeuntium. Hec est terra maledicta, que toties seminatur et numquam facit fructum.
marg.| Sed quarta pars est bona, que facit fructum tricesimum in bonis coniugatis, sexagesimum in continentibus, seu viduis, centesimum in virginibus, sicut dicitur Mt. 13.a. Verumtamen sciendum, quod tres sunt seminatores, quorum quilibet exit, ut seminet semen suum. Deus, diabolus, homo. Dei semen triplex est. Unum increatum, secundum innatum, sive concreatum, tertium inspiratum.
marg.| Semen increatum est Dei filius. De quo Gn. 22.d. In semine tuo benedicentur omnes gentes. Hoc semen seminavit Deus pater in terram optimam, id est in beatam Mariam. De qua Dt. 8.b. Benedicas Domino Deo tuo pro terra optima, quam dedit tibi. Ps. 84. Dominus dabit benignitatem, id est filium benignum et terra nostra dabit fructum suum. Hoc semen fuit purum sine palea, dum fuit in sinu seminatoris, id est Dei patris: Sed seminatum {6. 177ra} in terram natum est de terra, vestitum palea humanitatis. Unde Paul. Tit. 3.b. Apparuit benignitas et humanitas Salvatoris nostri Dei, id est humanata benignitas, quasi vestita divinitas. Unde in ascensione mirantes Angeli dixerunt: Quis est iste, qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra etc. Illud semen postea fuit seminatum in alium agrum, id est in sepulchrum, aliter non fructificasset. Io. 12.d. Nisi granum frumenti etc. Seminatum est ergo et excrevit seges multa, quia multa corpora Sanctorum, qui dormierant, surrexerunt et factus est fructus terre sublimis, ut dicit Is. 4.a. quia illa corpora ascenderunt cum eo in celum. Tertio fuit seminatum in magnum agrum, id est in totum mundum per Apostolos. Is. 27.b. Egredientur impetu cum Iacob et implebunt faciem orbis semine et florebit et germinabit Israel. Item semen innatum, seu concreatum, quod seminat Deus, triplex est, scilicet posse, nosse, velle. Hoc seminat Deus in terram bonam, id est in animam cuiuslibet hominis, quia vellet colligere fructum de omni homine. Posse, seminat pater ; nosse, filius, velle, Spiritus sanctus. Sed aliquod istorum seminum cadit secus viam et volucribus celi comeditur: Aliud inter spinas et a spinis suffocatur: Aliud in petrosam terram et arescit, quia non habet honorem. Posse, quod seminatur a patre, suffocatur a spinis, ut patet in Prelatis, quibus datum est posse et auctoritas multa bona faciendi et mala cohibendi, sed curis et solicitudinibus mundi suffocantur. Unde cum dicitur eis: Nonne habetis potestatem faciendi hoc bonum, vel cohibendi hoc malum, respondent, habemus, sed cure et solicitudines seculi hoc non permittunt. Et numquid iste solicitudines spine sunt ? Certe sic, quia ita dicit Dominus hic et Mt. 13.c. Ier. 4.a. Nolite serere super spinas. Secundum semen, id est nosse, quod seminatur a filio, cum gaudio suscipitur, sed quia non habet humorem gratie et devotionis, eo quod cadit in petrosam terram, id est in cor superbum et indevotum, arescit, ut patet in multis clericis, qui cum magno gaudio recipiunt scientiam, sed quia non habent humorem devotionis, nec figunt in terram, id est in Christum radicem intentionis, ideo arescit et sine fructu efficitur, quia scientia sola inflat. 1Cor. 8.a. Tertium semen, id est velle, quod seminatur a Spiritu sancto, quando cadit secus viam, id est circa temporalia, que transitoria sunt, caduca, comeditur a volucribus celi. Volucres celi sunt honores seculi, qui velle multorum comedunt. Vult aliquis illam prebendam, illam prelaturam, illam Ecclesiam: Ecce quot aves devorant illud unicum granum, quod seminaverat Spiritus sanctus, Dt. 32.d. Consumentur fame et devorabunt eos aves morsu amarissimo. Ecce potentia suffocatur in prelatis, scientia arescit in clericis, voluntas devoratur fere in cunctis: Ubi ergo habebit messem suam Dominus ? Posse debuit surgere in boni operationem et mali cohibitionem, nosse in Dei et sui cognitionem, velle in Dei et proximi dilectionem. Sed heu non est sic. Posse est suffocatum, nosse arefactum, velle devoratum. Tertium semen Dei, est semen inspiratum, id est dona et virtutes. De quo. Gn. 26.c. Seminavit Isaac in terra illa et invenit in ipso anno centuplum. Mt. 13.c. Simile est regnum celorum homini, homini, qui seminavit bonum semen in agro suo. Nec solum dona et virtutes sunt semina, sed quot bona tibi contulit Deus, tot semina iecit in te. Vide ergo quem fructum reddes ei, de tot et tantis seminibus in te iactis. Si bona terra es, reddes fructum multiplicem et benediceris a Domino, si autem non feceris fructum, aut si malum fructum feceris, terra reproba es et malediceris a Domino. Unde Hbr. 6.b. Terra sepe venientem super se bibens imbrem. Et Infra Cuius consummatio in combustionem. Ita seminat Deus agrum hominis et tamen modicum fructum recolligit. Seminavit autem et seminat semper alium agrum magnum multiplici semine, id est mundum. Cuius semina sunt universe creature, inter que nobilius semen est hominum multitudo, Infra 10.a. Messis quidem multa, operarii vero pauci. Io. 4.e. Levate oculos vestros et videte regiones, quia iam albe sunt ad messem, id est homines habiles ad colligendum in horreum Domini. O quot manipuli colliguntur de hoc agro, sed pauci reportantur in grangiam Dei, quia diabolus totum reportat in grangiam suam, que nimis magna est, in quam potest intrare plenus currus. Dilatavit enim infernus animam suam. Is. 5.d. Item seminat diabolus, non triticum virtutum, sed zizania vitiorum et iniquarum suggestionum, quod semen nimis multiplicatur. Unde Mt. 13.d. Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo ? Unde ergo habet zizania ? Et ait: Inimicus homo hoc fecit. Item seminat homo quilibet in agro suo: Alius quidem in carne, alius quidem in vento, sive in {6. 177rb} aere, alius vero in spiritu et veritate. Cogitationes, locutiones, operationes sunt semina. In carne ergo seminat, qui cogitationes et locutiones et operationes ad carnis dirigit voluptates. Sed quam messem hic colligit, dicit Apostolus. Gal. 6. Que seminaverit homo, hec et metet: Nam qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem. In vento, seu in aere seminant, qui propter favorem humane laudis faciunt expensas, vel legunt, aut predicant, vel alia opera faciunt. De quibus dicitur Os. 8.b. In ventum seminabunt et turbinem metent. Ier. 12.c. Seminaverunt triticum et messuerunt spinas. Revera triticum seminant, id est opera de genere bonorum, sed quia in ventum seminant, ideo metunt eternas punctiones et conscientie misere remorsiones. Aggei 1.b. Seminastis multum et intulistis parum, scilicet modicum vane laudis, quod nihil est. Mi. 6.d. Tu seminabis et non metes, tu calcabis olivam et non ungeris oleo, mustum et non bibes vinum. In spiritu et veritate seminat, qui omnia que cogitant, que loquuntur, que faciunt, referunt ad spiritus utilitatem, non ad carnis voluptatem, vel mundi vanitatem. De quibus dicit Osea 10.d. Seminate vobis in veritate iustitiam et metite in ore misericordie. Ager iste fructum bonum reddit. De quo Gn. 27.d. Ecce odor filii mei, sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus. Hic ager fossus, aratus, firmatus, rigatus et ideo bonum fructum et multum et verum facit. Longus ager aratur, sed brevis foditur. Sic dorsum Christi virgarum surculo fuit cesum et latus lancea perforatum, sicut dicitur Io. 19.f. Manus vero et pedes, sicut modici agri fuerunt clavis fossi. Unde in Ps. 11. Foderunt manus meas et pedes meos. Is. 2.c. Ingredere in petram et abscondere in fossa humo. Firmatus nihilominus fuit sputis fetidis Iudeorum. Is. 50.c. Non averti faciem meam ab increpatione et conspuentibus in me. Item rigatus fuit rore sanguineo, Infra 22.e. Factus est sudor eius sicut gutte sanguinis decurrentis in terram: Et pluvia lacrimarum, quia cum clamore valido et lacrimis oravit. Hbr. 5.b. Propter hoc clamat ipse per Ier. 2.f. Numquid solitudo factus sum, aut terra serotina Israeli ? quasi dicat: non. Solitudo enim terra inculta est et nullum fructum facit: Christus autem fructum multiplicem et bonum reddit cultoribus suis, scilicet gaudia paradisi. Gal. 6.b. Qui seminat in spiritu, de spiritu metet vitam eternam. Item non est terra serotina, quia aliqui heri seminaverunt et hodie messuerunt vitam eternam. Gn. 26.c. Seminavit Isaac etc. Immo latro in Cruce in eadem die seminavit et messuit. Eccl. 11.c. Benedictio Dei in mercedem iusti festinat et in honore veloci processus illius. Consideret ergo quilibet, in quo agro seminet semina sua, id est cogitatus, sermones et actus suos. Si in carne metet corruptionem, si in aere, metet turbinem, si in spiritu, metet benedictionem. Fructus enim spiritus sunt: Caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Gal. 5.d. Si hos fructus invenis in spiritu tuo, in bono agro seminasti et metes vitam eternam. Item semen est eleemosyna. Unde Gregorius. Semen tuum est quidquid boni feceris. Et dicitur eleemosyna semen propter quinque rationes. Primo, quia debet occultari sub terra, aliter non faceret fructum. Eccl. 29.c. Conclude eleemosynam in sinu pauperis et ipsa orabit pro te ab omni malo. Mt. 6.d. Te autem faciente etc. Secundo, quia debet committi terre spinis purgate et tribulis, id est pauperibus, qui nullas habent spinas, id est divitias. Ier. 4.a. Nolite serere super spinas. Eccl. 12.a. Da bono et non receperis peccatorem. Tb. 4.c. Panem tuum cum esurientibus comede. Is. 58.c. Frange esurienti etc. Infra 14.c. Cum facis etc. Tertio, quia debet rigari rore compassionis et hilaritatis. Is. 58.c. Si effuderis esurienti animam tuam, orietur in tenebris lux tua. Lam. 2.g. Effunde sicut aquam cor tuum. Iob. 30.d. Compatiebatur anima mea pauperi. Eccl. 34.b. In omni dato hilarem etc. Quarto, quia de ipsa recipitur fructus multiplex in alio anno id estin alia vita, seu quia in hieme seminatur, id est in presenti vita et in estate colligitur, id est in futura vita. Eccl. 11.c. Mane semina semen tuum et vespere ne cesset manus tua. Quinto, quia tria sunt impedimenta eleemosyne, sicut et seminis, que hic tanguntur. Primum est iactantie proprie ventus, vel detractionis aliene, quod notatur in semine, quod cecidit supra petram. Eccl. 3.d. Cor durum male habebit in novissimo. Secundum est luxus vite, quod notatur in semine, quod cecidit secus viam. Eccl. 21.c. Audiunt luxuriosus et displicebit ei. Tertium est amor divitiarum, quod notatur in semine, quod cecidit inter spinas, que simul exorte suffocaverunt illud. Prv. 15.c. Iter pigrorum quasi sepes spinarum. Ioel. 3.d. Fons egredietur de domo Domini et irrigabit torrentem spinarum. Est autem triplex semen, quod proprie pertinet ad doctores et predicatores, quod ipsi debent seminare {6. 177va} in agrum Ecclesie, qui vocatur Acheldemach, id est ager sanguinis. Primum est semen boni operis. De quo Prv. 11.c. Seminanti iustitiam merces fidelis. Eccl. 11.c. Mane semina etc. Iac. 3.d. Fructus iustitie in pace seminatur. Secundum est semen orationis. De quo Psalmo 125. Euntes ibant et flebant mittentes semina sua. Tertium est semen predicationis. De quo Lv. 19.d. Agrum non seres diverso semine. Ut Heretici, qui veris admiscent falsa, vel mali doctores, qui bonum verbum seminant et malum exemplum. Hoc triplex semen seminavit Christus homo. Is. 1.c. Nisi Dominus reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus, id est muti. Et de isto exponamus.
marg.| {a} Exiit, qui seminat id est qui habet officium seminandi, scilicet filius Dei, de sinu patris in mundum. Unde Io. 16.f. Exivi etc.
marg.| {b} Seminare id est ad seminandum.
marg.| {c} Semen suum non alienum, scilicet exemplum, orationem et verbum, scilicet Evangelii, Chrysostomus: Aliquando exibit, ut incidat malas herbas.
marg.| Item Chrysostomus: Unde exiit, qui ubique presens est, non loco, sed habitudine. Et quid exivit facere ? Perdere terram spinis plenam ? Punire agricolas ? Non, sed seminare. Et quid igitur de semine isto tres partes depereunt etiam Christo seminante ? Solutio. Non est hoc vitio seminis, vel seminantis, sed suscipientis, id est anime et ita monet discipulos non desides esse et si multi pereant suscipientium verbum, quia hoc et Domino contigit, qui cuncta previdit. Is. 5.e. Triginta modii sementis facient modios tres. Vide ergo predicationum multitudinem et raritatem fructus.
