Capitulum 19

Numérotation du verset Lc. 19,1 

Et ingressus perambulabat Hiericho.
Numérotation du verset Lc. 19,2 

Et ecce vir nomine Zaccheus et hic erat princeps publicanorum et ipse dives,
Numérotation du verset Lc. 19,3 

et querebat videre Iesum quis esset et non1 poterat pre turba
1 non Rusch Weber] om. Li448@
quia statura pusillus erat.
Numérotation du verset Lc. 19,4 

Et precurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret illum
quia inde erat transiturus.
Numérotation du verset Lc. 19,5 

Et cum venisset ad locum suspiciens Iesus vidit illum et dixit ad eum: Zacchee,
festinans descende
quia hodie in domo tua oportet me manere.
Numérotation du verset Lc. 19,6 

Et confestim2 descendit et excepit illum gaudens.
2 confestim Rusch ] festinans Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 19,7 

Et cum viderent omnes, murmurabant, dicentes: Quia ad hominem peccatorem divertisset.
Numérotation du verset Lc. 19,8 

Stans autem Zaccheus dixit ad Iesum3: Ecce dimidium bonorum meorum, Domine4, do pauperibus et si quid aliquem defraudavi reddo quadruplum.
3 Iesum Catena Rusch ] Dominum Weber |
4 Domine Rusch Weber] om. Catena |
Numérotation du verset Lc. 19,9 

Ait Iesus ad eum: Quia hodie salus domui huic facta est eo quod et ipse sit
filius5 Abrahe.
5 sit filius Rusch ] inv. Li448@ Weber
Numérotation du verset Lc. 19,10 

Venit enim Filius hominis
querere et salvum facere quod perierat.
Numérotation du verset Lc. 19,11 

Hec illis audientibus adiiciens
dixit parabolam eo quod esset prope Hierusalem et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur.
Numérotation du verset Lc. 19,12 

Dixit ergo: Homo quidam nobilis abiit
in regionem longinquam
accipere sibi regnum et reverti.
Numérotation du verset Lc. 19,13 

Vocatis autem decem servis suis
dedit eis6 decem mnas et ait ad illos: Negotiamini dum venio.
6 eis Rusch ] illis Li448@ Weber
Numérotation du verset Lc. 19,14 

Cives autem eius oderant eum7.
7 eum Rusch ] illum Li448@ Weber
Et miserunt legationem post illum dicentes: Nolumus hunc regnare super nos.
Numérotation du verset Lc. 19,15 

Et factum est ut rediret accepto regno
et iussit vocari servos quibus dedit pecuniam ut sciret
quantum quisque negotiatus esset.
Numérotation du verset Lc. 19,16 

Venit autem primus dicens: Domine, mna tua decem mnas acquisivit.
Numérotation du verset Lc. 19,17 

Et ait illi: Euge bone serve, quia in modico fuisti fidelis8
8 fuisti fidelis Catena Rusch ] inv. Weber
eris potestatem habens supra decem civitates.
Numérotation du verset Lc. 19,18 

Et alter venit dicens:
Domine, mna tua fecit quinque mnas.
Numérotation du verset Lc. 19,19 

Et huic ait: Et tu esto supra quinque civitates.
Numérotation du verset Lc. 19,20 

Et alter9 venit
9 alter Rusch Weber ] tertius Catena
dicens: Domine, ecce mna tua quam habui repositam in sudario,
Numérotation du verset Lc. 19,21 

timui enim te quia homo austerus10 es.
10 austerus Catena Rusch ] austeris Weber
Tollis quod non posuisti et metis quod non seminasti.
Numérotation du verset Lc. 19,22 

Dicit ei: De ore tuo te iudico serve nequam.
Sciebas quod ego homo austerus11 sum tollens quod non posui et metens quod non seminavi.
11 homo austerus Rusch ] austerus homo Catena , austeris homo Weber
Numérotation du verset Lc. 19,23 

Et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam
et ego veniens cum usuris utique exegissem illud12?
12 illud Rusch Weber ] illam Catena
Numérotation du verset Lc. 19,24 

Et astantibus dixit: Auferte ab illo mnam et date illi qui decem mnas habet.
Numérotation du verset Lc. 19,25 

Et dixerunt ei13: Domine, habet decem mnas.
13 ei Rusch Weber] illi Catena
Numérotation du verset Lc. 19,26 

Dico autem vobis, quia omni14 habenti
14 omni Li448 Rusch Weber] om. Li448@
dabitur et abundabit15 ab eo autem qui non habet et quod habet
15 et abundabit Li448@ Rusch ] om. Li448 Weber
auferetur ab eo.
Numérotation du verset Lc. 19,27 

Verumtamen inimicos meos illos
qui noluerunt me regnare super se adducite huc et interficite ante me.
Numérotation du verset Lc. 19,28 

Et his dictis, precedebat ascendens16 Hierosolyma.
16 ascendens Catena Rusch ] + in Weber
Numérotation du verset Lc. 19,29 

Et factum est cum appropinquasset ad17 Bethphage et Bethania ad montem18 qui vocatur Oliveti
17 ad CorS1 (G.)] in CorS1 (al.) |
18 ad montem] in montem Cor3 (Gl.) |
misit duos discipulos suos
Numérotation du verset Lc. 19,30 

dicens: Ite in castellum quod contra vos19 est, in quod introeuntes invenietis
19 vos Catena Rusch ] om. Weber
pullum asine
alligatum
cui nemo umquam hominum sedit. Solvite illum
et adducite.
Numérotation du verset Lc. 19,31 

Et si quis vos interrogaverit: Quare solvitis? Sic dicetis ei: Quia Dominus operam eius desiderat.
Numérotation du verset Lc. 19,32 

Abierunt autem qui missi fuerant20 et invenerunt sicut dixit illis stantem pullum21.
20 fuerant Rusch ] erant Catena Weber |
21 stantem pullum Rusch Weber ] inv. Catena |
Numérotation du verset Lc. 19,33 

Solventibus autem illis pullum
dixerunt domini eius ad illos: Quid solvitis pullum?
Numérotation du verset Lc. 19,34 

At illi dixerunt: Quia Dominus eum necessarium habet.
Numérotation du verset Lc. 19,35 

Et duxerunt illum ad Iesum et iactantes vestimenta sua supra pullum imposuerunt Iesum.
Numérotation du verset Lc. 19,36 

Eunte22 autem illo substernebant
22 Eunte Rusch Weber ] Exeunte Catena
vestimenta sua in via
Numérotation du verset Lc. 19,37 

et cum appropinquaret iam ad descensum montis Oliveti,
ceperunt omnes turbe descendentium23 gaudentes laudare Deum
23 descendentium Li448@ Rusch ] descen. Li448 , discentium Weber
voce magna super omnibus
quas viderant virtutibus
Numérotation du verset Lc. 19,38 

dicentes: Benedictus
qui venit rex in nomine Domini,
pax in celo et gloria in excelsis.
Numérotation du verset Lc. 19,39 

Et quidam Phariseorum de turbis dixerunt ad illum: Magister, increpa discipulos tuos.
Numérotation du verset Lc. 19,40 

Quibus ipse ait: Dico vobis quia si hi tacuerint lapides clamabunt.
Numérotation du verset Lc. 19,41 

Et ut appropinquavit videns civitatem flevit super illam dicens:
Numérotation du verset Lc. 19,42 

Quia si cognovisses et tu
et quidem in hac die tua que ad pacem tibi,
nunc autem24 abscondita sunt ab oculis tuis.
24 autem Li448 Rusch Weber] om. Li448@
Numérotation du verset Lc. 19,43 

Quia venient dies in te
et circumdabunt te inimici tui
vallo et circumdabunt te et coangustabunt te undique
Numérotation du verset Lc. 19,44 

et25 ad terram prosternent te et filios qui in te sunt et non relinquent in te lapidem super lapidem, eo quod non cognoveris tempus visitationis tue.
25 et Catena Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Lc. 19,45 

Et ingressus in templum cepit eicere vendentes26 et ementes
26 vendentes Rusch ] + in illo Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 19,46 

dicens27: Scriptum esta quia domus mea domus orationis est, vos autem
0 Cf. Is. 56, 7.
27 dicens Rusch ] + illis Catena Weber
fecistis illam28 speluncam latronumb.
0 Cf. Ier. 7, 11.
28 illam Rusch Weber ] eam Catena
Numérotation du verset Lc. 19,47 

Erat29 docens quotidie in templo.
29 Erat Rusch ] et praem. Catena Weber
Principes autem sacerdotum et scribe et principes plebis querebant illum perdere
Numérotation du verset Lc. 19,48 

et non inveniebant quid facerent illi. Omnis enim populus suspensus erat audiens illum.

