Capitulum 15

Numérotation du verset Lc. 15,1 

Erant autem appropinquantes ei publicani et peccatores ut audirent illum1.
1 illum ΩL Li448@ Rusch Weber] eum Li448
Numérotation du verset Lc. 15,2 

Et murmurabant Pharisei et scribe
dicentes: Quia hic peccatores recipit et manducat cum illis.
Numérotation du verset Lc. 15,3 

Et ait ad illos parabolam istam dicens:
Numérotation du verset Lc. 15,4 

Quis ex vobis homo qui habet
centum oves
et si perdiderit unam ex illis nonne dimittit
nonaginta novem
in deserto
et vadit
ad illam que perierat donec inveniat illam?
Numérotation du verset Lc. 15,5 

Et cum invenerit eam imponit in humeros suos gaudens.
Numérotation du verset Lc. 15,6 

Et veniens domum
convocat2 amicos et vicinos dicens illis: Congratulamini mihi quia inveni ovem meam3 que perierat4.
2 convocat ΩL Catena Rusch Weber] et praem. ΩV* (exp.) |
3 ovem meam ΩL CorS2 (Fere ubique MEAM OVEM nisi Parisiensis secunda habet ex prima script<ione>) Rusch Weber ] ovem CorS2 (CONGRATULAMINI OVEM ) ΩV ; (non hab. Wordsworth) |
4 que perierat ΩL Catena Catena@ Rusch Weber ] quam perdideram ΩV, quem (!) perdideram vel perierat δ |
Numérotation du verset Lc. 15,7 

Dico vobis quod ita
gaudium erit in celo
super uno peccatore penitentiam agente5
5 agente ΩL Catena Rusch ] habente Weber
quam super nonaginta novem iustis qui non indigent penitentia.
Numérotation du verset Lc. 15,8 

Aut que mulier
habens drachmas decem
si perdiderit drachmam unam nonne accendit lucernam et evertit6 domum et querit diligenter donec7 inveniat?
6 evertit ΩL Catena Rusch ] everrit Weber |
7 donec ΩL Catena Weber ] + eam Rusch |
Numérotation du verset Lc. 15,9 

Et cum invenerit convocat amicas et vicinas
dicens: Congratulamini mihi quia inveni drachmam quam perdideram.
Numérotation du verset Lc. 15,10 

Ita dico vobis : Gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore penitentiam agente.
Numérotation du verset Lc. 15,11 

Ait autem:
Homo quidam
habuit duos filios.
Numérotation du verset Lc. 15,12 

et dixit adolescentior ex illis patri:
Pater, da mihi portionem substantie que me contingit.
Et divisit illis8 substantiam.
8 illis ΩL ΩV Rusch Weber ] illi Catena
Numérotation du verset Lc. 15,13 

Et non post multos dies congregatis omnibus
adolescentior filius peregre profectus
est in regionem longinquam
et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose.
Numérotation du verset Lc. 15,14 

Et postquam omnia
consummasset facta est fames valida
in regione illa
et ipse cepit egere.
Numérotation du verset Lc. 15,15 

Et abiit
et adhesit
uni civium regionis illius
et misit illum in villam suam ut pasceret porcos.
Numérotation du verset Lc. 15,16 

Et cupiebat implere ventrem suum
de siliquis9
9 siliquis CorS2 (Ambrosius in originali hic siliqua est genus leguminis, sonoris follibus et vacuis quod [+ potius m. post. ] ventrem magis honerat quam reficiat. Pap<ias> :"Siliqua siliqua genus est leguminis quod porci comedunt in Africa"et plura ibi dicitur de hoc)
quas porci manducabant et nemo illi dabat.
Numérotation du verset Lc. 15,17 

In se autem reversus10
10 Ipse autem in se reversus CorS2 ΩV Catena (La88 Li448 Mt366) ] In se autem reversus CorS2 (in aliquibus <codicibus> sine IPSE ) ΩL Catena@ (ibid.) Rusch Weber
dixit: Quanti mercennarii in domo patris mei11 abundant panibus
11 in domo patris mei ΩV Li448 Rusch Clementina Weber ] in domo patris Li448@, patris mei ΩL Weber
ego autem hic fame pereo.
Numérotation du verset Lc. 15,18 

Surgam et ibo ad patrem meum
et dicam illi: Pater, peccavi in celum et coram te.
Numérotation du verset Lc. 15,19 

Et iam non sum12 dignus vocari filius tuus, fac me sicut unum de mercennariis tuis.
12 sum ΩL Li448 Rusch Weber] om. Li448@
Numérotation du verset Lc. 15,20 

Et surgens
venit ad patrem suum.
Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius
et misericordia motus est
et accurrens13 cecidit super14 collum eius et osculatus est eum15
13 accurrens ΩL Li448 Rusch Weber ] occurrens Li448@ |
14 super Weber (N G) CorS2 (alia cor<rectio>ne) Catena Rusch Clementina] supra CorS2 ΩL Weber |
15 eum ΩL Catena Rusch ] illum Weber |
Numérotation du verset Lc. 15,21 

Dixitque ei16 filius:
16 ei ΩL Li448 Rusch Weber] eis Li448@
Pater, peccavi in celum
et coram te.
Iam non sum dignus vocari filius tuus.
Numérotation du verset Lc. 15,22 

Dixit autem pater
ad servos suos:
Cito
proferte stolam primam
et induite illum et date annulum
in manu17 eius
17 manu ΩV Weber (s M F P G Cava) Rusch ] manum Catena Catena@ ΩL Weber, manus Weber (N)
et calciamenta in pedes eius18.
18 eius Weber (P) Rusch Clementina] om. ΩL Catena ΩV Weber
Numérotation du verset Lc. 15,23 

Et adducite vitulum saginatum
et occidite
et manducemus et epulemur
Numérotation du verset Lc. 15,24 

quia hic filius meus mortuus fuerat19
19 fuerat Rusch ] erat ΩL Catena Weber
et revixit,
perierat
et inventus est.
Et ceperunt epulari.
Numérotation du verset Lc. 15,25 

Erat autem filius eius senior in agro
et cum veniret et appropinquaret domui,
audivit symphoniam et chorum.
Numérotation du verset Lc. 15,26 

Et vocavit unum de servis et interrogavit que hec essent.
Numérotation du verset Lc. 15,27 

Isque dixit illi:
Frater tuus venit
et occidit pater tuus vitulum saginatum quia salvum illum recepit.
Numérotation du verset Lc. 15,28 

Indignatus est autem et nolebat introire.
Pater ergo illius egressus cepit rogare illum20.
20 illum ΩL Rusch Weber ] eum Catena
Numérotation du verset Lc. 15,29 

At ille respondens dixit patri suo: Ecce tot annis servio tibi
et numquam mandatum tuum preterivi
et numquam dedisti mihi hedum
ut cum amicis meis epularer.
Numérotation du verset Lc. 15,30 

Sed postquam filius tuus hic21, qui devoravit substantiam suam cum meretricibus, venit, occidisti illi vitulum saginatum.
21 filius tuus - hic ΩL ΩV Catena Weber ] inv. Rusch
Numérotation du verset Lc. 15,31 

At ipse dixit illi: Fili, tu semper mecum es
et omnia mea tua sunt.
Numérotation du verset Lc. 15,32 

Epulari autem22 et gaudere oportebat,
22 autem ΩL ΩS] om. ΩV
quia frater tuus hic mortuus fuerat23 et revixit, perierat et inventus est.
23 quia frater tuus hic (hic frater tuus Cor4 V) mortuus fuerat Cor4 FV ΩF ΩV] quia hic frater tuus mortuus erat Cor2 FOV (anti.), quia frater tuus hic mortuus erat ΩL Catena@ Rusch Weber, def. Catena