Numérotation du verset Lc. 8,moraliter 
marg.| oportet et predicatorem exire. Ier. 48.b. Moab requievit in fecibus. Gn. 12.a. Egredere de terra. Mi. 4.a. De Sion egredietur lex et verbum Domini de Hierusalem: Et concident gladios suos, id est subtiles questiones in vomeres, id est in grossas predicationes. Debet etiam predicator et doctor seminare semen suum per intellectum et affectum et effectum. Gn. 1.a. Germinet terra herbam virentem et facientem semen, cuius semen sit in semetipso. Prv. 5.c. Bibe aquam de cisterna tua et fluenta putei tui deriventur fontes tui foras etc. Chrysostomus Qui seminat sine diiudicatione mittit semina, sic et predicator Christi non dividit divitem, vel pauperem sapientem, vel insipientem, studiosum, vel desidem. Rm. 1.b. Grecis et barbaris, sapientibus et insipientibus debitor sum. 1Cor. 9.c. Cum essem liber ex omnibus, omnium me servum feci.
marg.| {d} Et dum seminat etc. id est super corda vanis cogitationibus et demonum suggestionibus pervia Iob. 19.b. Venerunt latrones et fecerunt sibi viam per me.
marg.| {e} Et conculcatum est a ma lis cogitationibus et pravis affectionibus. Glossa ut nec in memoria mens teneat, quod opere exercere neglexit.
marg.| {f} Et volucres etc. id est demones, qui dicuntur volucres celi, quia sunt celestis nature, vel quia per aera discurrunt. Idc. 6.a. Cum seminasset Israel, id est Christus per se et suos ascendebant Madian et Amalech et ceteri orientalium nationum apud eos ponentes tentoria et sicut erant in herbis cuncta vastabant. Ez. 39.a. Feris et avibus omnique volatili et bestie terre dedit te ad devorandum.
marg.| {g} Et aliud etc. id est corda indomita et superba, nullo vomere fidei penetrata. Chrysostomus: Non dicit proiecit, sed cecidit.
marg.| {h} Et natum ad h oram.
marg.| {i} Aruit etc.  devo tionis, aut gratie. Os. 8.b. Culmus stans non est in eo germen, non faciet farinam, quod si fecerit, alieni comedent eam.
marg.| {k} Et aliud etc. id est in corda divitum solicitudinibus et curis lacerata et cruentata.
marg.| {l} Et simul etc. id est solicitudines et cure.
marg.| {m} Suffocaverunt illud Beda., id est ita occupaverunt mentem, quod verbum fructum spiritualem in ea facere non potuit. Chrysostomus Qualiter habet rationem seminare in spinis, {6. 177vb} vel petris: Solutio. In seminibus quidem nullam, in animabus autem multam. Agricola incusaretur merito, quia non potest de petra facere non petram, aut de via non viam, aut de spinis non spinas. In rationalibus autem possibile est de petra fieri terram pinguem etc. Chrysostomus Via desides, petra imbecilles, spine iniqui.
marg.| {n} Et aliud etc. id est in cor humile et concavum, quia tumor infusa repellit, concavitas retinet. Vel in cor mite et docile. Iac. 1.d. In mansuetudine suscipite insitum verbum.
marg.| {o} Et ortum fecit etc. id est perfectionem virtutum, que per centenarium numerum designatur. Nota multiplicem cumulum perfectionis. Est enim perfectio minor, maior, consummata, quam habet, qui in utraque vita est perfectus, id est in activa et contemplativa. Gn. 26.c. Seminavit Isaac in terra illa et invenit in ipso anno centuplum.
marg.| {p} Hec dicens clamabat id est evidenter ad spiritualem intelligentiam invitabat. Contrarium huic videtur Is. 42.a. Non clamabit, nec accipiet personam, nec audietur vox eius foris. Solutio. Non clamabit clamore contentionis, sed clamabit clamore caritatis et devotionis. Clamabat autem, quia surdis loquebatur. Is. 42.c. Surdi audite. Io. 7.e. In novissimo die magno festivitatis stabat Iesus et clamabat: Si quis sitit veniat ad me et bibat. Idem est, quod dicit hic.
marg.| {q} Qui habet etc.  Trip licem auditum notat hic, qui est necessarius auditoribus, scilicet auditus nature, quo verbum suscipitur. Auditus intelligentie, quo sensus verbi discernitur. Auditus obedientie, quo res verbi efficitur. De quo Iob. ult. a. Auditu auris audivi te. Quidam nullas habent aures audiendi aliquid de Deo. Ez. 22.d. Nasum tuum et aures tuas precident tibi. Prv. 28.b. Qui declinat aures suas, ne audiat legem, oratio eius execrabilis. Alii habent aures, sed non habent aures audiendi, id est intelligendi. Is. 42.d. Qui apertas habes aures, non audies: Alii habent aures audiendi, id est intelligendi, sed non audiunt, id est non obediunt, ut faciant, quod intelligunt. Is. 6.c. Exceca cor populi huius et aures eius aggrava.
marg.| {r} Interrogabant etc.  Sicu t dicit Chrysostomus: cupientes scire, oportet interrogare, maxime ubi aliquid obscurum et difficile proponitur a magistro.
marg.| Ideo discipuli non intelligentes parabolam, de semine, interrogaverunt Dominum querentes expositionem, non tamen statim, sed in domo soli cum illo, sicut dicit Mc. 4.b. Ubi sicut dicit Beda., moraliter instruimur, ut si intelligentiam divinorum assequi volumus, sepositis curis mundi, domum sacre Scripture soli cum solo Domino meditando et orando intremus. Eccl. 38.c. Sapientiam scribe etc.
marg.| {s} Quibus ipse dixit etc.  Disc ipuli interrogantes docent auditores, ut non erubescant, vel pigrescant querere, quod ignorant. Et Dominus benigne respondens docet doctores, ut benigne respondeant querentibus. Unde Mt. 10.a. Gratis accepistis, gratis date. Dicit ergo.
marg.| {t} Vobis datum etc.  Vobi s, qui libenter auditis et fidem adhibetis. Io. 15.b. Omnia quecumque audivi a patre meo, nota feci vobis. Glossa Quia fideles estis, sed Phariseis incredulis sancta non sunt danda. Mt. septimo a.
marg.| {u} Datum est tamq uam magnum donum. Magnum quidem donum est intelligentia Scripture, Infra 10.d. Multi Prophete et reges voluerunt videre etc.
marg.| {x} Nosse mysterium regni Dei id est intelligentiam, sive occulta mysteria sacre Scripture. De qua Mt. 21.d. Auferetur a vobis regnum Dei.
marg.| {y} Ceteris autem qui foris sunt, ut ait Mc. 4.b. qui nec intrare, nec cognoscere curant veritatem.
marg.| {z} In parabolis Mt. 7.a.a Nolite sanctum dare canibus. Prv. 18.a. Non recipit stultus verba prudentie etc. Eccl. 21.c. Audivit luxuriosus et displicebit ei.
a Mt. 7, 6.
marg.| {a} Ut videntes id est videre se reputantes, vel videntes foris humanitatem.
marg.| {b} Non videant intu s divinitatem. Vel videntes foris miracula non videant intus virtutem operantem.
marg.| Item videntes exte rius asperitatem penitentie   non videant inte rius gloriam conscientie.
marg.| {B}. Bernardus. Multi vident nostras cruces, qui non vident nostras unctiones.
marg.| {c} Et audientes fori s verbum.
marg.| {d} Non intelligant intu s spiritualem sensum. Is. sexto c. Audite audientes et nolite intelligere.
marg.| Nota quod idem significatur per audientes et per videntes et videant et intelligant. Chrysostomus Meretricalia carmina et narrationes negotiorum secularium, sive rumorum, lutum sunt, sive sordes aurium nostrarum, que claudunt auditum {6. 178ra} verbi Dei. Immo omni sorde difficilius obturant mentis auditum usura, mutuum, vel similia.
marg.| {a} Est autem hec parabola Nota quod Dominus hanc parabolam ideo discipulis exposuit, ut se
Numérotation du verset Lc. 8,mystice 
marg.| loqui ostenderet, et
Numérotation du verset Lc. 8,mystice 
marg.| exponendi Scripturas exemplum daret. Glossa Bede Nota hanc esse primam etc. Ne, vel aliud, vel plus, vel minus intelligere velimus, id est contrarium, vel superfluum. Dt. 4.a. et 12.d. Non addetis ad verbum, quod locutus sum vobis. Iob. 29.d. Verbis meis addere etc. Prv. 30.a. Ne addas quidquam. Eccl. 18.a. Non est minuere. Apc. ult. d. Si quis apposuerit ad hec etc. Ideo nullus expositorum ausus est manum apponere, ut aliquid adderet Dominice expositioni, quia ipse Dominus eam exposuit.
marg.| {b} Semen est verbum Dei De q uo Ier. 31.e. Seminabo domum Israel et domum Iuda semine hominum et semine iumentorum, id est sapientum predicatione et insipientium, tamen rustici melius seminant, quam reges.
marg.| {c} Qui autem secus viam etc.  Nota , quia hic est duplex littera. Nam in primis duabus clausulis in quibusdam libris est, qui in aliis libris est, quod sicut in duabus extremis. Modo lege, Qui hoc modo. Semen est verbum Dei quod seminatur in cordibus hominum.
marg.| {d} Autem sed illi homines, scilicet qui seminantur.
marg.| {e} Secus viam sunt, qui audiunt exte rius sensu corporis. Nam seminari equivocum est: Nam terra seminatur, id est semen iactum suscipit et semen seminatur, id est in agro spargitur. Hoc est, quod dicitur.
marg.| {c} Qui autem secus viam supr a seminantur, id est homines, qui semen verbi Dei suscipiunt in cordibus quasi semen, quod spargitur secus viam. Et nota quod dicitur Secus viam non in via veritatis, aut penitentie. Vel Secus viam id est iuxta transitum mundi, non separati a mundo. Sequitur.
marg.| {f} Deinde id est postquam audierunt.
marg.| {g} Venit diabolus per multiplices suggestiones et tollit verbum de corde eorum, ne credentes salvi fiant
marg.| {h} Nam, qui supra petram supp le seminantur, sicut prius Hi sunt.
marg.| {i} Qui cum audierint, cum gaudio suscipiunt verbum et hi radices non habent Iob. 15.d. Non mittet radicem in terram, auferetur spiritu oris sui. Sap. 4.a. Adulterine plantationes non dabunt radices altas. Beda. Multi audientes disputationem contra avaritiam, vel luxuriam, dicunt contemptores seculi et castos homines esse beatos: sed ubi species concupiscibiles eorum obtutibus presentantur, mox recedit ab eis, quidquid recte cogitaverunt. Unde sequitur.
marg.| {k} Quia ad tempus credunt et in tempore tentationis recedunt Eccl . 18.d. A mane usque ad vesperam immutabitur tempus.
marg.| {l} Quod autem in spinas cecidit, hi sunt, qui audierunt etc.  usqu e ibi et non ferunt fructum Rm. 6.d. Quem fructum etc. Sic construe. Semen est verbum Dei, quod cecidit in spinas et hi qui suscipiunt semen cadens in spinas sunt illi, qui audierunt et a solicitudinibus etc. Similiter leges sequentem clausulam. Et ad hunc modum poteris legere quod si fuerit in duabus primis clausulis. Posset queri, cum divitie possessores suos oblectent et voluptatibus resolvant, quare per spinas significentur ? Respondet Beda. Quia, cum aculeis curarum possessorum mentes confodiunt, que avide queruntur, solicite servantur.
marg.| Dives divitias non congregat absque labore: Nec tenet absque metu, nec deserit absque dolore.
marg.| Suffocatur autem, sicut dicit Gregorius. et Beda., quia voluptates, {6. 178rb} et divitie suis importunis cogitationibus guttur mentis, ne bonum desiderium ad cor possit intrare, quasi aditum vitalis flatus strangulant. Nota quod dicitur suffocare, quasi sub faucibus occare. Est autem quasi metaphorice dictum, quia sicut per suffocationem gutturis suffocatur spiritus, id est sub faucibus occatur et arctatur, ne possit exire, sic amor divitiarum guttur mentis suffocat et claudit, ne bonum desiderium possit per illud intrare.
marg.| Item nota versus de spina.
marg.| marg.|Versus.
marg.| Serpentina domus, lacerans, odiosa colonis. Horrida, densa, tenet, riget, ardet, spina cruentat.
marg.| Ier. 12.c. Non est pax universe carni, seminaverunt triticum et messuerunt spinas etc. Is. 32.c. Super humum populi mei etc. Is. 33.b. Spine congregate igni comburentur. Sequitur.
marg.| {m} Quod autem in terram bonam Cons true sicut prius in bonos, scilicet auditores, qui verbum Dei audire satagunt et in ventre memorie recondunt et sic opportuno tempore fructum operationis proferunt, inter prospera et adversa seculi huius patientes.
marg.| {n} Hi sunt, qui corde bono et optimo audientes verbum retinent et fructum afferunt in patientia Iac. 1.a. Patientia opus perfectum habet Infra 22.d. In patientia vestra possidebitis animas vestras.
marg.| {o} Nemo autem lucernam etc.  Tert ia pars capitis, in qua ostenditur mysterium fidei, quod multis occultum est per Apostolos revelandum. Unde continuatur ei, quod dictum est, ut sup. eod. Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, non quidem, ut abscondatis, sed ut manifestetis.
