Capitulum 13
Numérotation du verset
Lc. 13,1
Aderant autem1 quidam ipso in tempore2
1 autem]
om.
Ω
J
|
2 ipso in tempore] in tempore illo
CorS1
Ω
J
|
nuntiantes illi
de Galileis
quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum.
Numérotation du verset
Lc. 13,2
Et respondens dixit illis: Putatis quod hii Galilei pre omnibus Galileis peccatores fuerint3 quia talia passi sunt?
3 fuerint
Rusch
] fuerunt
Catena Weber
Numérotation du verset
Lc. 13,3
Non dico vobis sed nisi penitentiam habueritis omnes similiter peribitis.
Numérotation du verset
Lc. 13,4
Sicut4 illi decem et octo,
4 Sicut] Vel et
CorS1
(
G.
)
supra quos cecidit turris in Siloa5 et occidit eos putatis quia et ipsi debitores
5 Siloa
Rusch
] Siloam
Li448@ Weber
, Sylea
CorS1 Li448
fuerint6 preter omnes homines habitantes in Hierusalem?
6 fuerint
Rusch
] fuerunt
Li448@ Weber
Numérotation du verset
Lc. 13,5
Non dico vobis sed si
non penitentiam habueritis7 omnes similiter peribitis.
7 habueritis
Rusch
] egeritis
Catena Weber
Numérotation du verset
Lc. 13,6
Dicebat autem hanc similitudinem:
Arborem fici
habebat quidam plantatam8 in vinea sua
8 plantatam
Rusch Weber
] plantam
Catena
et venit
querens fructum
in illa9 et non invenit.
9 illa Li448
Rusch Weber
] ea
Li448@
Numérotation du verset
Lc. 13,7
Dixit autem ad cultorem vinee:
Ecce anni tres
sunt ex quo venio querens fructum in ficulnea hac et non invenio.
Succide ergo illam ut quid etiam terram occupat?
Numérotation du verset
Lc. 13,8
At ille respondens dixit ei10: Domine, dimitte illam et hoc anno usque dum fodiam circa illam
10 ei
Rusch
] illi Catena Weber
et mittam stercora
Numérotation du verset
Lc. 13,9
et si quidem fecerit fructum sin autem in futurum succides11 illam12.
11 succides
Li448@ Rusch Weber
] excides
Li448
|
12 illam Catena
Rusch
] eam Weber
|
Numérotation du verset
Lc. 13,10
Erat autem docens in Synagoga eorum
sabbatis
Numérotation du verset
Lc. 13,11
et ecce mulier que habebat spiritum infirmitatis
annis decem13 octo
13 decem
Rusch
] + et
Catena Rusch
et erat inclinata
nec omnino poterat sursum respicere.
Numérotation du verset
Lc. 13,12
Quam cum vidisset14 Iesus
14 vidisset
Catena Rusch
] videret
Weber
vocavit ad se
et ait illi: Mulier dimissa es ab infirmitate tua.
Numérotation du verset
Lc. 13,13
Et imposuit illi manus
et confestim erecta est
et glorificabat Deum.
Numérotation du verset
Lc. 13,14
Respondens autem archisynagogus
indignans quia sabbato curasset15 Iesus dicebat turbe:
15 curasset
Rusch Weber
] + hominem
Catena
Sex dies sunt in quibus oportet operari in his ergo venite et curamini et non in die sabbati .
Numérotation du verset
Lc. 13,15
Respondit autem16 Dominus ad illum17 dixit 18: Hypocrite,
16 autem
CorS1
(al.)] ergo
CorS1
(G.)
|
17 Dominus - ad illum
Rusch
]
inv. Catena Weber
|
18 dixit
Rusch
] et praem. Catena Weber
|
unusquisque vestrum sabbato19 non solvit bovem suum aut asinum a presepio et ducit adaquare?
19 sabbato
Rusch
Weber] in praem. Catena
Numérotation du verset
Lc. 13,16
Hanc autem filiam Abrahe quam alligavit Satanas ecce decem et octo annis, non oportuit20 a vinculo isto solvi21 die sabbati?
20 oportuit
Li448 Rusch Weber
] oportebat
Li448@
|
21 a vinculo isto - solvi
Rusch
]
inv. Catena Weber
|
Numérotation du verset
Lc. 13,17
Et cum hec diceret erubescebant omnes
adversarii eius
et omnis populus gaudebat in universis que gloriose fiebant ab eo.
Numérotation du verset
Lc. 13,18
Dicebat ergo:
Cui simile est regnum Dei?
Et cui simile esse existimabo illud?
Numérotation du verset
Lc. 13,19
Simile est grano sinapis
quod acceptum
homo
misit in hortum suum et crevit
et factum est in arborem magnam
et volucres celi requieverunt in ramis eius.
Numérotation du verset
Lc. 13,20
Et iterum dixit: Cui simile estimabo regnum Dei?
Numérotation du verset
Lc. 13,21
Simile est fermento
quod acceptum
mulier
abscondit in farine sata tria
donec fermentaretur totum.
Numérotation du verset
Lc. 13,22
Et ibat per civitates et castella docens et iter faciens in Hierusalem.
Numérotation du verset
Lc. 13,23
Ait autem illi quidam: Domine, si pauci sunt qui salvantur? Ipse autem dixit ad illos:
Numérotation du verset
Lc. 13,24
Contendite intrare
per angustam portam
quia multi
dico vobis querent22 intrare et non poterunt.
22 querent
Rusch
] querunt
Catena Weber
Numérotation du verset
Lc. 13,25
Cum autem intraverit paterfamilias et clauserit ostium
et incipietis foris stare et pulsare ostium dicentes: Domine, aperi nobis et respondens dicet vobis:
Nescio vos unde sitis.
Numérotation du verset
Lc. 13,26
Tunc incipietis dicere: Manducavimus coram te et bibimus et in plateis nostris docuisti.
Numérotation du verset
Lc. 13,27
Et dicet vobis: Nescio vos unde sitis.
Discedite a me omnes operarii iniquitatis.
Numérotation du verset
Lc. 13,28
Ibi erit fletus et stridor dentium
cum videritis Abraham23 Isaac24 Iacob
23 Abraham
Rusch
] + et
Catena Weber
|
24 Isaac
Rusch
] + et
Catena Weber
|
et omnes prophetas
in regno Dei. Vos autem expelli foras.
Numérotation du verset
Lc. 13,29
Et venient ab oriente et occidente et aquilone et austro et accumbent in regno Dei.
Numérotation du verset
Lc. 13,30
Et ecce sunt novissimi qui erant25 primi
25 erant CorS1 Catena
Rusch
] erunt CorS1 (Gr.) Weber
et sunt primi qui erant26 novissimi.
26 erant Catena
Rusch
] erunt Weber
Numérotation du verset
Lc. 13,31
In ipsa die accesserunt quidam Phariseorum dicentes illi: Exi et vade hinc
quia Herodes vult te occidere27.
27 te occidere
Rusch Weber
] inv.
Catena
Numérotation du verset
Lc. 13,32
Et ait illis: Ite et28 dicite vulpi illi:
28 et Catena
Rusch
]
om.
Weber
Ecce eicio demonia
et sanitates perficio hodie
et cras et tertia die29 consummor.
29 die Catena
Rusch
]
om.
Weber
Numérotation du verset
Lc. 13,33
Verumtamen oportet me
hodie et cras et sequenti die30 ambulare
30 die
Rusch
]
om.
Weber
quia non capit
prophetam perire extra Hierusalem.
Numérotation du verset
Lc. 13,34
Hierusalem, Hierusalem,
que31 occidis
31 que
Rusch
Weber] qui Catena
prophetas
et lapidas
eos qui mittuntur ad te,
quotiens volui congregare
filios tuos
quemadmodum avis nidum suum sub pennis et noluisti?
Numérotation du verset
Lc. 13,35
Ecce
relinquetur32 vobis domus vestra deserta33.
32 relinquetur
Rusch
] relinquatur
Li448@
, derelinquetur
Li448
, relinquitur
Weber
|
33 deserta Catena
Rusch
]
om.
Weber
|
Dico autem vobis, quia non videbitis me
donec veniat
cum dicetis: Benedictus qui venit in nomine Domini.
Capitulum 13
Numérotation du verset
Lc. 13,1
marg.|
Aderat autem quidam
etc. In sine precedentis capituli docuit Dominus, qualiter unusquisque ad adventum iudicis se debeat preparare: Nunc ostendit omnes, qui se non preparaverint, esse damnandos, triplici exemplo hoc demonstrans. Primum exemplum est de Galileis, qui se non preparaverunt et ideo damnati turpiter perierunt. Secundum est de decem et octo Hierosolymitis, quos turris Siloa cadens oppressit. Tertium est de ficu sterili, quam Dominus maledixit. Et hec tria continet prima pars huius capituli. In secunda, mulier curva decem et octo annis erigitur, ibi:
Erat autem docens In t
ertia ostendit omnes fideles, qui hic despecti et humiles habentur, in futuro esse exaltandos duplici similitudine. Prima sumitur a grano sinapis. Secunda a tribus satis farine, ibi:
Dicebat ergo
etc.
In q
uarta ostendit locum penitentie in die iudicii tollendum esse reprobis, qui nunc misericordie tempore conceditur cunctis pie pulsantibus, ibi:
Et ibat per civitates et castella
etc.
In q
uinta ostendit Dominus se passurum in Hierusalem, ubi alii prophete lapidati sunt et occisi, ibi,
In ipsa autem die
etc.
Dici
t ergo:
marg.|
{a}
{6.
213va}
Aderant autem quidam
ipso tempore quo docebat omnes, qui non se preparaverunt, ad adventum iudicis esse damnandos.
marg.|
{b}
Nuntiantes illi de Galileis
Voluerunt forte eum terrere.
marg.|
{c}
Quorum sanguinem
etc. Istud est de propriis Luce, quod hic interseritur de Galileis et quod secundo additur de parabola fici et quod tertio additur de muliere incurvata. Transierat Dominus de Iudea in Galileam Ioanne incarcerato, illi Iudeis mortem minantibus sicut habetur apud alium Evangelistam. In Galilea ergo docuerat predicta, premonens, quod premunirent se homines ad preparationem secundi adventus. Inde sumpta occasione quidam, qui presentes aderant, nuntiaverunt ei mortem Galileorum, quorum sanguinem fuderat Pilatus inter sacrificia, quasi dicat: isti non se bene preparaverunt. Non enim alia de causa nuntiaverunt ei mortem istorum, nisi quia putabant istos peccatores esse graviores omnibus aliis, ex acerbitate mortis pensantes immanitatem criminis. Dominus autem nec diffitetur peccatores eos fuisse, nec confitetur graviores fuisse omnibus aliis. De Galileis istis dubium est, qui fuerint, quia nec Evangelica determinat historia: Iosephus dicit et in historiis habetur, quia quidam erat in Galilea faciens se filium Dei Messam promissum in lege et multi de Galileis sequebantur eum adherentes ei, quos seduxerat et assignaverat eis diem, qua erat ascensurus in celum, videntibus illis de monte Garizim. Videns autem Pilatus, quia multos seduxerat de tetrarchia Herodis, id est de Galilea, timuit, ne post eos seduceret eos, qui erant de tetrarchia sua, scilicet Hierosolymitas. Cum ergo die assignato essent in monte Garizim et illi, quos seduxerat, adorarent eum et sacrificarent ei, repente supervenit Pilatus et interfecit eos inter sacrificia et inter alios occidit filium Dei. Istud aliquantulum tangit Glossa modica super Evangelium, ubi habetur, quod ea hora pacificati sunt, Herodes et Pilatus, quando, scilicet Pilatus misit hominem Galileum, scilicet Christum ad Herodem, pro reverentia nolens iudicare hominem de tetrarchia sua, sed remittens ad eum, ut iudicaret. Pro qua reverentia Herodi exhibita ab ipso Pilato, statim pacificatus est Herodes, qui molestus erat Pilato, quia occiderat homines de tetrarchia sua. Et Act. 5.g. ubi dicitur. Post hunc extitit Iudas Galileus in diebus professionis et avertit populum post se et omnes quotquot consenserunt ei, dispersi sunt et ipse periit. Dicit ergo.
marg.|
{c}
Quorum
scilicet Galileorum.
marg.|
{d}
Sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum inte
rficiendo eos inter sacrificia, sicut dictum est.