Capitulum 19

Numérotation du verset Lc. 19,1 
marg.| {6. 243va} Et ingressus etc.  Hist oria continuatur, ut patet. Continentia vero talis est. Tres sunt partes in prima ostenditur, quod camelum transire per foramen acus, id est habentem divitias intrare in regnum celorum, est possibile apud Deum, licet impossibile sit apud homines, per exemplum Zachei, qui recepto Domino in domo sua, divitias male acquisitas restituit et residuum in eleemosynas dedit et ita camelus gibbum deposuit. In secunda parte ostenditur per parabolam nobilis et servorum plus placere Deo penitentia peccatorum, quam iustitia superborum, ibi Hec illis audientibus In tertia parte agitur de ascensu Christi in Hierusalem super asinam, quam sibi duo discipuli de itinere missi adduxerunt et de eiectione ementium et vendentium de templo, ibi Et his dictis etc. In prima igitur parte huius divites ad restitutionem et penitentiam invitantur, exemplo Zachei, qui iustus consilio, vel iustificatus festinans interpretatur. Nam qui consilio Domini credit, festinat iustificari. Ecclesiastici 5.b.a « Non tardes converti ad Dominum et ne differas de die in diem ».
a Sir. 5, 8.
marg.| Dicit ergo:{a} Et ingressus perambulabat. In greco : transibat.
marg.| {b} Iericho id est per Iericho ambulabat. Est autem Iericho urbs, quam Iordane transgresso subverterunt Iudei, Ios. 6.d. Rege eius interfecto. Pro qua extruxit aliam Ahiel de Bethel 3Rg. 16.g. quam Dominus sua presentia, ut hic dicitur, illustravit, quam etiam postea Romani subverterunt. Pro qua etiam edificata est tertia, que usque hodie manet, ubi utriusque urbis destructe vestigia cernuntur et significat mundum, quem perambulavit Dominus, ut et tu perambules, non adhereas per amorem. Is. 52.d. Recedite, recedite, exite inde, pollutum nolite tangere, exite de medio eius. Si ita facerent salvatores, id est Prelati et predicatores mundi, divites sequerentur eos. Unde Is. 45.c. Viri sublimes ad te transibunt, tuique erunt et post te ambulabunt.
marg.| {c} Et ecce vir nomine Zacheus et hic erat princeps publicanorum Qui publica vectigalia recipiebant et mundi lucra sectabantur per fas et nefas.
marg.| {a} Et ipse dives Ergo iniquus. Augustinus Omnis dives, vel iniquus, vel iniqui heres. Eccles. 11.b. Si fueris dives, non eris immunis a peccato. Peccat enim omnis dives, vel male acquirendo, vel male retinendo, vel male erogando.
marg.| {e} Et querebat videre Iesum, quis esset et non poterat pre turba Nota , turba impedit languidum, ne sanitatem recipiat, Io. 5.b. Item increpat cecum, ut taceat, sup. 18.g. Mt. 20.d. Item paralyticum excludit, ne ante Iesum veniat, Mc. 2.a. Item parentes retardat, ne Iesum adeant, Mc. 3.d. Item puelle mortue suscitationem procrastinat, Mt. 9.c. Item ceci illuminationem prorogat, Mc. 8.c. Item Iesum in Regem rapere laborat, Io. 6.b. Item Iesum affligit et comprimit, sup. 8.g. Item Zacheo obstat ne Iesum videat, ut hic.
marg.| {f} Quia statura pusillus erat Glossa Non malitia, sed fide. 1Cor. 14.d. Malitia parvuli estote, non sensu.
marg.| {g} Et precurrens Eccl . 32.c. Precurre prior in domum tuam et illic advocare etc.
marg.| {h} Ascendit in arborem sycomorum Nota , quia sycomorus ficui similis est in trunco, in ramis, in omnibus, exceptis foliis, in quibus est ficui dissimilis et moro similis. Unde sycomorus dicitur, quasi sicut morus. Iosephus tamen dicit, quod et probabile est, quia arbor ista dicitur sycomorus, id est ficui et moro similis, sed ex vitio Scripture inolevit, ut dicatur sycomorus et Latine dicitur celsa. Nam sycomorus Grecum est et interpretatur ficus fatua. Sycos Grece, ficus, moros, fatuus. Sycomorus autem moro similis est in foliis, sed altitudine prestantior, equos preservans, ne infundantur, mollis et infructuosa et interpretatur ficus fatua et significat Crucem, que ut ficus dulciter pascit. Unde Gal. 6.d. Mihi absit gloriari, nisi in Cruce Domini nostri Iesu Christi, sed sicut ficus fatua deridetur. Iob. 12.a. Deridetur iusti simplicitas. {6. 243vb} 1Cor. 1.d. Nos autem predicamus Christum crucifixum, Iudeis, quidem scandalum etc. Hanc sycomorum ascendit Zacheus pusillus, id est humilis Christus.
marg.| {i} Ut videret illum id est videri faceret et nobis de fructibus eius daret ; Ct. 7.c. Ascendam in palmam et apprehendam fructus eius. Item sycomorus penitentiam, vel religionem significat, que revera est ficus, quia dulcis, sed fatua reputatur. Am. 7.d. Armentarius ego sum vellicans sycomoros, Is. 9.c. Sycomoros succiderunt, id est humiles religiosos, sed Cedros immutabimus, id est nobiles et superbos. Hanc autem immutationem facit abundantia temporalis. Unde 2Par. 9.g. Tantam copiam argenti prebuit Salomon in Hierusalem, quasi lapidum et Cedrorum tantam multitudinem, velut sycomororum. Hanc sycomorum ascendit Zacheus pusillus, id est religiosus humilis, ut inde videat Iesum, id est vitam consequatur eternam, que consistit tota in visione Iesu, Io. 17.a. Hec est vita eterna etc. Ascenditur autem ad hanc sycomorum tribus gradibus. Quorum primus est abrenuntiatio proprie voluntatis, quod facit votum obedientie. Secundus est abrenuntiatio proprietatis, quod facit votum paupertatis. Tertius est promissio omnimode castitatis, quod facit votum continentie. Sed hos precedunt alii tres gradus, quos oportet prius ascendere. Quorum primus est contemptus sui. Secundus est oblivio parentum. Tertius est odium mundi. Unde Abrahe dictum est. Gn. 12.a. Exi de terra tua, id est carne tua, hic est primus gradus et de cognatione tua, hic est secundus et de domo patris, tui, id est mundo, hic est tertius et vade in terram, quam monstravero tibi, id est in religionem. Hi sunt sex gradus, quibus ascenditur ad thronum Salomonis, 3Rg. 10.c. Thronum fecit sibi Rex Salomon de ebore grandem et vestivit eum auro fulvo nimis, qui habebat sex gradus.
marg.| {k} Quia inde erat transiturus Fort e arbor non erat in via, sed causa evitandi turbam, sicut sepe facimus, divertit Dominus per agrum et Zacheus hoc noverat. Hoc est: Inde erat transiturus id est ex illa parte, ubi erat sycomorus. In quo significatur transitus de Iudeis ad gentes, vel de mundo ad patrem per Crucem, seu penitentiam, seu religionem mediam. Hec est scala, quam vidit Iacob, Gn. 28.c. que attingebat a terra usque ad celum.
marg.| {l} Et cum venisset ad locum ad q uem sepe venit Iesus, quotiescumque scilicet claustralibus, vel penitentibus sui presentiam, vel pregustationem concedit. Io. 18.a. Egressus est Iesus trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse et discipulis eius: Sciebat autem Iudas, qui tradebat eum locum, quia Iesus frequenter convenerat illuc cum discipulis suis. 4Rg. 4.b. Animadverto, quod vir Dei sanctus est iste, qui transit per nos frequenter, faciamus ergo ei cenaculum parvum et ponamus in eo lectulum et mensam et sellam et candelabrum, ut cum venerit ad nos, maneat ibi. Cenaculum parvum est religio humilis, de quo Act. 1.b. Cum introissent in cenaculum, ascenderunt superiora, ubi etc. Lectulus est, quies contemplationis, de quo Ct. 1.d. Lectulus noster floridus. Mensa est refectio lectionis, de quo Ps. 22. Parasti in conspectu meo mensam etc. Is. 21.b. Pone mensam, contemplare in specula. Item in hoc lectulo cubat Dominus et in hac mensa comedit. Unde Ct. 1.b. Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi cubas, ubi pascas in meridie. Sella est discretio iudicii. Prv. 20.b. Rex qui sedet in solio iudicii, intuitu suo dissipat omne malum. Candelabrum est illuminatio fidei, de quo Za. 4.a. Vidi et ecce candelabrum totum aureum et lampas super caput eius, id est caritas et septem lucerne super illud, id est septem opera misericordie. Ubi hec quatuor sunt, illuc libenter et frequenter venit et manet Dominus.
marg.| {m} Suspiciens Iesus id est sursum aspiciens.
marg.| {n} Vidit illum a te rrenis elevatum, ad celestia suspensum. Iob. 7.c. Suspendium elegit anima mea.
marg.| {o} Et dixit ad eum, Zachee festinans descende qui ascendisti a contemplativa ad activam. Eph. 4.b. Qui descendit ipse est et qui ascendit etc. Item descende a consideratione divinorum ad considerationem tui. Ier. 18.a. Surge, descende in domum figuli et ibi audies verba mea.
marg.| {p} Quia hodie id est tempore gratie.
marg.| {q} In domo tua id est in mente tua oportet me manere Domine Deus meus, quam pulchre oporteret ornare et preparare domum, in qua oportet recipi regem glorie, {6. 244ra} Ps. 91. Domum tuam, Domine decet sanctitudo, id est sanctitatis assuetudo. Sed quomodo recipiet talem hospitem in domo sua, qui numquam habitat in ea ? aut quomodo veniet hospes talis in domum non preparatam, aut in qua non est Dominus hospitii ? Multi etiam recipiunt Dominum in domo sua, qui postea turpiter eiiciunt eum, vel nihil dant ei comedere, vel bibere ; unde oportet eum exire. Unde supra 7.g. Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti etc.
Numérotation du verset Lc. 19,mystice 
marg.| Mystice. Per Zacheum significatur populus gentilis, per domum eius, Ecclesia de gentibus, in quam intravit Dominus synagoga relicta. Unde Mt. 23.d. Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta.
Numérotation du verset Lc. 19,mystice 
marg.| {a} Et festinans descendit Mystice. Huius descendere et ascendere est gentilis populus, qui erat in arbore, id est in fide crucis et a fide crucis ad fidem Resurrectionis et Ascensionis venit ; unde ait Apostolus 2Cor. 5.d. Et si novimus Christum secundum carnem, id est passibilem et mortalem, sed (pro tamen) iam non novimus, quasi ante Passionem passibilem eum novimus et mortalem, sed post Resurrectionem immortalem et impassibilem et ita de fide Crucis processimus ad fidem Resurrectionis, de fide mortalitatis, ad fidem immortalitatis.
marg.| {b} Et excepit etc.  2Cor . 9.b. Hilarem datorem diligit Deus etc.
marg.| Recipitur Dominus in domum.
marg.| Materialem, in membris. Mt. 25.c. Hospes fui etc. Is. 58.c. Egenos, vagosque induc in domum tuam.
marg.| Religionis. Ps. 92. Domum tuam Domine decet sanctitudo. Item Ps. 47. Deus in domibus eius cognoscetur.
marg.| Quomodo: per hospitalitatem. Domino non presente nihil datur famulis etiam per ministros eius.
marg.| Templum. Is. 56.c. domus mea domus orationis vocabitur. Ps. 25. Domine, dilexi decorem domus tue.
marg.| Cor hominis. 1Cor. 6.d. An nescitis, quia membra vestra templum sunt Spiritus sancti ?
marg.| Anime. Sap. 7.d. In animas sanctas se transfert etc.
marg.| Conscientie. Prv. 9.a. Sapientia edificavit sibi domum etc.
marg.| De hac eiicitur litigiosa mulier etc. Prv. 27.c. et 19.b.
marg.| Glorie. Io. 14.a. In domo patris mei mansiones multe sunt etc.
marg.| {c} Et cum videret etc. Mt. 9.b. Videntes Pharisei, dicebant discipulis eius, quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester ? Augustinus Unus malus numeratur inter Apostolos, ut discamus malos tolerare, ne corpus Christi dividamus. Beda. in Glossa Manifestum est, Iudeos semper gentes odisse, vel non intellexisse salutem. Unde et adversus Petrum dicitur, quare introisti ad gentes preputium habentes ? Act. 11.a. Hoc dictum est Petro a Christianis, qui conversi erant de Iudeis. Ex hac Glossa Bede volunt quidam, quod Zacheus fuerit gentilis.
marg.| {d} Stans autem Zacheus dixit ad Dominum. Ecce etc.  Stan s, id est in bono, quod ceperat firmiter persistens. non turbatus ex calumnia Iudeorum, qui eum vocaverunt peccatorem. Sic quilibet vere penitens non cadit, sed stat ad contumelias, immo gaudet ex ipsis. Act. 5.g. Ibant Apostoli gaudentes etc. Sic David non cecidit ad verba contumeliosa Semei. Unde 2Rg. 16.b. Dimittite, ut maledicat mihi: Dominus enim precepit ei, ut malediceret mihi David etc. Et infra Dimittite eum etc. Nota Glossa Bede Aliis calumniantibus hominem peccatorem, ipse Zacheus stans, id est in ea, quam ceperat, fidei veritate persistens, non solum se ex peccatore conversum, sed etiam inter innocentes probat conversatum, cum etiam ante conversionem innocenter vixit etc. Istud plane falsum videtur et obloqui Glossis precedentibus, sed de Zacheo dicatur, quia multos defraudavit, sicut ex Glossis precedentibus haberi potest. Solutio. Intellige duplicem conversionem Zachei, scilicet primam, quando dimidium bonorum etc. et defraudata restituit. Secundam, quando Domino penitus adhesit, inter quas aliqua mora intercessit. Quod ergo dicitur, ante conversionem innocenter vixisse, de omnimoda conversione intelligendum est. Antequam enim Domino penitus adhereret et in collegio discipulorum ambularet, innocenter vixit, scilicet ex quo primo conversus est ad Dominum et vovit, quod dimidium bonorum daret et fraudata restitueret. In Glossa enim dicitur, quod relictis omnibus secutus {6. 244rb} est Christum.