marg.| {p} Autem id est quia nemo etc. Comparat autem lucerne verbum predicationis, quia sicut in lucerna duo sunt, lux et testa, sic in verbo predicationis duo sunt, sensus spiritualis et historia. Prv. 6.c. Mandatum lucerna est et lex lux. Et sicut lucerna illuminat domum, ita verbum predicationis Ecclesiam. Ps. 118. Lucerna pedibus meis verbum tuum et lumen semitis meis. Candelabrum autem dicit Ecclesiam. De quo Ex. 25.c. Facies candelabrum ductile ex auro purissimo. Facies et septem lucernas et pones super candelabrum, ut luceant ex adverso, id est peccatoribus, qui sunt ex adverso. Za. 4.a. Vidi et ecce candelabrum, aureum totum et lampas eius super caput ipsius, id est Christus. De quo dicitur. Is. 62.a. Salvator eius ut lampas accenditur. Vas dicit timorem humanum, vel mundanum. Lectum carnis voluptatem, sub quibus non debet abscondi lucerna, quia nec timore mortis, nec amore carnis debet abscondi verbum predicationis. Prv. 11.d. Qui abscondit frumentum maledicetur in populis. Eccl. 29.b. Nec abscondas pecuniam sub lapide in perditionem. Nam Mt. 25.c. reprehenditur servus, qui abscondit in terra pecuniam Domini sui. Hoc est ergo, quod dicit. Nemo lucernam accendens id est nemo habens scientiam et gratiam predicandi.
marg.| {q} Operit eam vase id est timore, vel cupiditate, sen negotio seculari. Mt. 10.d. Nolite timere eos, qui occidunt corpus. 2Tim. 2.a. Nemo militans Deo implicat se secularibus negotiis. Dt. 20.b. Quis est homo, qui plantavit vineam, necdum fecit eam communem, de qua vesci omnibus liceat ? vadat et revertatur etc. Quis est homo formidolosus et corde pavido ? vadat etc. Tales quidem non sunt idonei, ad preliandum, scilicet cupidi et timidi.
marg.| {r} Aut subtus lectum ponit Lect um, scilicet desidie, vel contemplationis, vel carnalis delectationis.
marg.| Hec enim tria, scilicet desidia, contemplatio, carnalis delectatio, nomine lecti intelliguntur.
marg.| De primo dicitur Prv. 26.c. Sicut ostium vertitur in cardine suo, ita piger in lecto suo.
marg.| De secundo dicitur Mt. 24.d. Duo in lecto, unus assumetur et alter relinquetur.
marg.| De tertio dicitur Mt. 9.a. Surge, tolle lectum tuum. Qui ergo timore mortis, vel implicatione negotii secularis predicationem dimittit, sub vase abscondit lucernam, qui vero desidia, vel contemplatione, vel carnali voluptate dimittit, sub lecto abscondit.
marg.| Et uterque male faciens habet officium, ut est Prelatus, vel Sacerdos, vel doctor, vel predicator.
marg.| {s} Sed supra candelabrum ponit, ut intrantes videant lumen etc. id est manifesto. Mt. 10.c. Quod in aure auditis, predicate super tecta.
marg.| {t} Ut intrantes videant lumen doct rine et vite. Vita debet audiri in doctrina et doctrina debet videri in vita. Apc. 1.c. Conversus sum, ut viderem vocem ? Hab. 2.a. Scribe visum etc. Ille proprie super candelabrum lucernam ponit, qui quod ore docet in Ecclesia, per vite altitudinem ostendit. Is. 40.b. Super montem excelsum ascende etc. {6. 178va} Mt. 5.b. Sic luceat lux vestra, id est doctrina coram hominibus, ut videant opera vestra bona, non tantum audiant vera. Doctrina sine vita est lucerna sine oleo. Et quidam. Lingua magniloqua, manus otiosa, doctrina lucida et vita tenebrosa, res est monstruosa. Item lucerna est Christus. 1Rg. 3.a. Non poterat Heli videre lucernam, antequam extingueretur, id est Iudeus cognoscere Christum antequam moreretur. Candelabrum est crux super quam positus fuit Dominus, quando fuit crucifixus. Sub vase, vel sub lecto lucernam ponit, qui timore, vel voluptate a predicatione Dominice Passionis desistit, Iob. 16.d. Terra, ne operias sanguinem meum. Item lucerna est intentio. Infra 11.e. Lucerna corporis tui est oculus tuus: hanc sub vase, vel sub lecto et non super candelabrum ponit, qui in opere, vel predicatione sua ad temporalia commoda, vel carnalia oblectamenta non ad Christum intentionem reflectit. Mt. 6.a. Amen dico vobis receperunt mercedem suam.
marg.| {a} Non enim etc.  quas i anthypophora est. Ipsi enim possent ei obiicere, immo debemus occultare verbum Dei, quia viles reputamur et abiecti et non audemus apparere in conspectu nobilium. Ad hoc ergo obviat Dominus, quasi dicat: non propter malam opinionem, quam de vobis habent, debetis desistere, quia licet modo viles appareatis in facie hominum, tamen quid sitis, innotescet operatione miraculorum in vita presenti et precipue in regno Dei, cum Dominus revelabit abscondita tenebrarum. 1Cor. 4.a. Dicit ergo. Non enim etc. supra adhuc in vita presenti et tunc precipue, cum Dominus revelabit abscondita cordium, id est cum omnia erunt manifesta. Aliter.
marg.| {a} Non enim est occultum de a ctibus nostris, vel aliorum.
marg.| {b} Quod non manifestetur Soph . 1.c. Scrutabor Hierusalem in lucernis.
marg.| {c} Nec absconditum de i ntentionibus et cogitationibus.
marg.| {d} Quod non cognoscatur 1Cor . 4.a. Veniet Dominus et illuminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium. Prv. vigesimosexto d. Qui operit odium fraudulenter, revelabitur malitia eius in consilio. Ier. 20.c. Confundentur vehementer, quia non intellexerunt opprobrium sempiternum, quod numquam delebitur.
marg.| {e} Et in palam veniat Dn. 7.c. Iudicium sedit et libri aperti sunt.
marg.| {f} Videte ergo quan doquidem scientie lumen accepistis ad alios illuminandos. Videte ergo etc. id est quam diligenter et qua intentione, quasi dicat: Dominus attentius et diligenter audire, qui enim alios debent instruere, studiosius debent audire et magis laborare.
marg.| {g} Qui enim habet supp le desiderium, seu amorem verbum audiendi.
marg.| {h} Dabitur illi sens us intelligendi. Eccl. 6.c. In omni animo tuo accede ad illam, id est sapientiam et manifestabitur tibi. Item, qui habet iustitiam vite, dabitur ei, intelligentia Scripture. Ps. 96. Lux orta est iusto. Et alibi. A mandatis tuis intellexi. Item, qui habet voluntatem benefaciendi, dabitur ei facultas bene proficiendi. Phil. 2.c. Deus est, qui operatur in nobis velle et proficere.
marg.| Item, qui habet gratiam, dabitur ei gloria. Ps. 85. Gratiam et gloriam dabit Dominus.
marg.| {i} Et quicumque non habet amor em verbi. Etiam, quod putat etc. id est sensus intelligendi, sive intelligentia, quam ex naturali ingenio se posse habere putat, quia etsi naturali ingenio, vel studio suo aliquid intelligat, hoc est, licet aliquam habeat scientiam, nullam tamen vere sapientie dulcedinem gustat, que dicitur quasi sapore. Eccl. 6.c. Sapientia doctrine secundum nomen eius et in multis non est manifesta. Item, qui non habet exercitium doctrine, aufertur ab eo intelligentia. Mt. 21.d. Auferetur a vobis regnum Dei et dabitur genti facienti fructus eius. Chrysostomus Quomodo procedit. Si enim tollitur ab eo, quomodo non habuit: aut si non habuit, quomodo tollitur ab eo. Sed ita procedit: Qui habet aliquem intellectum et non facit cum illo iustitiam operantem ad gloriam Dei, sed e contra circa res terrenas occupat eum, habens non videtur habere, quia quantum ad Deum nihil habet, qui Deo {6. 178vb} nihil fert: Sicut homo cuius oculi iniquitatem vident, ipse videns quantum ad Deum cecus dicitur esse. Is. 42.c. Quis cecus nisi qui venundatus est sub peccato suo ? Nota quod dicitur in Glossa Ingeniosus negligendo sapientia vera se privat, quia quamvis habeat scientiam, non tamen habet sapientiam, que vere sapientia dicitur quasi a sapore et iucunditate: Qui enim negligit operari bene, nec delectatur in eo, quod scit. Sed quid est quod Deus pigris et negligentibus audire verbum Dei, sepe acumen et subtilitatem ingenii prestat et studiose audientibus negat ? Ut hoc istis sit materia laboris et corone amplioris, illis occasio pene iustioris. Unde Beda. Ideo desidiosus ingenium sepe accipit, ut de negligentia iustius puniatur, qui scire contempsit, quod sine labore assequi potuit et aliquando studiosus tarditate intelligentie premitur, ut eo maiora premia inveniat, quo studiosius elaborat. 1Cor. 3.b. Unusquisque propriam mercedem accipiet secundum suum laborem.
marg.| Item nota quod hoc, quod hic dicitur, potest intelligi specialiter dictum Apostolis et Iudeis, ut quod dictum est ? Qui habet dabitur ei, referatur specialiter ad Apostolos, quod autem dictum est: Qui autem non habet etc. referatur specialiter ad Phariseos. Sed generaliter de omnibus potest intelligi. Sequitur.
marg.| {k} Venerunt autem etc.  Quar ta pars capitis, ubi quod dixerat verbo, ostendit mystico exemplo, scilicet quod Iudei soli littere adherentes etiam sensum, quem videbantur habere amittent. Unde Mt. 21.d. Auferetur a vobis regnum Dei etc. Et non solum Iudei, sed omnes Iudaizantes: De quibus dicit Iob. 30.a. Egestate et fame steriles, qui rodebant in solitudine squalentes calamitate et miseria et mandebant herbas et cortices arborum. Et sicut dicit Chrysostomus, quia diabolus vidit, quod Christus persuadebat populo, quod esset filius Dei, introduxit parentes eius carnales, ut per illorum contemplationem divinitatis eius obscuraret naturam. Et cum non possent intrare ad eum, venit unus quasi diaboli advocatus, qui humano ore verba diabolica loqueretur.
marg.| Mater tua etc.  Tunc Iesus quasi aspiciens ad hominem, sed vere diabolo loquebatur: Que est mater mea etc. non spernens neque erubescens carnalem generationem, sed volens preponi spiritualem generationem carnali.
marg.| Allegorice. Mater Iesu, Synagoga ; fratres, Iudei, qui veniunt usque ad ipsum, sed non intrant, quia littere insistentes, spiritualem intelligentiam non habent.
marg.| Moraliter autem mater Iesu, est omnis, qui verbo et exemplo in cordibus proximorum generat Deum. Frater autem est, qui facit voluntatem patris, qui in celis est. Et sicut tunc diabolus per presentiam parentum carnalium voluit obscurare divinitatem Christi et impedire eius predicationem, sic modo multorum Prelatorum obscurat dignitatem, seu sanctitatem per amorem parentum, quos adducit ad illos, vel de novo invenit. Multi enim clerici sunt, qui nullos habent parentes quamdiu pauperes sunt, sed quam cito promoventur in aliquam dignitatem, incipiunt venite ex omni parte parentes. Unde miratur. Is. 66.c. Numquid parturiet terra in die una, aut parietur gens simul ?
marg.| Et infra f. Adducent omnes fratres vestros, de cunctis gentibus domum Domino in equis et quadrigis et in lecticis et in malis et carrucis ad montem sanctum meum, id est ad Ecclesiam, vel ad domum episcopi. Sed quid dicit Ecclesia super hoc. Is. 49.f. Quis genuit mihi istos, ego sterilis et non pariens et istos quis enutrivit ? ego destituta et sola et isti ubi erant, ante, scilicet promotionem episcopi ? Sed certe bonus prelatus facit, sicut Christus fecit, spiritualem cognationem preponit carnali, maxime in beneficiorum collatione: sicut dicit Ps. 15. Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus. Alioquin incurrit illam maledictionem. Hab. 2.c. Ve, qui edificat civitatem in sanguinibus et preparat urbem in iniquitate.
marg.| Quare autem spiritualis cognatio debeat preponi carnali, dicit Chrysostomus Carnalis cognatio non volentibus nobis, neque scientibus contingit, nullus enim elegit cuius sit filius, aut cognatus. Iob. 38.c. Sciebas, quando nasciturus esses ?
marg.| Spiritualem autem cognationem unusquisque sibi acquirit et ita in cognatione spirituali est nihilominus Maria, que per gratiam fidei credendo facta est mater Christi. Dicit ergo.
marg.| {k} Venerunt etc. id est cognati eius.
marg.| {l} Et non poterant etc.   Sic turba carnalium cogitationum, aut secularium negotiationum impedit ire ad Iesum. Unde nota: Turba retardat parentes adire Iesum, ut hic et Mc. 3.d. Item impedit cecum, ne Iesum cognoscat. Io. 5.b. Item obstat Zacheo, ne videat Iesum, {6. 179ra} infra 19.a. Item viam precludit ferentibus paralyticum. Mc. 2.a. Item differt suscitationem mortue puelle. Mt. 9.c. Item prorogat illuminationem ceci. Mc. 8.c. Item vult Iesum rapere in regem. Io. 6.b. Item comprimit et affligit Christum, Infra eodem g.
marg.| {a} Et nuntiatum est illi Chrysostomus: Venit aliquis, id est diaboli advocatus, qui hoc ei nuntiaret.
marg.| {b} Mater tua et fratres tui stant foris volentes te videre ] $mystice
marg.| . Mater Syna goga est.
marg.| {c} Fratres Iude i. Iob. 30.d. Frater fui draconum etc.
marg.| {d} Stant foris ]   in l ittera sola confidentes. Vel prelati et subditi in temporalibus ibi volentes videre Iesum, nec tamen volunt intrare. Prv. 13.a. Vult et non vult piger.
marg.| {e} Qui respondens dixit ad eos, mater mea etc.  Rm. 2.b. Non auditores legis, sed factores iustificantur apud Deum. Io. decimo tertio b. Si hec scitis, beati eritis, si feceritis ea, infra 11.d. Beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud.
marg.| {f} Factum est autem Quin ta pars, in qua mare et venti compescuntur et Apostoli arguuntur, quod presente Domino timuerunt. Sed non est mirum, si tunc timuerunt, qui postea pluribus visis miraculis eum dimiserunt, sicut dicitur Iob. 19.b. Noti mei quasi alieni recesserunt a me, tempore, scilicet passionis, de qua
Numérotation du verset Lc. 8,mystice 
marg.| hic agitur sub typo navicule. Utrum autem hec transfretatio discipulorum, sive navigatio et Domini obdormitio continue sequatur post predicta, non habetur expressum ab Evangelista. Sed quomodo intromisit, eleganter dictum est.
marg.| Factum est autem in una dierum In h ac autem transfretatione agit Christus opera, que ipsum verum Deum et verum hominem probant.
marg.| Per obdormitionem enim veritas humane nature in eo evidenter apparuit. Per sedationem ventorum et tempestatum potentia Deitatis innotuit.