Numérotation du verset
Lc. 13,mystice
marg.|
Mystice. Per istos Galileos, quorum sanguis eorum sacrificiis est immixtus, significantur hypocrite, qui sanguinem sinistre intentionis miscent sacrificiis bonorum operum, facientes bona exterius ambitione laudis humane, vel cupiditatis mundane. Contra illud Mt. 6.a. Nesciat sinistra tua, quid faciat etc. id est bonum opus, quod per dexteram designatur, non iungatur prave intentioni, que per sinistram significatur. Hoc autem facit Pilatus, os malleatoris, id est diabolus, qui semper intentioni operam insidiatur, ut eam pervertat. Nam quicquid ex mala intentione procedit, malum est. Et ideo mors corporalis Galileorum mortem spiritualem hypocritarum significat, qui inter sua sacrificia moriuntur. Sequitur.
marg.|
{e}
Et respondens dixit illis. Putatis, quod hi Galilei pre omnibus Galileis qui
non ita sunt puniti.
marg.|
{f}
Peccatores fuerint, qui talia passi sunt ? Non ut h
ic fiat distinctio.
marg.|
{g}
Dico vobis sed
supple, quia peccatores erant, nec penitebant.
marg.|
{h}
Sed nisi penitentiam habueritis
Glossa Hic aperte notat esse eos peccatores.
marg.|
{i}
Omnes similiter peribitis, sicut illi decem et octo supra quos cecidit Turris in Siloa et occidit eos Silo
a, fons est in Hierusalem. Is. 8.b. Aque Siloe etc.
marg.|
{k}
Putatis, quia et ipsi debitores vel
peccatores fuerint preter omnes id est plus quam omnes homines habitantes in Hierusalem ? Non, dico vobis, sed vos etiam, si non penitentiam habueritis, omnes similiter peribitis vel
{6.
213vb} simul alia littera et non erit locale sed similitudinis. Isti decem et octo Hierosolymite erant, qui ad litteram edificaverunt turrim iuxta Siloam et ruina turris oppressi sunt. Fuerunt etiam mali, sicut et Galilei, cum utrique propter peccata sua perierunt et in exemplum et terrorem aliorum. Undecim enim causis aliquis punitur presenti pena. Primo ad eius purgationem, ut Maria soror Moysi. Nm. 12.c. - Item ad probationem, ut Iob. 1. et 2. - Item ad punitionis continuationem, ut Herodes, Act. 12.d. - Item ad defensionem superbie, sive ad humilitatis conservationem, ut Paulus 2Cor. 12.b. - Item ad Christi glorificationem, ut cecus, Io. 9.a. - Item ad posterorum exemplum, ut Tb. 2.b. - Item ad terrorem malorum. Prv. 19.b. Flagellato pestilente etc. - Item ad parentum punitionem. Ex. 20.a. Ego sum Deus zelotes etc. - Item ad sobrietatem, Eccl. 31.e. Infirmitas gravis etc. - Item ad maiorem cautelam, ut pueri Sodomite, Gn. 19. qui si vixissent, peiores essent et gravius punirentur. - Item ad habendum memoriam Dei, ut Zacharias pater Ioannis, sup. 1.b. - Versus. Ut probet, aut puniat, aut purget, aut tueatur: Aut Christi pateat gloria, pena datur: Ut sit in exemplum terror, vel pena parentum: Ut sit sobria mens, cauta, memorque Dei.
Numérotation du verset
Lc. 13,mystice
marg.|
Mystice. Per istos Hierosolymitas, quos turris oppressit, significantur omnes reprobi, quos turris opprimet, id est Christus, quando sententia sua cadet super eos in die iudicii, quando dicetur eis: Ite maledicti in ignem eternum. Mt. 25.d. Super quem ceciderit lapis etc. Christus autem turris dicitur propter altitudinem et fortitudinem. Prv. 18.b. Turris fortissima etc. Potest etiam nomine turris accipi superbia propter altitudinem, que cadet super eos in die iudicii, qui de superbia non penituerunt. Is. 30.f. Erunt super omnem collem rivi currentium aquarum et in die interfectionis multorum, cum ceciderint turres, 2Cor. 10.b. Arma militie nostre non sunt carnalia, sed potentia Deo ad destructionem munitionum consilia destruentes et omnem altitudinem: Ecce turris. Sequitur.
marg.|
{l}
Dicebat autem hanc similitudinem: Arborem
etc.
Tert
ia est similitudo de ficu sterili, per quam ostendit Iudeos et omnes peccatores cito eradicandos nisi peniteant de peccatis suis. Et recte ficui sterili comparantur Iudei, ceterique peccatores, quia foliis verborum exuberant, fructu vero carent bonorum operum et ideo maledicti sunt a Domino. Mt. 21.b. Videns Dominus arborem fici unam secus viam, venit ad eam et nihil invenit in ea nisi folia tantum et ait, numquam ex te fructus nascatur in sempiternum. Chrysostomus: Sicut impossibile est, arborem iuxta viam fructus usque ad maturitatem servare, sic difficile est hominem iuxta mundum viventem iustitiam immaculatam usque in finem tenere. Est autem multiplex ficus, de quarum qualibet potest exponi. Est enim ficus Synagoga, ut hic. Et Mt. 21.b. Maledixit Dominus ficui et aruit.
marg.|
Item qui recusat dignitates propter dulcedinem contemplationis. Idc. 9.b. Numquid possum deserere dulcedinem meam, fructusque suavissimos
et c
etera.
marg.|
Item caritas. Is. 38.d. Iussit Isaias, ut tollerent massam de ficis et cataplasmarent super vulnus et sanaretur.
marg.|
Item clerici boni et mali. Ier. 24.a. Ecce duo calathi pleni ficis etc.
marg.|
Item religio. Ioel. 1.b. Ficum meam decorticavit etc.
marg.|
Item excusatio Gn. 3.b. Consuerunt folia ficus et fecerunt sibi perizomata.
marg.|
Item premium celeste. Mt. 7.c. Numquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus ?
marg.|
Item umbra sanctitatis. Io. 1.g. Cum esses sub ficu, novi te. Item boni novitii. Mi. 7.a. Precoquas ficus desideravit anima mea. Modo secundum Glossa exponamus de prima.
marg.|
{6.
214ra}{a}
Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua Para
bolice loquitur Dominus ad Iudeos, comparans ipsos sterili ficulnee. Et distingue inter vineam et ficum et terram. Solet enim intelligi idem per ficum et vineam, scilicet synagoga. Hic autem per vineam intelligitur universitas Iudeorum. De hac vinea Is. 5.a. Ier. 2.d. Os. 10.a. Vitis frondosa etc. Per ficum autem intelliguntur doctores synagoge, scilicet Scribe et Pharisei, qui sunt in synagoga, quasi ficus in vinea. Per terram intelligitur plebs Iudaica.
marg.|
{e}
Et venit carn
e natus.
marg.|
{f}
Querens fructum oper
um, non umbram verborum in illa et non invenit
marg.|
{i}
Dixit autem ad cultorem vinee
id est ad Apostolos et predicatores.
marg.|
{l}
Ecce anni tres sunt, ex quo venio, querens fructum in ficulnea hac et non invenio Per
tres annos intellige tria tempora, scilicet tempus circumcisionis ante legem, ab Abraham usque ad Moysen. Et tempus legis, a Moyse usque ad Christum. Et tempus gratie. Sed per hos tres annos fructus in eis inveniri non potuit, quia nec tempore circumcisionis purificari poterant, qui circumcisionem animi non querebant. Dt. 10.d. Et intellige de adultis. Neque per legem sanctificabantur, qui carnalia in lege tantum sequebantur. Nec in gratia iustificabantur, qui de peccatis penitere nolebant et ideo sequitur.
marg.|
{o}
Succide ergo illam
id est annuntia, id est annuntiate vos Apostoli, quod perdituri sunt locum et gentem Io. 11.f. pro quo servando Christum occiderunt et suos.
marg.|
{p}
Ut quid etiam terram occupat ?
Glossa Cur etiam temporali copia utitur, quasi nec etiam dignum esset, ut Iudei in temporalibus abundarent.
marg.|
{q}
At ille respondens illi
. Domine etc. Dominus dixerat cultori vinee de sterili ficulnea succidenda, id est de synagoga evertenda et dictum est, quod per cultorem vinee intelligantur Apostoli, sed quia intelligebant. Apostoli, quia alii, qui de populo suo, qui modo erant ficus steriles et infecunde, quasi per fossionem et stercorationem predicantium fierent fructifere ficus et fecunde, ideo petit cultor vinee, ut differatur succisio sterilis ficulnee, id est petunt Apostoli, ut differatur evulsio synagoge. Ad eorum petitionem dilata est per quadraginta annos post Passionem Domini. Certum est autem, quod per predicationem Apostolorum et intercessionibus eorum, multi de Iudeis conversi sunt ad fidem. Hoc est, quod hic dicitur.
marg.|
{s}
Domine dimitte illam et hoc anno tert
io scilicet tempore gratie.
marg.|
{t}
Usque dum fodiam circa illam
] Glossa Donec radicem etc. Mentem sibi demonstrat, id est quod menti pravitatem suam indicat. Sepe enim mens pravitatem suam non attendit, sed dum arguitur homo, redit ad conscientiam. Alia littera habet, mortem. Fossio ad litteram in imo fit.
Numérotation du verset
Lc. 13,mystice
marg.|
Mystice ergo fossio circa sterilem ficulneam intelligitur timoris incussio, que humiliat mentem elatam.
marg.|
{t}
Et mittam stercora Ster
cora mittuntur ad radicem arboris, id est ad cognitionem mentis. Beda. id est malorum, que fecit abominationem, ad animum reducam, predicando et commonendo. Hic per stercora intelligitur recordatio peccati, quia sicut stercoratio terram fecundat, sic peccati recordatio animum ad compunctionem excitat et ita fecundat. Ex quo enim peccati memoria mentem tangit, statim eam compungit et de compunctione ad fructum boni operis deducit et ita fructificare facit.
marg.|
{x}
Et siquidem fecerit fructum supp
le, reservabitur, vel dimittetur, quia est Aposiopesis, sicut vult Glossa
marg.|
{y}
Sin autem
id est si non fecerit fructum.
marg.|
{z}
In futurum succides eam glad
io iudicialis sententie feriendo et a terra viventium eternaliter separando, dicens. Discedite a me omnes operarii iniquitatis, Mt. 7.d. Ps. 51. Propterea Deus destruet te in finem, evellet te etc. Et nota, quia duo proponit cultor vinee, s. facere fructum et non facere fructum. In altero utitur ecliptica oratione, in quo noverat Iudeos defuncturos, ubi, scilicet dicit. Si fecerit fructum. In altero autem totam texuit orationem, quia noverat Iudeos procliviores ad peccandum, quam ad fructificandum.
Numérotation du verset
Lc. 13,moraliter
marg.|
Ficus est claustrum quodlibet, sive religio, quia sicut ficus sub uno cortice multa grana pacifice continet, ita religio sub uno iure vivendi, id est sub una regula multos homines habet. Unde Ps. 67. Qui habitare facit unius moris in domo. Item folia ficus habent similitudinem manus humane et verba
{6.