marg.| {e} Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum ad litteram, dimidiam partem bonorum suorum pauperibus dedit et ablata, sive defraudata secundum legem in quadruplum restituit, postea, ut tradunt, secutus est Dominum et fuit in collegio discipulorum. Notatur autem hic quadruplex conditio pietatis, scilicet utilitas, celeritas, largitas, dignitas. Utilitas per evidentiam demonstrationis significate per hoc adverbium. Ecce Debent enim opera pietatis, sic fieri propter Deum, ut sint in exemplum aliis. Unde Mt. 5.b. Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona et glorificent patrem vestrum, qui in celis est. Celeritas notatur per hoc, quod dicit. Do non dabo. Prv. 5.d. Ne dicas amico tuo, vade etc. Eccl. 4.a. Cor inopis ne afflixeris et non protrahas datum angustiati. Largitas notatur per hoc, quod dicit Dimidium bonorum meorum Tb. 4.b. Si multum tibi fuerit etc. Mt. 19.c. Vende omnia, que habes et da pauperibus.
marg.| Et nota quod dicit bonorum cont ra illos, qui dant pauperibus deteriora.
marg.| Item meorum non aliorum, contra usurarios et raptores et clericos, qui etiam ea, que Christi sunt, nolunt ei dare. Prv. 3.b. Honora Dominum Deum tuum de tua substantia etc. dignitas pietatis notatur in hoc, quod dationem preponit redditioni: Prius enim est reddere male acquisitum et deinde dare residuum pauperibus.
marg.| Item ut notet, pietatem excellere iustitiam, prius dixit: Ecce dimidium bonorum meorum do pauperibus et postea addit: Et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum. Iacob 2.c. Misericordia superexaltat iudicium. Quadruplum autem reddere se promittit, ponens finitum pro infinito, id est multo plus.
marg.| In quo notatur, quod plura possidebat iuste acquisita, quam iniuste. Vel forte ideo dicit quadruplum, quia lex dicit: Si quis furatus fuerit ovem, reddat quatuor. Ex. 22.a. Sed dicitur Prv. 6.d. Non est grandis culpa, si quis furatus fuerit, supple respectu adulterii, furatur enim, ut esurientem repleat animam, deprehendus quoque redde septuplum, Sed Glossandum est, septuplum, id est perfecte. Vel forte secundum temporum et morum varietates varie dabantur leges. Tempore Moysi pro una ove iubentur reddi quatuor, sed quia fures invaluerunt tempore Salomonis, precepit pro una re furata reddi septem.
marg.| Moraliter autem quadruplum reddit, qui a Deo petit veniam, orando et confitendo et leso satisfacit ablatum restituendo et veniam postulando et seipsum punit, atque iustificat pro peccato, quod fecit, ieiuniis et vigiliis et similibus affligendo. Item proximum, quem facto suo scandalizavit, pacificat et reducit per eleemosynas et alia bona publice faciendo.
marg.| {f} Ait Iesus ad eum, quia hodie id est in tempore gratie.
marg.| {g} Salus huic domui facta est Vide tur esse pleonasmos in hoc, quod dicitur quia sed supple et non erit pleonasmos, ut dicas verum, vel manifestum est, quia hodie etc. propter hoc verbum legitur hoc Evangelium in dedicationibus Ecclesiarum. Unde Salomon in dedicatione templi, dixit: Si quis cognoverit plagam cordis sui et expanderit manus suas in domo hac, tu exaudies in celo. 3Rg. 8.d.
marg.| {h} Eo quod et ipse scilicet Dominus domus. Et est pondus in verbo, quasi dicat: ipse qui fuerat peccator, ut intelligas per hoc, quod non solum perseverantes in iustitia, verum etiam recenter iustificati, filii promissionis sunt.
marg.| {i} Filius sit Abrahe Beda. Non carne. sed fide, quia sicut Abraham iussu Dei patriam ob spem future hereditatis deseruit: Gn. 12.a. Sic et iste, qui thesaurum in celo acquirit spe: Mt. 6.c. Rm. 9.b. Neque qui semen sunt Abrahe, omnes sunt filii, sed in Isaac vocabitur tibi semen, id est non qui filii carnis, hi filii Dei, sed qui filii promissionis sunt, estimantur in semine. Io. 8.e. Si filii Abrahe estis, opera Abrahe facite.
Numérotation du verset Lc. 19,mystice 
marg.| . Beda. Salus, que olim domus Iudeorum implebat, hodie, id est in tempore gratie populo gentium illuxit, eo quod et ipse populus credendo sit Abrahe filius.
marg.| {6. 244va}{a} Venit enim Beda. Etiam murmurantibus sua mysteria non dedignatur exponere, qui propter penitentiam peccatorum suscipiendam maxime ipse venerit in terram, ubi et se appellat filium hominis, ut insinuet nobis dispensationem sue pietatis. Mt. 9.b. Non veni vocare iustos, sed peccatores. Dicit ergo:
marg.| {a} Venit enim filius hominis querere et salvum facere Ideo appellatur Iesus. Mt. 1.d. Et vocabis nomen eius Iesum, ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.
marg.| {b} Quod perierat Hoc idem deberent facere vicarii eius, id est episcopi. Hoc enim est officium eorum, scilicet salvum facere populum et ideo dicuntur episcopi, id est superintendentes. Sed multi non faciunt hoc. Unde conqueritur Dominus. Ez. 34.a. Quod infirmum fuit non consolidastis et quod egrum etc. Sequitur.
marg.| {c} Hec illis etc.  Secu nda pars, in qua suscepta et commendata penitentia divitis publicani, docet Dominus per parabolam nobilis et servorum plus placere sibi penitentiam peccatorum, quam iustitiam superborum. Sic gentiles de ignorantia legis humiles magis placuerunt Christo, quam Iudei, de sua iustitia presumentes. Et quia discipuli audita Passione et Resurrectione Domini, putabant ipsum mox regnaturum in terra, ideo hanc eorum ignorantiam illuminans, ostendit, quod fides regni sui primo predicabitur per totum mundum et postea regnabit in celo iudicio consummato. Duplici ergo de causa introducitur hec parabola, scilicet ut Iudeorum arrogantiam reprimat, ostendens se magis approbare gentium penitentiam, quam Iudeorum falsam iustitiam. Quorum reprobatio ostenditur in fine parabole, ubi precipit, cives suos interfici, nolentes eum super se regnare. Item introducitur ad tollendam temerariam discipulorum opinionem, sicut dictum est: Dicit ergo:
marg.| {c} Hec id est que dicta.
marg.| {d} Illis id est discipulis.
marg.| {e} Audientibus utra que aure, id est corporis et cordis, id est intellectu et affectu.
marg.| {f} Adiiciens pred ictis, quia adhuc ignorantes erant in multis.
marg.| {g} Dixit parabolam Ideo parabolice loquitur illis, quia adhuc minus capaces erant. Unde indigebant parabolarum, id est similitudinum congruarum introductione. Ps. 77. Aperiam in parabolis os meum. Eccl. 39.b. Occulta Prv. exquiret sapiens et in absconditis parabolarum conversabitur: Est autem parabola, ut dicit Hieronymus rerum in natura discordantium, sub aliqua similitudine facta comparatio.
marg.| {h} Eo quod esset prope Hierusalem scil icet in Bethania, in qua venerat de Iericho et hoc fuit sabbato ante ramos palmarum, in domo Simonis leprosi. Vel in via, de Bethania in Hierusalem et secundum hoc erat tunc dominica in ramis palmarum, quando misit de Betphage duos discipulos, qui adducerent ei asinam, ut legitur Mt. 21.a. Sed que causa est hec, quod erat prope Hierusalem, ut ideo loqueretur parabolice ? Respondeo Eo non est causale, sed concomitativum, id est prope erat Hierusalem et parabolice loquebatur. Vel ideo loquebatur parabolice, quia prope erat Hierusalem, ubi moriturus erat in proximo et a discipulis dividendus, non amplius locuturus eis sic. Unde Io. 16.f. Hec in proverbiis locutus sum vobis, venit hora, cum iam non in proverbiis loquar vobis, sed palam. Vel ita ut is sit sensus et forte verior. Eo quod esset prope Hierusalem quia quanto amplius appropinquabant, tanto magis in hac opinione discipuli errabant, scilicet quod post resurrectionem mox in terra regnaturus esset. Unde subiungitur.
marg.| {i} Et quia existimarent disc ipuli, scilicet.
marg.| {k} Quod confestim regnum Dei manifestaretur quod statim post resurrectionem regnaret in aurea Hierusalem, quam dicunt Iudei futuram, in quam mille annis erunt in magna gloria et postea vivi transferentur in gloriam. De qua dicitur. Tb. 13.d. Beatus ero, si fuerint reliquie seminis mei ad videndam claritatem Hierusalem, porte Hierusalem ex sapphiro et smaragdo edificabuntur etc. In hanc Hierusalem putabant discipuli Dominum regnaturum statim post suam resurrectionem. Sed quia fabula est et non veritas, quicquid ipsi Iudei de hac aurea Hierusalem dicunt, ideo Dominus discipulorum ignorantiam illuminat, ostendens prius fidem toto orbe predicandam, {6. 244vb} et postea veniet regnum suum, non in terrena Hierusalem, sed in celesti. Sequitur.
marg.| {l} Dixit ergo Homo quidam nobilis Eccl . 10.d. Beata terra cuius Rex nobilis est etc. Prv. ult. c. Nobilis in portis vir eius.
Numérotation du verset Lc. 19,mystice 
marg.| . Homo iste nobilis, Christus est, secundum utramque naturam suam nobilis. Unde cecus sup. 18.g. Iesum filium David vocavit, nobilitatem utriusque nature breviter comprehendens. Christus autem secundum naturam divinam, ubique est presens et ubique in sua proprietate, tamen quando venit in mundum, id est quando in carne assumpta in mundo apparuit, dicitur peregre profectus in regionem longinquam. Unde Io. 1.a. In propria venit et sui eum non receperunt. Ier. 14.b. Quare quasi colonus futurus es in terra et quasi viator declinans ad manendum: Quare futurus es in terra velut vir vagus ? Dicitur autem abiisse in regionem longinquam, id est ad gentes, que longe sunt ad litteram, quia Iudea in medio terre habitabilis et gentes ad litteram longe sunt a meditullio orbis. Item secundum humanam naturam, quasi peregrinus.
marg.| {m} Abiit in regionem longinquam in d ie Ascensionis, quando carnem de loco proprio, id est de terra sublimavit in celum, quod est proprie locus spirituum. Prv. 7.c. Non est vir in domo sua, id est Christus in Ecclesia visibiliter, seu corporaliter, abiit via longissima, scilicet in celum, quod multum distat a terra, sacculum pecunie secum tulit, id est corpus suum glorificatum, in quo sunt omnes thesauri sapientie et scientie absconditi, in quo habitat plenitudo divinitatis corporaliter, id est vere in die plene lune reversurus est in domum suam, id est in fine seculi omnibus consummatis. Chrysostomus: Si Christus presens videretur, opus nostrum non videretur esse in fide, sed in oculis. Nam servus fidelis Domino absente probatur. Item Chrysostomus: Ad patrem iturus peregre se iturum dicit propter caritatem Sanctorum, cum magis sit peregre esse in mundo, sicut ait: Incola ego sum in terra. Quare autem ivit, subiungit.
marg.| {n} Accipere sibi et s uis regnum quod sibi et suis promeruit patiendo. Unde supra 12.d. Nolite timere pusillus grex, quia etc. Mt. 5.a. Beati pauperes spiritu etc. Hoc est pretium huius regni, scilicet paupertas voluntaria. Unde Augustinus loquens in persona Christi, ait. Venale habeo. Quid ? Regnum celorum. Quo emitur ? Paupertate regnum, labore requies, dolore gaudium, vilitate gloria, morte vita.
marg.| {o} Et reverti In f ine, quando omnis Israel salvus erit. Rm. 11.d.
marg.| {p} Vocatis autem decem servis, dedit eis decem mnas etc. Mt. 24.b. dicitur. Homo peregre proficiscens vocavit servos suos et tradidit illis bona sua. Et uni dedit, quinque talenta, scilicet scientiam exteriorum ministerio, quinque sensuum comparatam et exercendam. Et hec triplex est, scilicet vel politica in civium, vel domestica in familie, vel privata in sui ipsius regimine. Alii duo, id est intellectum et operationem. Alii unum, scilicet intellectum. Secundum Mattheum ergo fuerunt octo talenta et tres servi. Lc. vero mutat numeros et pondera, dicens, quod vocavit decem servos et dedit eis decem mnas, singulis scilicet decem, vel cuilibet unam, non determinatur utrum, sed idem est mysterium, quia mna decem drachmas appendit secundum Beda.m Dicit enim in Glossa quia mna est pondus decem drachmarum. Alibi habetur, quia pondus est centum drachmarum. Sed secundum diversas gentes maius et minus potest esse hoc pondus, sicut talentum legale maius est, quam forense et talentum templi maius utroque. Ez. 45.d. Quindecim sicli et viginti quinque et viginti, mnam faciunt. ISIDORUS. lib. 20. Mna in ponderibus centum drachmis appenditur. Idem autem significatur per decem drachmas, quod per decem mnas, scilicet spiritualis intelligentia legis, que decem mandatorum observantiam docet. Decem igitur mnas dat Dominus, quando legis intelligentiam administrat, sicut fecit Apostolis post resurrectionem. Unde infra, ultimo <capitulo>.g. Tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas. Qui etiam per denarium congrue significantur, quia de Iudeis decalogo subiectis electi sunt ad predicandum. Non enim aliquis legitur electus fuisse, nisi de Iudeis. Et dedit decem mnas, in quibus sunt centum drachme. Per mnas, sive talenta, intelligitur notitia Scripturarum Apostolis data. Per centesimum perfectio vite exprimitur. Dedit ergo eis decem mnas, ut intelligerent Scripturas ad perfectionem vite eterne invitantes.