Capitulum 15

Numérotation du verset Lc. 15,1 
marg.| {6. 222va} Erant autem etc.  Supr a instruxit Dominus turbas in multis, inter que docuit, quod renuntiatis omnibus potest quis fieri eius discipulus et de discipulatu promoveri ad Apostolatum, quasi vicem Apostoli habeat factus doctor aliorum, hoc est sal bonum. Sed ne ad hanc sublimitatem provectus sibi videretur esse in tuto, consequenter addidit Dominus de sale infatuato. Postquam enim perventum est ad vite eminentiam, summam debet adhibere diligentiam, ne in Apostasiam cadens, fiat sal infatuatum, quia cum debeat condire alios, non erit, unde accipiat condimentum. Audientes autem publicani et peccatores dominicam doctrinam, sequebantur eum et Dominus benigne recipiebat eos, quia sepe consueverat recipere peccatores, non tantum doctrina, sed etiam in mensa, sicut legitur, quod leve fecit ei convivium in domo sua, cui interfuerunt publicani et peccatores. Pharisei autem de putativa iustitia presumentes, putabant peccatores indignos cohabitatione sua, ideo nolebant eis cohabitare. Ceperunt ergo murmurare tacite Dominum arguentes, quod peccatores reciperet, qui dedignabantur ex hoc, quod deberent gaudere. Sed falsa iustitia non compassionem, sed dedignationem habet, ut dicit Gregorius. Hec autem obmurmuratio Phariseorum facta est post egressum de convivio, scilicet ante precedentia, quamvis precedentibus continuata. Et certum est, quod Lc. multa continuat
Numérotation du verset Lc. 15,mystice 
marg.| Mystice: que sibi non continuatur historice, quia licet non prosequatur ordinem historie, sequitur ordinem mysterii, quia hoc, quod hic dicitur, quasi per Anthitesim respondet precedenti. Predixit enim de futura ruina iustorum, hic autem de erectione peccatorum, quia sicut iustus per inertiam potest cadere et per peccatum repelli a Deo et fieri sal infatuatum, sic per penitentiam peccator resurgens a Deo recipitur et fit sal Deo acceptum, ideo hic post eiectionem infatuati salis, cohors penitentium admissa describitur, propter quod Pharisei indignantur, sed celestis medicus nulli spem venie, negat. Unde ad eos revocandos tres per ordinem parabolas ponit. Ovis, filii, drachme. Parabolam ovis, contra superbiam ; drachme, contra avaritiam ; parabolam filii, contra luxuriam obiiciens et sic ab omni peccato revocat eos, quia omne, quod est in mundo, aut est concupiscentia carnis etc. 1Io. 2.c. Unde istud capitulum dividitur in tres partes. In prima obiicitur parabola ovis contra superbiam Phariseorum. In secunda obiicitur parabola drachme contra avaritiam eorumdem, ibi: Aut que mulier. In tertia obiicitur parabola filii contra luxuriam eorumdem, ibi: Homo quidam habuit etc. Dicit ergo:
marg.| {a} Erant autem etc.  corp ore et corde.
marg.| {b} Ei id est Christo.
marg.| {c} Publicani Publ icani, Hebreum nomen tunc in usu erat. Glossa Beda., qui publica vectigalia exigunt, vel conducunt et qui lucra seculi per negotia sectantur. Exigunt, ut pedagium, vel Teloneum. Conducunt, ut veniant in domos eorum, quibus debentur. Et qui lucra seculi etc. id est quicumque sequuntur negotia, vel lucra, que non possunt exerceri sine peccato.
marg.| {d} Et peccatores id est publice peccantes, quia hic est usus sacre Scripture, ut simpliciter peccatores appellet publicos. Unde supra 7.f. Mulier que erat in civitate peccatrix, id est publica peccatrix. Item peccatores, re et sui reputatione. Tales enim ipse querit. Mt. 9.b. Non veni vocare iustos, sed peccatores. Appropinquantibus autem Christo corde et corpore veniam postulando, appropinquat et ipse gratiam infundendo. Unde Iac. 4.b. Appropinquate Deo et appropinquabit vobis. Sed multoties tantum appropinquant et corde elongant. Et talibus non appropinquat Deus, sed elongat. Ier. 12.a. Prope es tu, Domine, ori eorum, sed longe a renibus eorum. Is. 20.d. Populus hic labiis etc. Ad quid autem appropinquant peccatores, subdit.
marg.| {e} Ut audirent illum verb um enim illius medicinale erat contra omne morbum spiritualem et etiam corporalem sup. 6.c. Descendens Iesus de monte, stetit in loco campestri et turba discipulorum eius et multitudo copiosa, qui venerant, ut audirent illum et sanarentur a languoribus suis. Sap. 16.b. {6. 222vb} Neque herba, neque malagma sanavit eos, sed sermo tuus, Domine, qui sanat omnia.
marg.| {f} Et murmurabant ex i ndignatione.
marg.| {g} Pharisei etc.  qui deberent congaudere et compati illis, cum essent magistri in lege et iusti crederentur a populo. Sed falsa iustitia non compassionem, sed dedignationem habet. Dupliciter autem peccabant isti Pharisei. Primo, quia se reputabant iustos, cum essent superbi. Secundo, quia illos credebant reos, cum iam peniterent.
marg.| {h} Dicentes etc.  quas i contrarius est legi, que hoc prohibet, que separabat Iudeos a cohabitatione aliarum gentium. Dt. 7.a. Non inibis fedus cum eis, nec misereberis earum, neque sociabis cum eis coniugia.
marg.| {i} Et manducat etc.  corp oraliter, sed manducat eos spiritualiter, id est sibi incorporat. Et de hoc indignantur etiam nostri Scribe et Pharisei. Mt. 9.b. Factum est discumbente Iesu in domo, multi publicani et peccatores veniebant et discumbebant cum Iesu et discipulis eius et videntes Pharisei, discipulis eius dicebant. Quare etc.
marg.| {k} Et ait ad illos parabolam istam unum pretendentem exterius et aliud significantem interius.
marg.| {l} Dicens, quis ex vobis homo etc.  ista parabola dupliciter introducitur. Primo, ut tantum sit introducta ad reprimendam superbiam Phariseorum, qui dicentes proximos errare, dedignabantur a via erroris eos revocare. Quos arguit Dominus per parabolam introductam. Si enim pius pastor in se tantum se humiliat, ut ovem errabundam ad ovile dignetur reducere, immo propriis humeris reportare ad gregem, longe magis ipsi debent proximos errantes revocare. Alia Glossa aliter introducit hanc parabolam, ut non continuetur specialiter proxime murmurationi Phariseorum, sed toti dominice doctrine ab illo loco. Cum invitatus fueris. Nam in multis instruxerat Dominus turbas et discipulos. Sed quia in lubrico huius vite nemo potest esse, quin lubricet pes eius, sepe ideo insufficiens est impletio predictorum sine misericordia. Et ideo Lc. subdit tres parabolas ad misericordiam spectantes, scilicet quibus insinuatur, quam misericorditer agat Deus nobiscum, ut scilicet speremus de misericordia Dei, quasi de unico refugio. Item nota, quia perdita ove centesima, dimittit pastor nonagintanovem, sicut mater decem habens filios, si decimus egrotat, magis est solicita de eo, quam de aliis novem, non tamen plus illum diligit, ideo distingue inter affectum caritatis et effectum. Non enim de affectu caritatis est, quod de egro magis est solicita, quin maiori affectu diligat aliquos aliorum, de effectu tamen caritatis est, quia licet aliquos aliorum maiori affectu caritatis diligat, caritas tamen id efficit, ut quia videt hunc egrotantem, magis de eo fit solicita. Bernardus. Meliori maior affectus, magis indigenti, maior tribuendus effectus.
Numérotation du verset Lc. 15,mystice 
marg.| . Homo iste Christus est mitis et mansuetus. Unde Mt. 11.d. Discite a me, quia mitis sum etc. Oves eius sunt omnes, tam Angeli, quam homines, qui dicuntur centum, id est nonaginta novem et una. Nonagintanovem, sunt novem ordines Angelorum, una est homo. Deserti autem nomine significatur celum, quia ab Angelo peccante derelictum, una igitur ovis de centum periit, quando homo primo peccavit. Unde Ps. in persona primi hominis. Erravi, sicut ovis que periit. Sed ad hanc ovem querendam et reducendam venit pastor, quia propter hominem revocandum venit Christus in mundum. Io. 16.f. Exivi a patre et veni in mundum et iterum relinquo mundum etc. Quia inventa ove, id est homine reparato per penitentiam, rediit Christus ad celum, ubi convocat amicos suos, id est Angelos ad congratulandum super ove inventa, quia ipsos Angelos facit gaudere Dominus de homine reparato. Et ita manifeste redarguit Scribas et Phariseos, qui de hoc murmurabant, quod Dominus cum peccatoribus manducabat. Hoc est ergo, quod dicit.
marg.| {m} Quis ex vobis homo est id est aliquis ex vobis homo est, scilicet Christus, qui ex nobis est, quia verus homo est, sicut nos et omnes defectus humanos propter nos patiens preter ignorantiam et peccatum. Unde Dt. 18.c. Prophetam de gente tua et de fratribus tuis, sicut me, id est verum hominem suscitabit tibi Dominus tuus, ipsum audies.
marg.| {n} Qui habet centum oves id est Angelos et homines, quos condidit innocentes. Ps. Nos autem populus eius et oves pascue eius. Ez. 34.g. Vos greges mei, greges pascue mee homines estis.
marg.| {o} Et si perdiderit unam ex illis, nonne etc. quasi dicat: vos murmuratis, quia recipio peccatores, sed ego non veni, nisi ut dispersos et errantes colligam, sicut unusquisque vestrum aberrantem ovem reducere ad ovile laborat.
marg.| Et si ob hoc nemo vestrum reprehenditur, multo magis nec ego debeo reprehendi, qui hominem errantem reduco multo meliorem ove. Unde supra 13.c. Cum Archisynagogus indignatus fuisset de hoc, quod Dominus sabbato curasset {6. 223ra} Δ mulierem, dixit ei Dominus. Hypocrita unusquisque vestrum etc. Hanc filiam Abrahe, id est Christi, quasi dicat: magis oportuit, quam bovem. Unam igitur ovem Dominus perdidit, quando homo pascua vite peccando reliquit. Et Dominus nonagintanovem in deserto reliquit, quia novem ordines Angelorum in celo dimisit, ubi et ipse cum eis remansit, quia ubique est, cum sit Deus, sed dicitur dimisisse, sicut pastor oves in ovili, quasi tuto et vadit, ut requirat errabundam. Dicit ergo.
marg.| {a} Nonne dimittit etc. Beda., id est in celo, quod desertum est ab homine peccante, non, quia celum adhuc habitaret, sed quia habiturus erat, si non peccaret, sicut quis dicitur amittere, quod nondum habet, sed habiturus erat, ab Angelo autem proprie desertum est, qui inde corruit.
marg.| {b} Et vadit ad illum etc.  Ivit Christus ad querendum ovem, quando carnem assumpsit, quesivit penitentiam predicando, miracula faciendo, invenit quando aliquis conversus est ad penitentiam. Ez. 34.c. Ecce ego requiram oves meas et visitabo eas, sicut pastor visitat gregem suum.
marg.| {c} Et cum invenerit eam, imponit in humeros suos Beda. Ovem Christus in humeris suis posuit, quia humanam naturam suscipiens, peccata nostra ipse portavit, id est asportavit, sive abstulit. Vel peccata nostra, id est penam pro peccatis nostris ipse portavit. Unde 1Pt. 2.d. Peccata nostra ipse pertulit super lignum in corpore suo, ut peccatis mortui iustitie vivamus, cuius livore sanati sumus. Is. 53.b. Vere languores nostros etc. Non deberet ergo aliquis erubescere ipsum portare. 1Cor. 6.d. Glorificate et portate Deum in corpore vestro. Amb. Humeri Christi, Crucis brachia sunt, illic peccata mea deposui, in illa nobilis patibuli cervice requievi.
marg.| {d} Gaudens de h umani generis liberatione, de hostis superbi superatione, de Angelice ruine reparatione, de mandati patris adimpletione.
marg.| {e} Et veniens domum id est in celum empyreum in die Ascensionis.
marg.| {f} Convocat id est simul vocat, non vocaliter, sed realiter.
marg.| {g} Amicos et vicinos suos id est Angeli, qui amici dicuntur, quia eius voluntatem incessanter custodiunt et quia ipse eis sua secreta revelat. Io. 15.b. Vos amici mei estis, si feceritis, que ego precipio vobis. Et infra. Vos autem dixi amicos, quia omnia quecumque audivi a patre meo, nota feci vobis. Vicini, quia immediate eius claritate fruuntur. Mt. 18.b. Angeli eorum semper vident etc.
marg.| {h} Dicens illis, congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, que perierat Mihi dicit, non ovi, ex quo apparet, quantum de hominis reparatione gaudeat.
marg.| Item, mihi, non ovi, quia ipsa se sua culpa perdidit, ego mea gratia ipsam inveni et preterea salus nostra gaudium eius est. Nehem. 18.c. Gaudium Domini est fortitudo nostra. Chrysostomus: Si Deus letatur in parvo hoc invento, qualiter tu contemnis, que Deo sunt studiosa ?
marg.| {i} Dico vobis, quod ita gaudium Chrysostomus: Gaudium, id est applausus, id est solicitudo, sicut pater filio egro curam querit.