214rb} claustralium debent bonis operibus informari et adequari. Os. 10.a. Vitis frondosa Israel, fructus adequatus est ei. Sed heu, non sic in multis, quia multa loquuntur et pauca faciunt. Ier. 8.e. Non est uva in vitibus et non sunt ficus in ficulnea. Item ficus, ubi bona est, optima est, ubi mala, pessima, sic viri claustrales. Ier. 24.b. Quid tu vides, Ieremia ? Et dixit. Ficus, ficus bonas, bonas valde, ficus malas, malas valde, que comedi non possunt, eo quod sint male. Vinea, in qua plantata est ficus, est Ecclesia. Is. 5.b. Vinea Domini Sabaoth domus Israel est. Dominus vinee est Christus, qui eam plantavit. Mc. 12.a. Vineam pastinavit homo, id est Christus Ecclesiam plantavit. Cultor vinee est cetus doctorum et Prelatorum, quorum officium est sarmenta amputare, vites bonas propagare, spinas evellere, bona semina plantare. Unde Ambrosius. Novit cultor vinee terram excolere, qui novit utilia deprehendere. Augustinus in libro contra quinque hereses. Ubi estis, o boni agricole, quid agitis, quare vacatis, videtis, quod malo plena sit terra, hinc spine, hinc tribuli, hinc fenum surgit. Spinas incendite, tribulos eradicate, fenum siccate, semina bona spargite. Sed quibus hoc dico ? O ubi estis fontes lacrimarum, quibus agricolis loquar. Alii sunt mortui, alii sunt fugati, terra tradita est in manus impii. Prv. 24.d. Per agrum hominis pigri transivi et per vineam viri stulti et ecce totum repleverant urtice, operuerant superficiem eius spine. Iuxta hoc prosequere litteram.
marg.|
{a}
Arborem fici
id est religionem.
marg.|
{b}
Habebat quidam scil
icet Christus.
marg.|
{c}
Plantatam per
Antonium, Benedictum, Augustinum.
marg.|
{d}
In vinea sua
id est in Ecclesia sua.
marg.|
{e}
Et venit querens fructum
id est religiositatis et sanctitatis profectum.
marg.|
{g}
In illa ficu
id est in religione.
marg.|
{h}
Et non invenit
Mt. 11.b. Cum exiret Iesus a Bethania esuriit, cumque vidisset ficum a longe habentem folia, venit, si forte inveniret in illa et cum venisset ad eam, nihil invenit preter folia tantum, id est nihil de veritate religionis preter verba et exteriorem habitum. 1Rg. 19.c. Aufugit David, atque salvatus est, tulit autem Michol statuam et posuit super lectum et pellem pilosam caprarum posuit ad caput et operit eam vestimentis, misit autem Saul etc. Sequitur.
marg.|
{i}
Dixit autem Chri
stus.
marg.|
{k}
Ad cultorem vinee
id est ad Prelatum Ecclesie.
marg.|
{l}
Ecce anni tres sunt Temp
us Antonii, tempus Benedicti, tempus Augustini.
marg.|
{m}
Ex quo venio querens fructum oper
um et virtutum.
marg.|
{n}
In ficulnea hac et non invenio Et q
uare non invenit Christus fructum in ea ? Numquid quia male querit ? Non, sed quia non est ibi. Ioel. 1.b. Gens ascendet super terram meam fortis et innumerabilis, posuit vineam meam in desertum, ficum meam decorticavit, nudans spoliavit eam et abiecit, id est abiectam fecit.
marg.|
{o}
Succide ergo illam
id est succidendam annuntia, quia infructuosa est. Mt. 3.c. Iam securis ad radicem posita est. Omnis ergo arbor, que non fecerit fructum, excidetur et in ignem mittetur et ardet.
marg.|
{p}
Ut quid etiam terram occupat ?
Ambrosius. Terram occupat, qui locum, quem tenet, bonis operibus non exercet, qui exemplo pravitatis impedimentum prestat ceteris. Iob. 31.d. Si adversum me terra mea clamat, id est parochia. Et infra. Si fructus eius comedi absque pecunia. Et infra. Pro frumento oriatur mihi tribulus etc. Iob. 24.b. Anime vulneratorum clamabunt et Deus inultum abire non patitur.
marg.|
{q}
At ille
scilicet cultor vinee, id est Prelatus Ecclesie, qui minas Domini contra populum debet precibus emollire. Prv. 15.a. Mollis responsio etc. Is. 64.b. Non est, qui invocet nomen tuum, qui consurgat et teneat te.
marg.|
{r}
Respondens dixit illi, Domine, dimitte illam et hoc anno tert
io, scilicet ad penitendum et fructificandum. Is. 37.f. Comede hoc anno, que sponte nascuntur, in secundo autem pomis vescere, in tertio autem anno seminate et metite et plantate vineas et comedite fructum earum. Iob. 24.d. Dedi ei locum penitentie et ipse abusus est in eo superbia.
marg.|
{t}
Usque dum fodiam circa illam incr
epando et ab amore terrenorum revocando. Qui enim fodit terram extrahit et fossam facit, id est humilitatem. Ez. 8.d. Fili hominis, fode parietem et ingredere et vide abominationes pessimas, quas isti faciunt.
marg.|
{u}
Et mittam stercora
id est abominationem peccatorum eius,
{6.
214va} reducam ad mentem ipsius. Peccata enim stercora dicuntur propter fetiditatem et vilitatem, que tamen si ad radicem arboris mittantur, id est ad mentem peccatoris revocentur, fecundatur arbor. Amos 4.c. Ascendere feci putredinem castrorum vestrorum ad nares vestras et non redistis ad me: Immo multi irascuntur, si forte aliquis predicando, vel legendo tangat peccata eorum et reputant contra se dictum, quod dictum est pro eis, immo pro omnibus in communi. Ex. 5.d. dixit populus ad Moysen et Aaron. Videat Deus et iudicet, quoniam fetere fecistis odorem nostrum coram Pharaone et servis eius. De his stercoribus dicitur Lam. 4.a. Qui nutriebantur in croceis, amplexati sunt stercora. Et siquidem etc. Expone sicut prius. Sequitur.
marg.|
{a}
Erat autem
] etc. Secunda pars, ubi mulier curvata erigitur. ad litteram, demon incurvaverat hanc mulierem, qui ante Christi adventum supra genus humanum maximam habebat potestatem. Alios enim aperte paralysi percutiebat, alios incurvabat et diversimode humanum genus impugnabat. Utrum autem hoc continue factum sit, scilicet post predicta, non potest haberi certum ex alio Evangelista, quia est hoc de propriis Luce. Lc. vero multa sibi continuat pro mysterio, que non sibi continuantur quantum ad historiam, quod si non continuetur premissis quantum ad seriem historie. Ad idem enim
Numérotation du verset
Lc. 13,mystice
marg.|
referuntur succisio ficulnee sterilis et erectio mulieris incurvate, id est ad synagogam. Nam sicut succisio ficulnee significabat aliquos de Iudeis esse excidendos, sic erectio mulieris aliquos exigendos esse, quia sicut per ficulneam succisam prefigurabatur extirpatio synagoge, ita per mulierem erectam liberatio reliquiarum eius. Vel alia ratione sequitur hec pars post primam. In prima siquidem sub similitudine ficus actum est de maledictione et reprobatione synagoge, hic autem sub specie sanate mulieris agitur de Ecclesie institutione. Sicut enim ficus synagogam, ita mulier significat Ecclesiam. Recte autem post decem et octo annos erigitur mulier, quia per observantiam Decalogi ad fidem resurrectionis, que octava etate fiet, erigitur Ecclesia in presenti per gratiam et in futuro erigetur per gloriam.
marg.|
Moraliter autem per istam mulierem significatur quelibet mens avara, que a rectitudine sua incurvata ad terrena per amorem nimium inclinatur. Et iuxta hoc exponatur littera. Dicit ergo.
marg.|
{a}
Erat autem Iesu
s, scilicet.
marg.|
{b}
Docens fide
m et mores.
marg.|
{c}
In synagoga eorum ubi
erat locus publicus et communis, non in cameris et cavernis, ut heretici. Io. 18.d. Ego semper docui in synagoga et in templo, quo omnes Iudei conveniunt et in occulto locutus sum nihil.
marg.|
{d}
Sabbatis quia
tunc plures conveniebant ad sermonem et in figuram, quod anima, que per verbum predicationis a terrenis ad celestia erigitur, ad quietem eternitatis perducitur.
marg.|
{e}
Et ecce mulier, que habebat spiritum infirmitatis:
adlitteram, idest infirmitatem ex spiritum a ligno sibi procuratam.
Numérotation du verset
Lc. 13,moraliter
marg.|
{f} Vel moraliter
Spiritum infirmitatis
id est cupiditatis, que est gravis infirmitas anime. Est enim spiritualis febris corporali contraria. In corporali namque febre prius est frigus et postea calor, in spirituali e contrario, quia cupiditas prius habet calorem in acquirendo, post frigus timoris de amittendo. Gn. 8.d. Frigus et estus non requiescent.
marg.|
{g}
Annis decem et octo
id est tribus temporibus Dominice visitationis. Senarius enim significat perfectionem, qui multiplicatus per ternarium reddit decem et octo. Unde significat omnes illos, qui tribus temporibus, id est ante legem, sub lege, sub Evangelio perfectionem operum habuerunt. Sed in his tribus temporibus fuit aliqua mulier in hac febre, que inclinavit eam. Unde sequitur.
marg.|
{h}
Et erat inclinata ad t
erram. Hanc inclinationem procurat diabolus quantum potest. Is. 51.g. Dixerunt anime
{6.
214vb} tue, incurvare ut transeamus.
marg.|
{i}
Nec omnino poterat sursum respicere sed
semper in terram ad modum pecudis, quia quodammodo typum pecudis gestat, qui semper terrenis inhiat. Mt. 6.c. Ubi est thesaurus tuus etc. Prv. 17.d. Oculi stultorum in finibus terre.
marg.|
{k}
Quam cum vidisset Iesus
Glossa predestinando per gratiam.
marg.|
{l}
Vocavit ad se illu
strando per doctrinam.
marg.|
{m}
Et ait illi, mulier, dimissa es ab infirmitate tua
id est tuo merito tibi inflicta. Vel Tua id est qua tu bene uteris Multi habent infirmitatem non suam, quia non suo merito sibi inflictam, aut quia non bene utuntur ea, aut quia murmurant et impatientes sunt.
marg.|
{n}
Et imposuit illi manus
Beda. Spiritualibus bonis adiuvando, id est gratiam bene operandi contulit.
marg.|
{o}
Et confestim erecta est
Beda. Ad glorificandum Deum. Act. 2.a. Factus est repente de celo sonus etc. Ibi Glossa. Nescit tarda rerum molimina Spiritus sancti gratia. Nota quatuor, vidit, vocavit, dimisit, erexit. Vidit per predestinationem. Sap. 4.c. Misericordia est in sanctos eius etc. Vocavit per predicationem. Prv. 1.c. Vocavi etc. Dimisit per iustificationem. Mt. 15.c. Dimitte eam etc. Erexit per magnificationem. Lv. 26.b. Ego Dominus, qui confregi catenas etc. Hec quatuor respondent quatuor verbis Apostoli. Rm. 8.f. Predestinavit, vocavit, iustificavit, magnificavit, id est magnificabit. Et licet in Apostolo ponatur verbum preteriti temporis, intelligendum est futuri. Sequitur.
marg.|
{p}
Et glorificabat Deum
Glossa usque in finem perseverando in bonis operibus. Hec est enim glorificatio Dei, bona conversatio viri iusti. 1Cor. 6.d. Glorificate et portate Deum in corpore vestro. Sequitur.
marg.|
{q}
Respondens
etc.