marg.| Item per decem mnas observantia Decalogi designatur, ad quam ipsa intelligentia ordinatur. Nam propter observantiam datur intelligentia. Unde in Ps. 102. Et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea. Idem ergo intelligitur per mnas Luce et per duo talenta Mt., scilicet {6. 245ra} intelligentia et operatio. Et per hec duo intelliguntur scientia et virtus, quorum altero, id est scientia perficitur intellectus, altero, id est virtute perficitur affectus, Per decem vero servos, universitas predicatorum et Prelatorum accipitur, qui dicuntur servi a serviendo et a servando. A serviendo quidem, quia debent servire omnibus et hoc est officium eorum, non dominari. 1Pt. 5.a. non dominantes in clero. Mt. 20.d. Scitis quia principes gentium dominantur eorum et qui maiores sunt, potestatem exercent in eos, non caritatem. Non ita erit inter vos, sed quicumque voluerit inter vos maior fieri, sit vester minister. Item a servando dicuntur servi, quia debent servare gregem Domini sibi commissum. 3Rg. 20.g. Custodi virum iustum etc. 2Tim. 1.d. Bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum, qui habitat in vobis. Hos servos vocat Dominus tripliciter, scilicet interius per inspirationem, exterius per admonitionem, superius per officii impositionem. Aliter nemo debet exercere istud officium, nisi vocatus. Hbr. 5.a. Nec quisquam sibi sumit honorem, sed qui vocatur a Deo tamquam Aaron. Sic et Christus non semetipsum clarificavit, ut Pontifex fieret. Rm. 10.c. Quomodo predicabunt, nisi mittantur ? quasi dicat: non debent. Hoc est, quod dicitur hic vocatis autem illo triplici modo, qui dictus est   servis suis id est predicatoribus et Prelatis, ut servent et serviant. Rm. 4.c. Qui vocat ea, que non sunt, tamquam ea, que sunt, id est indifferenter vocat magnos et parvos, nobiles et ignobiles ad officium prelationis et predicationis. Unde 1Cor. 1. Videte vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles   dedit illis grat is, ut ipsi similiter gratis darent. Mt. 10.a. Gratis accepistis, gratis date   decemnas id est legis intelligentiam, ad operandum et docendum. Mt. 5.c. Qui fecerit sic et docuerit, magnus vocabitur in regno celorum.
marg.| {a} Et ait ad illos: Negotiamini Eleg anter dictum est, negotiatio enim est commutatio dati et accepti: Ac si diceret, legem populo erogate, ab eo fidei confessionem accipite, necnon et morum probitatem quasi usuras exigite. Hec est bona negotiatio et bona usura, de qua Prv. 19.c. Feneratur Domino, qui miseretur pauperis, sed multi per negligentiam peccant in ista, Unde Ecclesiastic. 26.d. difficile exuitur negotians etc. Multi etiam istam negotiationem spiritualem commutant in temporalem. Ose. 11.d. Circumdedit me Ephraim in negotiatione sua. Na. 3.d. Plures fecisti negotiationes tuas, quam sint stelle celi.
marg.| {b} Dum venio id est donec reddam rationem quesiturus ab unoquoque de talento sibi commisso. Nemo enim est, qui non habeat talentum Domini, id est aliquam gratiam, qua debet uti in obsequium Dei. Etiam familiaritas magnatum talentum Domini est, paupertas etiam, infirmitas, divitie et quicquid est in usum Domini datum est.
marg.| {c} Cives autem eius oderant eum etc.  Cive s sunt Iudei ex quibus est Christus secundum carnem. Rm. 9.a. qui Christum oderunt, non solum presentem, sed etiam mortuum. Unde et sepulchrum custodiri fecerunt. Post resurrectionem etiam immortalem persecuti sunt in Apostolis. Cives etiam dicuntur omnes amatores mundi. Nam mundus dicitur civitas. Os. 6.c. Galaad civitas operantium idolum supplantata sanguine. Item Os. 11.c. Deus ego et non homo, in medio tui sanctus et non ingrediar civitatem. Et hi cives oderunt et odiunt Christum, non enim simul potest amari Christus et mundus, immo necesse est, qui amat unum, odit alterum. Iac. 4.a. Quicumque voluerit amicus esse huius seculi, inimicus Dei constituitur. Io. 1.a. In mundo erat et mundus per ipsum factus est et mundus eum non cognovit. Unde dicit.
marg.| {d} Nolumus hunc regnare super nos Iob. 24.b. Ipsi fuerunt rebelles lumini. Sic multi nolunt Iesum regnare super se, scilicet aliquem, qui salutem querat animarum, dicentes: Nolumus habere Papelardum Prelatum. Io. 19.c. Non habemus regem nisi Cesarem.
marg.| {e} Et factum est, ut rediret, accepto regno iussit vocari servos, quibus dedit In p otestate possidendi et conferendi, cui voluerit. Beda. Hoc erit, quando ille, qui humilis apparuit in manifestissima claritate, iudicaturus advenerit. {6. 245rb} Redibit autem Dominus personaliter, id est corporaliter in die iudicii et tunc multi, qui modo videntur magni doctores, propter negligentiam suam inter indoctos reputabuntur. Et e contrario multi simplices propter bone conversationis meritum inter doctores coronabuntur. Qui enim recepit Prophetam in nomine Prophete, id est quia Propheta Domini est, mercedem Domini accipiet: Mt. 10.d. Quotidie etiam redit Christus spiritualiter, quia Ecclesiam peregrinantem in terra inspirando visitat et uni pecuniam ad negotiandum tribuit et ab altero de commissa ratione exigit, unum fideliter laborantem maiori gratia donat, alium torpentem increpat, alium mundana sectantem, bonis traditis spoliat.
marg.| {f} Iussit vocari servos, quibus dedit pecuniam, ut sciret Beda., id est ut sciri faceret. Simile Gn. 22.c. Nunc cognovi, quod timeas Dominum, id est cognoscere te feci.
marg.| Qui enim omnia novit, non ideo vocat servos, vel positurus est eum eis rationem, quod eum aliquid lateat, sed ut idipsum omnibus innotescere faciat. Hoc fiet in extremo examine, cum omnia, que fecerunt singuli, singulis erunt nota, exceptis peccatis mortalibus, (ut tradunt Sancti) que per convenientem satisfactionem sunt deleta. Beda. Tunc omnium opera et cogitationes omnibus palam ostendentur. Dn. 7.c. Consilium sedit et libri aperti sunt. 1Cor. 4.a. Nolite iudicare ante tempus, quoadusque etc. Dicit ergo.
marg.| {g} Ut sciret id est sciri faceret.
marg.| {h} Quantum quisque negotiatus esset Beda. Ut simul et de iudicantibus iudicaret. supra 16. 2.a. Redde rationem villicationis tue. Chrysostomus Gratia fidei talentum est, bonis quidem ad salutem, malis vero ad preiudicium, ubi inexcusabiles sunt.
marg.| {i} Venit autem primus, dicens: Domine etc.  Veni t Gregorius id est ad reddendam rationem se preparavit, vel qualiter computum redderet cogitavit et ordinavit, scilicet operibus misericordie intendendo. Unde Ps. 111. Iucundus homo, qui miseretur et commodat, disponet sermones suos in iudicio. Ad respondendum. Hab. 2.a. Super custodiam meam stabo et figam gradum super munitionem meam et contemplabor, ut videam, quid dicatur mihi et quid respondeam ad arguentem me. Certe dicetur tibi: Esurivi, sitivi, nudus fui et huiusmodi. Et tu para, ut possis respondere: Et ego dedi tibi manducare et bibere et te vestivi, sicut Iob. 31.b. Si comedi buccellam meam solus etc.
marg.| {k} Domine, mna tua tua dicit, non mea, contra inanem gloriam. 1Cor. 15.b. Non ego, sed gratia Dei mecum.
marg.| {l} Decem mnas acquisivit id est multos ad custodiam Decalogi negotiando in tua mna, id est predicando inclinavi.
marg.| {m} Et ait illi: Euge, bone serve Beda. Non tua querens, sed que Dei. Phil. 2.c. Omnes, que sua sunt, querunt.
marg.| {n} Quia in modico fuisti fidelis Modi cum est, sicut dicit Beda. quicquid in presenti recipimus donorum ad comparationem futurorum. Ex parte enim cognoscimus et ex parte prophetamus. 1Cor. 13.b. Beda. Fidelis est servus, qui non adulterat verbum Dei, sed sicut ex Deo, coram Deo in Christo loquitur.
marg.| Pauci sunt modo ita fideles. Prv. 20.a. Multi homines misericordes vocantur, virum autem fidelem quis inveniet ;
marg.| {o} Eris potestatem habens supra decem civitates id est glorificaberis pro omnibus, quos predicando ad custodiam Decalogi adduxisti et illis quasi prepositus eris. Unde 1Th. 2.d. Que est spes nostra, aut gaudium, aut corona glorie: Nonne vos ante Dominum Iesum ? Hic etiam in presenti miretur promoveri, qui bene utitur verbo Dei: Is. 60.d. Minimus erit in mille et parvulus in gentem fortissimam. 1Tim. 3.c. Qui bene ministraverint, gradum bonum sibi acquirent. Ecclesiastic. 7.c. Sapientia confortavit sapientem super decem principes civitatum. In Mt. 25. dona, sive commissa differentia sunt et lucra, sed premium idem, hic commissa non differunt, sed lucra et premia. Simile Mt. 13. Bona terra non fecit eundem fructum seminatori, sed tricesimum, sexagesimum, {6. 245va} centesimum. Chrysostomus Hic ab uno capite diversi facti sunt questus et ideo non eisdem premiis potiti sunt, ibi e contrario, ideoque corona est equalis.
marg.| marg.|Euge
marg.| Exultatorium. Ez. 25.a. Pro eo quod dixisti. Euge, euge super sanctuarium meum, quia pollutum est.
marg.| Insultatorium. Ps. 34. Dilataverunt super me os suum, dixerunt: euge, euge etc.
marg.| Adulatorium. Ps. 39. Ferant confestim confusionem suam, qui dicunt mihi: Euge, euge.
marg.| Adiuratorium. Ez. 26.a. Euge, confracte sunt porte populorum.
marg.| Applausorium, sive commendatorium. Mt. 25.b. et hic. Euge, serve bone et fidelis etc. Et hoc est contra quosdam, qui etiam post benefacta redarguunt et increpant servientes Ecclesiastic. 7.c. Ne ledas servum in veritate operantem, neque mercenarium dantem animam suam.
marg.| {a} Et alter venit, dicens ? Domine, mna tua fecit quinque mnas Minu s lucratus est iste quam primus. Quare hoc ? Dicit Chrysostomus Paterfamilias omnibus servis suis annonam prestat, sed non negotia sua. Ambrosius.: Ex una mna facit quinque, qui morali scientia, quinque sensus corporis castificat et informat.
marg.| {b} Et huic ait: Et tu esto supra quinque civitates Beda. Quinque civitates, quinque sensus. Is. 19.c. Quinque civitates in terra Egypti loquentes lingua Canaan. Glossa hic, id est ex earum animarum, quas imbuisti fide et conversatione magnus sublimisque esto et non tantum de tuis, sed de auditorum profectibus honoreris, quia propriis meritis reddetur predicatori aurea, pro subditorum profectu aureola.
marg.| {c} Et alter venit dicens: Domine etc.] $mystice
marg.| . Primus servus est ordo doctorum, seu predicatorum missus predicare Iudeis, qui mnam negotiaturus accepit, quia unum Deum, unam fidem, unum baptisma iussus est predicare. Et decem acquisivit, quia populum Iudaicum sub legis Decalogo constitutum in fide Christi sibimet sociavit. Alter servus est ordo predicatorum missus ad gentes instruendas et convertendas, qui similiter unam mnam accepit, quia idem quod primus predicavit. Et iste quinque mnas acquisivit, quia gentilem populum, voluptati quinque sensuum deditum, ad fidem Christi vocavit. Hi duo servi, id est hi duo ordines predicatorum sunt significati per duos discipulos, qui pullum et asinum Domino adduxerunt. Mt. 21.a. Nam per pullum gentilis populus, per asinum Iudaicus designatur: et dicit Chrysostomus Quod hi duo fuerunt Philippus et Petrus. Nam Philippus postea Samariam. Act. 8.b. Petrus vero Cornelium quasi pullum asine adduxit. Act. 10.e. Primus super decem civitates constituitur et secundus super quinque, quia utrique predicatores de gratia conversorum a se remunerabuntur et gloriabuntur. Et nota, quia cum decem missi sunt, tres tantum redeunt Domino reddituri rationem. Tertius autem servus, qui pecuniam in sudario abscondit, significat modernos predicatores, sive clericos, qui idonei ad predicandum officium predicandi, vel penitus suscipere renuunt, vel susceptum negligenter exercent carnis voluptati vacantes. De quibus Ier. 48.b. Maledictus, qui opus Dei negligenter facit. Magis maledictus est, qui omnino facere renuit, cum posset et sciret. Unde in eodem statim sequitur. Et maledictus, qui prohibet gladium suum a sanguine, id est a peccati reprehensione. Causam autem utriusque subiungit ibid. Hieronymus: dicens statim: Fertilis fuit Moab ab adolescentia sua, requievit in fecibus suis et non est transfusus de vase in vas. Sicut Paulus, qui de vase persecutionis factus est vas electionis. Act. 9.c. Et hoc est: Et alter venit dicens: Domine, ecce mna tua, quam habui repositam in sudario: Mnam in sudario quasi in gausape reponunt, qui laboris immensitate deterriti, predicationem omittunt, tantum conscientie sue consulentes, in persona sua caste et religiose viventes et de aliis omnino solicitudinem deponentes. Isti decepti sunt, quia queretur ab eis. Ubi est frater tuus ? Et certe quia abscondunt, ideo maledicentur in populis. Prv. 11.d. Qui abscondit frumenta, maledicetur in populis. Chrysostomus Abscondit talentum suum in terra, qui accipiens notitiam Christi, contemnit vitam spiritualem et terrenis actibus, vel deliciis obruit.
marg.| Item Chrysostomus Qui peccat, non abscondit, sed corrumpit. Si {6. 245vb} ergo in tenebras exteriores mittitur, qui fructum non fecit, in quales tenebras sunt ituri, qui ipsum talentum fidei peccando perdiderunt ?
marg.| {d} Repositam in sudario Eccl . 19.b. Perde pecuniam propter fratrem et amicum tuum lucrandum et non abscondas illam sub lapide in perditionem.
marg.| Item Ecclesiastic. 20.d. et 41.c. Sapientia absconsa et thesaurus invisus, que utilitas in utrisque ? Nulla. Ex. 16. Manna absconditum computruit. Mna in sudario et frumentum in horreo non crescit, sed perit, seminatum autem crescit Prv. 15.a. Labia sapientum disseminabunt scientiam, cor stultorum dissimile erit, id est eversum, id est acutum, sursum et gracile.
marg.| {e} Timui enim te Chrysostomus: Dum vult unum excusare peccatum, addit duo. Eccl. 29.b. Multi non causa nequitie non fenerati sunt, sed fraudari gratis timuerunt.
marg.| {f} Quia homo austerus es Ment itur. Mt. 11.d. Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Chrysostomus: Austeritas non contemnitur, sed timetur, qui autem timet, placare festinat. Et nota austeritatem in duobus, que sequuntur.