marg.| {h} Erit in celo super uno peccatore penitentiam agente, quam super nonagintanovem iustis, qui non indigent penitentia Per nonagintanovem iustos, qui non indigent penitentia, sicut innuit Beda., intelliguntur Sancti Angeli, qui numquam peccaverunt, super quibus gaudium est in celo, sed maius super unius peccatoris conversione, quia maius est impium iustificare, quam iustum creare et conservare, utrumque tamen equalis potentie est, sed illum maioris misericordie et maioris gaudii, id est applausus et exultationis. Sed si Angeli ita gaudent de conversione unius peccatoris, quanto magis nos gaudere debemus, qui homines et peccatores sumus. Et sicut dicit Ambrosius. Multum debet hoc nos accendere ad probitatem, ut agamus, quod illis gratum sit: quorum affectare patrocinium et offensam timere debemus. Origenes Deo et Angelis occasionem letitie damus, cum in terris ambulantes conversationem habemus in celis. Et supra. Per Angelos, qui convertuntur ad Deum, festivitas oritur Deo, letificat eum infimus, cum sit summus. Nota ergo, quod secundum aliam Glossa per nonagintanovem iustos intelliguntur iusti simpliciter, de quibus gaudium est Angelis Dei, sed maius de peccatore converso. Nec tamen est hoc generale, quod hic dicitur. Non {6. 223rb} enim de quolibet peccatore penitentiam agente maius gaudium est, quam de Sanctis. Nullus enim peccator est, de cuius conversione tantum esset gaudium, quantum est de Ioanne Baptista, qui sanctificatus est ab utero. Intelligendum est ergo indefinite de quibusdam iustis et de quibusdam peccatoribus ad penitentiam conversis. Sunt enim multi in innocentia permanentes, pauca tamen bona facientes, qui rebus licitis libere utuntur, ab illicitis abstinentes et quia videntur esse in tuto, quia non faciunt mala, pigri sunt ad bona. Est etiam peccator, qui ad penitentiam convertitur et ideo conteritur et tanto fervore caritatis accenditur, ut maius sit gaudium de eo, quam de multis huiusmodi iustis et conversus ad penitentiam, plura facit bona, quam tales multi. Sicut multi in prelio sunt, qui nec fugiunt, nec fortiter dimicant, unus est, qui fugit, sed post fugam strenue agit, iste magis diligendus est a duce exercitus, quam illi omnes. Sequitur:
marg.| {l} Aut que mulier etc.  Secu nda pars ubi ponitur parabola drachme contra avaritiam et negligentiam Scribarum et Phariseorum, qui Dominum arguebant de hoc, quod peccatores ad convivium et colloquium recipiebat. Et male. Si enim mulier aliqua drachmam perditam cum tanta diligentia querit et de inventione tantum gaudet, quod etiam ad congratulandum convocat amicas et vicinas suas, multo fortius filius Dei hominem perditum debet summa diligentia querere et de inventione gaudere. Et sicut nemo murmurat contra mulierem querentem drachmam perditam, sic nemo deberet murmurare contra Dominum querentem hominem peccatorem, sed potius congaudere inventori et invento, sicut amice et vicine congratulantur mulieri super inventionem drachme etc.
Numérotation du verset Lc. 15,mystice 
marg.| . Mulier est Dei sapientia. De qua Prv. 14.a. Sapiens mulier edificat domum suam. Drachma drachme secundum Beda.m, est nummus habens certam quantitatem et regis impressam imaginem et superscriptionem. Drachma Drachmatis nomen est ponderis. Didrachma continet duo drachmata. Per drachmas autem significantur hic Angeli et homines, quia regis sui, id est Dei imaginem habent sibi impressam, scilicet in ratione, differenter, quia Angeli alterum tantum habent, scilicet imaginis impressionem, nos autem utrumque habemus et imaginis impressionem et nominis superscriptionem, nam a nomine regis nostri denominamur. A Christo enim Christiani dicimur. Unam igitur drachmam perdidit mulier, quando homo a Deo peccando recessit, sed mulier ad querendam drachmam lucernam accendit, id est Dei sapientia ad querendum hominem in carne apparuit. Lucerna enim est lux in testa, id est verbum in carne. Tunc lucerna
marg.| Θ luxit, quando
marg.| {l} Aut, que mulier etc. $moraliter
marg.| Per mulierem significatur Prelatus propter tria.
marg.| Primo propter sedulitatem. Unde Prv. 6.a. Si spopondisti pro amico tuo, incidisti in manus proximi tui, discurre etc.
marg.| Item Prv. 27.d. Diligenter agnosce vultum pecoris tui, tuosque greges considera. Non enim habebis iugiter potestatem.
marg.| Secundo, propter fecunditatem. Unde Is. sexagesimo sexto, c. dicitur de Prelato. Numquid ego, qui alios parere facio, ipse non pariam ? si ego etc. quasi dicat: non ero sterilis.
marg.| Tertio propter pariendi difficultatem. Io. 16.c. Mulier, cum parit etc. Per drachmam vero significatur quelibet anima Dei imagine insignita, que etsi per peccatum deturpetur, non tamen annihilatur. Unde Ps. 38. In imagine pertransit homo. Quod autem dicitur alibi. Imaginem ipsorum ad nihilum rediges, intelligitur de imagine fictionis, quam fingit homo in corde suo, vel de imagine acquisitionis, sive adeptionis, quam male vivendo acquirit homo, non de imagine creationis, ad quam, vel in qua creatus est homo: 1Cor. 15.s. Sicut portavimus imaginem terreni, portemus imaginem celestis. Lucerna autem est verbum predicationis. Ps. 118. Lucerna pedibus meis verbum tuum et lumen etc. Dicit ergo. Que mulier id est aliqua mulier, id est
marg.| aliquis Prelatus,
marg.| {6. 223va} Θ luxit, quando Christus inter homines claruit. Mt. 5.b. Nemo accendit lucernam et ponit eam sub modio, sed supra candelabrum, ut luceat omnibus, qui in domo sunt. Ibi Glossa Sicut lucerna Christus, ita candelabrum est Crux, super quam erat levandus. Et ita secundum hoc, idem est mulier et lucerna, nisi quod mulier dicitur simplex Dei sapientia, lucerna vero dicitur sapientia incarnata. Aliter lucerna dicitur doctrina predicationis. Unde Prv. 6.c. Mandatum lucerna est ; et lex, lux. Hanc igitur lucernam accendit Iesus, quando legem exponendo illuminavit. Domum autem everrit, quando corda hominum predicando de peccatis suis turbavit. Et sic drachma reperitur, dum similitudo Dei in homine reparatur. Amice et vicine sunt superne, seu Angelice potestates, que de vicino Deum contemplantur et ei amicabiliter famulantur. Quas ad congratulandum super drachma inventa convocat, quia de reparato homine ipsas letificat. Unde dicit.
marg.| {i} Ita dico vobis etc.  Dece m autem drachmas dicitur habere mulier, quia Dei sapientia novem ordines Angelorum et hominem ad imaginem et similitudinem suam condidit. Sed unam perdidit, quando homo peccavit. Et hoc est.
marg.| {a} Aut que mulier quasi dicat: quevis mulier si amisisset unam de decem drachmis, diligenter quereret eam, donec inveniret et super inventione eius gauderet. Sic Dei sapientia, id est Christus hominem perditum diligenter quesivit, donec invenit et super invento gaudet et Angelos gaudere facit. Unde Is. 44.d. Iubilate extrema terre, resonate montes laudationem, quia redimit Dominus Iacob, id est hominem et Israel gloriabitur, id est Angeli.
marg.| aliquis Prelatus.
marg.| {b} Habens decem drachmas id est decem animas sibi ad regendum commissas.
marg.| {c} Si perdiderit drachmam unam id est unam animam sibi commissam.
marg.| {d} Nonne accendit lucernam pred icationis, orando, meditando, sancte vivendo. Oratio enim et sancta conversatio, ac pia meditatio, accensio est predicationis. Unde Ps. 38. Et in meditatione mea exardescet ignis, id est verbum. Ier. 23.f. Numquid non verba mea sunt quasi ignis ? Idem Ier. 5.d. Ecce dedi verba mea in ore tuo in ignem et populum istum in ligna.
marg.| {e} Et everrit domum ad litteram, ea, que sunt in domo.
marg.| Moraliter, id est predicando circuit parochiam suam. Ps. 47. Circumdate Sion et complectimini eam etc. Ct. 3.a. Surgam et circuibo civitatem. Glossa. Domum everrit, quando conscientias hominum de reatu suo perturbavit, id est comminatione pene eterne perterruit, quia plerique hominum non putabant se damnandos eternaliter pro peccatis et sic deterriti penituerunt et sic drachma est inventa, id est imago Dei in homine reparata.
marg.| {f} Et querit diligenter, donec inveniat drac hmam perditam, id est reducat animam peccatoris. Hic describitur diligentia boni Prelati, qui pro una anima ita solicitus est. Et quid mirum ? Dominus pro ea sanguinem suum fudit. E contrario reprehenditur negligentia mali Prelati, qui non querit perditas oves. Ez. 34.b. Erraverunt greges mei in cunctis montibus et in universo colle excelso et super omnem faciem terre dispersi sunt greges mei et non erat, qui requireret etc.
marg.| {g} Et cum invenerit, convocat amicas et vicinas id est supernas potestates.
marg.| {h} Dicens, congratulamini mihi, quia inveni drachmam, quam perdideram. Ita dico vobis gaudium erit coram Angelis Dei super uno peccatore penitentiam agente Ista satis patent ex predictis. Gregorius. Penitentiam agere, est perpetrata mala plangere et plangenda non perpetrare. Ex quo verbo volunt quidam dicere, quod vera penitentia non possit iterari, sicut nec baptismus. Certum est autem, quia penitentia iteratur preter solemnem et hoc in quibusdam Ecclesiis. Ideo sic intelligendum est, non perpetrare, id est non velle perpetrare. Sequitur.
marg.| {k} Ait autem. Homo quidam etc.  Tert ia pars Supra posuit Dominus duas parabolas. Unam ovis contra superbiam. Alteram drachme contra avaritiam. Hic ponit tertiam filii prodigi contra luxuriam. Pastor ovem propriis {6. 223vb} humeris reportavit, quia Christus penam pro peccatis nostris in se suscipiendo nos ad unitatem fidei revocavit. Unde Is. 53. Vere languores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse portavit. Disciplina pacis nostre super eum et livore eius sanati sumus. Mulier drachmam querendo invenit, quia Ecclesia predicatione et oratione et exemplo nos adiuvit. Filius prodigus per se rediens a patre honorifice recipitur, quia Deus peccatorem per penitentiam revertentem clementer suscipit et honorat. Mt. 11.d. Venite ad me omnes, qui laboratis etc. Et tangitur hic triplex via revertendi ad Deum. Prima est passio Domini, secunda merita, seu suffragia Ecclesie, tertia propria penitentia. Certe he sunt tres diete, de quibus dicitur Ex. 5.a. Deus Hebreorum vocavit nos, ut eamus viam trium dierum etc. Ovi nos comparat Dominus, ut sciamus nos esse hostiam immolandam. Rm. 12.a. Obsecro vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem. Ps. 43. Propter te mortificamur tota die, estimati sumus, sicut oves occisionis.
marg.| Item drachme nos comparat, ut recognoscamus nos esse pretium sue Passionis. 1Cor. 6.d. Vel ideo nos comparat drachme, ut sciamus nos habere pretium, quo possumus emere regnum celorum, scilicet bona gratuita et bona naturalia, secundum que facti sumus ad imaginem et similitudinem Dei.
marg.| Item filio nos comparat, ut sciamus nos fore heredes regni celorum. Rm. 8.c. Ipse spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quod sumus filii Dei, si autem filii et heredes. In duabus primis parabolis ostendit Dominus, quantum ipse cum Angelis gaudeat de salute penitentium. In hac tertia non solum gaudium ostendit, sed et murmur invidentium reprehendit.
marg.| Item sic possunt ordinari iste tres parabole adinvicem. Primus homo, quando peccavit, factus est ovis perdita, sive errabunda et errando offendit. Et quia offendit, indigebat reconciliari Deo per sacrificium. Ideo primo ponitur parabola de ove. Et Christus factus est ovis in sacrificium propter hominem. Is. 53.b. Omnes nos quasi oves erravimus et Dominus posuit in eo iniquitates omnium nostrum. Oblatus est, quia ipse voluit, sicut ovis ad occisionem ducetur etc.
marg.| Item, quando homo peccavit, vendidit se diabolo et indiguit pretio, quo redimeretur, ideo Christus factus est pretium, sive drachma. Qui enim fecerat hominem ad imaginem suam, factus est et ipse ad imaginem hominis, quem querebat. Sir. 36.a. Innova signa et immuta mirabilia. Ideo ponitur secunda parabola de drachma.
marg.| Item, homo quando peccavit, factus est filius prodigus, dans seipsum pro modico et gratiam Dei et etiam ipsum Deum, propter quod filius Dei factus est filius hominis prodigus, dans seipsum pro homine prodigo. Unde 1Cor. 6.d. Empti estis pretio magno etc. Et ideo tertio ponitur parabola de filio prodigo.
Numérotation du verset Lc. 15,mystice 
marg.| ,] autem in hac parabola exprimitur vocatio gentium et reprobatio Iudeorum. Communiter significatur hic electio humiliter penitentium et reprobatio arrogantium. Iac. 4. Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam etc. Ps. 137. Dominus humilia respicit et alta a longe cognoscit. Homo autem iste, Deus est. Duo filii sunt duo populi. Maior filius est Iudaicus populus, vel iustus superbus. Minor filius, gentilis populus, vel peccator humilis. Minore filio redeunte, maior murmurat, quia de salute gentium Iudei indignantur et de bono peccatorum hypocrite offenduntur. Unde Mt. 9.b. indignantes Iudei, quod Dominus cum peccatoribus manducaret, dicebant. Quare cum publicanis etc. Dicit ergo.
marg.| {l} Homo quidam id est Deus, qui diligit, ut pater, omnes, quos creavit. Sap. 11.d. Diligis omnia, que sunt et nihil odisti eorum, que fecisti.
marg.| {m} Habuit duos filios duos , scilicet populos, quos diligit pater, quasi filios.
marg.| {n} Et dixit adolescentior patri id est gentilis populus, vel peccator humilis.
marg.| Δ Pater, da mihi etc.
Numérotation du verset Lc. 15,moraliter 
marg.| {l} Homo quidam habuit duos filios qui sunt