Numérotation du verset Lc. 8,mystice 
marg.| . Mare mundum exprimit inter prospera et adversa fluctuantem, qui tenebrosus est quantum ad prosperitatem, in qua minus sibi homo providet et amarus quantum ad adversitatem. Navis, quia pisciculi feruntur inter procellas maris, significat crucem, cuius triplici beneficio de huiusmodi naufragio enavigat Ecclesia ad portum eterne beatitudinis. Nam per passionem redimitur, per fidem passionis fundatur, vexillo crucis munitur. Discipuli cum eo ascendentes navem, significant, omnes vestigia Christi sequentes. Unde Mt. 15.d. Si quis vult venire post me etc. Tribus autem modis tollitur crux Christi. Vel per compassionem proximi. Unde Apostolus. 2Cor. 11.g. Quis infirmatur etc. Vel per martyrii tolerantiam. Vel per proprie carnis macerationem. Navigantibus igitur discipulis, id est fidelibus quibusque fluctus seculi calcantibus et ad portum eterne beatitudinis tendentibus Spiritus sancti flatu, vel proprio conatu, ut sit gratia Spiritus sancti quasi pro velo, liberum arbitrium quasi pro remo. His namque duobus navis impellitur, Dominus obdormit in Cruce, id est tempus Dominice passionis advenit. Cui congruit, quod Mc. 4.d. dicit, hoc nocte factum,
Numérotation du verset Lc. 8,mystice 
marg.| significans Occasum veri Solis ipso in navi dormiente. Procelle in mare descendunt, quia eo in cruce mortuo, persecutiones in discipulos insurgunt et in Ecclesia scandala emergunt, de eius morte discipuli turbabantur, timentes, ne resurrectio differretur, quod si fieret, fides in perpetuum periclitaretur. Nemo enim crederet hominem mortuum Deum esse, nisi cito resurgeret. Tempestatem aque facit cessare, quia rabiem Iudeorum morti eius insultantium resurgens labefacit. Discipulos timentes in navi de fidei modicitate Dominus arguit, quodammodo eis predicens, quod post resurrectionem increpando ait. O stulti et tardi corde ad credendum etc. Dicit ergo.
marg.| {f} Factum est autem in una dierum nota bili et venerabili.
marg.| {g} Et ipse pers onaliter non per vicarium, ascendit in naviculam id est in crucem, cuius beneficio ad littus celestis patrie pervenitur. In qua Christus una cum suis passus est. Unde sequitur.
marg.| {h} Et discipuli eius Mt. 16.d. Qui vult venire etc. Sap. 14.c. Exiguo ligno committunt homines animas suas et transeuntes mare per ratem liberati sunt. Beda. Cum Iesu navem ascendit, qui signo dominice {6. 179rb} Crucis imbutus seculum relinquere disponit.
marg.| {i} Et ait ad illos ]   tran sfretemus trans stagnum et ascenderunt in mare, vel stagnum ad transfretandum.
Numérotation du verset Lc. 8,moraliter 
marg.| {k} Transfretemus trans stagnum ] id est transeamus mundum mentis contemplatione, sicut aquila, que ultra mare contemplatur escam suam, sicut dicitur Iob. 39.d. In arduis ponet nidum suum Aquila, scilicet et inde contemplatur escam suam, id est Christum et de longe oculi eius prospiciunt. Ad hunc transitum spiritualem invitat nos Dominus, cum dicit.   Transfretemus trans stagnum id est transeamus mundum mente, vel etiam corpore deseramus, quod esset perfectius. Mt. 4.d. Venite post me, faciam vos fieri piscatores hominum. Eccl. 43.c. Qui enavigant mare, id est calcant mundum, enarrant pericula eius.
marg.| Per stagnum autem significatur mundus, quia semper stat in malo. Unde 1Io. 5.d. Mundus in maligno positus est. Per ventos autem significantur mundi, vel carnis, vel cordis, vel demonum vane tentationes. De quibus dicitur Dn. 7.a. Ecce quatuor venti celi pugnabant in magno mari et quatuor bestie grandes ascendebant de mari. Iob. 1.d. Repente ventus vehemens irruit a regione deserti et concussit quatuor angulos domus. Ibi Gregorius. In domo mentis vehemens ventus quatuor angulos concutit, cum fortis tentatio quatuor virtutes quatit. Sequitur.
marg.| {l} Navigantibus autem illis obdormivit In q uo facto verus homo monstratur.
Numérotation du verset Lc. 8,mystice 
marg.| dormivit in cruce. Ps. 3. Ego dormivi et soporatus sum et somnum cepi.
marg.| {m} Et descendit procella venti ] scilicet tentationum, seu afflictionum, aut persecutionum,   in stagnum Sic Christus si obdormiat in corde tuo per torporem, aut teporem, statim descendit procella cogitationum, sicut in poto frigido, ubi fuit aliqua pinguedo, congregantur musce, sed tunc oportet concutere potum et diffugient musce. Gn. 15.c. Abraham abigebat aves etc.
marg.| {n} Et complebatur ad litteram navicula fluctibus.
Numérotation du verset Lc. 8,mystice 
marg.| Mystice id est Ecclesia persecutionibus.
marg.| {o} Et periclitabantur discipuli in navi. Nota Glossa Bede Merito turbatur navis, in qua proditor est cum bonis et qui suis meritis firmi fuerant, turbantur alienis, quia quandoque propter merita malorum turbantur boni, quasi dicat: discipulis navigantibus vacillat navis fere usque ad submersionem. Et non mirum est, cum inter discipulos esset proditor, id est Iudas, qui iam proditione nequitiam animo conceperat, quod inde patet, quia in Glossa dicitur proditor, non quia futurus, sed quia iam esset, quia neminem damnat Deus, id est peccator arguit, antequam peccet.
marg.| {p} Accedentes autem prec ibus et desideriis, atque suspiriis, suscitaverunt eum, dicentes, preceptor, perimus
marg.| {q} At ille surgens increpavit ventum id est diabolum.
marg.| {r} Et tempestatem aque id est tribulationis. De qua Ps. 68. Non me demergat tempestas aque.
marg.| {s} Et cessavit temp estas et facta est tranquillitas Eccl. 39.c. In verbo eius stetit aqua sicut congeries et in sermone oris illius, sicut exceptoria aquarum, quoniam in precepto illius placatior fit. Ier. 5.e. Qui posuit arenam terminum mari, id est tribulationi preceptorum sempiternum. Iob. 38.a. Quis conclusit ostiis mare. Et infra Posui vectem et ostia et dixi, usque huc venies et non procedes amplius.
marg.| {t} Dixit autem illis, ubi est fides vestra ? quasi dicat: si haberetis fidem, non timeretis, sed potius ventos et mare placaretis, infra 17.b. Si habueritis fidem sicut granum sinapis etc.
marg.| {u} Qui timentes mirati sunt adinvicem dicentes, quis putas est hic, quia et ventis imperat et mari etc. Beda. Non discipuli, se naute mirantur et alii, qui in navi erant. Unde Mt. capite octavo d. Porro homines illi mirati sunt dicentes, qualis est hic ? Quod et ipsi homines sunt appellati.
marg.| {x} Quis putas est hic, quia et ventis ] $mystice
marg.| , id est demonibus.
marg.| {y} Imperat etc. Beda. mundane motioni.
marg.| {z} Et obediunt ei veli nt, nolint, ad litteram. Ex hoc, quod hic dicitur. Venti et {6. 179va} mare obediunt ei, quidam Heretici dogmatizaverunt esse sensibilia, quorum error arguitur in Glossa Bede Sunt enim insensibilia, sed Deo sunt sensibilia, quoniam sustinent eius maiestatem et imperium sicut animata et de his operatur ad nutum suum sicut de illis, in quo facto verus Deus monstratur.
marg.| {a} Enavigaverunt autem Sext a pars capitis, in qua tria miracula Christi ponuntur. Primo liberatio demoniaci, secundo curatio Hemorroisse, tertio suscitatio puelle. Per que tria peccata principalia designantur, scilicet superbia, luxuria, avaritia, ad que venit curanda filius Dei in mundum. Contra que tres virtutes secum attulit, humilitatem contra superbiam, paupertatem contra avaritiam, virginitatem et vite asperitatem contra luxuriam. Unde Lam. 3.c. Recordare paupertatis et transgressionis mee, absinthii et fellis. Primo autem ponitur liberatio demoniaci, nam per demonium superbia significatur, que est primum vitium. Et recte per demonium superbia designatur. Interpretatur enim demonium sufficiens iniquitas et superbia principium est et origo omnium iniquitatum. Unde Tb. 4.c. Superbiam numquam in tuo sensu, aut in tuo verbo dominari permittas. In ipsa enim initium sumpsit omnis perditio.
marg.| Item Eccl. 10.b. Initium peccati omnis superbia. Item demonium interpretatur omnis scientia et scientia, quando est sine caritate, superbiam generat. Unde 1Cor. 8.a. Scientia inflat, caritas autem edificat. Facit etiam insanire scientia aliquando sicut demonium. Act. 26.f. Insanis, Paule etc. Preterea demonium facit hominem denudare se, sic superbia denudat superbum per iactantiam et ostentationem. Ier. 50.c. Primus comedit eum Rex Assur, novissimus exossavit eum Nabuchodonosor rex. Is. 39.a. Letatus est super eis Ezechias rex et ostendit eis etc. Item demoniacus se reputat sapientem et omnes alios reputat stultos, sic superbus. Eccl. 10.a. In via stultus, id est superbus status in altum cum sit ipse insipiens, omnes stultos estimat.
marg.| Item demoniacus omnes despicit et deridet, sic superbus. Prv. 14.a. Ambulans recto itinere et timens Deum, despicitur ab eo, qui infami graditur via Gerasa interpretatur colonum eiiciens, vel advena, vel appropinquans et significat mundum, qui adveniente Domino, colonum suum, id est diabolum a se eiicit. Unde Io. 12.e. Nunc princeps huius mundi eiicietur foras et ita advena, id est peccator, qui prius longe erat a Deo, factus est appropinquans. Unde Eph. 2. Iam non estis hospites et advene etc. Dicit ergo. Enavigaverunt autem etc.  disc ipuli, scilicet cum Iesu.
marg.| {b} Ad regionem Gerasenorum per quam significatur mundus, ut dictum est. Eccl. 43.c. Qui navigant mare enarrant pericula eius.
marg.| ad litteram, sicut dicit Beda. Gerasa civitas est Arabie inferioris, non illius, de qua Magi iuxta montem Galaad, ubi Iacob comprehensus est a Laban. Gn. 31.d. in Tribu Manasse, non longe a stagno Tyberiadis. Unde sequitur.
marg.| {c} Que est contra Galileam et cum egressus esset ad terram, occurrit illi vir quidam Mt. 8.d. dicit, quod duo occurrerunt ei. Ad hoc dicit Ambr. quod unus erat clarior et famosior, pro quo maxime dolebat illa regio et quo sanato fama exivit latior et hunc solum commemorat. Lc. et Mc. 5.a. Mattheus vero utrumque commemorat. Et utrobique mysterium est idem. Nam sicut per unum significatur populus Gentilis, ita et per duos. Per unum quidem propter unionem in errore, per duos vero, quia de duobus filiis Noe, id est Cham et Iapheth prodierunt. Et unus et duo sanantur, quia populus Christianus, qui a gentibus venit et unus est et duo, unus est propter fidei unitatem. Act. 4.f. Multitudinis credentium. 1Cor. 9.d. Omnes quidem currunt etc. Io. 5.a. Unus descendit in piscinam et sanabatur: Duo propter geminum mandatum caritatis, vel propter activos et contemplativos.