marg.| {g} Tollis, quod non posuisti et metis, quod non seminasti Mt. 15.c. dicitur: Metis ubi non seminasti. Ambrosius. id est precidis falce iudicii eos, quibus legem non commisisti, id est aliquos de gentibus, quibus non est predicatum, precidis et damnas. Et congregas, ubi non sparsisti, id est salvas et colligis in horreo tuo eos, quibus legem non dedisti, id est aliquos de gentibus, quosdam enim de gentibus in regnum suum colligit, quos tamen per predicationem in fide non plantavit, quia aliqui gentilium salvati sunt, quibus non est predicatum, ut Iob. Chrysostomus: Si metit, ubi non seminat, ergo magis vult metere, ubi seminavit. Hic valde timendum est clericis et maxime Theologis, qui tam frequenter et tam diligenter seminantur semine verbi Dei et in lectionibus et in predicationibus et disputationibus forte perdunt tres partes seminis, sicut dicitur Mt. 13.c. utinam quarta fructificaret. Hbr. 6.c. Terra super se venientem sepe bibens imbrem etc. Metit etiam penam, ubi seminavit culpam, sed ipsi. Os. 8.b. Ventum seminabunt et turbinem metent.
marg.| {h} Dicit ei, de ore tuo te iudico Iob. 15.a. condemnabit te os tuum et non ego et labia tua respondebunt tibi.
marg.| {i} Serve nequam In d uobus deprehenditur servus iste arguendus, scilicet in transgressione et in presumptione. Nam et mandatum Domini preteriit, dicens: Negotiamini, dum venio et Dominum superbe accusare presumit, dicens eum austere et importune usuras exigentem. Et huiusmodi temeraria excusatio, potius est accusatio.
marg.| Dicit ergo Dominus arguens servum: De ore tuo te iudico, serve nequam Et v ere nequam in duobus. Beda. Qui piger ad exercendum officium, superbus ad accusandum Domini iudicium. Prv. 6.b. Usque quo piger dormis et 24.b. Erue eos, qui ducuntur ad mortem. Chrysostomus: Vere nequam, quia largitatem Domini quasi violentiam accusavit.
marg.| {k} Sciebas, quod ego homo austerus sum, tollens, quod non posui et metens, quod non seminavi: Et quare etc.  quod putaverat pro excusatione dixisse, vertitur ei in culpam, quasi si me ita durum et crudelem noveras, quare ista cogitatio non incussit tibi timorem, ut scires me mea diligentius quesiturum. Gregorius. Nota quod piger servus inertiam non excusat, sed superbit calumniando Dominum et dicit se prudenter fecisse, nedum lucra quereret aliena, periclitaretur etiam de sorte propria. Et vocat eum durum, cui tamen non servit ad lucrum. Cui similes sunt in Ecclesia, qui melioris vite vias aggredi metuunt et tamen iacere in ignavia non verentur et cum se peccatores considerent, sanctitatis vias arripere timent, quorum Petrus adhuc infirmus speciem tenuit, cum, viso piscium miraculo, dixit: Exi a me, Domine, quia homo peccator sum. Et addit Gregorius. Immo, peccatores, Dominum non repellas a te. Quod faciunt illi, qui videntes se infirmos, nolunt ad meliora progredi, peccatores quidem se fatentur et Dominum repellunt. Verba sunt Gregorii.
marg.| {l} Et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam ? Beda. id est Evangelicam predicationem promptis, paratisque fidelium cordibus non intimasti ? Meam dicit, non tuam: Non enim est verbum predicatoris, {6. 246ra} sed Dei. Mt. 10.c. Non vos estis, qui loquimini. Item 1Pt. 4.c. Si quis loquitur quasi sermones Dei, id est Dei sermonem, non suum se proferre fateatur. Chrysostomus: Putas, quod in terribili iudicio stabit peccator et talia dicet ? Absit, maxime cum non estiment prudentes, personale tunc fore iudicium, ut per singulos Christus, interroget, peccator autem respondeat, sed verius est, quod ait Apostolus. Rm. 2.c. Quia in cogitationibus suis iudicabitur unusquisque testimonium reddente conscientia et cogitationibus invicem accusantibus, aut defendentibus.
marg.| {a} Et ego veniens scil icet merita discutiens. Nota, venit Dominus in mundum per carnis assumptionem ad salvandum. Io. 12.g. Non veni ut iudicem mundum, sed ut salvificem.
marg.| Item in mentem per gratie infusionem ad iustificandum Iob. 9.b. Si venerit ad me, non videbo eum.
marg.| Item in fine seculi per meritorum discussionem ad iudicandum. Io. 16.b. Cum venerit ille, arguet mundum. Chrysostomus: Solet venire Dominus ad Christianos, quibus gratiam dedit sue cognitionis et ponit rationem cum eis Mic. 6.a. Iudicium Domini cum populo suo et cum Israel diiudicabitur. Ez. 20.f. Educam vos in desertum populorum et iudicabor vobiscum ibi facie ad faciem. Ier. 25.f. Iudicium Domini cum gentibus, iudicatur ipse cum omni carne. Is. 44.d. Reduc in memoriam et iudicemur simul etc. Is. 41.a. Simul ad iudicium propinquemus.
marg.| {b} Cum usuris exegissem illum Bona usura est salus hominum. Hanc Dominus libenter exigeret de verbo predicationis. Sir. 29.a. Qui facit misericordiam, feneratur proximo. Ier. 15.c. Non feneravi, nec feneravit mihi quisquam, supra 6.e. Peccatores peccatoribus fenerantur, ut recipiant equalia. Hic autem multo maiora recipiuntur. Unde distinguit Beda. duplicem usuram in Glossa pretium verbi Dei est fides, bona operatio usura. Vel usura dicitur quod per industriam suam et laborem exercitii intelligit, preter illa, que a doctoribus accepit. Chrysostomus Qui seminandi causa semen accipit et tempore seminationis non seminat, damnum facit Domino: et si semen custodierit, tantum, quantum poterat lucrum facere, si opportuno tempore seminasset.
marg.| {c} Et astantibus dixit etc.  Posi ta duplici culpa inutilis servi, id est torpore et superbia, subdit de eius duplici pena. Una est in presenti, scilicet amissio talenti commissi, id est intelligentie, quam amittit, quia nullum ex ea saporem percipit, nec virtutis meritum aliquod acquirit. Alia erit in futuro, quia proiicietur in tenebras exteriores.
marg.| Ideo dicitur Apc. 3.c. Tene, quod habes, ne alius accipiat coronam tuam, id est sine te habeat. Prv. 20.c. Tolle pignus ab eo, qui spopondit pro extraneo. Sic multi gratiam, quam habent, amittunt, quia ea uti negligunt, vel abutuntur. Contra quod dicitur 1Cor. 15. gratia Dei sum id quod sum et gratia eius in me vacua non fuit. Et hoc est.
marg.| {c} Et astantibus id est Angelis, vel predicatoribus.
marg.| {d} Dixit: Auferte ab illo mnam id est auferendam intelligentiam propter abusum, vel negligentiam predicit.
marg.| {e} Et date illi, qui habet decem mnas id est intelligentiam illius augendam dicite, qui bene utitur illa intelligentia, quam habet. Sic spiritus Domini recedens a Saul, dirigitur in David. 1Rg. 16.c. Glossa Bede
Numérotation du verset Lc. 19,mystice 
marg.| . Cum omnis Israel salvus erit, tunc omnis plenitudo spiritualis gratie, quam modo torpenter exercemus, doctoribus illius temporis abundanter conferetur.
marg.| Nota, quia hec Glossa non exponit litteram, sed est quasi nota extrinsecus, quasi per illum, cui aufertur mna: intelliguntur fideles moderni, quibus modica gratia confertur, per habentem decem mnas, cui una dari precipitur, intelliguntur finales fideles, quibus gratia cumulabitur, quia nisi eis gratie cumulus adderetur, tanto persecutionum impetu premerentur, quod nec possent resistere: Et si Glossam de littera velis elicere, oportebit, ut ita construas: veniens cum usuris, cum prius diceretur: Exegissem cum usuris, quasi dicat: Dominus, ego tunc veniam ad finales fideles cum usuris, id est cum multiplici gratia.
marg.| {6. 246rb}{f} Et dixerunt ei, Domine, habet decem mnas ac s i dicerent ad litteram, superfluum est dare, quia satis habet.
marg.| {g} Dico autem vobis, quia omni habenti Beda. id est bene utenti, eo quod habet.
marg.| {h} Dabitur, id est   augmentabitur et a bundabit.
marg.| {i} Ab eo autem, qui non habet id est qui non bene utitur eo quod habet, id est scientia sibi a Deo data.
marg.| {k} Et quod habet, auferetur ab eo ad litteram multoties contingit quod primo sapientes postmodum fiunt stulti, quia forte non bene usi sunt scientia sibi a Deo collata, nec in ea laboraverunt, prout oporteret, vel aliis communicaverunt. Hoc est talentum, quod potius multiplicatur erogatum, quam reservatum. Unde a quodam comparatur vomeri, qui repositus in domo rubiginatur, sed cum assidue exercetur in proscindendo terram, quasi examinatur, sic est de scientia. Et quod habet Mt. 25.c. Et quod videtur habere. Chrysostomus: Multi videntur, aut mansueti, aut humiles esse, sed quia non sunt hoc propter Deum, videtur quidem esse bonum eorum, non autem est, quia quod non est ex fide, peccatum est. Rm. 14.d. Hieronymus: Eleganter, inquit, quod videtur habere, auferetur ab eo: Quisquis enim sine fide Christi est, ei debet imputari, quod male eo usus est. Item sic. Habenti desiderium audiendi, dabitur sensus intelligendi. Ecclesiastic. 6.d. Si dilexeris audire, sapiens eris.
marg.| Item habenti iust itiam   dabitur sapi entia. Eccl. 1.d. Fili concupiscens sapientiam, serva iustitiam et Deus prebebit illam tibi.
marg.| Item habenti volu ntatem benefaciendi, dabitur facultas perficiendi. Phil. 2.b. Deus est, qui operatur in nobis velle et perficere pro bona voluntate.
marg.| Item habenti bona opera   dabitur bona intelligentia. Ps. 110. Intellectus bonus omnibus facientibus eum. Et alibi. Ps. 118. A mandatis tuis intellexi.
marg.| Item habenti grat iam   dabitur glor ia. Ps. 83. Gratiam et gloriam dabit Dominus. Tunc   abundabit in o mni bono. Iob. 5.d. Ingredieris in abundantia sepulchrum, sicut infertur acervus tritici in tempore suo. Ps. 121. Fiat pax in virtute tua et abundantia in turribus tuis.
marg.| {l} Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se id est Iudeos, qui dixerunt, Regem non habemus nisi Cesarem et omnes nolentes converti ad Christum ; de quibus Iob. 22.c. Qui dicebant Deo: recede a nobis et quasi nihil possit facere Omnipotens, estimabant.
marg.| {m} Adducite huc et interficite ante me Argu mentum contra hereticos, qui dicunt quod non licet interficere quenquam aliquo casu. Per istum autem nobilem significatur hic Christus. Sequitur.
marg.| {n} Et his dictis etc.  Tert ia pars capitis ubi agitur de ascensu Domini in Hierusalem, in qua eiecit ementes et vendentes de templo. Finita enim parabola, ivit Hierusalem, ut ostenderet premissam parabolam de eius, scilicet Hierusalem eventu fuisse dictam, que ipsum noluit super se regnare et etiam occidit, propter quod periit. Dicit ergo. Et his dictis in Iericho vel in via.
marg.| {o} Precedebat ascendens Hierosolymam ubi in proximo erat passurus. Iste fuit ultimus adventus in Hierusalem. Et sicut ad passionem precessit suos, sic et ad gloriam. Mi. 2.d. Ascendit pandens iter ante eos. Sic bonus Prelatus debet precedere populum per bonum exemplum et populus sequi per imitationem. Io. 10.a. Bonus pastor cum proprias oves emiserit, ante eas vadit et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem eius.
marg.| {p} Et factum est, cum appropinquasset Iesu s ad Betphage et Bethaniam Non facias vim in ordine. Primo autem venit in Bethaniam, scilicet sabbato ante ramos, quando factum est ei solemne convivium, cui interfuit Lazarus, in crastino veniens Hierusalem, transivit per Betphage.
marg.| {q} Ad montem, qui vocatur supp le mons Oliveti Hieronymus: Betphage viculus est Sacerdotum, in monte Oliveti, quia Sacerdotes extra civitatem vicos habebant ad alenda pecora sua. Et interpretatur Betphage domus bucce. Bethania villa est in latere eiusdem montis et interpretatur domus obedientie. Has duas villas visitavit {6. 246va} Dominus ascendens in Hierusalem, quia multi erant ibi credentes in eum et imitaturi ipsum. He due ville, scilicet Betphage et Bethania bene in monte Oliveti sunt posite, quia pia confessio et obedientia, que per illas
Numérotation du verset Lc. 19,mystice 
marg.| designantur, ab ipso Domino sunt in nobis, qui est mons Oliveti, id est spirituali unctione nos recreans. Oleum enim tria facit, illuminat, recreat et sanat. Sicut ergo oleum fatigatos recreat, sic Spiritus sancti gratia a laboribus confortat. Nota etiam, quod Dominus die illa, scilicet Dominica palmarum, ut volunt alii, tres domos adiit, per quas significantur tria loca, que frequenter invisit et omnes discipuli eius debent libenter invisere et inhabitare.
marg.| Prima est Betphage, id est domus bucce, id est schola Theologie.
marg.| Secunda est Bethania, id est domus obedientie, id est claustrum.
marg.| Tertia est templum, id est Ecclesia. In hac invenit Dominus ementes et vendentes columbas, id est dona Spiritus sancti. Mt. 21.b. Domus mea, domus orationis vocabitur. Item sicut dicit Glossa Ambrosii Venit ad montem Oliveti, ut novellas Olivas in sublimi virtute plantaret, id est se plantaturum ostenderet. Novella plantatio Olivarum
Numérotation du verset Lc. 19,mystice 
marg.| intelligitur conversio gentilium.
marg.| {a} Misit duos discipulos suos, dicens: Ite etc. Chrysostomus Petrum et Philippum, quorum alter, id est Philippus Samariam, Petrus Cornelium quasi pullum asine adduxit. Probabiliter ergo creduntur isti duo missi a Domino, qui post sunt ad predicandum gentibus destinati. Incertum est tamen, an dicatur de Philippo Diacono, an de Philippo Apostolo. Creduntur tamen propter mysterium fuisse Petrus et Philippus.