marg.| duo genera
prol.| {6. 224ra} Δ
marg.| {a} Pater, da mihi etc.  subs tantia patris, quam distribuit filiis, est quicquid boni habet homo, sive naturale, sive gratuitum. Sed bonum naturale est portio, que datur omnibus, de qua dicitur.
marg.| {b} Da mihi portionem substantie, que me contingit id est dimitte me sensu proprio et voluntate propria me regere.
marg.| {c} Et divisit illis substantiam omni bus bona naturalia concedendo. Sir. 15.c. Deus ab initio constituit hominem et reliquit illum in manu consilii sui. Mt. 5.g. Qui solem suum facit oriri super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos, id est beneficia sua tam temporalia, quam naturalia omnibus impertitur.
marg.| {d} Et non post multos dies ab i nstitutione generis humani, immo fere statim post creationem hominis.
marg.| {e} Congregatis omnibus id est consideratis propriis viribus et in illis confidens.
marg.| {f} Adolescentior filius id est gentilis populus, vel quilibet malus.
marg.| {g} Peregre profectus est non locum, sed animum commutando, quia non locis, sed actionibus elongamur a Deo, qui ubique est.
marg.| Item Peregre profectus est per viam latam et spaciosam, que ducit ad mortem, ut dicitur Mt. 7.b. Os. 2.b. Sepiam viam tuam spinis. Ecclesiastic. vigesimo primo b. Via peccantium complanata lapidibus. Sap. 5.a. Lassati sumus etc.
marg.| {h} In regionem longinquam id est usque ad Dei oblivionem, que est regio peccatorum. De qua Is. 9.a. Habitantibus in regione umbre mortis lux orta est eis. Prv. 15.d. Longe est Dominus ab impiis. Mi. 4.c. Nunc egredieris de civitate et habitabis in regione et venies usque ad Babylonem, ibique liberaberis. Gentilis etiam populus in regionem longinquam abiit, id est se a Deo elongavit, ad idola declinavit, opus manuum suarum adoravit, in quo deprehenditur mira temeritas gentilium. Mirum est enim, quod naturalis ratio potuit adeo excecari, quod opus manuum suarum Deum putaret.
marg.| {i} Et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose Acce ptam a patre substantiam dissipavit, id est ratione, memoria et ingenio, ceterisque nature dotibus sibi traditis abusus est. Luxuria enim consumit omnia bona nature, quia naturales vires corporis enervat, rationem turbat, ingenium hebetat. Iob. 31.b. Ignis usque ad consumptionem devorans. Prv. 29.b. Qui nutrit scortum, perdet substantiam. Prv. 21.c. Qui diligit epulas, in egestate erit etc.
marg.| {k} Et postquam consummasset id est consumpsisset. Sap. tertio, d. Nationes inique dire sunt consummationis.
marg.| {l} Omnia Glossa Ornamenta nature, id est postquam abusus esset bonis naturalibus.
marg.| {m} Facta est fames valida bono rum operum, atque virtutum et verbi Dei. Amos 8.d. Mittam famem in terram etc. Iob. 30.a. Egestate et fame steriles etc. Dt. 8.a. Non in solo pane etc. Glossa Quod de terra est, terreno alitur cibo, anima vero verbo Dei. 4Rg. 8.a. Vocabit Dominus famem etc. Consumptis bonis naturalibus inutiliter, passus est populus gentilis inediam trium. Sustinuit enim famem Verbi Dei, famem virtutum, famem bonorum operum. Non enim fuit, qui insinuaret ei fidem unius Dei, vel qui reficeret eum cibo interiori, scilicet virtutum, vel exteriori exemplo bonorum operum. Vel potest exponi hoc de prodigo et luxurioso. Qui enim prodigaliter et luxuriose vivit, semper eget, quia nature modicum sat est, voluptati, nihil.
marg.| {n} In regione illa exil ii dissimilitudinis. GlossaPrv. 6.c. Paululum dormies etc.
marg.| {o} Et ipse cepit egere virt utibus, earum fonte relicto. Merito ergo eget, qui Thesauro sapientie, divitiarumque celestium altitudinem reliquit. Prv. 3.d. Egestas a Domino in domo impii. Prv. decimotertio, c. Egestas et ignominia ei, qui deserit disciplinam. Prv. 19.c. Anima dissoluta esuriet. Prv. 14.d. Miseros facit populos peccatum. Beda. Omnis locus absente
marg.| Δ patre penuria
marg.| duo genera hominum. Quidam enim occupantur circa studia contemplative, hi sunt filius maior natu. Alii occupantur circa exercitium active et hi sunt filius minor natu. Licet enim exercitia active priora sint, quam studia {6. 224rb} comtemplative, unde et Iacob prius duxit Liam, quam Rachelem, tamen quoad ordinem dignitatis prior est contemplativa, unde Rachel prius fuit promissa. Et hoc est, quod dicitur Prv. 4.d. Palpebre tue precedant gressus tuos, id est cognitio actionem. Pater horum Christus est, qui dicitur virtus et sapientia. 1Cor. 1.d. Virtus pertinet ad activam, sapientia ad contemplativam. Iste solus proprie pater est, a quo omnis paternitas nominatur in celo et in terra. Eph. 3.c. Portio substantie, que contingit minorem filium, id est activum, est donum scientie, quo regitur activa. Portio, que contingit maiorem filium, id est contemplativum, est, donum sapientie, quo regitur contemplativa. Filius ergo suis dividit pater substantiam, quando Deus hec dona distribuit. Unde 1Cor. 12.a. Alii datur per spiritum sermo sapientie, alii sermo scientie per eundem spiritum. Non est bonum istos fratres separare, quia ve soli, nam si ceciderit, non habet sublevantem se et si dormierint duo, fovebuntur mutuo. Ecclesiast. 4.c. Et Prv. 18.d. Frater, qui iuvatur a fratre, quasi civitas firma. Contemplativa enim est quasi oculus ; activa quasi pes, vel manus 1Cor. 12.c. Non potest dicere oculus manui, opera tua non indigeo, aut iterum caput pedibus, non estis mihi necessarii. Quod autem filius adolescentior dicit patri, ut det ei portionem substantie, que eum contingit, significat, quod aptitudo uniuscuiusque requirit, ut ipsi detur, quod eius aptitudini congruit. Sic intelligitur illud Mt. vigesimo quinto, b. Divisit illis talenta unicuique secundum propriam virtutem, id est secundum propriam aptitudinem. Sic patres spirituales debent imponere unicuique officium, quod magis ei congruit, assignantes ei, qui scit cantare officium cantandi, ei, qui scit predicare, officium predicandi et sic de aliis et illis, qui prudentiores sunt in agendis negotiis gerenda comitantur negotia, illis, qui apti sunt contemplationi, committi debet studium contemplationis. Et hoc est quod Gn. 33.a. distinguuntur tabernacula ancillarum Rachel et Lie. Sed quam periculosa sit activa, apparet per hoc, quod dicitur.
marg.| {d} Et non post multos dies In a ctiva enim duo sunt, scilicet labor et contagium. Unde Lia interpretatur laboriosa et lippa esse describitur. Unde experti sordes active non libenter redeunt ad illam si semel fuerint separati. Ct. 5.b. Lavi pedes meos, quomodo etc. Exui tunicam meam, id est exteriorem occupationem, quomodo induar illa ? Odiosa est hec tunica expertis, Iude. 1.g. Odientes eam, que carnalis est, maculatam tunicam. Et nota quod dicit. Non post multos dies etc. Potest enim aliquis per aliquot dies gerere occupationem active et quoquo modo peccatum effugere, sed non diu, sicut tunica non potest diu indui sine pollutione. Bene ergo dicitur. Et non post multos dies adolescentior filius congregatis omnibus, id est applicitis omnibus viribus et sensibus suis.
marg.| {g} Peregre profectus est in regionem longinquam Regi o anime est celum, a quo peregre proficiscitur, qui terrenis negotiis occupatur. De hac peregrinatione dicitur Eccl. 29.d. Minimum pro magno placeat tibi, id est modico sis contentus et improperium peregrinationis non audies.
marg.| {i} Et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose Subs tantia patris dissipatur, quando quis dono scientie, quod datur ad bene vivendum, abutitur, vel in prudentiam carnis, aut mundi, aut diaboli commutatur. De qua dicitur Iacob tertio, d. Non est sapientia ista de sursum descendens, sed terrena, animalis, diabolica. Sequitur.
marg.| {k} Et postquam consummasset omnia, facta est fames etc.  Hic ostenditur affectus peccati et maxime luxurie, que omnia bona naturalia, gratuita et temporalia consumit, per que subsistit anima et ideo dicuntur substantia. Naturalia consumit corrumpendo, gratuita auferendo, temporalia annihilando.
marg.| {o} Et ipse cepit egere omni bono eius consumpto.
marg.| Signanter dicit. Cepit egere quia semper renovatur fames luxurie, sicut viatoris labor post modicam quietem. Os. 4.c. Comedent et non saturabuntur, fornicati sunt et non cessaverunt. Ibi Glossa Hieronymi Vires fornicantium
marg.| deficiunt
prol.| {6. 224va} Δ patre penuria est.
marg.| {a} Et abiit Glossa et hoc sponte.
marg.| {b} Et adhesit quas i invitus.
marg.| {c} Uni civium regionis illius id est diabolo, qui excellentia pravitatis princeps mundi vocatur. Io. 14.d. Nota quod primo dicitur, abiit, postea adhesit. Homo enim ex propria voluntate primo diabolo se subiicit. Diabolus enim non habet facultatem, ut hominem sibi subiiciat, nisi homo de propria voluntate eius laqueo se astringat. Unde Is. 51.g. dicitur ex persona diaboli. Incurvare, ut transeamus. Sed postquam laqueo diaboli astringitur, quasi invitus ab eo retrahitur. Postquam enim diabolus aliquem vinculavit et quasi inviscavit pennas eius, ne possit volare, quasi adheret ei coactus.
marg.| {d} Et misit illum in villam suam id est mundi cupiditatibus subiugavit. Unde supra 14.d. unus de vocatis se excusat dicens. Villam emi et necesse habeo etc.
marg.| {e} Ut pasceret porcos id est demones, qui more porcorum peccatorum sordibus delectantur. Quos pascit, qui ea in quibus gaudent demones operatur, quia qui sic operatur, immolat eis seipsum. Habac. 1.d. Immolabit sagene sue et sacrificabit reti suo etc.
marg.| Item sicut porcus in ceno delectatur, sic demones in cruore idolis immolato, immo potius in morte offerentium. Misit ergo diabolus gentilem populum in villam, id est in servitio suo mancipavit, ut pasceret porcos, id est reficeret demones seipsum eis immolando.
marg.| marg.|Porcus
marg.| Demon. Hic Glossa
marg.| Luxuria. Ps. 16. Saturati sunt porcina. Alia littera.
marg.| Insidiator. Mt. 7. Nolite spargere margaritas vestras ante porcos, ne conversi discerpant vos.
marg.| Cupidus. Mt. 8.d. Mitte nos in gregem porcorum.
marg.| Sapientia secularis. Prv. 11.c. Circulus aureus in naribus suis etc.
marg.| Apostata. 2Pt. 2.d. Sus lota in volutabro luti.
marg.| {f} Et cupiebat implere ventrem suum de siliquis, quas porci manducabant Sili qua genus est leguminis. Alibi habetur, quod est fructus arboris et est legumen concavum habens folles, sicut faba, vel ipsa.
Numérotation du verset Lc. 15,mystice 
marg.| ] Per siliquas porcorum, cibus demonum, id est vitia, ut ebrietas, fornicatio et huiusmodi, in quibus delectantur demones. Sepe enim cibum dicimus, in quo delectamur. Unde in Evangelio. Cibus meus est, ut faciam voluntatem Patris mei. Et penitens in Ps. 41. Fuerunt mihi lacrime mee panes die nocte. Glossa Bede. Cibus demonum est ebrietas etc. Que blanda sunt, id est quibusdam blanditiis alliciunt. Sed eis non potest saturari, quia voluptas semper habet famem sui, id est voluptas semper expetit voluptatem. Ambrosius. Siliqua est genus leguminis sonoris follibus et vacuis, quod magis ventrem onerat, quam reficiat. Unde etiam recte significat scientias seculares, vel carmina Poetarum, suavitate sterili resonantes inflantes magis, quam reficientes. 1Cor. 8.a. Scientia inflat. Vel divitias terrenas, quas porci, id est avari et cupidi libenter manducant, nec tamen satiantur. Ecclesiast. 5.c. Avarus non implebitur pecunia.
marg.| {g} Et nemo illi dabat quas i gentilis populus petebat a prophetis cibum salutarem, id est cibum fidei et nemo eorum illi dabat. Vel aliter. Nemo illi dabat quia cum diabolus aliquem suum facit, ultra divitiarum abundantiam non procurat, sciens eum esse iam mortuum.
marg.| {h} Ipse autem mino r filius iam esuriens.
marg.| {i} In se reversus dixit Ambrosius. Bene in se revertitur, qui a se recessit. Is. 46.c. Redite prevaricatores ad cor et recordamini prioris seculi, quoniam ego sum. Act. 12.b. Petrus ad se reversus etc.
marg.| {k} Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus quasi dicat: gentilis populus. Multi ex Iudeis pro mercede temporali serviunt et bonis temporalibus affluunt. Glossa Bede. Quanti ex Iudeis ob presentia bona tantum legem custodiunt et non ex dilectione.