Moys
es legislator prohibuit non operationem sabbati, sed determinavit dicens. Omne opus servile non facies in eo neque tu, neque filius etc. Lv. 23.a. Ideo non coquebant panes, quia non tantum peccata dicta sunt opera servilia, sed et quedam alia. Unde 1Rg. 8.c. dictum est de Saule. Faciet filias vestras focarias, unguentarias, panificas. Opera enim coquine servilia sunt. Ignorabat ergo Archisynagogus determinationem a Moyse, que non nisi semel, vel bis posita est a Moyse, ubique tamen subintelligenda, quia non prohibuit Moyses hominem curari in sabbato, sed servilia opera fieri. Dicit ergo, Respondet autem Archisynagogus indignans ut emulator littere legis, sicut Paulus Gal. 5.c. Abundantius emulatur existens paternarum traditionum.
marg.|
{r}
Quia sabbato curasset Iesus, dicebat turbe comm
inando et terrendo, ac dehortando.
marg.|
{s}
Sex dies sunt, in quibus oportet operari, in his ergo venite et curamini, non in die sabbati Quod
si esset eger ipse Archisynagogus, diceretne nolo curari hodie ? Certe non. Mt. 12.a. Non legistis in lege, quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant et fine crimine sunt, id est sed dicunt esse. Adhuc indignantur et dolent multi Archisynagogi, quia Iesus curat in sabbato. Act. 4.a. Loquentibus illis ad populum videlicet Petro. et Ioanne, supervenerunt sacerdotes et magistratus templi et Sadducei dolentes, quod docerent populum etc.
Numérotation du verset
Lc. 13,moraliter
marg.|
Sex dies, quibus operari oportet, sunt sex opera misericordie, in quibus oportet nos in hac vita exerceri, ut sic ad sabbatum eterne quietis possimus pervenire. Unde Lv. 23.a. Sex diebus facietis opus ; dies septimus, quia sabbati requies est, vocabitur sanctus ; omne opus non facietis in eo, intelligendum est servile. Mc. 2.b. Sabbatum propter homines factum est, non homo propter sabbatum. Ibi Glossa Ita sabbatum custodiri preceptum est, ut si necessitas fuerit, non sit reus, quia violaverit. Sabbato circumcidere non est prohibitum quia necessarium. Unde Io. septimo, c. Si circumcisionem accipit homo in sabbato etc. Iosue muros Hiericho septem diebus circuit. Iosue sexto. b. Machabei in sabbato pugnaverunt. 1. Machabaorum 2.e. Sed quod non
{6.
215ra} est licitum in lege, necessitas licitum facit.
marg.|
{a}
Respondens cogi
tatis, que videbantur religiosa in superficie et intuitu legis dicta, Respondens autem ad illum Dominus dixit. Hypocrita, unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum, aut asinum a presepio et ducit adaquare ? Beda. Merito hypocritam vocat, qui cum magister plebium videri appetat, sanationem hominis non veretur postponere cure pecoris. Is. 57.a. Iustus perit et non est, qui recogitet in corde suo.
marg.|
{B}. Bernardus. Perit anima et non est, qui curet, cadit asina et est, qui sublevet.
Numérotation du verset
Lc. 13,mystice
marg.|
. In his duobus animalibus vocatio duorum populorum significatur. Per bovem, qui ruminat et ungulam findit, significatur Iudaicus populus, per asinum populus gentilis. Hi duo populi absoluti vinculis peccatorum, per Apostolos adaquare ducuntur, quia sacre Scripture potu contra sitim et estum seculi refrigerantur. Is. 1.a. Bos cognovit possessorem suum etc. Is. 32.d. Beati, qui seminatis super omnes aquas innectentes pedem bovis et asini.
marg.|
{b}
Hanc autem filiam Abrahe, quam alligavit Satanas, ecce decem et octo annis, non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati ?
] $mystice
marg.|
. Filia Abrahe est Ecclesia, de utroque populo collecta, que a vinculo peccatorum, quo eam Satanas alligaverat, soluta quotidie per discipulos Domini ad fontem Dominicum ducitur adaquanda. Et ita est idem, bovem et asinum a presepio solvi, quod est filiam Abrahe ab inclinatione noxia erigi. Unde Ps. 115. in persona Ecclesie dicit. Dirupisti vincula mea. Is. 52.a. Solve vincula colli tui captiva filia Sion. Filia etiam Abrahe est quecumque fidelis anima. Sequitur.
marg.|
{c}
Et cum hec mani
feste vera et ad salutem populi pertinentia diceret
marg.|
{d}
Erubescant omnes adversarii eius
id est Scribe et Pharisei, qui ei ex sola adversabantur et cum aperte veritati non poterant contradicere, nec propter invidiam volebant credere.
marg.|
{e}
Et omnis populus
id est minores, quos ambitio, vel invidia non affligebat.
marg.|
{f}
Gaudebat in universis, que gloriose fiebant eo Et i
ta est hodie, quia maiores, dico quod plures, veritati adversantur, cui minores aggaudent, unde Is. 59.c. Corruit veritas in plateis et equitas etc.
Numérotation du verset
Lc. 13,mystice
marg.|
, per istos, qui de miraculis Salvatoris erubescunt et veritati contradicunt, significantur Iudei, qui semper fuerunt rebelles veritati. Unde Iob. 24.b. ipsi fuerunt rebelles lumini, nescierunt vias eius, nec reversi sunt per semitas illius. Per alios vero, qui miraculis Christi aggaudent, significantur gentiles, qui Iudeis excecatis ad fidem venerunt. Unde illi ficui sterili et maledicte assimilantur, isti vero ad filiam Abrahe pertinent de sua exspectatione Deum glorificantem et ideo grano synapis comparantur in parabola consequenti.
marg.|
{g}
Dicebat ergo
etc.
Tert
ia pars, in qua ostendit Dominus per similitudinem grani synapis, sanctos, qui hic humiles et despecti habentur, in futuro esse exaltandos. Iuxta illud, quod dicitur infra 18.c. Qui se humiliat exaltabitur. Unde nota quod cum Dominus predicta diceret, erubescebant omnes adversarii eius, scilicet Scribe et Pharisei, sed gaudebant simplicitatis amatores. Videns ergo Dominus eos gloriosis operibus aggaudentes, ad eorum instructionem subdit parabolam de grano sinapis. In quo tria notantur ad edificationem. Granum enim sinapis quantum offert se humanis aspectibus, vile est, modicum est, contemptibile est. Sed si teratur, fervidum habet saporem, ita quod odor fervoris eius diffundatur. Item cum seminatur, in arborem magnam excrescit et dilatatur in ramos, ita quod in eis requiescunt aves. Tria ergo sunt, que notantur in grano sinapis. Quia vile est visui representatum, fervet attritum, exaltatur seminatum. In his ergo tribus
Numérotation du verset
Lc. 13,mystice
marg.|
instruuntur humiles et simplices, quia per humilitatem et fidei devotionem exaltabuntur in regno Dei. Et nota, quia proprie parabola, vel similitudo dicitur, ubi res rei, vel negotium
{6.
215rb} tantum negotio comparatur: Negotium dico, quod vel fit, vel fiet. Quandoque autem comparatur negotium negotio, non quod fuerit, vel sit, vel futurum sit, sed comparatur tali negotio, si fieret, ut habebis in sequenti parabola et talis proprie parabola dicitur. Secundum Rabanum Granum sinapis est corpus Christi seminatum in agro, id est in Virginis utero, absconditum in horto, id est in sepulchro, quod crevit resurgendo, ramos expandit, predicatores per mundum dispergendo. Secundum. Hieronymus: Granum sinapis est notitia Scripturarum, seu predicatio Evangelii, que docet venire ad regnum Dei: unde et regnum celorum dicitur, Mt. 21.d. Auferetur etc. Item secundum Beda.m, granum sinapis dicitur fides, per quam venitur ad regnum. Que bene comparatur grano sinapis, quia ei conveniunt tres proprietates assignate grano sinapis. Primo enim fuit vilis, modica, contemptibilis, quia incepit ab infinitate: Congruum enim erat, ut primitie predicationis ab humanitate Christi inciperent, ut sic quasi a pedibus usque ad caput ascenderet predicatio: Exemplo Marie Magdalene, que primo unxit pedes, postea caput: Per infirmitatem enim surgimus ad maiestatem. Sed licet in principio modica fuerit, tamen post resurrectionem et ascensionem, odorem suum, id est famam et bonam opinionem, ubique terrarum diffudit. Item granum sinapis integrum non sentitur, sed tritum vim suam effundit, sic fides in pace non apparet, sed trita adversis, id est in pressuris sanctorum fervorem suum ostendit. In hoc enim precipue apparuit fervor fidei, quod Sanctos ad pressuras animabat. Item granum sinapis venenum expellit et caput purgat et fides peccatum expellit et mentem purificat. Act. 15.b. Fide purificans corda eorum. Item granum sinapis secundum Ambrosium dicuntur martyres, sicut granum frumenti dicitur Christus. Io. 12.d. Nisi granum frumenti etc. Item secundum Chrysostomus granum sinapis dicuntur discipuli, qui hic sunt modici et despecti, sed virtus eorum magna. Dn. 4.b. legitur de arbore magna, quam vidit Nabuchodonosor in somniis, in cuius ramis quiescebant aves, sicut et in ista, in quam crevit granum sinapis. Sed illa potest significare doctrinam hereticorum, que est decidiva. Unde ibi vigil, id est Christus descendens de celo dixit: Succidite arborem. Hic autem significat sacram Scripturam, seu doctrinam Catholicorum, que exterius vilis videtur, sed interius maximam virtutem habet, quam exposita demonstrat. Et iuxta hanc acceptionem exponemus totam parabolam.
marg.|
{g}
Dicebat ergo Domi
nus, scilicet populo gaudenti.
marg.|
{h}
Cui simile est regnum Dei
id est sacra Scriptura, que regnare docet, id est triplex regnum regere, id est regnum manus, cuius cives sunt opera, regnum oris, cuius cives sunt verba, regnum cordis, cuius cives sunt cogitationes et desideria, de quibus Ps. 67. Regna terre cantate Deo.
marg.|
{i}
Et cui simile esse estimabo illud Prim
o dicit. Cui simile est, postea dicit. Cui simile estimabo illud, ut ostendat nihil esse assimilandum alicui, nisi ei, cui in veritate est simile.
marg.|
{k}
Simile est grano sinapis prop
ter vilitatem et parvitatem exteriorem et virtutem interiorem.
marg.|
{l}
Quod acceptum
id est acceptabile habens.
marg.|
{m}
Homo
id est Christus humilis et mansuetus.
marg.|
{n}
Misit per
se et discipulos suos.
marg.|
{o}
In hortum suum
id est in Ecclesiam. De quo Ct. 5.a. Veniat dilectus meus in hortum suum, ut comedat fructum etc. Eccl. 24.d. Rigabo hortum plantationum etc. Vel sic.
marg.|
{l}
Quod acceptum a Ch
risto:
marg.|
{m}
Homo reci
piens misit in hortum suum id est recondidit in cor suum, ubi crescunt germina virtutum. Ps. 118. In corde meo abscondi eloquia tua. Secundum primam expositionem dicitur acceptum ab excepto, tas. Secundam, ab accipio, accipis.
marg.|
{p}
Et crevit gran
um sinapis, id est sacra Scriptura in toto mundo per predicationem, vel in corde cuiuslibet per cognitionem et operum multiplicationem.
marg.|
{6.
215va}{a}
Et factum est in arborem magnam
id est fructiferam et ubi sunt folia cum fructu. Ez. 47.c. Non defluet folium ex eo et non deficiet fructus eius.
marg.|
{b}
Et volucres celi
id est spirituales viri.
marg.|
{c}
Requieverunt in ramis eius
id est sententiis eius. De quibus Eccl. 1.c. Radix sapientie timere Deum, rami enim illius longevi. Et notandum est, quod dicit requieverunt iugiter meditando, memoriter retinendo, opere adimplendo. Sequitur.
marg.|
{d}
Et iterum dixit. Cui simile
etc.