marg.| {b} Ite in castellum id est in Hierusalem, quam despective, vel ex indignatione pro morte Christi vocat castellum, sicut Is. 22.a. dicitur vallis visionis. Vel dicitur castellum, id est locus munitus viris, armis, escis, contra Deum.
marg.| {c} Quod contra vos est id est coram vobis ex proposito ad litteram, quia contra me esse dicitur, quod coram me est.
marg.| {d} In quod introeuntes invenietis pullum asine alligatum Asin a ista, ut dicunt quidam, erat communibus usibus pauperum deputata, forte ad portandum aquam, quia civitas arctabatur penuria aque et erat extra civitatem in bivio alligata, quasi ante ianuam cuiusdam, ut cuicumque esset necessaria, si ibi eam inveniret, inde assumeret et qua die eam haberet ad usus proprios, ei daret victualia. Hec asina habebat pullum, qui ad eosdem usus nutriebatur. Hunc iubet Dominus adduci. Et nota quod solus Mt. 21.a. facit mentionem de asina, alii tres Evangeliste, scilicet Lc. hic. Mc. 11.a. Io. 12.b. solum pullum commemorant. Et dicit Beda. rationem. Hi tres Evangelium Grece scripserunt, Mattheus vero Hebraice scripsit, qui asinam solutam et adductam refert, ut Hebree gentis, si penituerit, non desperandam monstraret esse salutem.
marg.| {h} Cui nemo unquam hominum sedit In Glossa adhuc adduntur duo, scilicet quod nemo eum infrenaverat, nemo indumenta contulit. Ac si dicat, nemo eum statuerat, id est ei stramenta sive subsellia imposuerat.
marg.| Δ Solvite
prol.| Mistyce.
marg.| {b} Ite in castellum etc.  Cast ellum vocat Hierusalem, quia murata et munita armis et viris contra Iesum et significat mundum, Christo et discipulis eius oppositum, armis, viris, escis, muris contra Deum munitum. Ad quem mittit Dominus duos discipulos, id est predicatores, vita et scientia decoros, caritatis vinculo coniunctos, caritatem geminam predicaturos, duos populos ad Christum vocaturos, mente et corpore mundos. Sed videte, unde missi fuerint. Certe de monte Oliveti. Oliva enim signum est victorie et pacis. Unde columba ad arcam rediens in signum pacis et reconciliationis, ramum Olive reportavit in ore, ut dicitur Gn. 8.b. Mons igitur Oliveti est cumulus pacis, quam predicatores debent in se habere et aliis nuntiare. Unde Is. 57.d. Creavi fructum labiorum pacem, pacem his, qui longe et pacem his, qui prope et sanavi eum. Is. 52.b. Quam pulchri super montes pedes annuntiantis pacem etc.
marg.| Item per montem Oliveti significatur cumulus medicine spiritualis. Nam oleum medicinale est. Laudabilis {6. 246vb} est medicus, qui gratis sanat, laudabilior, qui inimicum propriis sumptibus sanat, superlaudabilis est, qui de suo sanguine conficit medicinam. Hoc fecit Iesus. Unde Sir. 38.a. Altissimus creavit de terra medicinam et vir prudens non abhorrebit eam.
marg.| Item per montem Oliveti significatur cumulus pietatis, quam habere debent super omnes homines predicatores et Prelati. Unde supra 6.f. dicitur eis: Estote misericordes, sicut et pater vester misericors est.
Numérotation du verset Lc. 19,moraliter 
marg.| Castellum est cor peccatoris, rationibus et excusationibus, quasi muris et propugnaculis munitum. Propter quod dicit Dominus per Ps. 59. Quis deducet me in civitatem munitam. Ad hoc castellum mittit Dominus discipulos. Is. 50.a. Loquimini ad cor Hierusalem et advocate eam. Duo discipuli quos mittit Dominus sunt timor et amor. Timor solvit asinam, amor adducit. Asina est stulta anima, pullus, malus affectus. Dicit ergo.
marg.| {b} Ite in castellum id est in mundum.
marg.| {c} Quod contra vos est id est contrarium vobis, quia vos predicatis paupertatem, vilitatem, asperitatem, mundus vero predicat divitias, honores et delicias. Unde 1Io. 2.c. carissimi nolite diligere mundum, quia omne, quod est in mundo, aut est concupiscentia carnis, aut concupiscentia oculorum, aut superbia vite, que non ex patre, sed ex mundo est etc.
marg.| {d} In quod introeuntes corp ore, vel animi consideratione, non amoris affectione.
marg.| {e} Invenietis quer endo diligenter.
marg.| {f} Pullum asine popu lum peccatorem, sive specialiter populum gentium, ignobilem, immundum etc. que supponuntur in notula sequente.
marg.| Chrysostomus hoc animal
marg.| Ignobile, id est humile propter Deum.
marg.| Immundum est, id est vile propter Deum.
marg.| Pre ceteris iumentis irrationale, id est simplex.
marg.| Oneriferum, id est patiens propter Deum.
marg.| Stultum, id est mansuetum propter Deum.
marg.| Infirmum, id est innocens.
marg.| Tardum est, id est maturum.
marg.| Iacet in sterquilinio, id est continens.
marg.| Vescitur tardius, id est abstinens.
marg.| Horrende vocis est, id est gemens.
marg.| Crucem habet in pelle, id est penitens.
marg.| Generat mulos mixtus equabus alterius speciei. In quo laudabilior est quibusdam viris, quia non mutant speciem, scilicet predicans, seu docens.
marg.| Nota ista per hos versus. Esca, cubile, pigrum, crux, vox, mens, sarcina, proles ; Immundus, retro fortis, lascivus asellus.
marg.| Chrysostomus: 1Cor. 1.d. Infirma mundi elegit Deus et ignobilia et contemptibilia et ea, que non sunt. Et infra Inventa est irrationabilitas eorum esse simplicitas et eorum stultitia mansuetudo: Nam simplicitas sine ratione irrationabilitas est et mansuetudo, si non sit propter Deum, stultitia est et infra Infirmitas, innocentia, ignobilitas, humilitas inventa est. Nam innocentia sine Deo infirmitas estimatur et humilitas non propter Deum ignobilitas iudicatur. Et infra Patientia irrationabilis onerifera estimatur. Chrysostomus: Asina Iudea, que secundum Deum magistra est gentium. Is. 1.g. alia lit. Vocaberis civitas iustitie et magistra civitatum.
marg.| {g} Alligatum funi culis peccatorum. Prv. 5.d. Iniquitates sue capiunt impium et funibus peccatorum suorum constringitur. Chrysostomus: Antequam peccemus, liberi sumus, sed si semel operibus diaboli nos obligaverimus, iam nostra virtute evadere non possumus, sed sicut navis fracto gubernaculo illuc fertur, ubi tempestas voluerit, sic homo perdito auxilio gratie Dei, non facit quod vult, sed quod diabolus vult.
marg.| Item exemplum de populo eligente et rege electo.
marg.| Item pullus asine alligatus est affectus anime triplici vinculo ligatus, quod est lascivia iuventutis, sanitas corporalis, prosperitas mundialis. Ecclesiastic. 4.c. Funiculus triplex difficile rumpitur. Tamen duo dicti discipuli solvunt, id est timor et amor.
marg.| {h} Cui nemo unquam hominum sedit id est nullus rationalis doctor frenum correctionis imposuit, quo gulam et linguam restringeret et in viam arctam reduceret, qua itur ad vitam. Iob. 11.c. Vir vanus in superbiam erigitur et quasi pullum onagri se liberum natum putat.
marg.| Θ Solvite
prol.| {6. 247ra} Δ
marg.| {a} Solvite illum et adducite. Et si quis vos interrogaverit, quare solvitis, sic dicetis ei, quia Dominus operam eius desiderat non propter equitandi voluptatem, sed propter mysterii significationem.
marg.| marg.|Θ
marg.| {a} Solvite illum comm inando. Iob. 39.a. Quis dimisit onagrum liberum et vincula eius quis solvit ; Mt. 18.c. Quecumque solveritis super terram etc.
marg.| {b} Et adducite cons olando. Is. 60.c. Auferetur a te fortitudo gentium et reges earum adducentur.
marg.| {c} Et si quis vos interrogaverit quare solvitis id est si quis in predicatione aliquod impedimentum opposuerit, non desistatis a predicatione. Sed.
marg.| {d} Sic dicetis ei id est contradicenti.
marg.| {e} Quia Dominus omni um, cui omnes servire debent, quia sua sunt omnia, non solum asina et pullus. Unde Chrysostomus: Ne dicatis, Dominus noster, vel Dominus iumentorum, sed Dominus simpliciter omnium. Nam peccatores conditione quidem mei sunt, voluntate autem sua diaboli.
marg.| {f} operam eius desiderat sicu t prius. Sequitur.
marg.| {g} Abierunt autem, qui missi erant disc ipuli scilicet vel
Numérotation du verset Lc. 19,mystice 
marg.| Mystice predicatores, non excusantes se, vel murmurantes, sed facile obedientes. Iob. 38.d. Numquid mittes fulgura, id est predicatores et ibunt et revertentia dicent tibi adsumus ? quasi dicat: non, sed ego.
marg.| {h} Et invenerunt sicut dixit illis, stantem pullum Mt. 20.a. Quid hic statis tota die otiosi. Act. 1.b. Viri Galilei quid statis etc.
marg.| {i} Solventibus autem illis pullum, dixerunt domini eius ad illos Plur aliter dicit, domini quia ad communes usus erat deputatus, sicut dictum est. Sed hoc non videtur verum, quia sic nullum haberet Dominum et propterea sine contradictione possunt tunc accipere discipuli, sicut et alii pauperes. Sed forte non erat nisi pauperum illius civitatis. Vel sic expone, Domini id est custodes. Per hoc autem quod multos dicitur habere dominos, significatur, quod populus, vel animus peccator non uni vitio, sed pluribus erat subiectus, antequam converteretur. Is. 26.c. Domine Deus noster, Domini possederunt nos absque te.
marg.| {k} Quid solvitis pullum Prv. 3.d. Noli prohibere benefacere eum, qui potest, si vales et ipse benefac.
marg.| {l} At illi dixerunt, quia Dominus eum necessarium habet. Et duxerunt illum non contradixerunt domini. Et dicit Chrysostomus: virtus Christi preparavit dominis cor ad dandum ignotis.
marg.| {m} Ad Iesum Chrysostomus: Quia vocati sumus, Dei est, quod autem digna vocatione vivimus, nostrum pariter et Dei est.
marg.| {n} Et iactantes disc ipuli, quia de turbis nondum sermo precesserat.
marg.| {o} Vestimenta sua supra pullum imposuerunt Iesum Chrysostomus: Vestes, mandata. Beda. Doctrina virtutum. Apc. 16.c. Beatus, qui custodit etc. Ecclesiastic. 9.b. Omni tempore sint vestimenta tua candida etc. Hic potest fieri distinctio, ut dicatur iactantes vestimenta super pullum, vel imposuerunt Iesum supra pullum. Et utraque distinctio sana, Chrysostomus: Mansueti debent mansuetum portare. Is. ult. a secundum aliam translationem: Super quem requiescet spiritus meus etc. Item Chrysostomus: Vis cognoscere mansuetudinem venientis, considera speciem adventus eius: Non sedet in curru aureo purpura fulgens, nec ascendit super fervidum equum discordie amatorem, qui pectus habet plenum glorie iactantia, qui procul odoratur bellum et gaudet ad vocem tube et cum viderit sanguineam pugnam, dicit, bene factum est. Non habet in circuitu splendentes gladios, aut cetera ornamenta terribilium armorum. Sed quid ? Ramos frondentes testimonia pietatis. Venit ergo mansuetus, ut non propter potentiam timeretur, sed propter mansuetudinem amaretur. Za. 9.c. Exulta satis filia Sion, iubila filia Hierusalem: Ecce rex tuus veniet tibi iustus et Salvator, ipse pauper et ascendens super asinam et super pullum filium asine. Et infra. Et potestas eius a mari usque ad mare et a fluminibus usque ad fines terre: Tu vero in sanguine etc. Gn. 49.b. Ipse exspectatio gentium, ligans ad vineam pullum suum et ad vitem, o fili mi, asinam suam. Nunc autem vicarii eius super palefredos nitentes, immo super dextrarios deauratos equitant.
marg.| Beatus Bernardus.: Dicite pontifices, in freno {6. 247rb} quid facit aurum ? Za. 14.d. In die illa erit, quod supra frenum equi est sanctum Domino. Sed si Heraclius non potuit intrare cum equo in Hierusalem terrenam, quomodo illi in celestem ? Item Chrysostomus: Peccatores equi diaboli, Sancti dicuntur equi Christi. Diabolus sessor instigat per deserta facinorum, per fornicationes, per avaritias etc. Christus dirigit per plana iustitie, castitatis et humilitatis etc. Ergo equitatus diaboli perditio est, equitatus Christi salus, unde Hab. 3.d. Qui ascendis super equos tuos et equitatus tuus sanitatis.
marg.| {p} Eunte autem illo, substernebant vestimenta sua in via Alii etiam ramos de arboribus, secundum alios Evangelistas. Et nota mysterium. Per proiectionem vestimentorum factam ab Apostolis, intelligitur martyrium, per proiectionem vestimentorum factam a turbis, intelligitur mortificatio carnis, quia minores sive imperfecti, non exponunt propria corpora martyrio, sed in hoc sequuntur vestigia martyrum, quod carnem mortificant.
Numérotation du verset Lc. 19,mystice 
marg.| Mystice ergo Apostoli vestes in via sternunt, id est propria corpora martyrio exposuerunt et sic abiecerunt vestimenta, quia caro quasi vestis est anime. Unde Glossa Dum populus gentium etc. In alia Glossa habetur, quod significetur per proiectionem factam a turbis. Iuxta alios Evangelistas, non discipuli etc. Et caute intelligas, quod dicitur, non discipuli, id est alii quasi dicat: non est dictum de discipulis et tamen factum est a discipulis, sed alii substituerunt quod iste pro compendio dixerat. Chrysostomus Apostoli posuerunt vestimenta sua super iumenta, ceteri sub pedibus, quia mandata Apostolorum veneramur, traditiones Iudeorum, vel legis calcamus.
marg.| Item vestimenta sua in via sternunt, qui per abstinentiam corpora sua domant, ut Domino iter ad mentem suam prebeant. Is. 40. Parate viam Domini etc.
marg.| Item vestimenta sua in via sternere, est corpora sua martyrio exponere et sic post Dominum, ad Dominum ire. Ecclesiastic. 23.d. Gloria magna est, sequi Dominum.