marg.| {g} Ego autem etc.  in i dololatria omni veritate destituor. Secundum has Glossas, mercenarii sunt omnes Iudei, pro temporalibus servientes, qui in domo Dei abundant panibus, id est rebus temporalibus, vel legalibus institutionibus. Aliter autem mercenarii sunt omnes tam clerici, quam prelati, qui non querunt in Ecclesia salutem animarum, sed laudem popularem, vel commoditatem temporalem. De quibus dicitur Io. 10.b. Mercenarius et qui non est pastor etc. infra Et non pertinet ad eum de ovibus, sed de lana et lacte bene pertinet ad eum. Unde Ez. 34.a. Fili {6. 224vb} hominis propheta de pastoribus Israel. Lac comedebatis etc. In hoc ergo differt pastor a mercenario, quia pastor salutem animarum querit, non commodum temporale. Unde 2Cor. 12.e. Non quero, que vestra sunt, sed vos. Mercenarius autem non querit animas, sed res, vel laudes, vel honores, licet aliquando simulet se querere fructum animarum et non curare de temporalibus. Unde Beat. Bernardus. ibi ostendit, quam difficile distinguatur inter bonos pastores et mercenarios, dicit. Habent sanam doctrinam in ingressu, mundam conversationem in progressu, amant et querunt pacem Ecclesie utiliter et viriliter Ecclesiasticis implicantur negotiis, non refugiunt gravedines oneris. Sed hec omnia, quia ambiunt gloriam honoris. Sepe etiam pascuntur pane lacrimarum. Iuxta illud. Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus. Frequenter enim hoc accidit, quod mercenarii, id est mali in oratione etiam secreta lacrimantur et filii, id est boni, siccis oculis et arido corde orant. Unde magis operanda est in oratione attentio, quam lacrime etiam quam devotio, quia attentio sine devotione valet, devotio autem sine attentione nihil prodest. Hi mercenarii beneficia Ecclesiastica possident et tamen de animabus non curant. Alii vero, qui zelum habent ad litteram, nihil habent in Ecclesiis, quia prelati libentius dant Ecclesias et prebendas illis, qui temporalia bene conservant, quam illis, qui salutem animarum procurant. Similiter canonici libentius eligunt in episcopos illos, qui sapientia mundi pollent, quam qui sapientiam celi habent, cum tamen dicatur. Sap. 13.a. Vani sunt omnes homines, in quibus non subest sapientia Dei. Dicit ergo aliquis de istis mercenariis.
marg.| {k} Quanti mercenarii id est qui solam mercedem querunt.
marg.| {l} In domo patris mei id est in Ecclesia Dei.
marg.| {m} Abundant panibus id est Ecclesiasticis redditibus.
marg.| {n} Ego Δ aut em] qui vere
marg.| deficiunt, sed desideria inardescunt. Sequitur.
marg.| {a} Et abiit et adhesit uni civium regionis illius In r egione peccati tres sunt civitates, scilicet concupiscentia carnis, concupiscentia oculorum, superbia vite. In qualibet sunt multi cives. Quot sunt luxuriosi et gulosi, tot sunt cives in prima. Quot autem sunt avari et cupidi, tot sunt cives in secunda. Quot autem sunt superbi et ambitiosi, tot sunt cives in tertia. De istis civitatibus dicitur Ier. 14.d. Relinquite civitates et habitate in patria, id est in Christo habitatores Moab. Uni ergo civium adheret homo, quando plus uni vitiorum intendit, quam aliis. Primo dicit, abiit, postea, adhesit. Abire est peccatum peccato addere, vel de specie una peccati ad aliam transire. De primo dicitur Ier. 2.g. Quam vilis facta es nimis iterans vias tuas. De secundo Os. 4.a. Sanguis sanguinem tetigit. Iteratio peccati inducit consuetudinem, consuetudo vero facit firmiter adherere. Sequitur.
marg.| {d} Et misit illum etc.  Per hoc patet, cui civi adhesit, scilicet spiritui luxurie, cuius villa est carnalis voluptas. In qua pascit porcos, qui motus nutrit immundos bene comedendo et bibendo, diu dormiendo, molliter vestiendo, Eph. 4.d. Nolite inebriari vino, in quo est luxuria.
marg.| {f} Et cupiebat implere ventrem suum de siliquis etc.  Sili que quibus porci pascuntur, sunt temporalia in abundantia quorum immundi motus nutriuntur.
marg.| {n} Et nemo illi dabat quod fuit ad bonum suum. Unde sequitur.
marg.| {h} Ipse autem in se reversus dixit Hic describitur ordo revertendi ad Deum. Primum est reverti ad se, deinde videre defectum suum et abundantiam aliorum, deinde arripere iter ad patrem et tunc pater occurrit. Tunc autem revertitur peccator ad se, quando incipit cogitare de se et considerare statum suum, in quo est et in quo fuit. Ad quod monet Dominus per Is. 46.c. Redite prevaricatores ad cor. Eccl. 32.c. Precurre prior in domum tuam et ibi age conceptiones tuas. Tunc autem videns turpitudinem suam et indigentiam suam ait.
marg.| {k} Quanti mercenarii etc.  Mali mercenarii sunt, qui bona opera faciunt intuitu terrene mercedis, vel humane laudis, sicut avari et hypocrite. De quibus dicitur Sap. 2.d. Excecavit illos malitia sua, nescierunt Sacramenta Dei, neque mercedem iustitie speraverunt, nec iudicaverunt honorem animarum sanctarum. De his etiam dicitur Mt. 6.a. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. Hi autem non saturantur in domo patris panibus, quia commodum temporale et favor
marg.| humanus,
marg.| marg.| {6. 225ra} Δ aute m
marg.| qui vere filius.
marg.| {a} Hic fame pereo in S cholis, nihil habens de Ecclesia. Vel hoc dicit Christus: Ago autem hic, id est in Ecclesia, ubi sunt tales mercenarii et non veri pastores.
marg.| {b} Fame id est defectu verbi Dei et boni exempli.
marg.| {c} Pereo in m embris. Amb. 8.d. Mittam famem in terram etc. Potest etiam exponi de bonis mercenariis, qui scilicet future mercedis intuitu Domino famulantur, quos Dominus in Ecclesia pascit gratie et doctrine sue alimentis. Filius vero prodigus est, qui circa vanitates Philosophorum vitam suam expendit et ideo fame perit, quia scientia illa, cum sit vana, non reficit. Dicit ergo talis se errasse cognoscens: Quanti mercenarii in domo patris mei panibus abundant gratie et doctrine vere reficientis. Ego autem hic, id est circa vanam philosophiam.
marg.| {b} Fame pereo id est defectu gratie et doctrine. Prv. 13.d. Multi cibi in novalibus patrum et aliis congregantur absque iudicio.
marg.| {d} Surgam per penitentiam qui iacui per culpam et ignaviam in grabato male voluptatis. Mt. 9.d. Surge, tolle lectum tuum et vade in domum tuam: Eph. 5.d. Surge qui dormis.
marg.| {e} Et ibo per affectum in operationem bonam. Vel Et ibi fide et opere.
marg.| {f} Ad patrem meum id est Christum, a quo longe recessi per malam vitam. Ct. 3.a. Surgam et circuibo civitatem querens quem diligit anima mea.
marg.| {g} Et dicam illi: pater etc.  Vide tur temeraria deliberatio istius, qui deliberat se dicturum Deo, tamquam id Deo possit insinuari, vel notificari. Sed non temere deliberat, quia etsi precedat in penitente motus contritionis, adhuc tamen exspectat Deus vocem confessionis.
marg.| {h} Pater ex n atura condita et ex substantia aliquando habita.
marg.| {i} Peccavi male vivendo, inaniter studendo.
marg.| {k} In celum quod amisi per culpam, quod non quesivi per stultitiam meam. Vel In celum id est coram Angelis et Sanctis, qui sunt in patria, quia Deus vult eos cognoscere.
marg.| {l} Et coram te qui omnia vides. Hbr. 4.d. Omnia nuda et aperta sunt oculis eius, ad quem nobis sermo. Prv. 16.a. omnes vie hominum patent oculis eius. Vel Coram te intus corde, ubi tu solus vides. 1Rg. 10.b. Homines vident ea, que parent, Deus autem intuetur cor. Vel.
marg.| {k} In celum id est contra dona celestia, scilicet dona Spiritus sancti mihi collata, que per peccata imminuta sunt.
marg.| {m} Et iam non sum dignus vocari filius tuus quia offendi te patrem meum peccando et homagium diabolo faciendo et ita de filio factus sum servus, quia qui facit peccatum, servus est peccati. Io. 8.d.
marg.| {n} Fac me sicut unum de mercenariis tuis Non audet dicere, sicut unum de filiis tuis, quorum sunt omnia, que patris sunt, sed sicut unum de mercenariis, qui pro mercede futura serviunt, de quibus Iob. 7.a. Militia est vita hominis super terram et sicut mercenarii dies eius. Non dicit, fac me unum de mercenariis tuis, sed sicut unum, quasi testatur, se nec promeruisse, ut sit mercenarius, nisi dignetur eum pater facere mercenarium.
marg.| {o} Et surgens sicu t deliberaverat, ita implet.
marg.| {p} Venit ad patrem suum id est venire cepit.
marg.| {q} Cum autem adhuc longe esset in r egione peccati. Ps. 118. Longe a peccatoribus salus. Is. 57.d. creavi fructum labiorum pacem, pacem his, qui longe et pacem his qui prope.
marg.| {r} Vidit illum pater ipsius ocul is misericordie. infra 22.g. Respexit Dominus Petrum et flevit amare.
marg.| {s} Et misericordia motus est Beda. Dum pro homine redimendo verbum in carne misit, quod est maxima misericordia, per quam omnis miseria relevatur. Lam. 3.c. Misericordie Dei est, quia non sumus consumpti.
marg.| {t} Et accurrens cecidit super collum eius Amb. Accurrit, ne quis impediat venientem. In occursu prescientia, in amplexu clementia demonstratur. Accurrit autem Dominus per gratiam prevenientem, cecidit super collum per gratiam comitantem, osculatur per gratiam subsequentem. Brachium autem suum, id est filium humiliavit Deus pater in amplexu filii revertentis. Et hec humiliatio est filii gloriatio et nostra exaltatio et inimici deiectio. Eccl. 36.b. Glorifica manum et brachium dextrum, effunde iram, extolle adversarium et afflige inimicum. Glossa {6. 225rb} Ambrosii Pater super filii collum cecidit, dum leve iugum sue dilectionis sibi posuit.
marg.| Et oscu-
prol.| humanus, non est panis, sed ventus. Os. 12.a. Ephraim pascit ventum et sequitur estum. Ideo dicitur Is. 55.a. Quare appenditis argentum vestrum non in panibus. Boni autem mercenarii sunt, qui bona faciunt intuitu future beatitudinis. Hi sunt Isachar, qui interpretatur merces: De quo Gn. 49.c. Isachar asinus fortis, vidit requiem, quod esset bona et terram, quod optima et supposuit humerum suum ad portandum. Filii autem sunt, qui tantum propter amorem Dei bona faciunt. Utrique abundant panibus in domo patris, sed filii magis: Ipsa enim opera panes sunt. Opera penitentie sunt panes subcinericii: De quibus 3Rg. 19.a. Invenit Elias ad caput suum panem subcinericium et vas aque. Opera misericordie sunt panes de simila, qui oleo consperguntur: Lv. 2.b. Sequitur.
marg.| {d} Surgam et ibo ad patrem meum Surg ere, est mentem ad celestia erigere. Col. 3.a. Si consurrexistis cum Christo, que sursum sunt, querite. Ire ad patrem, est bonum velle et bonum facere propter Deum. Primus pes est voluntas, secundus operatio. De quibus Ez. 1.b. Pedes eorum pedes recti.
marg.| {g} Et dicam illi, pater, peccavi in celum et coram te Pecc at in celum, qui terrena preponit celestibus et transitoria eternis, quia quantum in ipso est ponit terram super celum, cum dicat Salomon Prv. 45.a. Celum sursum et terra deorsum. De hoc dicit penitens. Quid mihi est in celo et a te quid volui super terram ? quasi dicat: cur reliqui tam magnum pro tam modico ? Quia autem additur.
marg.| {l} Et coram te aggr avat peccatum. Maior enim contemptus videtur esse peccare libere coram regem, quam si occulte peccetur. Propter hoc dicit Boethius : Magna nobis, nisi dissimulare velimus, indicta est necessitas probitatis, cum omnia agamus ante oculos iudicis cuncta cernentis.
marg.| {m} Et iam non sum dignus vocari filius tuus quia deturpavi in me imaginem tuam et ideo indignus sum hereditate. Eccl. 10.d. Fili, in mansuetudine serva animam tuam et da illi honorem secundum meritum suum. Tria notantur per ordinem, ex quibus integratur penitentia scilicet contritio, confessio, satisfactio. Contritio per hoc quod dicit: Surgam et ibo. Surgit et vadit, qui de peccato conteritur, quia recedit a malo et appropinquat bono. Unde Eph. 5.d. Surge, qui dormis etc. Ct. 3.c. Surgam et circuibo civitatem. Confessio notatur per hoc, quod additur: Et dicam illi, pater, peccavi. Is. 43.d. Narra, si quid habes, ut iustificeris etc. Satisfactio notatur per hoc, quod sequitur.
marg.| {n} Fac me sicut unum de mercenariis tuis qui usque modo fui mercenarius diaboli, ut operando in vinea tua et in agro tuo, merear eternam mercedem apud te. De hoc dicitur Is. 16.d. In tribus annis quasi anni mercenarii auferetur gloria Moab, id est diaboli, cuius gloria est hominem opprimere servitute peccati. Sed hec gloria auferetur in tribus annis, id est in tribus partibus penitentie, que sunt quasi anni mercenarii.
marg.| Nota tres personas. Servum, mercenarium, filium. Servus est, qui solo timore abstinet a peccato. Mercenarius est, qui intuitu mercedis servit. Filius est, qui solo amore servit et cavet offensam. Dominus autem ordinate promovet suos. De servis facit mercenarios, de mercenariis facit filios. Unde sequitur.
marg.| {o} Et surgens, venit ad patrem suum iam factus filius.
marg.| {q} Cum autem adhuc etc.  Hic notatur ordo, quo Deus venit ad peccatorem, secundum proprietatem et similitudinem vulturis, qui primo videt cadaver a longe, deinde advolat, postea insidet, tandem incorporat: Ita facit hic Dominus: Cum adhuc longe esset filius prodigus in regione peccati.
marg.| {r} Vidit illum pater ipsius ocul is pietatis.
marg.| {s} Et misericordia motus est id est miseria cordis ipsius penitentis.
marg.| {t} Accurrens ut v ultur advolans alis misericordie et veritatis, quia universe vie Domini, misericordia et veritas.
marg.| {u} Cecidit super collum eius quas i vultur cadaver insidens.
marg.| Oscu-
prol.| {6. 225va} Δ