Hic
subdit Dominus aliam parabolam quasi aliam medicinam, tamquam bonus medicus habens varietatem medicinarum pro varietate morborum, oportebat enim, ut magnus esset medicus, sicut magnus egrotus. Hieronymus: Pro varietate morborum varia sit medicina, quasi dicat: ideo subdit hanc parabolam, ut pro varietate etc. Nota ergo, quia istud non solet frequenter fieri, neque factum est ad litteram, quod mulier aliqua posuerit fermentum in tribus satis farine simul, sed tale negotium fit in Ecclesia, quod comparabile est tali negotio si fieret. Beda. Satum ad litteram genus est mensure iuxta morem Palestine, modium et dimidium capiens.
Numérotation du verset
Lc. 13,mystice
marg.|
exponitur hoc et multipliciter. Primo per hanc mulierem Ecclesia intelligitur, que mater est et filiis providet materno affectu. Per farinam intelliguntur fideles, qui etiam sunt Ecclesia, qui bene farine comparantur, quia sicut granum inter duas molas atteritur et attritum in farinam redigitur, ut de eo fiat panis, sic fideles inter molam superiorem et inferiorem debent poni, ut fiant de unione panis, id est Ecclesie, que est unus panis. Mola superior, spes ; inferior, timor. De qua dicitur Ps. 2. Servite Domino in timore. Et beatus, qui semper est pavidus. Ergo inter duas molas, id est inter timorem et spem, debet homo poni, quia et Deum debet timere et in spe future beatitudinis exultare. Per fermentum solet intelligi corruptio, quia fermentum est pasta vetus ex vetustate corrupta et in acredinem versa, que reliquam massam corrumpit et in acredinem vertit. Hic autem per fermentum caritas intelligitur, quia ferventes animos reddit, sicut fermentum reliquam massam calefacit. Per tria sata farine intelliguntur tria, que continentur in precepto dilectionis Dei, scilicet diligere toto corde, tota anima, tota virtute. Tria ergo sata farine possunt dici tres modi diligendi Deum, id est ex toto corde, id est sapienter ; ex tota anima, id est dulciter ; ex tota virtute, id est fortiter, secundum quod exponit
marg.|
{B}. Bernardus. In his tribus satis farine fermentum absconditur, dum caritatis actus, vel sancte doctrine, que etiam fermento comparantur, adimpletio, his tribus modis continetur, secundum quod dicitur Rm. 13.c. Plenitudo legis est dilectio. Dicamus ergo.
marg.|
{e}
Cui simile
etc. id est caritatem, vel sanctam doctrinam, que regnare faciunt.
marg.|
{f}
Simile est fermento quod
elevat pastam et sapidam facit, sic caritas et sancta doctrina mentem elevant et sapidas faciunt ei presentes tribulationes. Dt. 33.c. Inundationes maris quasi lac sugent.
marg.|
{g}
Quod acceptum a De
o, sive a gratia Dei, quia tale fermentum, id est caritatem non nisi a gratia Dei habet, a quo est omne bonum. Iac. 1.c.
marg.|
{h}
Mulier Eccl
esia, vel quelibet anima fidelis, que potest dici mulier propter mansuetudinem et fecunditatem et pariendi, id est bene operandi difficultatem. Io. 16.e. Mulier, cum parit, tristitiam habet etc.
marg.|
{i}
Abscondit in farine sata tria
Chrysostomus Non
marg.|
Θ dicit
marg.|
{i}
Abscondit
etc.
Item
tria sata farine sunt tres vires anime, scilicet rationabilis, concupiscibilis, irascibilis, in quibus fermentum absconditur, cum caritas et doctrina totis viribus adimpletur. Vel sic. In his tribus mulier fermentum abscondit, dum anima per rationem prudenter agenda a non agendis discernit, per concupiscentiam agenda concupiscit, per iram non agendis irascitur. His enim quasi tribus dotibus dotata est anima humana, ut per rationem virtutes a vitiis discernat,
{6.
215vb} per concupiscentiam virtutum desiderio ferveat, vitiis per iram succenseat. Item hec tria sata farine, sunt tria, que sunt in homine, scilicet corpus, anima et spiritus. 1Th. 5.d. Et per animam intelligitur sensualitas, per spiritum ratio, non enim intelligendum est de illo spiritu visibili, quem dicunt Philosophi vehiculum anime.
Numérotation du verset
Lc. 13,mystice
marg.|
ergo, mulier in tribus satis farine fermentum abscondit, cum homo in se carnem et sensualitatem rationi in vehiculo dilectionis concorditer unit, ubi licet caro, sive sensualitas rationi submurmuret, non tamen recalcitrat: Numquam enim homo tantam habet pacem pectoris in hac vita, quin contra rationem sentiat submurmurationem carnis, tamen dicitur habere pacem pectoris, licet caro remurmuret, sed non recalcitret. Sicut rex dicitur habere pacem in regno suo, licet multos habeat murmurantes, si nullos obviantes. Item tria sata farine sunt tres partes Scripture, secundum Hilarium scilicet lex, prophete et Evangelium. In quibus fermentum absconditur, quia in his tribus caritas et sapientia docetur et continetur. Vel aliter secundum Hilarium qui dicit sic. Dominus fermento se comparat, quem acceptum mulier, videlicet synagoga, per iudicium mortis abscondit, arguens legem et prophetas ab Evangelio dissolvi. Ipse autem farine mensuris tribus, id est legis, prophetarum et Evangelii equitate coopertus, omnia unum facit, ut quod lex instituit, Prophete nuntiaverunt, idipsum Evangelii predicationibus explicatur: Fiunt namque per Dei spiritum eiusdem virtutis et sensus, nihilque aliud ab alio mensuris fermentatum dissidens reperietur. Farina secundo dicitur sacra Scriptura, quia reficit legentes. Item fermentum ex farina vim non speciem generi suo prestat, Christus quoque ex partibus equalis corpore, divinitate incomparabilis preminebat. Item secundum Ambr. Mulier, Ecclesia cuius farina nos sumus, Dominum Iesum, ut fermentum in interioribus nostris abscondit, donec ea calor celestis sapientie obducat. Glossa Ambrosii Mulier Ecclesia, cuius farina nos etc. et nos etiam sumus Ecclesia, sed secundum diversas considerationes intellige distinctionem inter nos et Ecclesiam, quasi inter matrem et filios. Item tria sata farine sunt tres status Ecclesie, seu triplex genus hominum salvandorum, scilicet Noe, Daniel et Iob. Ez. 14.e. id est Prelati, vel contemplativi, continentes et coniugati. In quibus fermentum absconditur, quia in his et ab his caritas adimpletur. Per Noe, qui arcam rexit tempore diluvii, significantur Prelati, per Daniel continentes, per Iob. coniugati. Item tria sata sunt tria genera meritorum, seu premiorum, seu fructuum, scilicet tricesimus, sexagesimus, centesimus. Et in his satis fermentum absconditur, quia in his tribus totum caritatis premium continetur: Mt. 13.c. Item tria sata sunt tres filii Noe, Sem, Cham et Iaphet, Gn. 6.a. et omnes, qui ab his duxerunt originem, id est totum genus humanum. Et in his satis fermentum abscondit mulier, quia toti mundo predicavit et predicat Ecclesia caritatem. Mc. ult. d. Predicate Evangelium omni creature. Item secundum Beatum Hieronymum: Farina est divinitas: Tria sata tres persone, quia mensurabiliter est eloquendum de his. In quibus fermentum absconditur, quia caritas in tribus personis plenius continetur et habetur Gn. 18.a. Festinavit Abraham in tabernaculum ad Saram, dixitque ei: Accelera tria sata simile commisce. Vel etiam secundum hoc per fermentum intelligitur fides. In tribus ego satis farine mulier fermentum abscondit, quia Ecclesia in tribus personis fidem suam ponit, ut totum fermentetur, id est quasi in unum fermentum redigatur, ne scilicet fides extendatur usque ad tres Deos, sed tres personas unius deitatis esse cognoscat. Secundum Beatum Bernardus. Mulier est Maria, fermentum fides eius, tria sata, tria in persona Christi, scilicet caro, anima et divinitas,
marg.|
Δ sive antiquum,
Numérotation du verset
Lc. 13,moraliter
marg.|
Mulier, id est predicatores, propter fecunditatem. Tria sata, vita, sapientia, eloquentia. In his debent abscondere fermentum, id est caritatem, ut ex ipsa tria predicta calefaciant. Et dicit Chrysostomus de primis predicatoribus, id est Apostolis sic. Si homines duodecim totum orbem fermentaverunt, excogita quanta est nostra malitia, qui tot sumus et nec subditos corrigere possumus, quos oportebat decem mundis sufficere: Si dicis, illi Apostoli fuerunt, numquid de celo descenderunt ? numquid Angeli fuerunt ? Et infra. Si daretur tibi optio mortuum suscitare, vel pro Christo mori, utrum eligeres ? Os. 7.b. Quievit civitas paululum a commixtione fermenti etc. Sequitur.
marg.|
Δ Et ibat
prol.|
{6.
216ra} Θ dicit, miscuit, sed abscondit.
marg.|
{a}
Donec fermentaretur totum
id est donec tota caritas fermentetur, id est omnino ferveat. Hic enim fervet aliquantulum, sed in futuro tota fermentabitur, id est tota in Dei amore accendetur, ut nihil diligatur nisi Deus. Caritas enim in via ignis modicus est, in patria erit caminus. Beda. Tandiu caritas in mente recondita crescere debet, donec mentem totam in sui perfectionem commutet, ut nihil preter Deum diligat, recolat, quod hic incipitur, in alia vita perficietur.
marg.|
Δ sive antiquum, novum et eternum. Supra expositum est, quod per mulierem intelligatur Ecclesia, per fermentum caritas. Quedam autem <Glosse> interlineares aliam faciunt sententiam, sic
fermento
<Glossa> interlinearis : sancta doctrina.
Mulier
<Glossa> interlinearis : sapientia, id est Christus, qui est sapientia patris
Abscondit
<Glossa> interlinearis commendat Christus, scilicet hominibus etc. Et intelliguntur per tria sata, homines de tribus filiis. Noe disseminati. Sequitur in <Glossa> interlineari : Quos eadem Ecclesia ad fidei unitatem colligit. Ecce ex hoc etiam verbo videtur potius esse de prima sententia, secundum quam mulier intelligebatur Ecclesia, sed non est, quia sic potest intelligi. Quos ecclesia colligit, id est Christus in Ecclesia.
marg.|
{a}
Donec fermentaretur totum ad u
tramlibet predictarum expositionum potest hoc satis bene continuari, quasi Ecclesia abscondit fermentum, id est caritatem in tribus satis, ut expositum est diversimode. Vel Christus commendat sanctam Ecclesiam hominibus.
marg.|
{a}
Donec fermentaretur totum
id est donec tota caritas fermentetur etc. sicut prius.
marg.|
marg.|Δ
marg.|
{b}
Et ibat per civitates
etc.
Quar
ta pars, ubi ostendit Dominus locum penitentie auferendum reprobis, qui nunc conceditur electis: Ideo dicit Dominus, Io. 9.a. Operamini, dum dies est. Dicit ergo et ibat per civitates et castella docens etc. Glossa Ubique indifferenter predicabat, non personas discernens, sed salutem credentium querens. Per civitates, quoad maiores ; per castella, quoad minores. Et est hoc contra pigros predicatores, qui tantum in uno loco predicant, aut in nullo. Mt. 4.c. Circumibat Iesus totam Galileam docens in synagogis. Rabanus Circuit, ut doceat doctorem esse expeditum et non acceptorem personarum. Chrysostomus Studio sus medicus circuit graviter egrotantes. Prv. 6.a. Si spoponderis etc.
marg.|
{c}
Et iter faciens in Hierusalem
id est ad visionem eterne pacis. Sic enim, id est docendo ubique itur in patriam, sed oportet adiungere opus, quod per ambulationem designatur. Mt. 5.c. Qui fecerit et docuerit, hic vocabitur magnus in regno celorum. Vel Docens et iter faciens in Hierusalem id est docuit iter facere in Hierusalem, sicut prius. Item, docens Verbo faciens exemplo.
marg.|
{d}
Ait autem illi quidam, Domine
etc.