Numérotation du verset Lc. 8,moraliter 
marg.| Per unum demoniacum, qui occurrit Iesu, significatur peccator astutus, qui occurrit prelato suo volenti sanare ipsum, quadrupliciter, scilicet per appellationem, per munerum largitionem, per falsam excusationem, per similium, vel maiorum criminum oppositionem. Nam cum prelatus vult corrigere peccatorem clericum, statim {6. 179vb} appellat dicens cum Paulo. Act. 25.c. Cesarem appello et Prelati de facili deferunt appellationi. Respondit enim sicut Festus respondit Paulo. Cesarem appellasti, ad Cesarem ibis. Item per munera occurritur aliquando Prelato et derelinquitur correptio. Eccl. 20.d. Exenia et dona excecant oculos iudicum et quasi mutus in ore avertet correctiones eorum. Item per falsam excusationem. Iob. 31.d. Si abscondi quasi homo peccatum meum etc. Per similium, vel maiorum criminum oppositionem. Eccl. 32.c. Homo peccator vitabit correptionem etc. Dicit ergo.
marg.| {d} Occurrit illi vir quidam, qui habebat demonium Alie nus modus habendi sicut homo febrem habet.
marg.| {e} Iam temporibus multis in q uo notatur peccati diuturnitas. Unde etiam maius ostenditur miraculum. Sen. Peccata senum predicantur in quid.
marg.| {f} Et vestimento virt utum, scilicet non induebatur De quibus Eccl. 9.b. Omni tempore vestimenta tua sint candida. Apc. 16.c. Beatus, qui vigilat et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet et videant turpitudinem eius.
marg.| {g} Neque in domo manebat id est in ratione, seu in scientia. Prv. 27.c. Expellit hominem de domo stillicidium, fumus, litigiosa mulier. Prv. 7.b. Meretrix garrula et vaga quietis impatiens, nec valens in domo consistere pedibus suis.
marg.| {h} Sed in monumentis ut d oceret diabolus heresim, quod anime fiunt demones.
Numérotation du verset Lc. 8,moraliter 
marg.| {i} In monumentis id est in fetore malitie, vel cum peccatoribus. Bar. Quid est Israel, quod in terra inimicorum es: inveterasti in terra aliena, coinquinatus es cum mortuis, deputatus es etc. Psalmo 67. Qui educit vincantos in etc.
marg.| {k} Is, ut vidit Iesum, procidit ante illum invi tus non ex humilitate.
marg.| {l} Et exclamans coac tus, non spontanee.
marg.| {m} Voce magna dixit. Quid mihi et tibi est, Iesu fili Dei Altissimi ? quasi dicat: nulla concordia mei et tui, ideo non venisti pacifice. Hil. Non est voluntatis confessio, sed necessitatis extorsio, quia timet eius presentiam. Et in hac demonis confessione confunditur Arrius et Iudei. Arrius enim dicit Christum esse puram creaturam et diabolus Dei filium confitetur.
marg.| Item Iudei dicunt. In Beelzebud principe demoniorum eiicit demones et diabolus dicit, nihil sibi et illi commune. 2Cor. 6.d. Que conventio Christi ad Belial ? Et quoad hoc peiores sunt Arrius et Iudeus quam diabolus. In hoc autem notatur, quod superbus, vel peccator sciolus non vult recipere correctionem a prelato. Eccl. 21.b. Qui odit correctionem vestigium est peccatoris.
marg.| {n} Obsecro te, ne me torqueas. Forte ex presentia Christi sentiebat tormentum. Vel hoc erat ei, tormentum, cessare a lesione hominis et exire ab homine.
marg.| {o} Precipiebat enim spiritui immundo, ut exiret ab homine] Sed exeundo peccavit diabolus, ergo precepit, ut peccaret. Solutio: Non sequitur. Vel dic quod exire non est peccatum ei sed cum peccato.
Numérotation du verset Lc. 8,moraliter 
marg.| Moraliter Spiritus immundus, cui precepit ab homine exire est sapientia carnis sapientia mundi, sapientia vanitatis, que homines faciunt immundos, de quibus dicitur Iac. 3.d. Non est ista sapientia de sursum descendens, sed terrena etc. Apc. 16.a. Vidi de ore pseudo-prophetarum exire tres spiritus immundos in modum ranarum, sunt enim etc.
marg.| {p} Multis enim temporibus arripiebat illum id est diu fuerat in eo, ideo cum maiore difficultate exibat. Beda. Tanto facilius iugum diaboli rumpitur, quanto citius eius dominium evitatur. Ecclesiastici 5.b.b « Ne tardes converti ad Dominum et ne differas de die in diem ».
b Sir. 5, 8.
marg.| {q} Et vinciebatur catenis et compedibus custoditus ad litteram.
Numérotation du verset Lc. 8,mystice 
marg.| Mystice catene, quibus demoniacus erat ligatus, significant leges, quibus gentium populus utebatur. Habuit enim proprias leges, quibus ruptis effrenata libertate in quelibet scelera raptabantur. Dicit ergo.
marg.| {q} Et vinciebatur catenis preceptis.
marg.| {r} Et compedibus prohibitionibus custoditus.
marg.| {s} Et ruptis vinculis preceptorum et prohibitionum. Ier. 5.g. Ecce hi simul confregerunt iugum, ruperunt vincula.
marg.| $allegorice
marg.| {t} Agebatur a demonio in deserto . Allegorice. Ambrosius. In loca spiritualium virtutum infecunda, sicut profugus a lege, discretus a prophetis, remotus a gratia. In talem locum libenter ducit diabolus. Dt. 32.b. Invenit eum in loco horroris et vaste solitudinis. {6. 180ra}{a}   Interrogavit autem etc. Unus demoniacus, ille, scilicet de quo agit Lucas, quia erat celebrioris fame, gravius vexabatur et demon vexans eum rogabat Dominum, ut non torqueret eum. Dominus exaudita petitione eius querit ab eo, quod sit nomen eius. Querit autem non quasi ignorans, sed quia in prefato demoniaco noverat esse multitudinem demonum, vult extorquere ab eo confessionem multitudinis, ut audita liberatione demoniaci ab obsessione tante multitudinis, maior appareat virtus liberantis. Unde dicit. Interrogavit autem illum Iesus, dicens. Quod tibi nomen est ? At ille dixit, legio Non erat legio nomen diaboli, nec respondit diabolus interrogationi Domini, sed quasi dicat: frustra vis me eiicere, quia plures sumus et si unus exit, alii remanebunt. Quodammodo etiam arguit Dominum ex responsione sua, cum dicit, legio quasi dicat: legio sumus, id est multi sumus et multitudinis non est querendum nomen.
marg.| {c} Quia intraverant demonia multa in eum . Verba sunt Evangeliste, quasi dicat: Evangelista, ideo dicit, legio sumus. Quia etc. Similiter confessor genus et nomen peccati debet inquirere a peccatore, non primo nominare, ne forte addisceret, quod prius nesciebat. In quo arguuntur quidam confessores, qui dicunt confitentibus, fecisti hoc peccatum, vel illud et nimis inquirentes quandoque faciunt novos peccatores, quos debebant facere novos homines. Dt. 24.b. Cum repetes a proximo tuo rem aliquam, quam debet tibi, non ingredieris domum eius, ut pignus auferas, sed stabis foris et ille proferet tibi, quod habuerit.
marg.| {b} At ille dixit, legio Simi liter respondit quidam, qui postea factus episcopus, cuidam, qui querebat ab eo, quot prebendas haberet et in quot Ecclesiis esset beneficiatus et respondit, quid vultis: Legio mihi nomen est. Multi possunt adhuc respondere similiter. Apc. 13.d. Faciet omnes habere characterem bestie in manu dextera, aut in frontibus suis et ne quis posset emere, vel vendere, nisi habeat characterem nominis bestie, aut nomen, aut numerum nominis eius.
marg.| {c} Quia intraverunt multa Mult a demonia in uno homine sunt multa peccata in peccatore. Unde supra eodem a. de Magdalena, de qua exierant septem demonia. Glossa id est vitia universa, quibus plena fuerat. Sed cum multa demonia erant in uno solo homine, quare non fuerunt, in uno porco solo ? Responsio, Ut plus nocerent, intraverunt in multos porcos, sed plures in uno homine, ut magis torquerent. Vel quia unus diabolus non poterat expugnare hominem, ideo plures venerunt simul. Item multa demonia in uno homine sunt multe scientie, que ipsum faciunt insanire, sicut dixit Rex Agrippa Paulo. Act. 26.f. Sequitur.
marg.| {d} Et rogabant illum, ne imperaret illis, ut in abyssum irent Nove rant enim demones in secundo adventu Domini se mittendos in gehennam, nec noverant istam coniecturando, vel futura predivinando, sed ex testimoniis prophetarum. Za. 13.a. Spiritum immundum auferam de terra. 3Rg. 5.a. Non est Satan etc. Na. 1.d. Non adiiciet ultra, ut pertranseat in te Belial, universus interiit. Item videtur, quod demones se humiliaverunt Domino rogando ipsum. Contra Ps. 73. Superbia eorum, qui te oderunt, ascendit semper. Item Is. 14.d. Ascendam in celum etc. Ubi dicit Glossa quod adhuc idem sibi arrogat. Ergo numquam se humiliat aliquid rogando Dominum. Solutio. Ista rogatio non fuit nisi desiderium nocendi et exprobrandi hominibus, ex quo oriebatur timor amittendi potestatem hoc faciendi et descendendi in infernum, que duo exprimuntur hic per verbum rogandi.
marg.| {e} Erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium in monte Mc. 5. dicit porcos circa montem fuisse. Augustinus. De tanto grege alii in monte, alii circa montem. Erant enim duo millia, ut dicit Marcus.
marg.| {f} Et rogabant eum, ut permitteret eis in illos ingredi Non ergo poterant nocere porcis nisi permissi, multo fortius, nec hominibus possunt nocere sua potestate. Unde Is. 50.g. dicunt demones homini: Incurvare, ut transeamus. Hieronymus: Non est timendus hostis, qui non potest vincere nisi volentem. Beda. Nisi, qui more porci vixerit, diabolus in eum potestatem non accipit, nisi forte ad tentandum, ut dicit Ambrosius. ut patet in Iob. Item nota quod non nisi premissa petitione permittit Dominus demones in porcos ingredi, in quo significatur, quod neminem {6. 180rb} damnat, nisi ipse prius meruerit et Dominum ad sui damnationem provocaverit. Unde habes, de primis parentibus et manibus et pedibus sibi mortem accerserunt. Sap. 1.d. Multi dicunt Prelato, sicut diabolus dixit Domino. Si tu eiicis nos a demoniaco, ibimus in porcos, id est si tu auferas a nobis fornicariam, erimus adulteri, vel forte peiores. Si auferas negotiationes, erimus usurarii, quasi necesse sit ipsos esse malos et nihil sit medium inter duo mala. Is. 24.c. Qui fugerit a facie formidinis cadet in foveam etc.
marg.| {g} Et permisit illos intr are in porcos. Chrysostomus: Quare fecit, quod demones rogaverunt ? Responsio. Non persuasus ab eis. Sed propter tria, primo, ut ostenderet hominis dignitatem, quia propter duos homines duo millia porcorum perire voluit. Hec ratio est Hieronymus Secunda est, quia domini porcorum meruerunt amittere porcos, quia nimis diligebant eos. Item ut porcorum perditio fieret dominis et aliis salutis occasio. Hec est ratio Bede. Damnificavit ergo dominus dominos porcorum, sed in temporalibus commodis pretulit hominum commodum, quod ex precipitatione porcorum in mare secutum est. Pastores enim nuntiabant hominibus civitatis et audito miraculo multi crediderunt.
marg.| {h} Exierunt ergo demonia ab homine et intraverunt in porcos Chrysostomus: Qui porcini sunt homines ab actionibus demonum facile capiuntur.
marg.| {i} Et impetu ]   abii t grex,   porcorum perpreceps id est valde preceps, ut sit una dictio, vel possunt esse due dictiones.
marg.| {k} In stagnum et suffocatus est id est submersus. Ambrosius. dicit per porcos significari homines lutulentis actibus deditos, id est luxuriosos, in quo demones maxime recipiunt potestatem propter peccati utilitatem et quanto peccatum vilius est, tanto diabolo gratius est. Unde Iob. 40.c. dicitur de Behemoth. Sub umbra dormit in secreto calami in locis humentibus. Et merito per porcos significantur luxuriosi. Porci enim non delectantur, nec quiescunt nisi in luto et sic luxuriosi. Unde 2Pt. 2.d. Contigit illis illud veri proverbii. Canis reversus ad vomitum et sus lota in volutabro luti. Prv. 11.g. Circulus aureus in naribus suis, mulier pulchra et fatua. Quia sicut sus in lutum figeret circulum aureum, si haberet in naribus, ita luxuriosus pulchritudinem, quam Deus dedit ei, figit in lutum luxurie et de dono Dei Deum infestat. Unde Ez. 16.b. Perfecta eras in decore meo, quem posueram super te et habens fiduciam in pulchritudine tua fornicata es in nomine tuo.
marg.| Sunt autem tria genera porcorum. Sunt enim porci domestici, porci silvestres, qui vocantur apri, porci spinosi.
Porci domestici sunt publici fornicarii.
Porci silvestres, qui de die latent in silva et de nocte exeunt, sunt sacerdotes fornicarii et hypocrite, qui in die latent, sed nocte faciunt, que non conveniunt. Io. 3.c. Qui male agit, odit lucem et non venit ad lucem, ut non arguantur opera eius. Eph. 5.c. Nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum. Que enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est dicere.