marg.| {a} Et osculatus etc.  Ct. 1.a. osculetur me osculo oris sui. Beda. Rediens osculum caritatis a patre accipit, dum per gratiam certificatur de indulgentia. Gn. 27.d. accede ad me et da mihi osculum, fili mi. Accessit et osculatus est eum, statimque ut sensit vestimentorum eius fragrantiam, id est famam bonorum operum etc.
marg.| marg.|Collum
marg.| Scriptura. Ct. 4.b. sicut turris David collum tuum etc.
marg.| Patientia. Ier. 27.a. Fac tibi vincula et catenas et pone in collo tuo.
marg.| Predicator. Ct. 1.c. collum tuum, sicut monilia.
marg.| Mens sub iugo diaboli. Is. 52.a. Solve vincula colli tui.
marg.| Superbia. Iosue 10.e. Ponite pedes vestros super colla regum istorum, id est quinque sensuum.
marg.| Ambitio. Lv. 11.c. Cygnus etc. quia querit predam de profundo. Iob. 15.c. Cucurrit adversus eum erecto collo etc. Gracile collum habet, bene cantat. Leo habet grossum.
marg.| Penitentia. Iob. 39.e. Numquid prebebis equo fortitudinem, aut circumdabis collo eius hinnitum, id est confessionem, circumstantiarum.
marg.| {b} Dixitque ei filius in E cclesia constitutus, incipite confiteri peccata, quia confessio peccati initium est reconciliationis ad Deum. Is. 43.d. Narra, si quid habes, ut iustificeris etc.
marg.| {c} Pater peccavi etc.  quia celestem Hierusalem reliqui.
marg.| {d} Et coram te quia te deserto idola colui.
marg.| {e} Iam non sum etc.   quia gratiam, que facit filium, per culpam meam amisi. Non dicit, quod conceperat, scilicet. Fac me sicut unum de mercenariis tuis. Suscepto enim osculo patris, iam dedignatur fieri mercenarius, quia potest esse filius, multo magis dedignatur esse servus. Distat autem inter servum et mercenarium et filium. Servus enim est, qui timore pene abstinet a peccato. Mercenarius est, qui spe remunerationis servit. Filius, qui solo amore patris facit bonum et declinat a malo.
marg.| {f} Dixit autem pater ad servos suos id est Angelos, vel Apostolos seu quoscumque predicatores, qui sunt coadiutores eius in excolendo vineam, id est Ecclesiam 1Cor. 3.b. Dei adiutores sumus.
marg.| {g} Cito proferte id est proferendam, seu restituendam promittit.
marg.| {h} Stolam primam Stol a, ad litteram genus est longe vestis. Primam. Argumentum, quod penitentia restituit innocentiam et omnia.
Numérotation du verset Lc. 15,mystice 
marg.| . In creatione duplici stola indutus est homo, scilicet stola anime et corporis, id est innocentia anime et immortalitate quodammodo corporis. Ab utraque exutus est per peccatum. Si ergo intelligitur de stola corporis, videns Dominus Gentilem populum, ita humiliari et venire ad fidem, dicit servis suis, id est predicatoribus.
marg.| {g} Cito proferre stolam primam id est manifestate ei, quod immortalitatem corporis, in qua primus homo quodammodo conditus fuit, est habiturus. Si autem intelligatur innocentia anime, idem est, ac si dicat eis, per penitentiam ei restituite innocentiam.
marg.| {i} Et induite illum id est induendum immortalitate ostendite, quasi dicat: certificate illum de gloria immortalitatis anime et corporis perpetuo possidenda.
marg.| {k} Et date illi, annulum in manu eius id est docete eum habere fidem in opere. Fides enim per se non sufficit, quia fides sine operibus mortua est: Iac. 2.d. Similiter opus sine fide non sufficit, quia sine fide impossibile est placere Deo: Hbr. 11.a. Nota, annulo desponsatio fit: integer, parvus, pretiosus, lucens, gemmatus, sigillat, digito fertur manus sinistre secundum lapidarios, dextre secundum Ecclesiam. Versus. Annule desponsans pretiose, pusille sigillas: Clare teres dextrum digitum, gemmate venustas.
marg.| {l} Et calceamenta in pedes id est Sanctorum exempla in affectum et intellectum eius. Ex. 12.b. calceamenta habebitis in pedibus, tenentes baculos in manibus. Ier. 2.e. Prohibe pedem tuum a nuditate. Ct. 7.a. quam pulchri sunt gressus tui etc. Is. 33.c. Munimenta saxorum sublimitas eius. Glossa hic: Ne coluber invadat, ut super scorpiones eat. Mc. 16.d. Et sup. 10.c. Dedi vobis potestatem etc. Ut ei conveniat: Quam speciosi pedes etc. Is. 52.b.
marg.| {m} Et adducite vitulum saginatum et occidite id est predicate eis Christi Passionem, Beda. Christus vitulus saginatus omni spirituali virtute opimus, ut pro totius mundi salute sufficiat 1Io. 1.a. Ipse est propitiatio pro peccatis nostris, non pro nostris tantum, sed et pro totius mundi. Gn. 18.a. Tulit Abraham vitulum tenerrimum etc.
marg.| {n} Et manducemus et epulemur Plur aliter dictum est, in quo notatur, quia salus peccatorum refectio {6. 225vb} est Dei et Sanctorum: Beda. Non solum filius, pro quo vitulus occisus est, reficitur, sed et pater et servi eius, quia refectio Dei et Sanctorum est salus peccatorum.
marg.| {o} Quia hic filius etc.   per infidelitatem, vel quamlibet aliam iniquitatem. Peccatum enim mors est anime. Sap. 1.c. Deus mortem non fecit, Glossa id est peccatum.
marg.| {q} Et revixit per fidem. Habac. 2.a. Iustus ex fide sua vivet.
marg.| {r} Perierat rece dendo a consortio iustorum.
marg.| {s} Et inventus est redd itus matri Ecclesie.
marg.| Δ Et cepe-
prol.|
marg.| {a} Osculatus est eum quas i vultur cadaver incorporans sibi. In hoc, quod dicitur Vidit notatur gratia preveniens, qua respicit peccatores. Iob. 39.d. In petris manet et in preruptis silicibus commoratur. In hoc, quod dicitur Accurrens notatur gratia coadiuvans, sive cooperans, que non patitur moram, vel dilationem. Sicut enim cum nutrix videt puerum invalidum conari ad ambulandum, statim accurrit, ne cadat, ita Deus cum aliquis nititur per liberum arbitrium ambulare ad eum, statim Deus accurrit per gratiam. Iob. 14.d. Operi manuum tuarum porrige dexteram. In hoc, quod dicitur: Cecidit super collum eius, notatur gratia conservans, qua fovet et amplectitur penitentem duobus brachiis caritatis. Leva est dimissio culpe, dextera promissio glorie. Os. 11.a. Ego quasi nutritius Ephraim in brachiis meis porto eum. Is. 40.c. In brachio suo congregabit agnos etc. In hoc, quod dicitur: Osculatus est eum, notatur gratia consummans, sive perficiens, quia osculum est signum perfecte reconciliationis et pacis et dilectionis et ideo ultimo ponitur, quia non habebitur, nisi post tres gratias predictas. Quod bene figuratum est. 2Rg. 14.g. ubi legitur, quod Absalon non fuit admissus ad osculum patris, nisi post tres annos. In osculo coniunguntur labia osculantium. Duo autem sunt labia anime penitentis, scilicet confessio peccati et confessio laudis. Ps. 74. Confitebimur tibi, Deus, confitebimur. Similiter duo labia Dei miserentis, scilicet remissio culpe et promissio vite. Remissio culpe coniungitur confessioni peccati, promissio vite confessioni laudis. Istud osculum desiderat anima. Ct. 1.a. Osculetur me etc. Sequitur.
marg.| {f} Dixit autem pater etc.  Serv i patrisfamilias sunt Angeli, qui dolent de lapsu filiorum. Unde Is. 33.b. Angeli pacis amare flebunt. Et gaudent de reparatione lapsorum. supra eod. b. Gaudium est in celo etc. Custodiunt etiam filios. Is. 62.b. Super muros tuos Hierusalem etc. Defendunt et ab Angelis malis. Ps. 90. Angelis suis mandavit de te etc. Et in omnibus his sunt servi. Hbr. 1.d. Omnes sunt administratorii spiritus etc. Servi etiam sunt ministri Ecclesie, de quibus. 3Rg. 10.b. Beati viri tui et beati servi tui etc. Horum officium est, confitentes absolvere, id est absolutos ostendere et hoc est proferre primam stolam. Non enim dicuntur dare primam stolam, sed proferre. Dare quidem primam stolam, est peccata dimittere, proferre vero, est ex officio absolutum ostendere. Et date annulum in manum eius per quam significatur gratia operandi, que recte sequitur stolam primam. Nam primo remissio peccati, deinde operatio boni Is. 1.e. Quiescite agere perverse, discite bene facere.
marg.| {l} Et calceamenta etc.   per quod significatur patientia in perferendo adversa, quia non sufficit gratia bene operandi, nisi adsit gratia mala perferendi. Unde comedentes agnum paschalem describuntur calceamenta habere in pedibus et baculos tenere in manibus ; Ex. 12.b. Calceamenta muniunt pedes contra duritiam vie et ideo recte significant patientiam, seu gratiam perferendi adversa, baculus vero significat gratiam operandi bona. Sequitur.
marg.| {m} Et adducite etc.  In v itulo saginato notatur hilaritas et iucunditas conscientie, que est ex pinguedine virtutum Prv. 15.b. Secura mens quasi iuge convivium. Vitulus saginatus occiditur, ut comedatur, quod fit, quando de pinguedine gratiarum, nulla permittitur gloria dominari. Unde Ps. 28. Et confringet Dominus cedros Libani. Cedrus Libani est elatio de candore virtutis, quam confringit Dominus incutiendo timorem, vel infligendo dolorem. Unde sequitur. Et comminuet eas tamquam vitulum Libani, quod convenit cum eo, quod hic dicitur occidite scilicet vitulum saginatum.
marg.| {n} Et manducemus et epulemur id est gaudeamus.
marg.| {o} Quia hic filius olim per gratiam et semper per naturam.
marg.| {p} Mortuus erat per peccatum.
marg.| {q} Et revixit per penitentiam.
marg.| {r} Perierat per infidelitatem.
marg.| {s} Et inventus est per fidei restitutionem.
marg.| Et cepe-
prol.| {6. 226ra} Δ
marg.| {a} Et ceperunt omnes, epulari id est gaudere. Harum epularum festivitas non solum in terra, sed etiam in celo celebratur.
marg.| {b} Erat autem etc.  In p arabola de duobus filiis iam tantum processum est, quod filius ille prodigus de regione longinqua venit ad patrem, id est Gentilis populus veniat ad fidem, quem pater prima stola induit, ut immortalitatem anime ei restituat, annulum dedit, id est fidem infudit, calceamenta dedit, id est ipsam fidem operibus munivit, vitulum saginatum occidit, id est Gentilis populus Eucharistiam in Sacramento suscepit. Hucusque prosecuta est parabola de filio iuniore, prosequitur deinceps de filio seniore, per quem
Numérotation du verset Lc. 15,mystice 
marg.| Mystice Iudaicus populus intelligitur. De quo Ex. 4.f. Filius meus primogenitus Israel. Hic non longe a patre recesserat, quia idola non colebat, tamen non in domo erat, quia interiora legis mysteria non penetrabat, solo sensu litterali contentus. Unde Mt. 12.d. Pater tuus et mater tua, id est Iudeus et Synagoga foris stant, querentes te. Erat autem in agro, id est intentus terreno negotio, terrena operans et terrena exspectans. Nota tamen, quia in prosecutione parabole de Iudaico populo, loquitur de eo, secundum diversa tempora et secundum diversas personas, secundum regulam Tyconii: Modo enim loquitur de Iudaico populo secundum statum quorundam, qui sunt inter modernos Iudeos, qui altius perscrutantur Prophetas et ad spiritualem intelligentiam aliquatenus accedunt, modo secundum statum eorum, qui Christi adventum precesserunt, nec idola coluerunt, modo secundum statum eorum, qui fuerunt tempore Christi, scilicet Scribarum et phariseorum, modo secundum finales, qui convertentur ad predicationem Elie et Henoch: Nec mirum, si secundum tot diversitates loquitur de eodem populo, quia sic etiam consuevimus de populo Romano loqui, scilicet modo secundum eos, qui leges et iura instituerunt, quod factum est sub Romulo et Numa Pompilio, modo secundum eos, qui instituerunt consules, quod factum est sub Bruto, ubique tamen loquimur de eodem populo. Distingue ergo diligenter in prosecutione parabole, quando loquitur de Iudaico populo secundum hunc statum, quando secundum illum, alioquin errares. Primo sermo est de Iudeis, qui sunt in agro, id est in cortice et non in domo, id est in spirituali intelligentia, quorum tamen nemo idola colit, quia post incarnationem nemo idola coluit. Dicit ergo: Erat autem filius eius senior, id est populus Iudaicus.
marg.| {c} In agro non in domo, quia interiora legis non penetrant: Et hoc quoad plures.
marg.| {d} Cum veniret etc.  Hoc legitur de Iudeis secundum statum quorundam de illo populo, qui aliquantulum ad spiritualem intelligentiam accedunt. Illi audiunt symphoniam et chorum, id est predicatores Evangelii, sibi consonantes, id est concorditer unum predicantes.
marg.| {g} Et vocavit unum de servis et interrogavit etc. id est consulit aliquem
marg.| Δ de Prophe-
marg.| {b} Erat autem filius eius etc.  Secu ndum Chrysostomus Duo fratres sunt ordo clericorum et cetus laicorum. Senior, id est sapientior et honorabilior est ordo clericorum. Minor frater est cetus laicorum, qui virtutum suarum substantiam totam luxuriose vivendo consumpsit, sed penitentia ductus rediit ad patrem, qui eum cum gaudio suscipiens et amplexans ducit in domum, dona plurima eidem conferens. Unde frater senior, id est clericus, qui inde letari debuerat, contristatur invidia concitante. De qua Basil. Invidia sepe inter ipsa fraterne germanitatis iura grassatur. Et sicut rubigo propria frumenti corruptio est, ita et amicitiarum propria corruptela pestis est invidie. Sic fratres Ioseph servum fecerunt. Et supra Invidus, quanto plura fuerit consecutus, tanto maioribus incendiis conflagrabit etc. Sicut erugo ferrum, ita invidia animum, in qua est, interimit et consumit. Dicit ergo: Erat autem filius eius senior, id est clericus.