Domi
nus predicaverat de regno Dei simplicibus, libenter et attente audientibus. Et quia salutem predicabat, prorumpit quidam in questionem, querens, an multi, an pauci sint salvandi. Dominus autem respondit, quia pauci et hi non sine labore. Ideo consulit, ut laborent intrare per angustam portam.
marg.|
{e}
Domine, si pauci sunt, qui salvantur resp
ondet Dominus Mt. 20.b. Multi sunt vocati, pauci vero electi. Sicut omnes canonici vocantur ad electionem, sed tantum unus eligitur. 1Cor. 9.d. Omnes quidem in stadio currunt, sed unus accipit bravium Mt. 7.b. Arcta est via, que ducit ad vitam et pauci inveniunt eam. Glossa Vere pauci etc. Quia nisi mentis intentio ferveat, unda mundi, id est voluptas, prosperitas, vel adversitas, non vincitur, per quam anima ad ima semper revocatur. Ad similitudinem illius, qui mergitur in aqua, quem aqua deprimit, nisi iuvetur. Item <Glossa> interlinearis Tamen amantibus etc. respondet Glossa ad obiectionem, que poterat fieri. Possent enim dicere, quandoquidem difficile est etc. potest vos deterrere difficultas. Ad hoc respondet Glossa quia huiusmodi difficultatem, vertit caritas in facilitatem.
marg.|
{f}
Ipse autem
etc.
illos Unus
quesierat et Dominus respondet ad omnes, quia ille unus pro omnibus quesierat, quod Dominum non latuit. Dicit ergo.
marg.|
{h}
Intrare ad v
itam eternam.
marg.|
{i}
Per angustam portam
id est per ieiunia et labores. Act. 14.d. Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum celorum, quasi dicat: vere pauci salvantur et illi cum magnis laboribus. Mt. 7.b. Angusta est porta et arcta via etc. pauci sunt, qui inveniunt eam. Et pauciores, qui intrant per eam. Mi. 6.a. Ve mihi, quia factus sum, sicut qui colligit in autumno racemos vindemie. Et mirum est, quia omnes credunt se de illis paucis et tamen nolunt, ire per viam, que ducit ad portam. Prv. decimotertio, a. Vult et non vult piger. Chrysostomus Nisi ambulaverit quis per viam, non potest pervenire ad portam. Si nec fuisti, nec es in via iustitie et putas te cognoscere Christum, mentiris. Sicut qui mel audit esse dulce, non gustat, nomen mellis scit, gratiam autem saporis ignorat. Per angustam portam Chrysostomus Porta angusta, Christus. Io. 10.b. Ego sum ostium, quod non potestis penetrare sine humilitatis ratione. Et infra. Christus in se non recipit, nisi qui se exuerint a peccatis et deposuerint omnem sarcinam mundi et facti fuerint subtiles et spirituales. Diabolus latus est, quia apud illum omnia sine lege, Christus angustus, quia omnia sub lege consistunt. Et infra. Voluntas malorum lex est ipsorum. Sap. 2.c. Sit autem fortitudo nostra lex iustitie. Contendite:
marg.|
{k}
Quia multi, dico vobis salu
tis et premiorum amore provocati:
marg.|
{l}
Querent intrare et non poterunt itin
eris asperitate perterriti. Vel Querent intrare et non poterunt quia vel male, vel tarde querunt. Iac. 4.a. Petitis et non accipitis, eo quod male petatis. Os. 5.b. In gregibus suis et in armentis suis vadunt ad querendum Dominum et non invenient.
marg.|
{m}
Cum autem
quasi dicat: moneo vos, ut contendatis intrare, dum adhuc tempus et locus est penitentie, quia in futuro non erit tempus, aut locus intrandi, quia sera erit tunc penitentia. Claudetur enim ianua misericordie, deinceps non reserabilis. Mt. 25.a. Que parate erant, intraverunt cum eo ad nuptias. Dicit ergo: Cum autem intraverit in domum suam finito iudicio.
marg.|
{n}
Paterfamilias
id est Christus, cuius familia sunt omnes electi. Iob. 1.a. Vir erat in terra Hus, nomine Iob et erat vir ille simplex et rectus, ac timens Deum et recedens a malo et fuit possessio eius septem millia ovium, id est omnes innocentes et tria millia camelorum, id est omnes penitentes, quingenta quoque iuga boum, id est omnes Prelati et quingente asine, id est omnes subditi et familia multa nimis, scilicet omnes boni tam homines quam Angeli.
marg.|
{o}
Et clauserit ostium
id est introitum paradisi, ut de cetero nemo introeat, sup. 11.b. Noli mihi molestus esse, iam ostium meum clausum est et pueri mei mecum sunt in cubili. Vel ostium predicationis, de quo Col. 4.a. Orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi, quod claudetur omnino in die iudicii. Ier. 31.f. Non docebit vir ultra proximum suum et vir fratrem suum, omnes enim cognoscent me a minimo usque ad maximum.
marg.|
{p}
Et incipietis foris stare Apc.
ult. c. Foris canes et venefici et impudici et homicide et idolis servientes.
marg.|
{q}
Et pulsare ostium
Chrysostomus Nihil proderit diligentia, quam generat timor, non fides.
marg.|
{r}
Dicentes: Domine, aperi nobis Mult
i pulsant studendo, orando ad ostium sacre Scripture, quibus dicitur: Nescio vos, quia non pulsant bene vivendo, neque recta intentione. Quicumque enim sacram Scripturam audit, debet intendere, primo Dei honorem, secundo suam rectificationem, tertio proximi edificationem. Si autem aliud intendit, verbi gratia, honores, vel divitias, vel aliquid huiusmodi, curva et vana est intentio. Unde
marg.|
{B}. Bernardus. Scire ut sciatis, vanitas: scire ut scias, curiositas: scire ut edificeris,
{6.
216va} prudentia: ut edifices, caritas. Sed quia non sufficit pulsare, ideo sequitur.
marg.|
{a}
Et respondens
etc.
Sub
hypothesi intelligendum est. quasi dicat: si isti pulsarent ad ostium paradisi, diceret eis Dominus, non novi vos. Simile Mt. 25.a. Novissime veniunt et relique virgines dicentes: Domine, Domine, aperi nobis et ille respondens ait. Amen dico vobis, nescio vos, contra Iob. 12.c. Ipse novit decipientem et eum, qui decipitur. Solutio: omnes cognoscit notitia simplicis cognitionis. Mt. 7.d. sed tantum bonos notitia approbationis. De prima loquitur Iob, de secunda dicitur hic et in Mattheo. Unde 1Corint. 8.a. Si quis diligit Deum, hic cognitus est ab eo. 2Tim. 2.c. Novit Dominus, qui sunt eius, omnes alios dicitur non cognoscere, id est reprobare. Iob. 8.d. Si absorbuerit eum de loco suo, negabit eum et dicet, non novi te.
marg.|
{b}
Nescio vos unde sitis
Beda. Fidei et dilectionis mee characterem non approbo apud vos. Secundum hanc Glossa potest exponi tantum de infidelibus. Ut sit sensus, non approbo, id est iam non invenio. Vel de malis Christianis et tunc ponetur approbo in propria significatione, quasi in vobis quidem fidei mee sacramenta invenio, sed ea non approbo in vobis, quia verbo tenus ea servastis nescio vos Chrysostomus: quasi dicat: imaginem meam cognosco in vobis. Et infra. Non potestis meorum militum stipendia accipere, qui Tyranni vexilla portatis, item Chrysostomus quasi dicat: nolo vos cognoscere, non propter extraneas personas, sed propter odibiles militias. Augustinus non novit eos Dominus, apud quos characterem fidei et dilectionis non invenit.
marg.|
{c}
Tunc
Chrysostomus, in sua die, quando opera loquentur et ora tacebunt.
marg.|
{d}
Incipietis dicere
etc.
et bibimus Cora
m te, id est in atrio templi, de victimis oblatis, vel te presente, cum turba de quinque panibus multiplicatis. Io. 6.b. Sed neutrum prodest, quia nihil dabant. Iob. 20.c. non remansit de cibo eius, propterea nihil remanebit de bonis eius. Ps. 75. Dormierunt somnum suum etc.
marg.|
{f}
Et in plateis nostris docuisti
Glossa quasi vicini tui fuimus et inter nos conversatus es. Beda. Non festivitatum epulatio iuvat, quem fidei pietas non commendat. Quidam enim in hoc gloriantur, quia in festivis diebus lautius comedunt, delicatius vivunt, sed hoc commendabile non est, nisi pauperes de residuo sustententur. Sequitur in Glossa Non scientia scripturarum notum Deo facit, quem operum iniquitas indignum ostendit. Unde nihil ei proderit, quod in plateis eorum docuit, ex quo ipsi mali fuerunt.
Numérotation du verset
Lc. 13,mystice
marg.|
{c}
Manducavimus coram te et bibimus:
Mystice , coram Domino manducare et bibere, est pabulum sacre Scripture, vel sacrosancte Eucharistie suscipere. Scriptura enim ubi difficilis est, cibus dicitur, nec potest manducari, nisi prius exponendo frangatur. Mt. 14.b. Acceptis Iesus quinque panibus et duobus piscibus aspiciens in celum, benedixit et fregit et dedit discipulis, discipuli autem dederunt turbis. Ubi autem facilis est, nec indiget expositione, dicitur potus, quia defacili absorbetur. Multi manducant et bibunt coram Domino, quia occulta et aperta scripturarum studendo intelligunt, unde et gravius damnabuntur. Iac. 4.d. Scienti bonum facere et non facienti, peccatum est illi. Sic etiam multi comedunt sacrosanctum panem Eucharistie et bibunt sanguinem Domini coram eo, quibus dicetur, nescio vos, quia indigne comedunt. 1Cor. 11.g. Probet seipsum homo etc.
marg.|
{p}
Et dicet vobis, nescio vos, unde sitis Non
intelligit Dominus linguam Barbarorum.
marg.|
{h}
Discedite a me omnes operarii iniquitatis quia
iniqui nec post mortem desinunt esse iniqui, quia etsi peccare non possunt, peccandi propositum tenent, qui autem in proposito mendax est, numquam desinit esse mendax, nec post mortem. Nam mors animam a carne separat, sed anima propositum non amittit.
marg.|
{6.
216vb}{i}
Ibi erit fletus et stridor dentium Dupl
ex pena inferni notatur hic: Ardor, unde fletus: algor, unde stridor. Iob. 24.c. Ab aquis nivium transibunt ad calorem nimium. Item fletus erit ex dolore, quod sero penituerunt, stridor ex indignatione, quod ita luent. Item flebunt oculi, quia invanis fuerunt vagi, stridebunt dentes, quia edaces fuerunt. Unde per hec duo notantur duo genera culparum, pro quibus puniuntur, scilicet concupiscentia oculorum, id est avaritia, que per fletum et gulositas, sive garrulitas, quia collactanea vitia sunt, que per stridorem dentium designantur. Item fletus provenit deintus, stridor deforis: unde per fletum significatur tormentum anime, per stridorem tormentum corporis. Item per fletum oculorum et stridorem dentium, vera resurrectio corporum designatur.
marg.|
{k}
Cum videritis Abraham et Isaac et Iacob a qu
ibus carnis non fidei successionem trahitis. His tribus primo et specialiter facta fuit promissio de filio incarnando, ideo nominibus propriis exprimuntur, per quos etiam tres virtutes Theologice, scilicet fides, spes, caritas designantur, sine quibus nemo salvatur.
marg.|
{l}
Et omnes Prophetas in regno Dei quie
scentes supple.
marg.|
{m}
Vos autem expelli foras Apc.
ultim. c. Foris canes etc.
marg.|
{n}
Et venient ab Oriente Act.