Porci spinosi sunt Sodomite, qui ex obliquo ex se sagittas detractionis emittunt, contra canes, qui insequuntur eos, id est contra predicatores. Ps. 57. Alienati sunt peccatores a vulva, erraverunt ab utero, locuti sunt falsa. Et ideo, quia pauci sunt, qui velint sustinere detractiones, pauci sunt, qui hoc vitium persequantur, quod inter omnia magis displicet Deo. Unde Augustinus. Quia propter hoc vitium quasi erubescens filius Dei humanam naturam, fere desiit assumere ipsam. Gn. 18.c. Clamor Sodomorum et Gomorrheorum multiplicatus est et peccatum eorum aggravatum est nimis, descendam etc. Ubi dicit Gregorius. Quanta enormitas vitii, que scientem omnia dubitare coegit.
prol.| {6. 180va} Δ Secundum leges falsi monetarii morte plectuntur. Ergo et tales, qui monetam summi regis fallant. Relinquunt enim fabricam naturalem maris in feminam, que est coniunctio naturalis. Unde Gn. 1.d. Masculum et feminam etc. et benedixit eis, dicens. Crescite et multiplicamini. Isti autem se invicem turpiter abutentes, genus humanum, quantum in ipsis est, diminuunt: et ideo e contrario sunt maledicti. Gn. 49.a. dicitur. Rub. Effusus es sicut aqua, non crescas. Lv. 18.d. Cum masculo non commiscearis coitu femineo, quia abominatio est. Lam. 5.c. Adolescentibus impudice abusi sunt etc. Iustinian. Si vir nubat in virum, insurgant leges, armentur iura, ultore gladio feriantur. Gn. 19.c. Pluit Dominus super Sodomam et Gomorrham sulphur et ignem a Domino de celo. Istud peccatum maxime assimilatur gehenne. Nam in gehenna tria sunt, scilicet odor fetoris, vermis rodens, flamma urens. Sic et hoc peccatum fetet per infamiam, rodit per cauteriatam conscientiam, urit per malam concupiscentiam. Unde Ps. 10. Ignis, sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum. Rm. 1.d. Tradidit illos Deus in passiones ignominie. Nam femine eorum etc.
prol.| Dicit ergo.
marg.| {i} Et impetu. Origenes : Virtus lenta, vitium preceps.
marg.| Abiit grex porc orum, id est luxuriosorum, qui sicut porci adinvicem congregantur, ut faciant, que non conveniunt, sicut dicitur Rm. 2.d.
marg.| {l} Perpreceps null o ordine observato, ideo ibunt, immo precipitabuntur in locum, ubi nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat.
marg.| {m} In stagnum id est in infernum. Apc. 20.d. Qui non est inventus in libro vite spiritus, missus est in stagnum ignis.
marg.| {n} Et suffocatus est morte
marg.| Θ subita
marg.| Θ subita corruens.
marg.| {a} Quod, ut viderunt factum, qui pascebant porc os fugerunt pastores, scilicet et nuntiaverunt in civitatem et in villas Sic hodie multi pastores, id est Prelati fugiunt a Iesu per malam vitam et tamen nuntiant predicando et docendo. Mt. 23.a. Super cathedram Moysi etc.
marg.| {b} Exierunt autem videre, quod factum est Exie runt, inquam, de civitate et de villis, in quibus pastores fugientes nuntiaverunt.
marg.| Sic multi etiam ad predicationem malorum convertuntur ad penitentiam et veniunt ad Iesum, id est ad salutem. Et ideo recte comparantur campane, que alios ad Ecclesiam vocando, ipse numquam intrat, sed magis vocando consumitur. Unde 1Cor. 13.a. Si linguis hominum loquar et Angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut es sonans, aut cymbalum tinniens.
Numérotation du verset Lc. 8,35 
mystice
marg.| {c} Et venerunt ad Iesum et invenerunt hominem ] mystice id est penitentem.
marg.| {d} Sedentem per humilitatem et sui considerationem.
marg.| {e} A quo demonia id est peccata.
marg.| {f} Exierant, vestitum virtutum vestimentis.
marg.| {g} Ac sana mente per fidem. Act. 15.b. Fide purificans corda eorum.
marg.| {h} Ad pedes eius Dt. 33.a. Qui appropinquant pedibus eius. Similiter Magdalena curata sedebat ad pedes eius, Infra 10.g.
marg.| {i} Et timuerunt timo re admirationis.
marg.| {k} Nuntiaverunt autem illis et qui viderant quomodo sanus factus esset a legione Tale s congrue possunt nuntiare, quia de visis fertur testimonium, non tantum de auditis. Act. 4.d. Non possumus, que vidimus et audivimus, non loqui. Heu modo loquuntur multi, que nec audierunt, nec viderunt. 1Io. 1.a. Quod audivimus et vidimus oculis nostris, quod perspeximus etc. Dominus etiam dicit Io. 3.b. Nos, quod scimus loquimur et quod vidimus testamur, quasi dicat: alii non sic.
marg.| {l} Et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gerasenorum, ut discederet ab ipsis, quia timore magno tenebantur Vel reverentie seipsos reputantes indignos eius presentia, ut Petrus sup. 5.b. Exi a me, Domine, quia etc. Et sicut vidua 3Rg. 17.d. Numquid venisti ad me, ut rememorarentur iniquitates mee et interficeres filium meum ? Vel timore mundano, timentes, ne sicut in porcis damnificaverat eos, ita in aliis rebus damnificaret. Iob. 21.b. Qui dixerunt Deo, recede a nobis, scientiam viarum tuarum nolumus. Hoc dicunt multi Deo, non in se, sed in suis membris, que fugant a se. Mt. 15.d. Quod uni ex minimis meis fecistis etc.
marg.| {m} {6. 180vb} Ipse autem ascendens navim ]   reve rsus est. Chrysostomus: Reliquit eis pastores, doctores, scilicet porcorum et curatos.
marg.| {n} Reversus est ]   supp le in Iudeam, acquiescens precibus eorum.
marg.| Sed quare fecit hoc Dominus, cum infirmi, id est peccatores erant et ita Medico indigebant, sicut ipsemet Dominus dicit Mt. 9.a. et sup. 5.f. Non egent, qui sani sunt medico, sed, qui male habent ? Sed dicimus, quod propter tria acquievit eis. Primo, quia si remansisset, non acquiescerent ei et peiores efficerentur et pepercit eis. Secundo, ut pluribus locis predicaret et misertus est aliis.
marg.| Tertio, ut exemplum daret predicatoribus, ut quando non proficiunt in uno loco, transeant ad alia loca. Allegorice. Transitus Domini de Galilea in terram Gerasenorum, significat transitum Domini primum de Iudeis ad gentes.
marg.| Tunc enim transit Dominus, de Iudeis ad gentes de terra nativitatis in terram alienam. Reditus autem Domini de terra Gerasenorum in Galileam, significat reditum fidei de gentibus ad Iudeos in fine, postquam intraverit plenitudo gentium. Unde Is. 20.e. Si fuerit populus meus etc.
marg.| {o} Et rogabat illum scilicet Iesum, vir, a quo demonia exierant, ut cum eo esset. Dimisit autem eum Iesus, dicens, redi in domum tuam et narra, quanta tibi fecerit Deus Sed quare non voluit Dominus, ut veniret secum.
marg.| Similiter Mt. 8.c. repulit quendam, qui volebat eum sequi ? Respondeo. Illum de Mattheo repulit, quia volebat eum causa cupiditatis sequi. Unde Dominus dixit ei: Vulpes foveas habent et volucres celi nidos, id est dolositas latet in te et elatio nidum suum fecit in corde suo, filius autem hominis non habet in te, ubi caput suum reclinet. Isti autem non concessit, ut eum sequeretur, triplici ex causa.
marg.| Prima, ut iactantiam vitari doceret, quia si curatos circumduceret secum, videretur captare favorem humanum.
marg.| Secunda, ut ille compatriotis suis infidelibus exemplum credendi preberet.
marg.| Tertia, quia plus poterat proficere predicando aliis, quam Christum sequendo. Unde dictum est. Narra, quanta tibi fecerit Deus Sic multi in principio conversionis sue statim vellent cum Domino esse. Vel per carnis dissolutionem cum Paulo. Phil. 1.d. Desiderium habens dissolvi et esse cum Christo. Vel per contemplationem cum Petro. Mt. 17.a. Bonum est nos hic esse, faciamus tria tabernacula. Sed Dominus dicit ei.
marg.| {p} Redi in domum tuam id est inquire conscientiam tuam et considera fragilitatem tuam.
marg.| {q} Et ]   post ea,   narra pred icando aliis.   Quanta tibi fecerit Deus a pe ccatis liberando, scientiam conferendo. Ps. 50. Redde mihi letitiam salutaris tui et spiritu principali confirma me et sic docebo iniquos vias tuas. Sequitur.
marg.| {r} Et abiit per universam civitatem predicans quanta illi fecisset Iesus In q uo patet eius obedientia et fidelitas, quia honorem Dei et aliorum utilitatem querebat.
marg.| {s} Factum est autem ]   cum rediisset Iesus trans fretum ad Iudeam,   excepit illum turba Hoc est, quod in fine mundi multitudo Iudeorum, qui adhuc exspectant Messiam, per fidei confessionem recipiet Christum. Os. 4.b. Dies multos sedebunt filii Israel sine Rege et sine principe et sine sacerdotio et sine altari et post hec revertentur filii Israel et querent Dominum Deum suum.
marg.| Sic predicatorem, si post sanationem suam rediret in domum suam et postea narraret predicando beneficia Dei, multa turba reciperet.
marg.| {t} Erant enim omnes exspectantes eum Gn. 22.a. exspectate hic {6. 181ra} cum asino.
marg.| {b} Et Ecce venit vir Post reditum Domini in Galileam addit Lc. de suscitatione filie Archisynagogi et in medio de sanatione mulieris Hemorrhoisse. Et quamvis hec forte non sibi continuentur, eleganter sibi continuantur quantum ad mysterium. Lc. autem potius querit continuationem mysterii, quam historie. Quia ergo hec mysteria confinia sunt, eleganter continuavit ea Lucas. Dicit ergo. Et ecce venit vir cui nomen Iairus et ipse princeps Synagoge erat Hic nominatur Iairus, cuius filia sananda erat. Similiter Io. 11.f. nominatur Lazarus suscitatus. Et alias Lazarus mendicus, infra 16.e. sed dives non nominatur. Similiter, sup. eod. d. non nominatur demoniacus sanatus. Quare hoc ? Solutio: Potest dici, quod per illos, qui nominantur in sacra Scriptura, significantur cause, propter quas homo est nominabilis. Per illos vero, qui non nominantur, significantur cause, propter quas homo non est nominandus. Vel potest dici, quod ideo quidam nominantur et quidam non, ut ostendatur semper causa spiritualis subesse, quare sic fiat. Nihil enim fit, vel dicitur, maxime in Evangelio sine causa. Hic autem Iairus nominatur, quia maximus erat inter doctores Iudeorum et magnum exemplum fuit aliis sua conversione.
marg.| {f} Et cecidit ad pedes Iesus, rogans eum ut intraret in domum eius Chrysostomus: Quid, si non intraret ? Chrysostomus Sensibilibus rebus indigent, qui grossius dispositi sunt.
marg.| {h} Quia filia unica erat illi fere annorum duodecim Quia unica, ideo magis diligebat eam, unde et magis dolebat de infirmitate eius.
marg.| {k} Et hec moriebatur ] id est laborabat ad mortem. Mt. 9.c. dicit. Filia mea modo defuncta est. Sed non est contrarium, quia pro diversis temporibus loquuntur Mt. et alii duo. Mattheus loquitur ex tempore, quo Iairus venit ad Dominum, alii pro tempore, quo recessit a domo sua, quando adhuc vivebat filia, sed in extremis erat. Unde voluit, ut si mortua esset, suscitaret eam, si nondum mortua, sanaret illam.
Numérotation du verset Lc. 8,mystice 
marg.| . Iairus significat Prelatum Ecclesie. Tum propter officii dignitatem. Erat enim princeps Synagoge. Tum propter nominis interpretationem. Interpretatur enim illuminatus vel illuminans. Et Prelatus prius debet esse illuminatus a Deo per gratiam et intelligentiam et postea illuminans alios per doctrinam et bonam vitam. Unde Prelatis dicitur Mt. 5.b. Vos estis sal terre et vos estis lux mundi. Et in Ps. 75. Illuminans tu mirabiliter a montibus eternis. Filia eius, plebs subdita. Eccl. 7.c. Filie tibi sunt, serva corpus illarum. Et infra parum. Trade filiam tuam et grande opus fecisti et homini sensato da illam. Bene docetur in hac auctoritate Prelatus, cui debeat dare parochias suas et quod non debet vendere, nec retinere, sed dare. Sed quid fecit Iairus ? Moriente filia ivit ad Iesum, cecidit ad pedes eius, rogavit pro illa, ut sanaret eam. Sic Prelatus pro quolibet subdito infirmante, vel moriente, vel mortuo, debet orare humiliter et perseveranter et sine dubio impetrabit. Unde infra 11.a. Quis vestrum habebit amicum et ibit ad illum media nocte etc. Et sequitur. Amen dico vobis, si perseveraverit pulsans, surget et dabit ei quotquot habet necessarios. Amicus iste est Christus, ad quem debet ire Prelatus, cum amicus, id est subditus venit ad eum de via, id est cum venit ad notitiam eius peccatum subditi. Et debet petere tres panes, id est triplicem gratiam, scilicet operantem, cooperantem et perseverantem. Operantem, que iustificat, cooperantem que adiuvat, perseverantem, que consummat. Vel per tres panes, veniam, gratiam et gloriam. Vel per tres panes, veniam peccatorum, notitiam credendorum, gratiam faciendorum. Sic Moyses cum peccasset populus suus perseveranter oravit pro ipso. Unde Ex. 22.g. Obsecro, Domine, peccavit populus iste peccatum magnum, feceruntque sibi deos aureos, aut dimitte illis hanc noxam, aut si non facis, dele me de libro tuo, quem scripsisti. Sic Dn. 6.d. Avertatur obsecro, Domine, ira tua etc. Sic Paul. Rm. 9.a. Tristitia mihi magna est et continuus dolor cordi meo: optabam enim etc. Modo autem libere peccat populus et misere moritur et non curat Prelatus. Unde Is. 57.a. Iustus perit etc.