marg.| {c} In agro terr ene negotiationis, que secundum Augustinum damnabilis est in clerico, sicut usura in laico. Unde Chrysostomus: Qui voluerit esse mercator, proiiciatur de Ecclesia: Dicente propheta: Quia non cognovi negotiationem, introibo in potentias Domini. Et 2Tim. 2.a. Nemo militans Deo etc. Sicut enim qui ambulat inter duos inimicos, sine obloquio esse non potest, quia necesse est, ut isti de illo, vel illi de isto male loquantur, sic qui emit et vendit, sine periurio esse non potest. Eccl. 26.d. Due species mihi difficiles et periculose {6. 226rb} apparuerunt, difficile exuitur negotians a negligentia sua et non iustificabitur caupo a peccatis labiorum. Item Eccl. 27.c. Sicut in medio compaginis lapidum palus figitur, sic et inter medium emptionis et venditionis angustiabitur peccatis. Item Chrysostomus Non potest ad bonum proficere, quod congregatur in malo. Sicut enim cum cribratur triticum, tandem nihil remanet in cribro, nisi pulvis et stercus, sic substantia negotiatorum in emptione et venditione perit et nihil remanet, nisi peccatum. Unde Eccl. 27.a. Sicut in percussura cribri remanebit pulvis, sic aporia hominis in cogitatu illius. Ego ostendam, qui non sunt negotiatores, ut intelligas, omnes alios esse negotiatores. Quicumque rem comparat, non ut integram, ut immutatam vendat, sed ut opus faciat ex ea, ille non est negotiator, quia non tam rem vendit, quam artificium, ut faber non vendit ferrum, sed artificium. Hic est ille, qui sup. 14.d. agrum emit et quinque iuga boum et duxit uxorem, propter quod non venit ad nuptias, ad quas fuerat invitatus. Et hic similiter non vult intrare ad convivium. Sequitur.
marg.| {d} Et cum veniret seni or filius.
marg.| {e} Et appropinquaret domui id est Ecclesie, in qua videt peccatores ad penitentiam recipi.
marg.| {f} Audivit etc. id est legis et Evangelii predicationem consonam. ad litteram, symphonia proprie dicitur concors melodia hominum cantantium: Unde et locus in quo cantant, chorus dicitur. Hieronymus: Symphonia est collatio quorumcumque sonorum, chorus vocum. Per symphoniam ergo legis predicatio, per chorum vero Evangelii predicatio figuratur. De hoc ergo indignantur clerici, quod lex et Evangelium concorditer laicis predicatur. Act. 13.g. disseminabatur autem verbum Dei a Paulo et Barnaba per universam regionem: Iudei autem excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnabam et eiecerunt eos de finibus suis. 1Th. 2.d. Deo non placent et omnibus hominibus adversantur, prohibentes nos gentibus loqui, ut salve fiant, ut impleant peccata sua semper. Potest etiam sic exponi.
marg.| {d} Et cum veniret mino r filius, id est laicus de regione dissimilitudinis penitens de peccatis.
marg.| {e} Et appropinquaret etc.  Eccl esie, incipiens esse de illa, numero et merito per peccati detestationem et virtutis amorem.
marg.| {f} Audivit etc.  sicu t prius.
marg.| {g} Et vocavit seni or frater, scilicet.
marg.| {h} Unum de servis patr is sui, id est unum de libris Sanctorum legendum accepit.
marg.| {i} Et interrogavit, que hec essent scru tatur in illo libro, que sunt festa Ecclesie de profectu laicorum.
marg.| marg.|Θ Vel
prol.|
marg.| {a} Et ceperunt omne s epulari id est gaudere.
marg.| {b} Erat autem filius eius etc.  Sicu t diximus, senior filius, sunt contemplativi, qui longo studio contemplationis intenti sue fragilitatis obliti, aliquando erga lapsos et infirmos plus debito inveniuntur austeri. Iste recte describitur esse in agro. Sicut enim ager dicitur exercitium actionis, ita et studium contemplationis dicitur ager. In primo, quidem affectus, in secundo vero excolitur intellectus. Et de primo dicitur Prv. 24.d. diligenter exerce agrum tuum. De secundo vero dicitur Gn. 24.g. exiit Isaac ad meditandum in agro. Sequitur.
marg.| {d} Et cum veniret etc.  Domu s hec est Ecclesia, in qua sunt et fortes et infirmi et stantes et lapsi, sicut in Bethania dicitur fuisse Maria et Martha et Lazarus: Io. 11.a. Ad hanc domum appropinquat, qui de studio contemplationis veniens in Ecclesia diversos status considerat. Videt enim ibi stantes et lapsos reparatos. Per misericordiam, de quorum reparatione non modicum gaudet Ecclesia: Unde dicitur, quod ille audivit symphoniam et chorum. Sonus symphonie fit in regyratione, chori autem sonus fit in concordia multarum vocum. Unde symphonia significat gaudium de reditu peccatoris, chorus vero significat gaudium de consono statu bonorum. Nonnulli autem videntes in Ecclesia gaudium esse, non attendunt causam gaudii, unde admirantur et ex admiratione interrogant: unde sequitur.
marg.| {g} Et vocavit ille senior filius unum de servis et interrogavit, que hec essent Hec interrogatio magis est admirationis, quam dubitationis. In hoc autem est admiratio, quod Ecclesia magis videtur gaudere de reparatione lapsorum, quam de statu innocentium, cum maius bonum sit servare innocentem, quam post lapsum reverti. Servus autem, qui super hoc interrogatur, est ordo predicatorum, seu cetus doctorum, a quibus causa admirationis et dubitationis queritur Mal. 2.b. Labia sacerdotis etc. Ideo autem magis gaudet Ecclesia de reparatione lapsorum, quia magis de lapsu eorum doluit. Sicut quando navis proxima fuit periculo et postea salva recipitur, maius gaudium est de illa, quam de omnibus aliis, que prospere pervenerunt ad portum, licet alie plus valeant et plus amentur. Sicut messores gaudent, cum evaserint pluvias et grandines imminentes. Sic victores erepta preda hostibus. Unde Is. 9.a. Letabuntur coram te, sicut qui letantur in messe etc. Sed quia predicator, aut doctor causam gaudii non ignorat, respondit servus. Unde sequitur
marg.| Isque
prol.| {6. 226va} Δ de Prophetis, subtilius inspiciendo, ac si querat ab eo, quid est quod ita spiritualiter solennizat Ecclesia, quibus solemniis videt se non interesse. Vel per symphoniam et chorum potes intelligere concordiam diversarum virtutum et etatum in Ecclesia. Et interrogat unum de servis, id est unum de prudentibus Christianis, quid hoc sit.
marg.| {a} Isque id est propheticus sermo.
marg.| {b} Dixit illi etc. id est Gentilis populus.
marg.| {d} Venit ab e xtremis terre, id est de longinqua regione peccati. Is. 42.b. Laus eius ab extremis terre.
marg.| {e} Et occidit pater tuus etc. id est Christum mori permisit.
marg.| {g} Quia salvum illum recepit id est salvum illum reciperet. Ad hoc enim Deus pater filium morti tradidit, ut populus salvaretur. Rm. 4.d. Qui traditus est propter delicta nostra et resurrexit propter iustificationem nostram.
marg.| Θ Vel ad litteram, unus interrogat alium, quid sit hoc, quod ita modo publice predicatur ubique. De hoc admirantur clerici et dicunt quod vilescit predicatio, quia frequens, sed si vilescit, apud eos vilescit. Apud laicos enim non vilescit, sed proficit, quia multi convertuntur ad penitentiam et cognoscunt peccata, que prius nesciebant.
marg.| {a} Isque id est liber assumptus, vel socius vocatus.
marg.| {b} Dixit illi id est clerico vocanti et admiranti.
marg.| {c} Frater tuus id est Gentilis, vel laicus.
marg.| {d} Venit ad f idem, vel penitentiam de regione peccati.
marg.| {e} Et occidit pater tuus id est Deus.
marg.| {f} Vitulum saginatum id est Christum omni spirituali virtute optimum.
marg.| {g} Quia salvum etc.  sicu t prius. Sequitur secundum primam expositionem.
marg.| {h} Indignatus est autem maio r frater de hoc, quod pater pro reditu minoris filii faciebat convivium.
marg.| {i} Et nolebat introire ad c onvivium ex invidia et indignatione. Sic Iudei indignabantur, quod Iesus cum Gentibus manducaret. Specialiter intelligitur hoc de his, qui fuerunt tempore Christi, scilicet Scribis et Phariseis, qui indignabantur, quod cum Publicanis et peccatoribus manducaret. Adhuc etiam de salute gentium indignatur Iudeus, nec vult in Ecclesiam intrare, vel ad spiritualem legis intelligentiam, sed semper foris in littera et extra Ecclesiam manet usque ad finem, quando Christus per predicationem Elie et Henoch egredietur ad Iudeos et introducet in Ecclesiam, iuxta quod dicitur Mal. ult. b. Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam, antequam etc. Unde hec clausula, que sequitur, exponitur de finalibus Iudeis.
marg.| {k} Pater ergo illius id est Christus pater Iudei et Gentilis.
marg.| {l} Egressus cepit rogare illum scil icet finales Iudeos, quos rogabit Dominus in fine per predicatores: Nam modernos Iudeos non, quia nemo eis predicat, nec vocantur modo ad fidem. Ad quod significandum in festo Epiphanie subticetur invitatorium, quia Psalmus ille pertinet ad vocationem fidei. Vel sic.
marg.| {k} Pater ergo illius id est Christus.
marg.| {l} Egressus de s inu patris in mundum.
marg.| {m} Cepit rogare illum per se et Apostolos, ut intraret ad nuptias. Iob. 19.c. Servum meum vocavi et non respondit mihi, ore proprio deprecabar illum.
marg.| {n} At ille respondens dixit patri suo, ecce etc.  Hoc de illis Iudeis intelligitur, qui idola non coluerunt. Isti ergo indignantes de vocatione gentium, dicunt, quid est quod ita Gentes recipis, que ad idola declinaverunt, nos autem abiicis, qui numquam mandatum preterivimus de uno Deo colendo. Gloriantur ergo de iustitia ad litteram executa, qui tamen aperte iustitie Dei obviabant, quia invidebant aliorum saluti et immisericordes erant, quia colligentes ligna in sabbato lapidabant. Dicunt ergo.
marg.| {o} Ecce tot annis servio tibi iust itiam legis sectando.
marg.| {p} Et numquam mandatum tuum preterivi quod est de uno Deo colendo. Unde iactantia est et non veritas. Rm. 2.d. Qui in lege gloriaris, per prevaricationem legis Deum in honoras. Hieronymus Non mirum, si patri mentitur, qui fratri invidet, cum et in iudicio impudentius mentientur dicentes: Nonne in nomine tuo demonia eiecimus etc. Mt. 10.c.
marg.| {q} Et numquam dedisti mihi hedum id est te in sacramento ad refectionem numquam mihi dedisti, quem hedum, id est legis prophanatorem et peccatorem reputavi. Io. 9.e. Nos scimus, quia hic homo peccator est. Et intelligitur hoc de persona crucifigentium, scilicet principum et plebis. Vel Numquam dedisti mihi hedum, id est peccatorum exprobrationem.
marg.| {r} Ut cum amicis meis epularer id est cum Angelis et Apostolis, qui de peccatorum conversione letantur, sup. eod. b. Gaudium est in {6. 226vb} celo etc. Vel sic, ac si dicant ex invidia.
marg.| {q} Numquam dedisti id est Prophetam, vel sacerdotem aliquem, qui me morte sua a Romano Imperio liberaret et pro gentibus idololatris tuum filium immolasti.
marg.| {r} Ut cum amicis meis id est demonibus, qui vitiis amicantur, epularer. Nota, ut consecutivum, non causativum, ac si dicat, tu numquam dedisti mihi hedum et cum amicis meis epulabor: Sicut dicitur: Lex subintravit, ut superabundaret delictum. Iniuste conqueritur Iudeus, quia non solum pro gentibus, sed et pro Iudeis tradidit pater filium infra Io. 2.a. Ipse est propitiatio pro peccatis nostris, non pro nostris tantum, sed et pro totius mundi. Item potest hoc verbum esse viri iusti, quasi de Domino conquerentis, qui aliquando peccatori compunctionis et devotionis gratiam tribuit et viro iusto cordis duritiam et mentis ariditatem. Unde dicit.
marg.| {o} Ecce tot annis servio tibi in t e et in tuis. In te, adversa propter te equanimiter, libenter, gaudenter sustinendo, sicut dicit Ps. 43. Propter te mortificamur tota die etc. In tuis, septem opera misericordie exhibendo, que sunt vestire nudos, potare sitibundos, cibare famelicos, visitare infirmos, redimere captivos, recipere peregrinos, sepelire mortuos. Versus. Visito, poto, cibo, redimo, tego, colligo, condo.
marg.| {q} Et numquam dedisti mihi hedum Hec est altera pars iustitie, que est declinare a malo, quasi dicat: propter te declinavi a malo et feci bonum: Et numquam dedisti mihi hedum, id est peccatorum exprobrationem et cordis compunctionem.
marg.| {r} Ut cum amicis meis epularer in c elo,
marg.| Δ ubi omnes
prol.|
marg.| {a} Isque dixit illi etc.  Et h oc est, quod dicitur Eccl. 43.c. Qui enavigant mare, enarrant pericula eius. Sequitur.
marg.| {h} Indignatus est autem etc.  Tale s, quia videtur eis, quod de ipsis, id est de statu eorum magis esset gaudendum, aliquando indignantur, sicut ille.