7.e. Ethiops eunuchus.
marg.|
{o}
Et occidente et aquilone et austro quia
ex omni parte mundi venient aliqui.
marg.|
{p}
Et accumbent in regno Dei mand
ucaturi, Infra 22.c. Vos estis, qui permansistis mecum in tribulationibus meis et ego dispono etc.
Numérotation du verset
Lc. 13,moraliter
marg.|
Ab Oriente veniunt, qui ex consideratione nativitatis humiliantur. Ab aquilone, qui adversitate urgente compunguntur. Ab austro, qui favente prosperitate vacant operibus pietatis. Is. 11.c. Dispersos Iuda colliget a quatuor plagis terre. Is. 43.a. Ab Oriente adducam etc. Item ab Oriente veniunt nobiles, ab occidente ignobiles, ab austro divites, ab aquilone pauperes: Nam de his omnibus aliqui salvabuntur. Ez. 37.c. A quatuor ventis veni spiritus et insuffla super interfectos istos et revivisCt. Gilb. Ab occidente porte tres, per quas furantes regnum, scilicet occulte afflictiones, humiles confessiones, secrete orationes. Ab aquilone porte tres, per quas intrant patientes, dum subtrahitur quod delectat, imponitur quod affligat, intentatur quod terreat. Ab austro porte tres, per quas intrant penitentes, dum pravitas voluntatis, longinquitas consuetudinis, nature fragilitas superatur. Ab Oriente porte tres, per quas intrant comparantes regnum Dei, scilicet opera misericordie, exercitia iustitie, studia sapientie.
marg.|
{q}
Et ecce sunt novissimi, qui erant primi ut I
udas.
marg.|
{r}
Et sunt primi qui erant novissimi
ut latro. Hilarius Iudei, qui primi fuerunt, vertentur in caudam et gentiles, qui fuerunt novissimi, erunt in caput. Dt. 28.d. Advena, qui tecum moratur, ascendet super te, ille erit in caput et tu eris in caudam. Beda. Multi prius ferventes et postea torpent et multi prius frigidi, subito inardescunt. Chrysostomus: Qui stat, videat, ne cadat, nec desperemus, qui cecidimus, sed dicamus: Numquid qui cecidit, non adiiciet, ut resurgat ? Mi. 7.b. Ne leteris inimica mea, quia cecidi, resurgam. Item primi in seculo erunt novissimi in iudicio et novissimi in seculo erunt primi in iudicio et in celo. Mt. 19.d. Vos, qui secuti estis me etc. Ecc. 11.c. Mane in loco tuo, facile est enim in oculis Dei subito honestare pauperem. Chrysostomus: Sicut in corona, nec initium est, nec finis, ita inter sanctos in illo seculo nemo primus, nemo novissimus. Sequitur.
marg.|
{s}
In ipsa die
etc. Quinta pars, ubi ostendit Dominus se passurum in Hierusalem, ubi et alii Prophete sunt occisi. Dicit ergo: In ipsa die accesserunt quidam Phariseorum, dicentes illi. Aliqui forsitan eorum bono zelo, alii probantes utrum metu corporis finem sue doctrine imponeret.
marg.|
{t}
Exi et vade hinc
de Galilea, scilicet ubi dominatur Herodes et transi in alium locum, ubi non habet potestatem.
marg.|
{u}
Quia Herodes vult te occidere
{6.
217ra} Dominus transivit de Iudea in Galileam incarcerato Ioanne et in Galilea multos habuit detractores, qui forte ex invidia dicebant ei, ut exiret de Galilea, quasi dicerent, Herodes occidet te, sicut Ioannem.
Numérotation du verset
Lc. 13,moraliter
marg.|
Herodes occidit pueros, Mt. 2.c. occidit Iacobum, incarceravit Petrum. Act. 12.a. Decollavit Ioannem Mt. 14.a. Persecutus est puerum nostrum in Egyptum. Mt. 2.c. Nunc vult occidere adultum. Interpretatur autem Herodes pelliceus, id est dolosus et significat iniquos principes et prelatos, qui Iesum et in se et in membris et vi et dolo persequuntur. Unde Beatus Bernardus.: Patet, quantum noceat iniqua potestas, quomodo caput impium subiectos, quoque sue conformat impietati. Misera plane civitas, in qua regnat Herodes: quoniam Herodiane particeps erit malitie: Herodiana vero malitia est, nascentem velle extinguere religionem. Si quid ergo ad salutem pertinens, si quid religionis oritur, quicumque resistit, cum Herode nascentem persequitur Salvatorem. Sed quare vellet Herodes Christum occidere ? Forte, quia ut dicitur in libro qui dicitur, Unum ex quatuor, continue ante hoc dixerat. Elias iam venit et fecerunt in eo etc. Tunc intellexerunt discipuli, quod de Ioanne Baptista dixisset: et sic crimen Herodis publicabat.
marg.|
marg.|Versus.
marg.|
Ascalonita necat pueros, Antipa Ioannem: Agrippa Iacobum, claudens in carcere Petrum.
marg.|
marg.|Dies.
marg.|
Christus, Io. 1.b. Nonne duodecim sunt hore diei ? Maria. Ps. 18. Dies diei eructat verbum.
marg.|
Gabriel.
marg.|
Sanctus quilibet, Ps. 95. Annuntiate de die in diem salutare eius.
marg.|
Temporis, Gn. 1.a. Factum est vespere et mane dies quintus.
marg.|
Penitentie, Rm. 13.d. Nox precessit dies autem etc.
marg.|
Iustitie, Ps. 41. In die mandavit Dominus misericordiam suam, Io. 11.b. Qui ambulat in die, non offendit etc.
marg.|
Glorie, Ps. 83. melior est dies una in atriis tuis, Za. 14.b. Et erit dies una, que nota est Domino.
marg.|
Pectoris, Ps. 75. Reliquie cogitationis diem festum agent tibi, Ex. 20.b. Memento, ut diem sabbati sanctifices etc.
marg.|
Terrene prosperitatis, Iob. 3.a. pareat dies etc.
marg.|
Pascha, Ps. 117. hec est dies, quam fecit Dominus etc.
marg.|
Tempus gratie, Infra 19.f. Et quidem in hac die tua, que ad pacem tibi etc.
marg.|
Sequitur.
marg.|
{a}
Et ait illis. Ite
etc. id est Herodi, qui comparabilis est vulpi propter fraudulentiam suam. Et nota vulpes dolosa est et fetens, latet in foveis, tortuose incedit, magnam caudam habet, qua tegit vestigia sua ne appareant. Sic mali Principes et Prelati dolosi sunt. Ier. 6.c. A maiore usque ad minimum cuncta faciunt dolum. Item fetent infamia. Is. 24.a. Furor super universam malitiam eorum etc. et de cadaveribus eorum ascendet fetor. Item latent in foveis insidiando simplicibus, Ps. 9. Sedet in insidiis cum divitibus in occultis etc. Item tortuose incedunt, quia non recte vivunt, nec recta faciunt, Is. 27.a. In die illa visitabit Dominus etc. Item magnam habent caudam sociorum, qui cooperiunt turpitudines eorum, Is. 9.c. disperdet Dominus ab Israel caput et caudam incurvantem et depravantem die una. Item vulpes habitant in desertis et Prelati propter avaritiam visitant frequenter abbatias, Ez. 13.a. Quasi vulpes in desertis etc. Item caudam habet albam, pallet autem in gutture, sed posteriora rufa. Item vulpis dicitur hereticus, quia transgreditur doctrinam a patribus datam, Nehem. 4.a. Si ascenderit vulpes, transiliet murum eorum lapideum. Item hoc idem dicitur de transgressore Ecclesiastice, vel claustralis obedientie, que fit per ascensum superbie et dignitatum. Item detractor, qui Neophytos et infirmos rodit. Ct. 3.d. Capite nobis vulpes parvulas etc. bene dicit parvulas, quia detractio est ex invidia, de qua Iob. 5.a. Parvulum etc. Item avarus, qui se incavat in terram, Ps. 62. Introibunt in inferiora terre, partes vulpium erunt, quasi participes rapinantium. Item comedit gallinas, hic est Ecclesie
{6.
217rb} persecutor, vel gulosus. Lam. 5.d. Propter montem Sion, quia disperiit, vulpes ambulaverunt in eo. Hoc precipue potest dici contra eos, qui luxuriose vivunt de patrimonio Crucifixi.
marg.|
{e}
Ecce eiicio demonia et sanitates perficio hodie et cras Redd
e adverbia verbis, hodie eiicio, cras perficio et ponentur, hodie et cras pro primo et postea, alioquin non esset grammatice dictum, ut sit sensus: Primo eiicio demonia, postea perficio sanitatem.
marg.|
{e}
Et tertia die consummor Domi
nus hic ambigue locutus est et huic, quod hic dicitur exponendo ad litteram, nemo expositorum apposuit manum: sic tamen exponi potest, quasi dicat: Dominus: Herodes deliberat de morte mea, sed inanis est deliberatio, quia non est in manu eius mors mea, quia nemo tollet animam meam a me, sed ego pono eam et sic moriar.
marg.|
{b}
Ite et dicite illi: Ecce quas
i in imminenti est mors mea, quod notatur per adverbium demonstrativum ecce quod notat imminentiam.
marg.|
{c}
Hodie demonia eiicio Iam
quasi primo die mortis mee ad infernum descendens, demonum potestatem deiiciam, captivos, qui ibi tenentur, educam.
marg.|
{d}
Et cras sanitates perficio quas
i eductos in crastino pristine sanitati restituam, quasi reddendo sanitatem homini, quam perdiderat, dum paradisi ianuam ei apertam esse ostendam. Vel ponendo eos in extremis maris, id est in paradiso terrestri, qui ad litteram est in extremitate orbis ad orientem. Vel in extremis maris, id est infra amplissimos fines seculi, ubicumque locorum mihi placuerit, quia terra habet quandam circum volutionem maris, que dicitur extrema maris.
marg.|
{e}
Et tertia die consummor
id est tertia die resurgam consummatus, id est glorificatus gloria immortalitatis indutus.
marg.|
{f}
Verumtamen quas
i ipse putat me sub eius dominio moriturum, sed sicut incertus est ei mortis mee modus, ita locus: Non enim moriar in eius tetrarchia, immo locus, in quo moriar, distat ab hoc loco itinere trium dierum. Et hoc est, quod dicit: Verumtamen oportet me hodie et cras id est in secunda die.
marg.|
{g}
Et sequenti
id est tertia die ambulare quia ad litteram ibat in Hierusalem.