marg.| Beatus Bernardus.: Cadit asina etc.
marg.| {6. 181rb} Item Is. 64.c. dicit populus contra Prelatum. Iniquitates nostre quasi ventus abstulerunt nos et non est, qui invocet nomen tuum, qui consurgat et teneat te. Recte ergo dicitur hic.
marg.| {a} Erant enim omnes exspectantes eum id est Iesum, id est salutem.
marg.| {b} Et ecce admi rativum et demonstrativum ad oculum.
marg.| {c} Vir non puer, non mulier, non adulter, non miraculosus, sed vir tempore, coniugio, sexu, virtute vir esto. Is. 4.a. In die illa apprehendent septem mulieres virum unum, id est septem virtutes, scilicet paupertas, mansuetudo, luctus, iustitia, misericordia, munditia, pax. Vel universitas angustiarum et dolor pro se et pro suis. Is. 53.a. Desideravimus eum despectum et novissimum virorum, virum dolorum et scientem infirmitatem. Talem Prelatum desiderant subditi, quia talis bene scit compati et affectu et effectu. Talis erat Paulus. Cor. 11.f. In labore et erumna, in vigiliis multis etc.
marg.| {d} Cui nomen Iairus id est illuminatus et illuminans. Hoc debet esse nomen Prelati, quia nominabilis debet esse in vita et doctrina. Ex. 33.d. Invenisti gratiam coram me et teipsum novi ex nomine.
marg.| Item Ex. 35.d. Vocavit Dominus ex nomine Beseleel etc.
marg.| {e} Et princeps Synagoge erat id est Ecclesie. Et merito. Talis enim debet preesse Ecclesie, non pueri vel idiote. Sed heu temporibus nostris impleta est prophetia Is. 3.a. Auferet Dominus a Hierusalem et Iuda validum et fortem etc. Et infra. Dabo pueros principes eorum etc.
marg.| {f} Et cecidit ad pedes eius In h oc notatur humilitas et contemplatio boni Prelati, qui cadens per humilitatem, pedes Christi, id est divinitatem et humanitatem diligenter contemplatur. Dt. 33.a. Qui appropinquant pedibus eius accipient de doctrina eius. Et bene coniunguntur humilitas et contemplatio, quia virtus humilitatis aperit oculos contemplationi. Unde Nm. 24.c. Dixit auditor sermonum Dei, qui novit doctrinam Altissimi et visiones omnipotentis videt, qui cadens apertos habet oculos.
marg.| {g} Rogans eum, ut intraret domum eius id est Ecclesiam, sive Plebem sibi commissam. In quo notatur caritas et solicitudo prelati, qui diligenter rogat pro populo suo, optans ei Iesum, id est salutem eternam.
marg.| {h} Quia filia unica erat illi id est unica Ecclesia chara ut filia, non subiecta ut serva.
marg.| {i} Fere annorum duodecim et hec moriebatur In h oc notatur patientia Prelati, qui non statim in subditos peccantes fulminat, sed patienter ad penitentiam exspectat. Duodecima enim hora est ultima hora diei, Unde quod duodecimo anno moriebatur, significat peccatum usque ad senium. Is. 46.b. Usque ad senectam ego ipse et usque ad canos ego portabo.
Numérotation du verset Lc. 8,moraliter 
marg.| Iairus est spiritus illuminatus a gratia et illuminans totam animam. Ps. 4. Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine.
marg.| Item Ps. 118. Faciem tuam illumina etc. Glossa litter. Anima, est Christi imago et similitudo, sed diabolus quandoque carbone superscribit. Filia eius est caro. Eccl. 42.b. Super filiam luxuriosam confirma custodiam. Idc. 11.f. Heu me filia mi decepisti me et ipsa decepta es, aperui enim os meum et aliud facere non potero quin, scilicet immolem te Deo, quod fit ieiunando, vigilando, orando, manibus laborando, disciplinas recipiendo et huiusmodi. Hec filia infirmatur, cum ad peccandum sollicitatur. Tunc Iairus, id est spiritus, debet orare pro ipsa, que si mortua fuerit etiam suscitatur, si ille perseveraverit orans. Et bene dicitur esse duodecim annorum, quia tunc incipit caro moveri ad peccandum. Sequitur.
marg.| {l} Et contigit, dum iret, a turbis comprimebatur Iesu s comprimitur a quatuor turbis. Nam in Ecclesia comprimitur a turbis Hereticorum, tyrannorum, falsorum Christianorum.
marg.| Item in capitulis, a turbis Advocatorum, malorum Theologorum, nobilium Canonicorum.
marg.| Item in claustris, a turbis dissidentium fratrum, inobedientium, murmurantium. In corde comprimitur, a turbis malarum cogitationum, pravorum desideriorum, curarum temporalium, blasphemarium, iniquarum suggestionum, quas ingerunt demones invidentes nobis pacem pectoris, quam non habent. Sequitur.
marg.| {6. 181va}{a} Et mulier quedam erat in fluxu sanguinis etc.  Nota quod Dominus suscitaturus filiam archisynagogi in eundo sanat Hemorrhoissam, ut fidem faciat Iairo de filia sua suscitanda sicut Gabriel annuntiaturus Virginem parituram, pronuntiavit Elisabeth sterilem concepturam et parituram, ut partus sterilis esset argumentum partus virginis. De hac muliere dicit Eusebius in Ecclesiastica hist. lib. 7. quod postquam sanata est, fecit statuam ad imaginem Christi in curia sua, que vestem habebat et in veste fimbrias insculptas, ut viderat Christum habere et hanc habebat in magna reverentia. Contigit autem, quod herbe sub illa statua crescentes, que ante nullius virtutis erant, cum ad fimbrias statue attingerent, tante virtutis erant, ut multi infirmi inde sanarentur. Ambrosius. videtur velle, quod ista mulier fuit Martha soror Marie. Unde dicit in tractatu de Salomone. Christus largum sanguinis fluxum siccavit in Martha et demones expulit de Maria.
marg.| Allegorice. Filia Iairi est plebs Iudaica. Mulier Hemorrhoissa est Gentilitas, que dum Iesus predicaret Iudeis, occurrit ei per fidem et ante sanata est. Unde Beda. Dum ad sanandum puellam, id est Synagogam carne assumpta properat filius Dei, mulier, id est Ecclesia de gentibus congregata, que interiorum lapsu criminum deperibat, paratam aliis, preripit fide salutem. Et bene dicit, parata aliis, quia ad Iudeos specialiter venit. Unde Mt. 14.c. Non sum missus nisi ad oves, que perierunt domus Israel. Is. 9.b. Verbum misit Dominus in Iacob et cecidit in Israel. Ibi Glossa Misit Dominus verbum, id est filium in Iacob, id est in populum Iudeorum et cecidit in Israel, quia gentes eum receperunt. Recte autem annis duodecim dicitur passa, quot annorum erat puella, quia ex quo Synagoga cepit Deo famulari, cepit gentilitas idololatria maculari. Et parum ante. Hec mulier omnem substantiam suam mendicis erogavit, nec curari potuit, quia gentilitas vires naturalis ingenii in Philosophorum disciplinis expendit, qui recte vivendi precepta se dare hominibus promittebant, nec a peccatis poterant liberare. Sed ad tactum fimbrie Iesu est sanata, quia per fidem humanitatis Christi est a peccatis mundata.
Numérotation du verset Lc. 8,moraliter 
marg.| Mulier Hemorrhoissa est manifestus peccator. Puella in domo mortua est occultus peccator. Sanguis in corpore est peccatum in corde. Sanguinis fluxus est peccati actus. Lam. 1.g. Foris interficit gladius et domi mors similis est. Is. 59.b. Pedes eorum ad malum currunt et festinant, ut effundant sanguinem. Quid est ergo, quod prius sanatur Hemorrhoissa in publico, quam puella mortua in domo: nisi quod sepe facilius curantur peccatores aperti, quam occulti ? Unde Prv. 28.b. Qui abscondit scelera sua, non dirigetur, qui autem etc. Is. 47.a. Denuda turpitudi nem etc. Mi. 4.d. Venies usque in Babylonem et ibi liberaberis. Ps. 82. Imple facies eorum ignominia etc. Dicit ergo.
marg.| {a} Mulier quedam erat in fluxu sanguinis id est peccator aliquis in peccato manifesto.
marg.| {b} Ab annis duodecim id est longo tempore. Ecce duo, scilicet peccati manifestatio et peccandi consuetudo, quorum utrumque peccatum aggravat et tamen quia peccatum manifestum est, citius curatur. Is. 1.e. Si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur, id est si fuerint manifesta, cito sanabuntur. Vel duodecim annis, quia talis peccat contra Decalogum legis Moysi et contra legem nature et contra legem Evangelii. Is. 24.a. Transgressi sunt leges, mutaverunt ius, dissipaverunt fedus sempiternum.
marg.| {c} Que in medicos etc. Beda. Medicos dicit, sive falsos Theologos, sive Philosophos, legumque secularium doctores, qui multa de virtutibus promittunt, sed nullum animabus remedium conferunt. In hos medicos omnem substantiam suam expendit, qui vires naturales ingenii in studio Philosophorum et legum secularium consumit. Quibus dicitur Is. 55.a. Quare appenditis argentum vestrum non in panibus etc. Ier. 22.f. Omnes pastores tuos pascit ventus, id est vanitas Philosophorum, seu loquacitas legum. Os. 12.a. Ephraim pascit ventum. Hi significantur per filium iuniorem, qui omnem substantiam suam consumpsit cum meretricibus, id est Philosophis, {6. 181vb} et legibus vivendo luxuriose, cupiens implere ventrem suum de siliquis porcorum. Prv. 10.a. Qui nititur mendaciis, hic pascit ventos, idem sequitur aves volantes, id est volatiles et vanas rationes.
marg.| {d} Nec ab ullo potuit curari quia nec Philosophi, nec leges peccata curant, sed aggravant. Unde Mc. dicit 5.c. Deterius se habebat.
marg.| {e} Accessit retro id est consideravit vitam preteritam, quam expenderat in peccatis et in vanis et erubescens resiliit a peccato. Ier. 2.e. Vide vias tuas in convalle, scito, quid feceris etc.
marg.| {f} Et tetigit fimbriam vestimenti eius Vest imentum Christi est caro eius. Is. 63.a. Quis est iste, qui venit de Edom, id est de mundo, tinctis vestibus. Glossa id est membris corporeis sanguine tinctis in Cruce. Fimbria, que est finis vestimenti, est Passio Christi. Tangere ergo fimbriam vestimenti Christi, est credere et imitari passionem Christi et ex hoc tactu est omnis peccati curatio. Za. 8.d. In diebus illis apprehendent decem homines fimbriam viri Iudei dicentes, ibimus vobiscum, audivimus enim quoniam Deus vobiscum est. Nm. 15.d. Ut faciant sibi fimbrias per angulos quatuor palliorum ponentes in eis vittas.
marg.| Item vestimentum Domini est caritas perfecta. Fimbria vestimenti est aliquod mandatorum. Tangere ergo fimbriam vestimenti Domini, est aliquod mandatorum etiam minimum adimplere. Et hoc etiam narrat Mt. 5.c. Qui fecerit unum de mandatis istis minimis et docuerit, hic magnus vocabitur in regno celorum. Unde et hic sequitur.
marg.| {g} Et confestim stetit fluxus sanguinis eius id est cessavit peccatum. Est autem duplex fluxus sanguinis. Unus menstrualis, per quem significatur peccatum ex infirmitate, de quo Lv. 15.c. Mulier, que redeunte mense patitur fluxum sanguinis, septem diebus separabitur et immunda erit usque ad vesperum. Alius est continuus, per quem significatur peccatum ex certa malitia. De quo Lv. 15.d. Mulier, que sanguine fluere non cessat, quamdiu huic passioni subiacebit, immunda erit. Ier. 2.e. Omnes, qui querunt eam, in menstruis invenient. Sequitur.
marg.| {h} Et ait Iesus. Quis est, qui me tetigit ? Non querit Dominus, quis eum tetigerit, eo ut ipsum aliquid lateat, sed ut ad eius interrogationem mulier ipsa se confiteatur tetigisse, ut quanta sit eius fides evidentius appareat.
marg.| {i} Negantibus autem omnibus id est omnibus dicentibus se non tetigisse eum.
marg.| {k} Dixit Petrus et qui cum illo erant, preceptor, turbe te comprimunt et affligunt quas i multi sunt, qui tetigerunt et dicis: Quis me tetigit. Nota, licet Petrus non intelligat mysterium, verba tamen eius congruunt mysterio. Nam turbe, que non tangunt, sed comprimunt, sunt Heretici, turbarum nomine merito designati, quia sunt mentis cecitate turbati, qui heresibus et scandalis Dominum comprimunt, dum unitatem Ecclesie scindunt. Catholici tangunt, non comprimunt, quia non eorum vita gravatur, sicut vita infidelium. Heretici ergo, qui comprimunt tangentes malo tactu, non tangunt bono tactu, sicut videntes, id est qui videntur videre, non vident et audientes non audiunt, ut dicitur Is. 6.c. Unde Marie dicitur Io. 20.d. Noli me tangere tactu corporali, quo etiam indigna es, quia non tangis me tactu spirituali, id est tactu fidei, nondum enim ascendi ad patrem meum, supple in corde tuo.