marg.| {i} Et nolebat introire id est aliis congaudere. Intrare enim in domum gaudii, est gaudio aliorum communicare. Unde Eccl. 7.a. melius est ire ad domum luctus, quam ad domum convivii. Tamen ubi est bona causa gaudii, gerendus est mos aliis. Unde Rm. 12.d. Gaudete cum gaudentibus etc. Indignatio autem homini solet provenire ex quatuor, scilicet ex consideratione sui status. Item ex consideratione fraterni lapsus. Item ex collatione meritorum. Item ex ignorantia divinorum iudiciorum. Ex consideratione namque sui status, quandoque nascitur elatio mentis et etiam iactantia oris. Unde Phariseus dicebat: infra 18.b. Gratias ago Deo etc. Item ex consideratione fraterni lapsus oritur contemptus, ut patet in Phariseo, qui dicebat supra 7.f. Hic si esset Propheta, sciret etc. Item ex collatione meritorum oritur invidia. Exemplum habemus Mt. 20.b. de operariis, qui murmurabant dicentes: Hi novissimi etc. Item de ignorantia iudiciorum Dei nascitur pura admiratio. Unde Rm. 11.d. O altitudo divitiarum etc. Primis dicit Apostolus 1Cor. 10.c. Qui se existimat stare, videat, ne cadat etc. Secundus dicitur Mi. 7.b. Non leteris inimica mea super me, quia cecidi, consurgam. Eccl. 8.a. Non despicias hominem avertentem se a peccatis. Tertiis dicit ipse Deus Mt. 20.b. Amice, non facio etc. Quartis dicitur Eccl. 3.c. Altiora te ne quesieris. Sequitur.
marg.| {k} Pater ergo illius etc.  In h oc ostenditur officium boni prelati seu solicitudo, qui tales debet blandis exhortationibus inducere ad ea, que sunt caritatis et compassionis.
marg.| {n} At ille respondens dixit patri suo, ecce tot annis etc.  Hic patet, qualiter collatio meritorum parit arrogantiam et invidiam. Plus placuit Deo illa vox minoris: Pater peccavi etc. Quod autem sequitur.
marg.| {p} Et numquam mandatum tuum preterivi fals itas est et iactantia, quia non est sanctus, qui faciat bonum et non peccet, ut dicit Eccl. 7.c. Prv. 20.b. Quis potest, dicere, mundum est cor meum, purus sum a peccato ? quasi dicat: nullus, quia in angelis suis etiam reperit pravitatem: Iob. 4.d. Unde 1Io. 1.c. Si dixerimus, quia peccatum non habemus, nosipsos seducimus etc. Sequitur.
marg.| {q} Et numquam dedisti mihi hedum Nota , quibusdam dat Dominus hedum, id est remissionem culpe, quibusdam dat agnum, id est conservationem innocentie, quibusdam vitulum saginatum, id est abundantiam spiritualis letitie. Primum magnum, secundum maius, tertium maximum. Iste ergo, quasi parum reputans secundum donum,
marg.| et quod-
prol.| {6. 227ra} Δ ubi omnes electi pariter epulabuntur. Is. 65.c. Servi mei comedent et bibent et letabuntur etc. Sequitur.
marg.| {a} Sed postquam filius tuus etc.  Inci pit accusare fratrem suum in sui excusationem, quod facit ex invidia. Unde Basilius. Vultures suaves odores transvolant, in tetris nidoribus resident. Item musce omisso sano corpore, sicubi vulnus est, conveniunt: Ita et invidi, si quid bene gestum est, illud non vident, nec retractant, sed quod male gestum est, hoc ventilant in notitiam aliorum. Dicunt ergo Iudei ex invidia: Sed postquam filius tuus hic, qui devoravit substantiam suam, temporalem et spiritualem.
marg.| {b} Cum meretricibus carn alibus, vel spiritualibus, qui scilicet fornicatus est spiritualiter a vero sponso recedens, colendo idola: Interdum enim fornicatio pro quolibet peccato generaliter ponitur, ut in Ps. 72. Perdes omnes, qui fornicantur abs te.
marg.| {c} Venit per fidem, vel per penitentiam rediit ad te, secundum quod sunt verba viri iusti.
marg.| {d} Occidisti illi id est occisum propter illum ostendisti.
marg.| {e} Vitulum saginatum id est Christum. Ecce quanta dementia et cecitas Iudeorum, Christum venisse confitentur et tamen salutem respuunt: Vel secundum quod sunt verba iusti loquentis de peccatore.
marg.| {d} Occidisti etc.  sicu t prius.
marg.| {e} Vitulum saginatum id est Christum, dando illi compunctionem et devotionem in recordatione Dominice passionis, quod non datur omnibus. Multi enim etiam iusti recordantur corde sicco et arido Dominicam passionem, dolentes, quod non possunt habere devotionem. Aliquando autem, qui fuerunt magni peccatores, statim ad memoriam Dominice passionis liquescunt in devotionem. Lam.. 3.c. Memoria memor ero et tabescet in me anima mea. Vel.
marg.| {d} Occidisti illi id est ad illius utilitatem.
marg.| {e} Vitulum saginatum id est occidisti in illo totam lasciviam carnis, quod multoties non fit iustis. Unde Iob. 30.c. Conquerendo dicunt: Nocte os meum perforatur doloribus et qui me comedunt, scilicet motus carnales, non dormiunt et in multitudine eorum consumitur vestimentum meum, id est caro mea.
marg.| {f} At ipse scil icet Dominus.
marg.| {g} Dixit illi id est Iudeo, vel viro iusto de cordis ariditate, vel carnis lascivia conquerenti. Posset etiam pater ei dicere, mentiris, sed ex benignitate parcit ei, ad perseverantiam et ad profectum invitando, dicens.
marg.| {h} Fili, tu semper mecum es per observationem iustitie, licet ego sim absens per subtractionem presentie, vel quo ad defectum devotionis interne.
marg.| {i} Et omnia mea bona gratie et glorie.
marg.| {k} Tua sunt qued am spe, quedam re. 1Cor. 3.d. Omnia vestra sunt, sive Paulus, sive Apollo, sive mundus, sive vita, sive mors, sive presentia, sive futura. Omnia enim vestra sunt. Paulus et Apollo ad magisterium. 1Cor. 3.b. Ego plantavi, Apollo rigavit. Mundus in ministerium. Dt. 4.c. Que Deus creavit in ministerium cunctis gentibus. Vita ad laborandum. Iob. 5.b. Homo nascitur ad laborem. Mors ad humiliandum. 2Cor. 4.c. Mors in nobis operatur, vita autem in vobis. Presentia ad sustentationem in servitio Dei. Ps. Omnia subiecisti sub pedibus eius. Futura ad fruitionem in regno Dei. Mt. 25.b. Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis etc. Rm. 8.f. Qui proprio filio suo non pepercit, sed pro omnibus nobis tradidit illum, quomodo non etiam cum illo nobis omnia donavit ? quasi dicat: immo. Item quilibet sanctorum, qui sunt in patria, potest istud dicere alteri.
marg.| {i} Omnia mea tua sunt quia bonum Petri, Lini est ad gaudendum, quia tantundem gaudet de bono eius, sicut de suo, quia bonum filii dicitur esse patris, quia ita gaudet de eo, sicut esset suum et ita singula sunt omnium et omnia singulorum. Vel ita, ut istud, omnia, colligat genera non singula, ut ita loquatur homini Deus, dicens: Omnia mea tua sunt quia non sunt, nisi tria genera rerum, scilicet superiora et equalia et inferiora. Superiora sunt tres persone, que nostre sunt ad fruendum. Equalia Angeli, qui nostri erunt ad {6. 227rb} convivandum. Inferiora demones, qui nostri erunt ad dominandum. Beda. Sicut cupiditas, nihil sine angustia, ita nihil cum angustia caritas tenet. Hieronymus: sic exponit in Glossa Omnia mea tua sunt, pro maiori parte dictum est, sicut dicitur. Omnes homines castri huius currunt ad bellum, multi tamen remanent. Multa ponit de hoc exempla, ut in Ps. 13. Omnes declinaverunt etc. Certum est, quia non omnes Iudei declinaverunt, immo aliqui in fide remanserunt, ut Apostoli. Io. 10.b. Omnes quotquot venerunt fures sunt, id est fere omnes. 1Cor. 9.d. Omnia omnibus factus sum, id est fere omnia. Phil. 2.c. Omnes, que sua sunt, querunt, id est fere omnes. A simili dicitur: Omnia mea tua sunt quasi non Angeli, sed lex et Prophete, quia legem et Prophetas dedit
marg.| Δ Deus
marg.| et quodammodo de eodem superbiens dicit: Numquam dedisti mihi hedum quasi dicat: numquam feci, unde debeam veniam impetrare. Certe magna iactantia est, sed maior est ingratitudo. Oblitus enim est, quod maius dederit ei, scilicet agnum, id est conservationem innocentie, quam modo amisit indignando contra fratrem et contra patrem. Unde addit.
marg.| {a} Sed postquam filius tuus etc.  In d uobus videtur arguere patrem.
marg.| Primo, quod sibi digno non dederit, quod debuit. Unde dixit. Numquam dedisti mihi hedum etc.
marg.| Secundo, quod fratri suo indigno dedit, quod non debuit. Unde dicit: Sed postquam filius tuus etc. Ex hoc apparet, quod Dominus lapso et per penitentiam humiliato, maiorem gratiam cumulat quandoque, quam illi, qui numquam cecidit, ut patet in Paulo et Petro et Magdalena. Unde Rm. 5.d. Ubi abundavit delictum, superabundavit et gratia etc. Hoc idem plerumque fit in monasteriis, quia Abbas illis, qui post lapsum commendabiliter conversantur et quod male fecerunt, strenue emendaverunt, maiora committit. Unde sepe illi, qui sibi videntur maioris meriti, quia numquam ceciderunt, murmurant contra Abbatem, sicut iste contra patrem. Hoc autem facit Abbas, quia sepe contingit, quod illi, qui non ita ceciderunt, negligentes sunt et alii, qui post lapsum redierunt, magis sunt studiosi. Unde Gregorius. Quidam sunt iusti, qui tanto minus se exercent in bonis operibus, quanto se minus obligatos sentiunt in malis gravioribus. In isto et similibus eius multa notantur reprehensibilia. Primum est improperium servitii sui, cum dicit. Ecce tot annis servio tibi quod non congruit bono viro. Unde Eccl. 20.b. Datum insipientis non erit tibi utile, oculi enim illius septemplices sunt. Exigua dabit et multa improperabit etc. Dominus e contrario. Iac. 1.a. qui dat omnibus affluenter et non improperat. Secundo, iactantia, cum dicit: Numquam mandatum tuum preterivi. Contra quod dicitur Prv. 18.d. Qui se iactat et dilatat, iurgia concitat etc. Tertio ingratitudo, cum dicit: Numquam dedisti mihi hedum. Contra quod dicitur Eccl. 29.c. Bona repromissoris etc. Quarto, stulta indignatio, cum dicit:   Sed postquam filius tuus etc.  Dedi gnatur vocare fratrem, quasi fraterne caritatis oblitus, in quo valde ostenditur alienus a caritate et humilitate Christi. De quo dicit Apostolus: Hbr. 2.e. Propter quam causam non confunditur vocare fratres etc. Quinto, contemptus, cum dicit:   Hic quas i despective ostendens. Demonstratio enim ipsa notabilem facit illum, qui ostenditur. Propter quod dicitur Is. 58.c. Si desieris digitum extendere et loqui, quod non prodest etc. Sexto, stultum improperium, cum dicit: Devoravit substantiam suam etc. Contra quod dicitur Eccl. 8.a. ne despicias hominem avertentem se a peccato, neque improperes ei etc. Septimo, invidia, cum dicit: Occidisti vitulum etc. Videtur enim dolere de hoc, quod frater suus prefertur in hoc ei. Contra quod dicitur Iob. 5.a. Virum stultum interficit iracundia et parvulum occidit invidia. Sequitur.
marg.| {f} At ipse dixit illi, fili, tu semper mecum es In h is verbis ostenditur differentia inter lapsos, qui reparantur et semper stantes. Circa illos permutatur dolor in gaudium, quia sicut de lapsu novus dolor est, ita de reditu novum gaudium. Circa istos vero continuatur gaudium, quod notatur per hoc, quod dicitur: Fili, tu semper mecum es et omnia mea tua sunt. Et licet de istis non sit novum gaudium, tamen plus diliguntur et beatiores sunt. Unde 3Rg. 10.b. Beati viri tui etc.
marg.| Epulari
prol.| {6. 227va} Δ Deus iustis. Isto modo potest dici, quod particularis enuntiatio habet vim fere universalis, quamvis eo modo posset dici, quod dicitur ab Apostolo, Deus omnia nobis dedisse, quia filium suum unigenitum dedit pro nobis: Rm. 8.f. In hunc mundum nihil ei negat, quem ad esum vituli saginati invitat.
marg.| {a} Epulari autem etc.   in c onviviis solemus gaudere. In hoc exprimitur gaudium, quod est in regno Dei, quia sicut in inferno erit fletus et stridor dentium et omnimoda angustia, sic in regno Dei omnimoda letitia. Unde Beda. in Glossa Sicut enim cupiditas etc.
marg.| {b} Quia frater tuus lice t peccaverit. Mal. 2.c. numquid non unus pater omnium nostrum est ? Quare ergo despicit unusquisque vestrum fratrem suum ?
marg.| {c} Mortuus erat per peccatum. Sap. 1.c. Deus mortem non fecit etc.
marg.| {d} Et revixit per gratiam.
marg.| {e} Perierat per seipsum. Ps. 118. Erravi sicut ovis, que periit.
marg.| {f} Et inventus est a me ipso, sup. eod. b. Inveni ovem, que perierat. Hucusque expositio huius parabole secundum Glos. ubi etiam aliqua apposuimus.
marg.| marg.|
marg.| {a} Epulari autem et gaudere oportebat Epul ari pertinet ad mensam et significat interiorem anime refectionem, gaudere ad musica instrumenta et significat exteriorem exultationem. De utraque dicitur in Ps. 41. In voce exultationis et confessionis sonus epulantis. Causam autem gaudii ponit, cum dicit.
marg.| {b} Quia frater tuus etc.  Sign anter vero dicit: Frater tuus non filius meus. Sic enim expressius commendat communionem gaudii et magis invitat ad congaudendum. Sic Dominus dixit ad Moysen, Ex. 32.b. Descende, peccavit populus tuus. Et Moyses ad Dominum: Cur, Domine, irascitur furor tuus contra populum tuum. Sic uterque utrumque ad compassionem populi invitat. In his autem duobus: Mortuus erat et perierat ostenditur, quod peccatum est et mors et perditio. De primo dicitur Rm. 6.d. Stipendia peccati mors. De secundo, Os. 13.c. Perditio tua Israel, supple ex te est et tantummodo in me auxilium tuum etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Lc. Capitulum 15), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=57&chapitre=57_15)

Notes :