marg.|
{h}
Quia non capit
id est non convenit:
marg.|
{i}
Prophetam perire extra Hierusalem Et p
onitur capit absolute, vel id est non capiet Herodes me Prophetam perire, id est ad pereundum extra Hierusalem. Et nota, quia vocat Dominus se prophetam, licet sit Dominus. Unde Moyses Dt. 18.c. Prophetam suscitabit vobis Deus fratribus vestris etc. Hbr. 13.b. Iesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est, exeamus igitur etc. Item sic exponitur: Hodie et cras etc. secundum Beda.m. Hodie, sive prima dies est abrenuntiatio vanitatis, in hac demonia eiiciuntur. Secunda amor et cognitio veritatis, in hac sanitas perficitur. Tertia ultima glorificatio, in qua Ecclesia consummabitur. Prima est dies penitentie, secunda iustitie, tertia corone, Io. 2.d. Solvite templum hoc etc. Item prima dies lex naturalis, secunda dies lex Moysi, tertia dies est lex evangelii, Os. 6.a. Vivificabit nos post duos dies et tertia die suscitabit nos. Item prima dies contritio, secunda confessio, tertia satisfactio. Prima dies demonia, id est peccata a corde eiicit, secunda medicinam sanativam apponit, tertia sanitatem consummat, Ex. 5.a. Deus Hebreorum vocavit nos, ut eamus viam trium dierum in solitudinem. Item prima dies bona cogitatio, secunda bona locutio, tertia bona operatio, Io. 3.b. Adhuc tres dies et Ninive subvertetur, alia littera. Item prima dies cognitio veri, secunda amor boni, tertia detestatio mali, Gn. 40.c. Tres dies adhuc sunt, post quos recordabitur Pharao ministerii tui. Item prima dies, bona conversatio, secunda quieta contemplatio, tertia vera predicatio, Mt. 15.d. Misereor turbe, quia triduo iam perseverant mecum. Item prima dies ieiunium, secunda oratio, tertia eleemosyna. Tb. 12.b. Bona est oratio cum ieiunio et eleemosyna.
marg.|
{f}
Verumtamen
etc. quasi dicat: nec mali principes, nec mali prelati, quorum figura est Herodes, poterunt impedire meam intentionem, qua intendo, ut expulsis demonibus homines vanitates relinquant. Item ut recepta sanitate iuxta precepta mea vivant. Item ut glorificati corpore et anima ad consortium Angelorum perveniant. Hec tria intendit Christus, ut homines declinent a malo per penitentiam et hec est prima dies. Item, ut se exerceant in bono per iustitiam et hec est secunda dies. Item, ut consummentur in celo per gloriam et hec est tertia
{6.
217va} dies. Sequitur.
marg.|
{a}
Hierusalem, Hierusalem
etc.
Pred
ixerat de morte sua in Hierusalem futura, per quam Hierusalem erat destruenda, previdens ergo eversionem more pii patris prorumpit in planctum, nec plangit ruinam murorum, vel edificiorum, sed potius ruinam animarum. Geminatur autem Hierusalem triplici ratione. Primo, quia Prophetas et Dominum prophetarum occidit, Mt. 23.d. Secundo, quia Sanctos dupliciter lapidavit, scilicet spiritualiter et corporaliter. Tertio, quia duplicem penam promeruit, presentem eversionem et futuram damnationem. Loquitur autem metonymice ; ponens continens pro contentis, quasi dicat: O vos Hierosolymite ecce relinquetur domus vestra Sed interserit causam duplicem eversionis eorum, scilicet quia sanguinarii et quia invidi. Nam et sanguinem Prophetarum effundebant et saluti conversorum invidebant et forte etiam propter hoc geminatur Hierusalem. Et hoc est Hierusalem Hierusalem etc. id est qui occidistis et lapidastis prophetas et ita sanguinarii fuistis sanguinem prophetarum sitientes.
Numérotation du verset
Lc. 13,mystice
marg.|
{b} Vel mystice
Occidis Prophetas veri
tatem nuntiantes. Modo pauci nuntiant veritatem et ideo pauci occiduntur. Ps. 73. Iam non est Propheta etc. Is. 9.c. Propheta docens mendacium, ipse est cauda, tegens turpitudinem magnatum, Ier. 6.c. a Propheta etc. Ez. 13.a. Quasi vulpes in deserto etc.
marg.|
{c}
Et lapidas cord
is duritia a te repellis, Dt. 9.c. Cerno, quod populus iste dure cervicis sit. Act. 7.f. Dura cervice et incircumcisis auribus et cordibus, vos semper Spiritui sancto restitistis. Adhuc quotidie Prophete lapidantur in Hierusalem et a Hierusalem, non solum lapidibus detractionum, qui sunt durissimi lapides, sed etiam lapidibus afflictionum, de quibus dicitur. Ex. 19.b. Omnis, qui tetigerit montem, morte morietur, manibus non tangent eum, sed lapidibus opprimetur. Sed quod peius est, multi Prophete lapidibus stercorum, id est divitiarum temporalium in Hierusalem lapidantur. Eccl. 22.a. In lapide luteo lapidabitur piger et omnes etc. Forte lapides torrentis non fuerunt ita dulces Stephano, sicut istis dulces lutei lapides. Sed certe scriptum est Mt. 21.d. Qui ceciderit super lapidem, confringetur etc. Ps. 101. Quoniam placuerunt servis tuis lapides eius etc. Sequitur.
marg.|
{d}
Quoties volui
etc.
Ecce
ostendit, quod invidi. Nec est intelligendum, quod Dominus voluerit et ea renitente non fecerit, sed quotquot congregavit. Dicit ergo quoties volui congregare In unitatem fidei per meos.
marg.|
{e}
Filios tuos
id est Prophetarum et Patriarcharum heredes.
marg.|
{f}
Quemadmodum avis Aqui
la, vel gallina, vel pellicanus, vel nycticorax, vel passer protegit.
marg.|
{g}
Nidum suum sub pennis et noluisti
quasi dicat: Ego volui et tu noluisti et quotquot congregavi, te nolente feci, sicut et modo fit. In hoc autem, quod dicit quoties volui Innuit se frequenter misisse prophetas ad ipsam Hierusalem instruendam, quos ipsa lapidavit, vel occidit, vel repulit. Comparat se Dominus avi et respondet hec comparatio predicte, qua Herodem comparaverat vulpi. Sicut enim vulpes insidiatur avibus, sic Herodes Christo et nota quinque aves, quibus Dominus comparatur, scilicet aquile, galline, pellicano, nycticoraci, passeri. Aquile, propter volatus altitudinem, propter oculorum acumen, propter nidi sui collocationem, propter pullorum educationem et eruditionem. Dicitur enim, quod cum videt plumescere pullos suos, convertit eos ad solem et illos, qui irreverberata facie contemplantur solem, nutrit et ad volandum erudit, Dt. 32.b. Sicut aquila provocans ad volandum pullos suos etc. Iob. 39.d. Numquid ad preceptum tuum elevabitur aquila et in arduis ponet nidum suum ? In Petris manet et in preruptis silicibus commoratur, atque inaccessis rupibus, inde contemplatur escam et de longe oculi eius prospiciunt, pulli eius lambunt sanguinem, sic Christus in altum volavit in ascensione super omnes angelos. Ps. 17. Ascendit super Cherubin etc. Item clare videt, quia omnia et ubique videt. Eccles. 23.c.
{6.
217vb} Oculi Domini multo plus lucidiores super solem, circumspicientes omnes vias hominum. Item nidum suum, id est Ecclesiam in firmo collocavit, scilicet in seipso. Mt. 16.c. Et super hanc petram etc. Ps. 83. Turtur invenit sibi nidum, ubi reponat pullos suos. Item pullos suos, id est electos nutrit pane gratie et doctrine et Eucharistie et erudit ad volandum. Dt. 32.b. Circumduxit eum et docuit et custodivit, quasi pupillam oculi sui. Dicitur etiam: quod aquila stans in alto immobilis, videns pisces in mari natantes, subito descendit et pertrahit ad litus: Sic Christus in celo exaltatus homines in mundo fluctuantes oculis misericordie aspicit et ad litus eterne securitatis pertrahit. Io. 12.e. Ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum. Item galline comparatur. Mt. 23.d. Primo, quia pullos vagantes ad cibum voce congregat: sic Christus. Is. 45.d. Congregamini et venite et accedite simul, qui salvati estis de gentibus. Secundo, quia cuiuslibet avis pullos sibi suppositos, quasi proprios diligit et nutrit: sic Christus Iudeos, gentiles, hereticos conversos, materna pietate diligit et nutrit, Mt. 11.d. Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis etc. Tertio, quia gallina sic afficitur ad pullos suos, ut ipsis infirmantibus infirmetur: sic Christus Is. 53.b. Vere languores nostros ipse portavit etc. Item gallina pullos suos alis protegit contra milvum: sic Christus suos brachiis extensis in Cruce protegit contra diabolum. Dt. 32.b. Expandit alas suas et assumpsit eum, atque portavit in humeris suis. Item gallina pre clamore raucescit: sic Christus, Ps. 68. Laboravi clamans, rauce facte sunt fauces mee. Item pellicano comparatur. Pellicanus enim dicitur rostro pullos suos occidere et triduo lugere et post rostro sanguinem suum fundit, unde illi reviviscunt: sic Christus rostro predicationis peccatores occidit et triduo luxit, quia ter Dominus ploravit. Super Lazarum: Io. 11.e. Super civitatem. Infra 19.f. In Cruce: Hbr. 5.b. Et tunc sanguine suo effuso, pullos suos vivificavit. Unde Dt. 32.f. Ego occidam et vivere faciam etc. Item pellicanus habitat in solitudine: Et solus Christus natus est de virgine. Hec est enim gloria eius singularis. Is. 42.b. Gloriam meam alteri non dabo. Item comparatur nycticoraci, quia nycticorax nocte querit escam et habitat in domicilio, id est in ruinosa domo: sic Christus in presenti venatur escam sibi et habitat in domo pauperum. Eccl. 29.d. Melior est victus pauperis sub tegmine asserum, quam epule splendide in peregre etc. Item passeri comparatur, quia passer avis sagax est et in tecto nidificat: Et sic Christus sapiens in celo habitat. De his tribus dicitur in Ps. 101. Similis factus sum pellicano solitudinis, factus sum sicut nycticorax in domicilio: Vigilavi etc. Sequitur.
marg.|
{h}
Ecce in b
revi et in evidenti.
marg.|
{i}
Relinquetur vobis a De
o, quem reliquistis, auxilium subtrahente.
marg.|
{k}
Domus vestra
id est templum et civitas.
marg.|
{l}
Deserta Dei
auxilio, Angelorum presidio, habitatorum numero. Hoc fecerunt Romani propter peccatum crucifixionis Domini.
Numérotation du verset
Lc. 13,moraliter
marg.|
{k}
Domus tua
id est conscientia, que deserta relinquitur, quando per peccatum virtutibus spoliatur. Is. 1.b. Terra vestra deserta, civitates vestre succense sunt igni.
marg.|
{m}
Dico autem vobis, quia non videbitis me, donec veniat hora
Cum dicetis: Benedictus, qui venit in nomine Domini Dominus de Galilea ibat in Hierusalem et non legitur regressus in Galileam. Sed quia non legimus laudes in hac forma Domino decantatas a Galileis, sed a pueris Hebreorum in ramis palmarum: Mt. 21.a. cogimur
Numérotation du verset
Lc. 13,mystice
marg.|
Mystice tantum exponere. Et dupliciter. Primo ita: Non revertar amplius ad vos secundum hominem, nec videbitis me, donec veniat hora iudicii, in qua dicetis: ille, qui venit in nomine Domini, id est ad glorificandum nomen patris sui, scilicet Christus, quem nos insensati derisimus, ille erat benedictus, id est Deus.
marg.|
Aliter, ut ponatur donec pro nisi, quasi: Non videbitis faciem, id est deitatem meam in iudicio, nisi hic videritis me per fidem, id est nisi credatis me esse illum benedictum, qui venit in nomine Domini, id est filium Dei patris a patre.
marg.|
Vel id est nisi penitentiam egeritis et confessi fueritis, me Dei filium, non videbitis faciem meam in die iudicii, quam soli boni videbunt. Is. 26.b. Tollatur impius etc. Humanitatem autem videbunt omnes et boni et mali, Apc. 1.b. Videbit eum omnis oculus et qui eum pupugerunt etc.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Lc. Capitulum 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=57&chapitre=57_13)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Lc. Capitulum 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=57&chapitre=57_13)
Notes :