marg.| {l} Et dixit Iesus. Tetigit me aliquis, nam et ego novi virtutem de me exisse id est effectum virtutis, scilicet sanationem. Hec virtus recte dicitur a Christo exiisse, non ex illa, quia ex sola misericordia sua sanat Dominus infirmitates nostras, non ex meritis nostris. Unde ad Titum 3.b. Non ex operibus iustitie, que fecimus nos etc. Vel sic.
marg.| {m} Aliquis me tetigit quas i de tactu corporis non quero, sed tactu fidei. Nam etc. Simile Io. 11.b. Lazarus amicus noster dormit, sed vado, ut a somno excitem eum. Dixerunt ergo ei discipuli eius, Domine, si dormit, salvus erit. Dixerat autem Iesus de morte eius, illi autem putaverunt, quod de dormitione somni diceret.
marg.| {n} Nam et ego Vere tetigit me aliquis tactu fidei. Nam et ego, ad tactum quendam spiritualem.
marg.| {o} Novi virtutem supp le Spiritus sancti.
marg.| {p} De me exiisse id est miraculosam operationem factam per Spiritum {6. 182ra} sanctum, quasi ad tactum mulieris spiritualem novi me operatum esse in spiritu anime sanationem, quia iam sanata est interius per fidem et corporaliter a fluxu sanguinis.
marg.| {a} Videns autem etc.   eum. Sed quomodo vidit hoc mulier ? Respondeo, quia respexit eam Iesus et dixit ei: Confide, filia, fides tua te salvam fecit, sicut dicit Mt.
marg.| {b} Tremens venit et procidit ante pedes eius Ex v erecundia et reverentia timuit, ex fide venit, ex humilitate procidit.
marg.| {c} Et ob quam etc. id est morbum coram omnibus propalavit. Et ita quatuor notantur, que requiruntur in vere penitente, scilicet timor, fides, humilitas, confessio. Timor peccatum fugat, fides cor purificat, humilitas Deo reconciliat, confessio Deum glorificat. De primo Eccl. 1.c. Timor Domini expellit peccatum. De secundo. Act. 15.b. Fide purificans corda. De tertio. Iacob 4.b. Deus humilibus dat gratiam. De quarto Iosue 7.c. Fili, da gloriam Domino Deo et confitere, atque indica mihi, quid feceris.
marg.| {d} Coram omni populo Chrysostomus: Cur non permisit eam latere, ne videretur gloriari. Propter quinque:
marg.| Primo solvit timorem, ne furti se arguat.
marg.| Secundo, commendat fidem.
marg.| Tertio, publicat fidem eius alteris. Si latenter recessisset, his laudibus caruisset.
marg.| Quarto, ostendit, se scire omnia.
marg.| Quinto, confortat Archisynagogum, ideo et morem captat, sicut Io. 11.
marg.| {e} Et quemadmodum etc.  Sed quomodo scivit hoc mulier tam cito, cum huiusmodi morbus aliquando cesset ad tempus ? Respondeo, quod sensit se roboratam et levem, quasi numquam fuisset infirma, quod non potuit facere cessatio temporalis, vel etiam curatio naturalis, sed tantum miraculosa sive gratuita.
marg.| {f} At ipse dixit illi, filia Beda., per fidem.
marg.| {g} Fides tua te salvam fecit Chrysostomus: Fides filiam fecit.
marg.| {h} Vade in pace Idem dixit supra 7.g. Magdalene sanate. Simile. Ioannis 8.b. Vade et iam amplius noli peccare.
marg.| {i} Adhuc illo loquente, venit quidam de d omo Iairi ad ipsum, qui erat cum Domino.
marg.| {k} Principem Synagoge, dicens ei, quia mortua est filia tua noli vexare illum ] $mystice
marg.| Mystice. Iste nuntius significat omnes illos, qui credunt Iudeos a Deo destitutos, ut recuperari non possint. Ideo dicunt non esse orandum pro illis, ideo dicit: Noli vexare illum. Sed que impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum, Mt. 19.d. infra 18.e. Sic multi putant vexare Dominum frequenter orando, vel parum, vel numquam orant. Deum vero orationibus non fatigatur, sed peccatis. Is. 43.d. Servire me fecisti in peccatis tuis, prebuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis.
marg.| {l} Iesus autem audito hoc verbo, respondit patri puelle: Noli timere timo re diffidentie, sed, crede tantum et salva eris.
marg.| {m} Et cum venisset etc.  Hos tres similiter tantum elegit Dominus interesse sue transfigurationi. Mt. 17.a. Et orationi: Mt. 26.d. Et puelle suscitationi. Quare hoc ? Respondeo.
marg.| Primo propter eminentiam, quam habebant. Hec ratio est Chrysostomus: Unde et Hieronymus: dicit. In tribus vocatis ostenditur privilegium dignitatis eorum.
marg.| Secundo, ut tribus idoneis testibus mundus credat.
marg.| Item propter fidem Trinitatis. Hec est ratio Beda.
marg.| Tertio, quia per hos tres significantur omnes status electorum. Per Petrum clerici, per Iacobum laici, per Ioannem religiosi. Vel significantur per Petrum incipientes, per Iacobum proficientes, per Ioannem perfecti. Vel sicut dicunt alii, per Petrum, qui habuit uxorem significantur coniugati, per Iacobum continentes, per Ioannem Virgines.
marg.| {n} Et patrem etc.  Ambr . Quod paucos arbitros resurrectionis puelle accivit, significat, quod a paucis continuo credita est resurrectio eius, id est puelle, vel Christi.
Numérotation du verset Lc. 8,mystice 
marg.| {6. 182rb} Mystice autem quinque persone, que interfuerunt suscitationi puelle, scilicet Petrus, Iacobus, Ioannes, mater et pater puelle, significant quinque, que concurrunt in iustificatione peccatoris. Petrus fidem, Iacobus spem, Ioannes caritatem, pater sacerdotem, Mater Ecclesiam. Vel per Petrum significatur peccati cognitio, per Iacobum cordis contritio, per Ioannem gratie infusio, per patrem satisfactio, per matrem confessio. Per puellam vero mortuam recte significatur peccator. Et hoc quinque rationibus.
marg.| Prima, quia a Deo, qui est vita, separatur. Is. 59.a. Iniquitates vestre diviserunt inter vos et Deum vestrum. Os. 7.d. Ve eis, quia recesserunt a me.
marg.| Secunda, quia non sentit flagella Domini. Prv. 23.d. Traxerunt me et non sensi, verberaverunt me et non dolui.
marg.| Tertia que fetet per infamiam. Ioel. 2.e. Ascendet fetor eius et ascendet putredo eius, quia superbe egit. Io. 11.e. Domine, iam fetet, quatriduanus enim est in monumento, id est quatuor habens peccata, scilicet cordis, oris, operis, consuetudinis.
marg.| Quarta ratio est, quia vermibus conscientie roditur. 1Mcc. 2.g. Gloria peccatoris stercus et vermis. Ier. 2.d. Arguet te malitia tua. Sap. 17.c. Cum sit timida nequitia, data est in omnium condemnationem.
marg.| Quinta ratio est, quia sepelitur per contemptum, aut desperationem. Lam. 3.f. Lapsa est in lacum anima mea et posuerunt lapidem super me. Prv. 18.a. Peccator cum venerit in profundum peccatorum, contemnit.
marg.| {o} Flebant autem omnes et plangebant illam Domi nus cum paucis arbitris intravit domum Archisynagogi. Erant autem ibi plurimi flentes et plangentes super puellam defunctam, quos eliminavit, quia indigni erant videre miraculum, cum potius deriderent, quam crederent, Mt. 9.c. Eiecit tibicines etc. Invenit enim Dominus tibicines iuxta morem terre lamentabile carmen cantantes, quia Iudei in funeribus propinquorum multam adhibebant diligentiam et faciebant magnas expensas, ita quod, ut tradit Iosephus, multi depauperati sunt pro expensis funerum. Sed omnem turbam exclusit Dominus retinens tantum secum predictos quinque Eccl. 22.a. Supra mortuum plora, defecit enim lux eius et super fatuum plora, defecit enim sensu.
marg.| {p} At ille dixit: Nolite flere 1Th. 4.d. Non contristemini, sicut et ceteri, qui spem non habent.
marg.| {q} Non est mortua puella supp le mihi.
marg.| {r} Sed dormit mihi , id est eque facile possum eam a morte suscitare quasi a somno. Beda. Mortua quidem erat hominibus, qui suscitare non possunt, non Deo, cui anima vivit et caro suscitanda quiescit. Dormit. Chrysostomus Portus tranquillus est mors, plena enim malis est presens vita. Ps. 114. Convertere anima mea in requiem tuam, quia Dominus benefecit tibi. Deus beneficium vocat et tu luges ? Io. 11.b. Lazarus amicus noster dormit etc.
marg.| {s} Et deridebant eum Caus am subdit quare Dominus excluserit eos.
marg.| {t} Scientes quia mortua esset $moraliter
marg.| Sic mali derident bonos et divites huius mundi pauperes huius mundi. Iob. 12.a. Deridetur iusti simplicitas lampas contempta apud cogitationes divitum. Ier. 20.b. Factus sum in derisum tota die, omnes subsannant me. Et tamen licet Dominus derideretur, non tamen destitit a bono proposito, sic boni cum deridentur a malis, non debent desistere a bono proposito, vel bene incepto, quia per hoc eorum meritum duplicatur. Augustinus in libro Prosperi. Omnes, qui in Christo volunt pie vivere, necesse est, ut ab impiis et dissimilibus patiantur opprobria et despiciantur tamquam stulti et insani, qui presentia bona perdant et invisibilia, ac futura perquirant. Sed hec despectio et irrisio in ipsos impios retorquebitur, cum et abundantia eorum in egestate et superbia transierit in confusionem. Prv. 19.d. Parata sunt derisoribus iudicia et mallei percutientes stultorum corporibus.
marg.| {6. 182va} Δ {a} Ipse autem etc. id est puelle.
marg.| {b} Clamavit dicens: puella surge] Quare clamavit, maxime cum sit scriptum de illo. Is. 42.a. Non clamabit, neque accipiet personam etc. Respondeo. Ideo clamavit, ut ostenderet se propria virtute mortuam suscitare, non occulto maleficio. Similiter clamavit: Io. 11.f. in Lazari suscitatione. Significatur etiam in clamore miraculi magnitudo. Quod autem dicit Isaias. Non clamabit, intelligitur de clamore contentioso.
marg.| {c} Puella surge] Mc. 5.d. dicitur: Talitha cumi, quod interpretatur, puella surge. Quod autem ab Evangelista interpretatur: Tibi dico, forte non est de verbis Domini.
marg.| {d} Et reversus est etc.  ut h oc esset indicium vere suscitationis: Nam plerique magicis artibus suscitant mortuos ponendo quosdam characteres sub ascellis, id est scribendo quasdam litteras et faciunt ambulare et confabulari, sed non possunt facere, ut manducent. Iussit ergo illi dare manducare, ut dicit Ambrosius., ad testimonium vite, ut non phantasma, sed veritas crederetur.
Numérotation du verset Lc. 8,mystice 
marg.| {a} Ipse autem tenens manu m] Nota quod nisi Dominus teneat manum synagoge, ipsa non potest a morte resurgere, quia manus Iudeorum plene sunt sanguine. Ipsi enim dixerunt: Sanguinis eius super nos et super filios nostros, id est pena sanguinis Christi redundat in filios eorum.
Numérotation du verset Lc. 8,moraliter 
marg.| Merito tenet manum suscitando, quia propter opera manuum suarum fuerat mortuus peccator. Unde Ps. 9. In operibus manuum suarum comprehensus est peccator. Is. 1.d. Manus vestre sanguine plene sunt, id est peccato. Sed tangit Dominus manum, id est mundat opera et ita suscitat peccatorem. Ps. 72. Tenuisti manum dexteram meam etc. Ps. 143. Emitte manum tuam de alto etc. Mc. 5.c. Domine, veni et impone manum super eam, ut sana sit et vivat.
marg.| {e} Et iussit illi dare manducare Nota , revertentes ad Christum fide surgunt, in bonis operibus ambulant, celesti pane satiantur.
marg.| Primum est surgere, id est peccata dimittere, terrena despicere, celestia desiderare. Hec tria importat verbum surgendi. Eph. 5.d. Surge, qui dormis et exsurgere a mortuis.
marg.| Secundum est ambulare, bonis operibus insudare. Mt. 9.a. Surge et ambula.
marg.| Tertium est manducare panem doctrine, panem Eucharistie panem glorie. Primus panis reficit intellectum. Eccl. 5.a. Cibavit illum pane vite et intellectus. Secundus pascit affectum, Ps. 103. Panis cor hominis confirmet. Gn. 3.d. In sudore vultus tui vesceris pane tuo, id est in devotione mentis tue. Tertius vivificat, immo beatificat utrumque, id est intellectum et affectum: infra 14.d. Beatus qui manducabit panem istum. Hi sunt tres panes, quos petit amicus ab amico, id est vir iustus a Christo: infra 11.a. Amice, accommoda mihi tres panes. Sequitur {f}   Et stupuerunt stup ore admirationis.
marg.| {g} Parentes eius etc.  Prop ter duo, id est propter Mysterium et exemplum. Propter mysterium, quia secreta culpa secreta indiget penitentia. Eccl. 7.d. De negligentia tua purga te cum paucis. Et publica culpa, publica indiget penitentia 1Tim. 5.d. Peccantem coram omnibus argue etc. Item propter exemplum, ut in magnis factis doceat fugere gloriam. Eccl. 9.c. Non zeles gloriam etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Lc. Capitulum 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 15/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=57&chapitre=57_8)

Notes :