marg.| Item vestimenta sua in via sternere, est sequentibus bona exempla relinquere. Sic Elias pallium suum reliquit Eliseo, id est caritatis exemplum. 4Rg. 2.c. Et de Eleazaro dicitur, 2Mcc. 6.f. Fortiter vitam excedendo etc. adolescentibus exemplum forte relinquam.
marg.| {q} Et cum appropinquaret iam ad descensum montis etc.  usqu e ibi super omnibus quas viderant virtutibus id est miraculis et maxime de resurrectione Lazari, que nuper facta erat: Nam et propterea venit ei obviam turba, quia hoc signum factum audierant ab eo, Io. 11.f. Laudant etiam de signis et doctrina, que fecit, cum ascendit ad diem festum scenopegie, quod Ioannes narrat, 5.a. Tunc enim sanavit languidum, qui erat circa piscinam.
marg.| {r} Dicentes turb e, scilicet.
marg.| {s} Benedictus. Beda: Ab omni peccato immunis singulariter et immunes faciens.
marg.| {u} Rex Ecce vocant eum regem, qui tamen proxime sunt eum occisuri et idipsum est in testimonium damnationis eorum.
marg.| {t} Qui venit in nomine Domini id est in nomine patris, quod est filius. Io. 5.g. Ego veni in nomine patris mei, id est ut verus filius et non accipitis me, si alius venerit in nomine suo, scilicet Antichristus, illum accipietis. Item In nomine Domini non sui, sic venit Christus, quia non suum, sed patris honorem quesivit. Ioa. 8.f. Ego honorifico patrem meum, vos autem etc. Ego gloriam meam non quero etc. Item In nomine Domini id est in virtute Domini, id est patris, in qua venit Christus, quia eadem est virtus patris et filii, immo ipse est virtus patris. 1Cor. 1. Item In nomine Domini id est ex nomine Domini, id est missus a Domino, ut
marg.| Δ servus.
marg.| {q} Et cum appropinquaret etc.] $mystice
marg.| , ad descensum montis Oliveti appropinquavit Dominus, cum se usque ad nostre carnis infirmitatem humiliavit ex misericordia. Et tunc turbe descenderunt cum eo et eum pariter laudaverunt, id est humili confessione sub eius voluntate se posuerunt: Secundum quod docet Petrus, 1Pt. 5.b. Humiliamini sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in die visitationis. Similiter si
marg.| Θ Prelati
prol.| {6. 247va} Δ servus. Is. 49.a. Servus meus es tu Israel, quia in te glorificabor. Revera magna est gloria Domini, talem habere servum. Et e contra, magna est gloria servi, talem habere Dominum. Unde postea sequitur. Parum est tibi, ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Iacob et feces Israel convertendas ?
marg.| {a} Pax in celo et gloria in excelsis Qued am Glossa hic vult hec specialiter esse dicta, scilicet. Pax in celo et gloria in excelsis In Mattheo autem et in Marco bis dicitur, Osanna et ad Osanna dupliciter potest referri, quod hic dicitur pax in celo et gloria in excelsis Sed melius est, ut intelligantur utraque a turbis dicta, quia utraque in Evangelio dicuntur, sed quod unus Evangelistarum dicit, alter subticet pro compendio. Et nota, quia Domino nascente, Angeli cantaverunt. Pax in terra, modo ad Passionem Domino eunte cantant homines: Pax in celo, quia tunc veniebat pax in terram, nunc autem vadit in celum per Passionem. Quare ? Ut sic pacificarent homines et Angelos. Colos. 1.c. Pacificans per sanguinem Crucis eius, sive que in terris, sive que in celis sunt. Eph. 2.c. Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum. Sed utrique tam Angeli quam homines dixerunt: Gloria in excelsis, quia solum celum locus est glorie et terra miserie. Et ideo sicut in celo non est miseria, ita in terra nulla debet queri gloria. Is. 42.b. Gloriam meam alteri non dabo, id est terreno, sed tantum celestibus. Io. 5.g. Quomodo potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis et gloriam, que a solo Deo est, non queritis ? Frequenter etiam ut dicit Glossa Bede, ingressus est Dominus civitatem Hierusalem, sed non cum his laudibus, non rex vocatus, quod semper fugerat. Io. 6.b. nisi modo, cum ascendit passurus. Quod ideo factum est, ut amplius illorum adversum se excitaret invidiam, quia iam tempus Passionis instabat. Chrysostomus: Ergo si eos provocavit, fecit eos innoxios. Absit, excitavit, non ut facerent, quod ante noluerunt, sed ut possent facere, quod prius volebant, facultas eis data est, non mutata voluntas. Vel excitaret, id est excitari permitteret. Vel excitaret, id est aliquid faceret, unde occasionaliter excitata fuit. Et intelligit, ut consecutivum, non ut causativum. Nam si scienter et ex industria eorum sibi suscitaret invidiam, excusabiles essent.
marg.| Θ Prelati, qui sunt in terra vicarii Christi descenderent per humilitatem, turbe cum eis descenderent per imitationem. Ideo clamat Is. 64.a. Utinam dirumperes celos et descenderes, a facie tua montes defluerent, id est Prelati se humiliarent. Sed certe ipse descendit et adhuc montes non defluunt. Ideo imprecatur eis David 2Rg. 1.d. Montes Gelboe, nec ros, nec pluvia etc. Notandum etiam, quod Dominus non legitur alibi equitasse nisi modo, nec etiam modo equitavit, sed asinavit et tamen in eadem hebdomada ignominiosa morte est condemnatus. Quid ergo de vicariis eius, qui cum tanta equorum multitudine equitant contra legis preceptum ? Dt. 19.d. Cum fuerit constitutus rex, non multiplicabit sibi equus, nec reducet populum in Egyptum equorum numero sublevatus. Amos 6.a. Ve vobis, qui opulenti estis in Sion, id est in Ecclesia et confiditis in monte Samarie, id est in prelatione Ecclesie, optimates capita populorum ingredientes pompatice domum Israel. Nota etiam, quod ideo Dominus voluit post gloriam transitoriam sibi exhibitam cito pati, ut ostenderet gloriam mundi viam esse ad passionem. Prv. 14.b. Risus dolore miscebitur et extrema gaudii luctus occupat. Et e contrario passiones mundi via sunt ad gloriam. Act. 14.d. Per multas tribulationes etc. Sequitur.
marg.| {b} Et quidam Phariseorum de turbis id est qui erant inter turbas, non ut Dominum laudarent, sed potius ut depravarent. Vel ita distingue Et quidam Phariseorum de turbis, dixerunt ad illum scilicet quod increparet eos. Unde dicunt.
marg.| {c} Magister, increpa discipulos tuos id est turbas laudantes, vel Apostolos turbas ad laudandum instituentes. Mt. 21.b. dicunt. Audis, quid isti dicunt ? Chrysostomus: Et vos videtis, que ego facio.
marg.| {d} Quibus ipse ait, dico vobis Chrysostomus: quasi dicat: esto, mea culpa est, quod isti clamant, numquid mea culpa est, quod propheta hoc ante predixit. Ex ore infantium et lactentium ?
marg.| {e} Quia si hi tacuerint, lapides clamabunt Primo, ut legatur si temporale, ad litteram Apostoli omnes in morte Christi nec ausi sunt eum profiteri esse Deum, {6. 247vb} timentes mortem et tunc lapides clamaverunt admirantes et predicantes mortem eius, quia scissio petrarum et apertio monumentorum mundi Dominum ostenderunt evidenter. Unde Mt. 27.f. Petre scisse sunt et monumenta aperta. Vel quantum ad mysticum intellectum legetur si conditionale, quasi dicat: si Apostoli tacebunt, lapides clamabunt, id est si Iudei a laudibus Christi sileant, gentes lapidee deposita carnis duritia, laudes eius predicabunt. Et ita factum est, quia mortuo Domino Iudei tacuerunt muti effecti a laude Dei et lapides, id est gentiles lapidei clamaverunt laudes et predicaverunt fidem. Mt. 3.b. Potens est Deus de lapidibus etc. Sic modo clericis tacentibus, lapides, id est laici, clamant per campos, per villas laudes Christi. Rm. 11.d. Cecitas cecidit in Israel, id est in clero scilicet ut plenitudo gentium, id est laicorum subintraret in locum eius. Is. 23.a. Erubesce, Sidon, id est clerice, ait mare, id est laicus.
marg.| {f} Et ut appropinquavit etc. Dominus cum laudibus occurrentium intrans civitatem, previdens eam in ultionem sanguinis sui funditus evertendam, cum in tanta gloria susciperetur, in medio exultationis interseruit lamentationem. Ideo Ecclesia in ramis palmarum in commemorationem huius facti, post illam gloriosam profectionem eleganter interserit passionem. Nec solum introductum est hoc in Ecclesia propter dominici facti representationem, sed etiam ut per ipsum moraliter nos instruat Ecclesia, quod in quantacumque gloria sit aliquis, non est gaudendum, quia extrema gaudii luctus occupat. Previdens ergo Dominus eversionem urbis imminentem, pietatis affectu flet super eam dicens, quia si ipsa prescia esset sue desolationis et ruine, ipsa etiam fleret. Et hoc est, quod dicit Et ut appropinquavit Iesus civitati, non solum corporis gressu, sed potius compassionis affectu. Sed inutiliter, quia civitas non appropinquavit illi per penitentiam. Iac. 4.b. Appropinquate Deo et appropinquabit vobis.
marg.| {g} Videns civitatem mise rationis aspectu. Sap. 4.c. Gratia Dei et misericordia in sanctos eius et respectus super electos illius.
marg.| {h} Flevit super illam, dicens: Quia etc.  Ter legitur Dominus flevisse. Hic pro peccatis alienis et he sunt lacrime compassionis. Item Io. 11.e. pro incolatu huius miserie et he sunt lacrime compunctionis. Item Hbr. 5.b. pro dilatione patrie et he sunt lacrime devotionis. Nos habemus quartum pro propriis et he sunt lacrime contritionis. De primis Ier. 9.a. Quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrimarum. De secundis et tertiis. Idc. 1.b. Terram arentem dedisti mihi, dicit Axa Caleb, id est anima Christo, deditque ei Caleb irriguum superius et irriguum inferius. De quartis. Ps. Lacrimis meis stratum meum rigabo. Hec sunt quatuor flumina, que irrigant paradisum, id est animam, vel Ecclesiam, que ab uno fonte exeunt, id est a gratia Dei. Gn. 2.b. Fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandum paradisum, qui inde dividitur in quatuor capita.
marg.| {i} Quia si cognovisses ruin am, que imminet.
marg.| {k} Et tu Glossa supplet, quod minus est in littera, scilicet flevisses, que modo exultas. Et potest esse pleonasmos, quod appositum est quia Vel supple aliquid ex continuatione et non erit pleonasmos, quasi merito fleo quia si cognovisses et tu Ier. 8.c. Milvus in celo cognovit tempus suum, turtur et hirundo et ciconia custodierunt tempus adventus sui, populus autem meus non cognovit iudicium Domini.
marg.| {l} Et quidem sive equidem in hac die tua qua letaris et gaudes et tibi, non Deo vivis et ideo tua est dies, non Dei. In hac, inquam, die transitoria, supple habes, vel sunt tibi ea.
marg.| {m} Que ad pacem tibi temp oralem et transitoriam faciunt scilicet divitie, delicie et honores mundani, sanitas corporalis et amicorum, atque parentum carnalium copia et huiusmodi, que pacem temporalem faciunt, sed spiritualem auferunt. Iob. 21.a. Quare impii vivunt, sublimati sunt, confortatique divitiis semen eorum etc. Et infra b. Ducunt in bonis dies suos et in puncto ad inferna descendunt. Hec est mala dies et mala pax. De die dicit Ier. 19.c. Diem hominis non desideravi. Item Ier. 20. Maledicta dies, in qua natus sum etc. Idem habetur Iob. 4.a. De pace vero ista, habetur in {6. 248ra} Ps. 72. Zelavi super iniquos pacem peccatorum videns. Ez. 13.b. Prophete deceperunt populum meum, dicentes, pax, pax et non est pax, pax cum carne, pax cum mundo et non est pax cum Deo.
marg.| {a} Nunc autem temp ore letitie tue.
marg.| {b} Abscondita sunt ab oculis tuis supp le mala imminentia tibi, que sequuntur in littera, que si previderes, non rideres, sed lugeres. Sicut dicere consuevimus his, quos in prosperis florere videmus, ac si dicamus, modo habetis diem vestrum, sed nescitis quid pariat crastina dies. Eccl. 41.a. Memento, que ante te fuerunt, id est peccata, que fecisti et que superventura sunt tibi, id est supplicia eterna. Abscondita sunt, inquam, ab oculis tuis, que sequuntur, scilicet.
marg.| {c} Quia venient dies in te id est contra te. Beda. Ecce penam, quam imminentem ignorat.
marg.| {d} Et pro, id est circumdabunt te inimici tui Beda., Romani principes.
marg.| {f} Vallo ad litteram dicuntur Romani tres aggeres fecisse circa Hierusalem capiendam.
marg.| {g} Et circumdabunt te et coangustabant te quas i undique eris obsessa.
marg.| {i} Et ad terram prosternent te et filios tuos, qui in te sunt id est cives tuos, alios occident, alios captivabunt.
marg.| {l} Et non relinquent in te lapidem super lapidem quas i funditus everteris. Et subdit causam eversionis.
marg.| {m} Eo quod non cognoveris tempus visitationis tue id est visitatorem tuum. Ier. 8.c. Milvus in celo cognovit tempus suum etc. Vel Tempus visitationis tue Beda. Quo Deus visitat, vel miraculo, vel precepto. ad litteram factum est, sicut Dominus predixit, quia Hierusalem funditus eversa est, non reedificanda in eternum, iuxta vaticinium Is. 5.b. Diripiam maceriam eius et erit in conculcationem. Post eversionem quidem Romanorum, postquam redierunt Romam, Iudei, qui in speluncis et silvis latuerant, redierunt ad civitatem suam et ceperunt venerari loca sancta et reedificare, quod audientes Romani, miserunt Elium Adrianum, qui funditus eam evertit, ita, quod lapis super lapidem non remansit et datum est edictum a Romanis, ne quis Iudeorum intra marinas partes habitaret. Postea Elius edificavit modicam civitaticulam, ubi moderna civitas est sita et a nomine suo Eliam denominavit et longo tempore sic dicta est. Constat ergo primitivam urbem non esse reedificatam, cum in alio loco Elius edificaverit et nomen mutaverit. Et quod in alio loco sita sit, quam illa primitiva, apparet ex hoc, quia locus, in quo crucifixus est Dominus et hortus, in quo sepultus est, modo sunt in medio civitatis et tunc erant extra, sicut et patibula furum, in quibus rei suspenduntur, modo sunt extra civitatem.
Numérotation du verset Lc. 19,mystice 
marg.| , exponitur hoc.
marg.| {d} Et circumdabunt te O Ec clesia.
marg.| {e} Inimici tui Glossa Romani principes.
marg.| {f} Vallo id est avaritie profunditate.
marg.| {g} Et circumdabunt te muro malitie. De quo in Ps. 17. In Deo meo transgrediar murum.
marg.| {h} Et coangustabunt te undique ex a varitia et malitia, omnes opprimendo, tam maiores, quam minores, hoc est undique. Ez. 22.f. Principes eius in medio eius, scilicet Hierusalem, quasi lupi rapientes predam ad effundendum sanguinem et perdendas animas et avare sectando lucra.
marg.| {i} Et ad terram prosternent te calu mnias faciendo. Mi. 3.d. Ve, qui edificatis Sion in sanguinibus etc. Et postea infert. Propter hoc causa vestri Sion, quasi ager arabitur et Hierusalem quasi acervus lapidum erit, id est sine cemento caritatis, unus opprimens alium. Sed Glossa Bede exponit hoc moraliter de anima. Beda. Quod Dominus secundum historiam etc. Et est summa. Quasi Dominus quotidie flet super Hierusalem, non in se, sed in membris suis, dum viri sancti plangunt peccata malorum, quia quasi frixoria sanctorum sunt peccata impiorum: Quia sicut cremium in patella frigitur et arescit frixum et desiccatur, ita caritas propter proximorum peccata miro motu angustiatur, qui tamen peccatores nesciunt cur plangantur, sed ducunt dies letos in abundantia temporalium, quia promptuaria eorum plena etc. Sed tali anime dicit Dominus.
marg.| {6. 248rb}{c} Venient dies mort is, scilicet in te quando demones animam a corpore extrahent, vel extractam rapient. Unde supra 12. Salute etc.
marg.| {d} Et circumdabunt te inimici tui id est demones.
marg.| {h} Et coangustabunt te id est omnia peccata tua ante oculos tuos replicabunt in tuam condemnationem et confusionem.
marg.| {i} Et ad terram prosternent te quia caro in pulverem redigetur et anima in infernum detrudetur in societatem demonum, ut pariter cum eis damnetur.
marg.| {k} Et filios tuos id est opera tua, vel imitatores tuos tecum adducent, ut sint socii in pena, qui fuerunt in culpa.
marg.| {l} Et non relinquent in te lapidem super lapidem id est cogitationem super cogitationem, que contra te non adducatur. Sap. 4.d. Venient in cogitatione peccatorum suorum timidi et traducent ipsos ex adverso iniquitates illorum. Qui enim pravis cogitationibus alias superaddit, quodammodo lapidem super lapidem ponit. Sed omnis talis plantatio sive edificatio, quia non plantavit eam Deus pater, eradicabitur. Gregor in moralibus. Quomodo anguste vie erunt undique reprobis. Superius erit iudex iratus, subtus horrendum chaos, a dextris peccata accusantia, a sinistris infinita demonia ad infernum trahentia, intus conscientia urens, foris mundus ardens. Miser peccator sic deprehensus quo effugiet ? Latere erit impossibile, apparere intolerabile. Si queris, quis te accuset ? Dico totus mundus, quia offenso Creatore omnis creatura habet perditum odio. Ecce qualem obsessionem habebit peccator et hoc ideo, quia non cognovit tempus visitationis sue, quo, scilicet Deus aliquando visitat, precepto, scilicet mittendo predicatores, aliquando flagello, quia grandinat vineas malorum et necat armenta, ut ita resipiscant, aliquando etiam miraculo, ut in primitiva Ecclesia.
marg.| Item: Non relinquent in te lapidem super lapidem ruin am turrium et domorum, atque castrorum, que faciunt clerici et Prelati de patrimonio Crucifixi: Prophetat hic Dominus et ita fiet fine dubio, quia verus Propheta est Dominus. Amos 3.c. Circumietur terra, id est Ecclesia et extrahetur fortitudo tua ex te et diripientur edes tue. Et postea dicit: Amputabuntur cornua altaris et cadent in terram et percutiam domum hiemalem cum domo estiva et peribunt domus eburnee et dissipabuntur turres multe dicit Dominus. Ubi dicit hoc Dominus ? Mc. 13.a. Vides has omnes magnas edificationes. Non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur. Sed non sine malo eorum, qui edificaverunt. Habac. 2.c. Lapis de pariete clamabit contra eos, qui posuerunt eum in muro, cum deberent dare pauperibus, quia erant de patrimonio Crucifixi et signum, quod est iunctura edificiorum, respondebit, ve, qui edificat, id est ve ei, qui me edificavit. Sequitur.
marg.| {n} Et ingressus etc. Beda. Post enumerata mala, ingressus in templum eiicit vendentes et ementes, per hoc innuens, quod ruina populi maxime ex sacerdotum culpa fuerit. Deum enim vendentes et ementes percutit, ostendit, unde radix perditionis processit. Et hoc est Et ingressus in templum
Numérotation du verset Lc. 19,moraliter 
marg.| Primo declinavit ad Ecclesiam docens nos similiter facere. Mal. 6.d. Primum querite regnum Dei. Chrysostomus Proprium erat boni filii, ut veniens primo ad domum curreret patris. Et infra. Tu autem imitator Christi factus cum in aliquam ingressus fueris civitatem, primum ante omnem actum ad Ecclesiam curras. Item Chrysostomus Bonus medicus ad originem Passionis intendit. Nam sicut de templo omne bonum egreditur, sic de templo omne malum procedit. Et ita cor et stomachus in corpore Ecclesie sacerdotes intelliguntur. Is. 1.b. De regibus, Omne caput in dolore, de sacerdotibus autem, Omne cor in tristitia, qui si peccaverint totus populus convertitur ad peccandum. Unusquisque enim Christianus pro suo peccato reddet rationem, sacerdotes autem non tantum pro suis sed et pro omnium subditorum peccatis. Quemadmodum enim videns arborem pallentibus foliis marcidam, intelligis, quod aliquam causam habeat circa radicem, ita cum videris populum indisciplinatum, sine dubio cognosce, quod sacerdotium eius non est sanum. {6. 248va} Δ
marg.| {a} Cepit eiicere vendentes in illo et ementes Hieronymus: Ardore Spiritus Sancti concitatus. Unde Ps. 68. Zelus domus tue comedit me. Alia vice eiecerat similiter, quia post miraculum mutationis aque in vinum, pascha sequenti, quod solus Ioannes narrat 2.c. De hac autem ultima eiectione, que fuit in dominica palmarum, loquuntur tres simul evangeliste, Mt. 21.b. Mc. 11.b. Lc. hic. ad litteram . in primo atrio templi fecerant loca venalia, ubi venditores et cambsores erant, quod fecerant fieri sacerdotes ex cupiditate, ut, scilicet adventantes haberent paratum, quod offerrent, sicut alibi parati sunt burgenses, qui mutuant ad usuras, ut adventantes paratum habeant, quod tribuant libenter accipientibus. Utrobique avaritia sacerdotum reprehenditur. Unde Mt. 21.b. Intravit Iesus in templum Dei et eiiciebat omnes vendentes et ementes et mensas nummulariorum. Ibi Glossa Augustinus Altaria Dei sic vocat propter avaritiam sacerdotum. Que tanta erat, ut dicit Hieronymus: quod ipsimet vendebant animalia et columbas, quas pauperes emebant ad offerendum, ut venditas postea reciperent oblatas. Et quia aliqui non habebant, unde emerent, ideo posuerunt ibi nummularios, a quibus mutuo acciperent pecuniam, qui quoniam non audebant proximis commodare pecuniam cum supererogatione usurarum, saltem commodabant eis sub nomine collibiorum. Et dicuntur collibia, munuscula fructuum. Et hos etiam eiecit Dominus. Ista avaritia sacerdotum quotidie crescit, unde tota Ecclesia destruitur et polluitur. Ier. 23.d. A Prophetis Hierusalem egressa est pollutio super omnem terram. Ez. 22.c. Ecce complosi manus meas super avaritiam tuam, quam fecisti. Loquitur ad Hierusalem, id est Ecclesiam. Unde sequitur. Coniuratio Prophetarum in medio eius, sicut leo rugiens, capiensque predam animas devoraverunt, opus et pretium acceperunt. Sacerdotes contempserunt legem meam et polluerunt sanctuaria mea. Principes eius, quasi lupi rapientes predam. Quia ergo volebat Dominus eiicere de Ecclesia sua omnem avaritiam, de templo mercatores et nummularios eiicit. Za. ult. d. Non erit ultra mercator in domo Domini. Chrysostomus: Qui voluerit esse mercator, proiiciatur ab Ecclesia, dicente Propheta. Quia non cognovi negotiationem, introibo in potentias Domini. Sicut enim, qui ambulat inter duos inimicos, sine maliloquio esse non potest, quia necesse est, ut vel isti de illo, vel illi de isto male loquatur, sic qui emit et vendit sine periurio esse non potest. Unde Eccles. 26.d. Difficile exuitur negotians a negligentia sua etc. Beda. In templo emunt, qui, quod facere debent, contemnunt et a patronis peccata redimunt.
Numérotation du verset Lc. 19,mystice 
marg.| vero, ementes et vendentes in templo sunt simoniaci, qui sacramenta, aut beneficia Ecclesiastica sub pretio ponunt emendo, vel vendendo et isti eiecti sunt de Ecclesia, si non numero, tamen merito. Unde Versus: Qui sacra venundant, vel pro sacro pretium dant, Hos procul expello, facto de fune flagello. Lv. 10.a. Arreptis Nadab et Abiu filii Aaron thuribulis imposuerunt ignem et incensum desuper offerentes coram Domino ignem alienum, quod eis preceptum non erat, egressusque est ignis a Domino et devoravit eos et mortui sunt. Mt. 10.a. Gratis accepistis, gratis date. Dicit ergo.
marg.| {a} Cepit eiicere vendentes in illo et ementes, dicens illis. Scriptum est Is. 56.c. Quia domus mea Hic aperte ostendit se Deum, quia templum solius Dei est. Et tradunt Sancti, quia quidam fulgor luminosus, quidam, scilicet splendor inestimabilis egrediebatur de oculis eius, ita ut nemo auderet eum intueri, ita ut omnes invitos eiiceret, nec auderent ei resistere.
marg.| {b} Dominus orationis est Chrysostomus: In Ecclesia Dei non debent esse nummi nisi spirituales, qui Dei imaginem habent, non qui portant imaginem terre. Augustinus Nemo in oratorio aliquid agat, nisi ad quod factum est, unde et nomen accepit.
marg.| {c} Vos autem fecistis illam speluncam latronum Beda. Quia ad hoc residetis in templo, ut vel non dantes munera corporaliter persequamini. Mi. 3.b. Si quis non dederit in ore etc. vel spiritualiter dantes necetis. Nehemie ult. d. Recordare, Domine Deus meus, adversus eos, qui polluunt sacerdotium, iusque sacerdotale et leviticum. Ier. {6. 248vb} 7.c. Numquid spelunca latronum facta est domus ista, in qua invocatum est nomen meum in oculis vestris: Ego, ego sum, ego vidi, dicit Dominus. Os. 6.c. Galaad civitas operantium idolum supplantata sanguine et quasi fauces virorum latronum etc. Et infra. In domo Israel, id est in Ecclesia vidi horrendum, ibi fornicationes Ephraim, id est rapina et usura, ex quibus ubertas. Is. 1.f. Principes tui infideles, socii furum Hieronymus: Caveamus ne ab illis accipiamus munera, qui de lacrimis pauperum congregant divitias, ne simus socii furum.
Numérotation du verset Lc. 19,moraliter 
marg.| Secundum Glossam Bede, domus Dei est conscientia fidelium, quam facit speluncam latronum, qui, relicta simplicitate, sanctitatis, illud meditatur agere, unde proximum innocentem possit ledere. Sed e contra Dominus mentes fidelium ad cavenda mala erudit, sequitur. Et erat quotidie docens in templo {d}   Principes autem sacerdotum scilicet qui toti preerant Synagoge.
marg.| {e} Et Scribe qui doctores legis dicuntur.
marg.| {f} Et principes plebis id est minores sacerdotes.
marg.| {g} Querebant illum scilicet Iesum perdere Beda. Quia quotidie docebat in templo et eiiciebat latrones et recipiebat laudem turbarum et ideo certe non potuerunt eum sustinere, quia arguebat opera eorum mala. Sap. 2.c. Circumveniamus iustum, quoniam inutilis est nobis et contrarius est operibus nostris etc. Isti etiam adhuc quotidie perdunt et occidunt Christum, non semel, sed sepius in cordibus hominum per mala exempla. Beatus Bernardus. O bone Iesu, totus mundus videtur contra te coniurasse et hi primi sunt, qui videntur regere populum, dirigere principatum. 1Esr.9.a. Non est separatus populus Israel, id est clerici et sacerdotes et Levite a populis terre, id est a laicis et de abominationibus eorum, commiscuerunt semen sanctum cum populis terrarum, manus etiam principum et magistratuum fuit in transgressione hac prima.
marg.| {h} Et non inveniebant, quid facerent illi id est causam mortis non invenerunt in eo. Beda. Ideo non poterant illum perdere, quia timebant tumultum populi. Vel ideo volebant eum perdere, quia neglecto suo magisterio, totum populum videbant ad eius doctrinam confluere. Unde sequitur.
marg.| {i} Omnis enim populus suspensus erat audiens illum id est intente audiebat illum. Iob. 7.c. Suspendium elegit anima mea, id est sursum pendere non deorsum in cloaca. Chrysostomus Quando boni laudantur, mali invidia cruciantur. Et infra. Invidia sibi soli nociva est, alterum enim non gravat, sed commendat. Unde Seneca dicit. Utinam invidi oculos haberent in omni civitate, ut felicitatibus omnium torquerentur.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Lc. Capitulum 19), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=57&chapitre=57_19)

Notes :